V
Joannes Bodinus, Andegavensis, atheismi sua aetate se suspectum
reddidit cum libris quibusdam editis tum opere, quod quasi cygneam
cantationem inedilum reliquit. Liber autem inscribitur colloquium
heptaplomeres, non quod in septem partes distributus esset, sed quod
septem viros, operam inter se partitos interlocutores, introduxit.
Quorum primo Coronaeo Romano-Catholicorum, deinde Friderico
Lutheranorum, Curtio Calvinianorum, Senamo omnium sectarum ethnicarum,
Salomoni Judaeorum, Octavio Muhammedanorum, Toralbae denique
naturalistarum causam tuendam commisit, qui omnes ita de fidei
controversiis disputant, ut Toralbae ratio, quam autor ipse confiteri
videtur, triumphet.
Leibnitius nobilissimus philosophus, quum recte perspexisset, quanta
esset auctoritate et gravitate hoc Bodini colloquium ad cognoscendam et
philosophandi rationem atque formam et religionis sensum rationemque
aetate reformatoria usitatam, jam senex hujus libri editionem parari
voluit. Quem laborem aggressus Polycarpus Leyserus, Jurisconsultus
Helmstadiensis, quominus perficeret, prohibitus est magistratuum
interdicto. Sub finem saeculi superioris Liber Baro Henricus
Christianus de Senckenberg, collatis compluribus libris manuscriptis,
exemplar hujus operis quam correctissimum perfecit, quod praeter alia
duo ejusdem colloquii exemplaria, quae quidem minoris pretii sunt,
inter ornamenta bibliothecae academicae Gissensis enumeratur1.
1. Cf. Adriani, viri nobilissimi ac doctissimi, qui est bibliothecae
academicae primus praefectus, catalogus codicum manuscriptorum
bibliothecae Gissensis. Francofurti a. M. 1840. p. 189 sq.
Quum igitur, probante Neandro, illustrissimo historiae sacrae auctore
doctissimus vir Guhrauer libro singulari, qui anno 1841 prodiit, VI
denuo virorum doctorum animos in Bodini colloquium advertisset, non
inutilem me suscepturum sperabam laborem, si librum illum famosum, qui
propter periculum, quod religioni recte colendae afferre videbatur, diu
in bibliothecis ineditus latuit, typis describendum curarem. Hunc autem
laborem, quo colloquium Bodinianum ad codices correctiores, quantum
meae vires valebant, emendatum accuratius exprimendum pararetur, ita
mihi perigendum censui, ut textu codicis Senckenbergiani quasi pro
fundamento posito compluria exemplaria, quae et in bibliothecis
Gissensi et Gottingensi Altonanaque asservantur, conferrem et
scripturae discrepantiam ad marginem libri enotarem.
Haec suffectura esse spero ad introducendum librum nomine quidem et
fama viris doctis et nostratibus et externis diu notum.
Dabam Gissae d. XXI m. Maii anni 1857.