Tum SENAMUS: Multos Deorum contemptores, plures etiam qui nihil a
belluis nisi figura differunt1, Epicureum tamen adhuc reperi neminem,
i.e. qui Deos nulla praemiorum spe religiose coleret, qui frugalissime
ac temperatissime viveret2, qui continentiam, justitiam, fidem, morum
integritatem, ut Epicurus, amplecteretur3 mortales tamen animos
crederet, nec ullum ab immortali Deo negotium cuiquam impendere
arbitraretur, qui demum4 summum hominis extremumque bonum non in
corporis voluptatibus, sed in animi excelsi tranquillitate collocaret
serena.
1. Alius: _differrent_. 2. Laertius in Epicurum; Seneca in epistolis
passim. 3. Alius: _amplexaretur_. 4. Alius: _denique_.
Tum TORALBA: Demus Epicurum his omnibus virtutibus excelluisse, quid
tamen illi profuerunt, cum divini numinis metum et venerationem quasi
securi quadam a radice amputaret? Nam sublata praemiorum spe, sublata
numinis ac poenarum metu, hominum inter homines societas nulla stare
potest; quis enim fidei et1 justitiae locus esse potest apud eos, qui
nihil nisi testem aut judicium metuant? Fuit itaque in Epicuro ficta
opinio integritatis, cum adversus Deum immortalem tam injustus esset2,
ut omnem illi justitiam eriperet, i.e. praemiorum ac poenarum
potestatem, neque enim aliam ob causam libros de religione3 scripsit,
quam ut Diagorae ac Protagorae poenas effugeret.