Ad N. T.
Quod per litteras a me petis, ut de mea peregrinatione ad te scribam,
omnia ex animi voto contigissent, si tuo complexu frui potuissem, quem
si semel nactus ero, nunquam me patiar a te divelli. Nam cum Adriatici1
maris littora post difficilem navigationem legissemus, Venetiam
appulimus, omnium fere gentium vel potius2 orbis universi portum
communem, quia non modo adspectu et hospitio peregrinorum Veneti
delectantur, sed etiam illic summa cum libertate vivi potest; et cum
caeteris civitatibus et regionibus civilia bella aut tyrannorum metus
aut vectigalium acerbae exactiones aut studiorum cujusque3
molestissimae inquisitiones impendeant, haec sola propemodum civitas
omnibus his servitutum generibus immunis et libera mihi videtur. Quo
fit, ut illuc4 undique confluant, qui summa cum libertate ac
tranquillitate5 vitam agere decreverunt, seu ad mercaturam seu ad
opificia seu ad otia liberis hominibus digna animum adjungant.
Percommode vero accidit, quod cum litteratos homines ac virtutis
studiosos conquirerem, _Paulum Coronaeum_ nactus sum, qui per omnes
urbis angulos litterarum et antiquitatis monumenta omnia studiose
investigabat seque litteratissimis hominibus et illos sibi arctissima
societate sic conjunxerat, ut domus ejus sacrarium Musarum ac virtutum
haberetur. Et quoniam corporis habitu admodum tenui ac viribus
imbecillior erat, quam ut maris jactationes aut longas peregrinationes6
ferre posset, at incredibili desiderio teneretur, diversarum gentium
linguas, studia, ingenia, mores, virtutes percipiendi, ac convictum
domesticum adsciverat, homines peregrinos _Fridericum Podamicum,
Hieronymum Senamum, Diegum Toralbam, Antonium Curtium, Salomonem
Barcassium7, Octavium Fagnolam8_, qui tametsi bonarum artium
instructissimi essent disciplinis, singulari tamen quisque scientia
caeteris praestare videbantur. Cura autem in aedibus Coronaei simul
habitarent, ex omnibus fere orbis regionibus si quid novum aut scitu
dignum contigisset, facile ab amicis, quos Romae, Constantinopoli,
Augustae, Hispali, Antwerpiae, Lutetiae conquisierant, litterarum 2 ope
intelligebant. Nec vero solum urbanitate sermonis ac morum suavitate,
verum etiam innocentia atque integritate tanta vivebant9, ut nemo tam
sui similis quam omnes omnium viderentur; quippe nulla contentione
verborum aut vincendi10 cupiditate, sed omnes studio discendi
ferebantur, itaque omnes cogitationes ac studia ad verum decus
traducebant. Illud autem optimum, quod Coronaei domus cum infinita
librorum ac veterum monumentorum varietate ac copia, tum etiam
instrumentorum seu ad musicam seu ad omnes artes mathematicas
refertissima esset; nihil tamen rarius mihi visum est, quam pantotheca
quadrata sex pedum. Divisio cujusque pedis in sex apothecas numerum ex
quadrato triginta sex in se ducto conficiebat capsulas 1296. Senarium
autem selegerat, quod is numerus solus inter reliquos11 perfectus esset
ac latissime in universa natura pateret, non modo ad plurium animantium
aetates, quae in hoc numero terminantur, verum etiam quod in tota
natura sex corpora tantum sint perfecta, sex tantum colores simplices,
sex sapores simplices, sex harmonici concentus, sex tantum metalla
simplicia, sex locorum situs, sex etiam sensus cum sensu communi.
1. Alius: _Hadriatici_. 2. Alius: _totius_. 3. Alius: _cuique_. 4.
Alius: _illic_. 5. Alius addit: _animi_. 6. Alibi: _peragrationes_. 7.
Alius: _Barcassum_. 8. Alius: _Tagnolam_. 9. Alibi: _vigebant_. 10.
Alius: _vivendi_. 11. Alius: _digitos_.
Pantothecam ex olea i.e. ex incorruptibili prope materia fabricari
jusserat, ut mundi universitatem ejusque suppellectilem et omne
instrumentum contineret. Principio imagines sexaginta1 inerrantium
siderum, deinde planetarum, cometarum similiumque impressionum,
elementorum, corporum, lapidum, metallorum, fossilium, stirpium,
animantium quaeque nancisci poterat, ordine2 quaeque suo aptaverat. At
quoniam stirpium et insectarum omnium forma exiguâ pantothecâ nec
contineri nec haberi propter raritatem poterat, picturâ vel scripturâ
vel genere quaeque suo capsulis denotabantur, ut rhinoceros, caper3
indicus hisque similia. Caetera vel inferri curaverat vel illata
coëmerat.
