Philippe le Long autorise les pelletiers de Paris, après
enquête et sous certaines précautions, à rétablir la confrérie
fondée par eux en l’honneur de Notre-Dame dans l’église des
Saints-Innocents.
Avril 1320.
Philippus, etc... Notum facimus... quod, cum ex parte civium nostrorum
pellipariorum ville nostre Parisiensis nobis fuisset humiliter
supplicatum quod, cum ab olim inter ipsos quedam confratria in ecclesia
sanctorum Innocencium Parisius in honore gloriose Virginis Marie pia
devocione fuisset instituta, quam felicis memorie carissimus dominus
et genitor noster, aliquibus ex causis, sicut et ceteras confratrias
quorumcunque ministeriorum ville predicte Parisiensis, prohibuit
non teneri, ut tenendi dictam confratriam in memorata sanctorum
Innocencium ecclesia et ipsam habendi de cetero licenciam concedere
dignaremur, nos... preposito nostro Parisiensi mandavimus ut se
diligenter informaret an eisdem civibus dictam confratriam sine
nostro aut alieno prejudicio aut quovis scandalo habendam et tenendam
de cetero in predicta ecclesia possemus concedere, et informacionem
quam inde faceret, nobis clausam remitteret indilate. Informacione
igitur per eundem prepositum super predictis legitime facta, visa
eciam et diligenter examinata, reppertum extitit in eadem quod dictam
confratriam sine nostro et alieno prejudicio, ac eciam sine quovis
scandalo prenominatis civibus concedere poteramus, propter quod nos...
prefatis civibus nostris pellipariis Parisiensibus presencium tenore
concedimus, ut ipsi de cetero predictam confratriam habere et ipsam in
dicta sanctorum Innocencium Parisius ecclesia tenere... Volumus tamen
quod prepositus noster Parisiensis aut deputatus super hoc ab eodem,
quocienscunque prefati confratres inter se venire voluerint, eorum
congregacioni ac in singulis eorum tractatibus presens intersit...
Actum apud Castrum Novum supra Ligerim, anno Domini Mº CCCº vicesimo,
mense Aprilis.
(Trésor des Chartes, reg. 60, pièce 92.)