Petri Foresti opera omnia.--Observat. et curat. medic. de
febribus,
lib. 2, observ. 4. (Francof. 1660, et Lugd. Batav., 1593.)
Illustriss. Dominus princeps Auraïcus, cum per hyemem Delphis ageret,
et in stupha longo tempore degeret, apertis sæpe fenestris, quæ ad
turrim templi antiqui spectabant, unde ventus perpendicularis et ex
parte Borealis intrabat, ita ut in gutturis inflammationem incideret,
quam et valida febris subsequebatur, cùm aliquantulum inhoeruisset:
quæ per viginti quatuor horas tantùm duravit, febre non ampliciis
redeunte, licet vires utcumque ex valida illa febre dejectæ fuerint.
Utebatur autem tunc gargarismo quodam sibi familiari in eodem gutturis
malo, quo alias commode uti solebat ab ejusdem _generosissima uxore_
confecto... Verum cùm inde nihil juvaminis sentiret, _27 januarii anno
1581_ Excellentia sua me vocavit. (Suit l'exposé du traitement de la
maladie.)--Fuitque istis remediis illustriss. Dominus princeps magna
cum nostra laude curatus, ut postea validus ac robustus Amstelrodamum
accesserit. Cùmque Excellentissimus Dominus princeps _tertio julii_
rediisset, ejusque Excellentiam, _tùm Dominam ejus uxorem
generosissimam Carolam_, ex stemmate nobilissimo Borboniorum ortam,
strenuissimi Ducis Monpenserii filiam, in Haghà Comitis salutarem, ea
ipsa admodum liberalis duobus scyphis deauratis me donavit, pigans
æternæ memoriæ gratitudinis post se relinquens.