Hic TORALBA, mista pudore modestia: Nae, inquit, ineptus sum1, si
agnoscam eas laudes, quas mihi Coronaeus injuria tribuit, quanquam si
arcana naturae tenerem, quae Coronaeus abdita esse fatetur2, eas tamen
quaestiones physici dissolvere non esset, qui tantum ea, quae in natura
posita sunt, intuetur. Daemonum autem et angelorum actiones scrutari ad
physica mihi pertinere non videntur, sed eos qui τὰ μετὰ φυσικὰ
conquirunt, 14 cum a divina pendeant voluntate aut impulsu ac potestate
daemonum geri planum3 sit. Sed cum Fridericus, mathematicarum
disciplinarum praestantia clarus, ea quae sunt artibus magorum
comprehensa studiose legerit, ut quidem ex ejus disputationibus saepius
audistis, non video quis melius ac certius earum rerum nobis aperire
causas, quam ipse, possit, modo velit.