1. Alii 48 aut 84; alius plane numerum non addit. 2. Alibi: _genere_.
3. Alius: _cobras_ et ad marginem: _cuber_; alius: _cabras_.
Seorsim autem stirpes integras aut radices grandioribus chartis
contentas habebat, sic tamen, ut particulam stirpium et animantium
quaeque capsulae continerent, eo tamen ordine, ut extrema primis, media
utrisque, omnia omnibus apta serie cohaererent, quippe terram inter et
lapides argillam et cretam utriusque1 naturae media collocarat, inter
aquam et adamantes crystallum, inter lapides et metalla pyritem sive2
marcasitharum genus, inter lapides et plantas corallium, inter
animantes et stirpes ea quae zoophyta dicuntur, inter animantes
aquatiles et terrestres amphibia, inter aquatilia et volatilia pisces
volatiles, milvum inquam et loliginem, inter volatilia et terrestria
bruta vespertilionem.
1. Alibi: _utrisque_. 2. Alius legit: _sed margaritarum genus inter_
etc.
Sic autem compleverat pantothecam, ut sex coloribus simplicibus
capsulae distinguerentur ad memoriam firmiorem1, et adversa luce ita
collocarat, ut 3 omnia facile perspicerentur, nec enim ad angulos
rectos dirigebatur, ne quid ex capsulis excideret, nec rursus in plano
jacebat, quo minus lucis reciperet, sed hypotenusae2 modo innixa
parieti species omnes eminus intuenti reducto velo proderet, ut3
temporis diuturnitate singula saepius legendo fideli memoriae
commendarentur. Et quidem in eo tantum profecerat Coronaeus, ut omnes
loculorum4 species animo comprehensas haberet: quae utilitas non modo
in iis quae pantotheca continebantur, sed etiam in rebus omnibus quas
audiret et legeret se ostentabat5. Neque enim scribendo vel loquendo
tempus terebat, ne tantundem de valetudine detraheret, sed audiendo,
disserendo, meditando judicii vim acerrime sibi comparaverat; et cum
cibum caperet, aderat anagnostes, qui tantisper aliquid legeret, dum
fames et sitis commodius jucundiusque expleretur nec ullis sermonibus
obrueretur6. Neque vero Peripateticorum in morem7 ambulando
disserebatur, quia corporis motum judicio ac memoriae officere putabat,
nec Stoicorum qui stantes disputabant, quod diu sine taedio et
articularis morbi periculo fieri posse negabat, nec Academicorum
cubantium more, quod mollitiem ac somnum exciret8, sed sedendo. Me vero
anagnostem inter domesticos asciverat, Romanorum morem secutus, qui
etiam inter epulas lectionibus9 rerum memorabilium animos una cum
corporibus pascebant. Sed cum Romani10 non satis accurate rem
propositam eodem momento definirent, Coronaeus in sequentem diem, si
quid difficilius occurreret, quaestionem differebat, ne quis imparatus
sententiam eam diceret, a11 qua discedere incongruum12 arbitraretur.
Ipse vero compendiosissimis notis, ut olim13 ταχύγραφοι, omnia14 fere
excipiebam et excepta seorsim describere solebam, quod cum aliquamdiu15
fecissem, multas de natura quaestiones, multas etiam de mathematicis,
de legum praestantia, de optime genere civitatis, de medicina, de fide
historiarum collegi. Nulla tamen disputatio uberior aut argumenti
praestantia dignior mihi visa est, quam quae ab Octavii navigatione
initium duxit.
1. Alibi: _faciliorem_. 2. Alius: _hypothemati_. 3. Alibi: _et_. 4.
Alius: _locorum_. 5. Alibi: _ostendebat_. 6. Desunt haec proxima verba
in alio codice. 7. Alius: _in modum_. 8. Alius: _afferret_. 9. Alibi:
_lectione_. 10. Alius: _amici_. 11. Alius: _aut_. 12. Alius:
_congruum_. 13. Alibi: _quondam_. 14. Alibi: _verba_. 15. Alius:
_aliquando_.
Cum enim Coronaeus ad coenam una cum iis quos diximus consedisset et
ego1 Phaedonem Platonis, quem antea legere coeperam, persequi jussus
eum locum attigissem, quo Socrates Aegyptiorum cadavera tanto artificio
condita fuisse diceret, ut incredibile tempus a putredine
vindicarentur, Octavius petiit a Coronaeo, ut locum relegerem, quod a
me factum est. Nam consequentia aeque ac praecedentia2 pertinent3 ad
immortalium animorum vim ac potestatem, de quibus copiose ab illius
superioribus diebus disputatum erat. Hic igitur CORONAEUS: Non satis,
inquit, de animorum immortalitate nobis disseruisse videmur?
1. Duo haec verba desunt in aliis codicibus. 2. Alibi: _antecedentia_.
3. Deest in uno codice, sine dubio per lapsum manus vel memoriae.
4 Plus, inquit SALOMO, quam satis est inter nos ipsos, quibus etiamsi
nullae demonstrationes exstarent, persuasa jam pridem est immortalitas
animorum et sempiterna bonis praemia, supplicia sceleratis decreta.
Ego vero, inquit TORALBA, utilissimum duco, perspicuas1 omnium rerum et
earum praecipue, quae ad pietatem pertinent, demonstrationes exquirere,
ne ab Epicuraeis rerum divinarum irrisionibus2 imparati offendamur.