[Sidenote: Hic in tercia parte cronice compositor in

principio finem premeditans sub spe glorie future letatur.]

TRISTIA post leta, post tristia sepe quieta,

Si bene pensemus, satis hec manifesta videmus.

Regnum confractum regis feritate subactum

Nuper defleui, lacrimas set abinde quieui;

Regnum purgatum probitate ducis renouatum

Amodo ridebo, nec ab eius laude tacebo.

O res laudanda, o res sine fine notanda,

Ad laudem Cristi, qui nos de carcere tristi

R. tunc custodis, quasi sit regnantis Herodis,

Gracius eduxit et ad inclita regna reduxit! 10

Nouit enim mundus, Ricardus quando secundus

[Sidenote: Qualiter ad modum talpe, que semper terram

effodiens eam continue subuertit, rex Ricardus, vt suum

regnum tirannice disperdat, assiduis ymaginacionibus ad

populi destruccionem omnes suas cautelas indesinenter

coniectat.]

Iustos deleuit proceres, quos Anglia fleuit,

Ipse superbire sic spirat et alcius ire,

Quod dedignatur proprium regnumque minatur:

Amplius ex more solito latitante furore

Seuit, et oppressit populum cui parcere nescit.

Sicut humum fodit euertens talpa que rodit,

Vnde caret requie, sic alter nocte dieque,

Vt magis euertat regnum quod demere certat,

Sic scelus apponit et ad hoc sua robora ponit; 20

Vt princeps baratri furiens regit acta theatri.

Pondera prebebat, populum quibus ipse premebat:

Vtpote salsarum furiosa caribdis aquarum

Gurgite feruoris bibit, euomit, omnibus horis,

Sic sibi collectum facinus sub pectore tectum

Rex vomit in gentem, ve, ve! sine lege manentem.

Per prius optentum semper sibi parliamentum

[Sidenote: Nota qualiter rex subtili fraude concessum sibi

optinuit, quod vbicumque sedere vellet cum certis personis

sibi assignatis, per prius inceptum continuare posset

parliamentum.]

Per loca conseruat, in quo mala queque reseruat;

Est vbi persona regis residente corona,

Corpore presenti stat ibi vis parliamenti: 30

Sic, vbicumque sedet presencia regia, ledet,

Quod nullus sciuit sceleris que facta subiuit.

Hoc factum regis fuit abhominacio legis,

Quo fremuit certe populus, set nullus aperte:

Sic tamen vt staret et tempora continuaret,

Rex sibi papales bullas habuit speciales;

Si quis in extento prius aut post parliamento

Quid contradicit, in eum sentencia vicit.

Ad scelus implendum tunc rex habet omne timendum,

Excepte Cristo, qui non fuit auctor in isto; 40

Quicquid enim dicit clerus, populus maledicit,

Inuocat et Cristi vindictam pectore tristi.

Inde set oblitus rex pestifer hos sibi ritus,

Quos prius elegit, maledicto fine peregit;

Consensu, tactu, visu que ferocior actu

In regnum seuit, qui post sua crimina fleuit:

Que ~non audiuit auris~, nec cor mala sciuit,

Tristia coniectat, populum quo perdere spectat.

Carte scribuntur et in omni parte leguntur,

[Sidenote: Nota de primis cartis, quas scriptas ex regis

compulsione tam clerus quam populus formidans sigillauit:

tali enim subtilitate rex varias regni sui patrias spoliando

destruxit.]

Hasque sigillari iubet omnibus et venerari: 50

Perficit hoc clerus, si debeo dicere verus

Nescio, set gentes sua sunt exempla sequentes;

Nescia plebs legis, dum sperat premia regis,

Vt dicebatur, ad regia iussa paratur.

Vrbs, ager et villa cartis posuere sigilla,

Quo magis ad plenum conspergitur omne venenum:

Fallitur ex illo quisquis, cum firma sigillo

Culpa recordetur, qua proditor omnis habetur.

Cum sic quisque status sit in hiis cartis viciatus,

Vt veniam portet sibi soluere quicquid oportet; 60

Tunc exactores baratro magis auidiores

Absoluunt gentes, pacem quasi sint redimentes.

Hec set cautela nichil est nisi ficta medela,

Nam magis insanus stat morbus cotidianus;

Rex populum pressit, et ab inde quiescere nescit,

Semper turbatur, semper sua regna minatur.

Post primas cartas alias statuit magis artas,

[Sidenote: Nota de secundis cartis que blanche-chartres

vulgariter nuncupantur.]

Set de scriptura patuit non vna figura.

Has eciam villis iubet affirmare sigillis;[706]

Qualis finis erit quisquis sub murmure querit; 70

Et sic velata facie plebs illaqueata,

Quod facit ignorat, ita dum fortuna laborat.

[Sidenote: Qualiter rex Ricardus omnis malicie plenus

strenuissimum dominum Henricum, tunc Derbeie Comitem Ducisque

Lancastrie filium et heredem, sola ex inuidia, vt ipsum

perderet, in exilium proiecit.]

Accidit interea, dum terra fuit pharisea,

Est noua lis mota, quam nouerat Anglia tota.

Nobilis Henricus, omnis probitatis amicus,

Hic tunc florebat super omnes plusque valebat;

Vt rosa flos florum, melior fuit ille bonorum,

Custos Anglorum, per quem lux fulsit eorum,

Exemplar morum que probacior ille proborum:

Ad loca bellorum leo conterit arma luporum; 80

Eius cognomen venerabile percipit omen,

Quod numquam victum rutilat Lancastria dictum.

Hunc patre viuente de sorte superueniente

Rex delegauit et eum sine labe fugauit;

Rex etenim nouit, ad eum quod patria vouit,

Vnde timens sortem dolet eius habere cohortem:

Inuidus hanc causam gestat sub pectore clausam,

Donec disperdat iustum sine iureque perdat.

Hic tamen ex more solito pro regis honore

Semper promptus erat, aliter quo premia sperat; 90

Sic nichil offendit, quo rex sibi dampna rependit,

Set quia cunctorum rex oderat acta proborum.

Singula non scripsi, que dux bona contulit ipsi;

Si meritum detur, tunc dux mala nulla meretur:

Exilium tortum gremio de regis abortum[707]

Hoc pro finali mercede datur speciali.

Purus ad omne latus sic exulat inmaculatus,

[Sidenote: Qualiter nobilis Henricus antedictus in partes

Francie, vt ibi tempore exilii moraretur, animo constanti

viriliter se transtulit.]

Et quem decepit rex Anglus Francia cepit:

Stans ibi preclarus regno fuit vndique carus,

Quo sibi concreuit requies, set non requieuit. 100

Dum genus exquirit in quo sibi iura requirit,

Quem deus absoluit patri mors omnia soluit;

Sic, patre defuncto, de consilio sibi iuncto

Est tunc querendum, melius sibi quid sit agendum:

Et sic consultus velut heres Miles adultus,

Que sua cognoscit post patrem propria poscit.

Hos per rumores adeunt ambassiatores

Regem querentes, legem super hocque petentes;

Set qui cuncta vorat non audit quod pius orat,[708]

Exheredatum set eum iubet esse fugatum. 110

Et sic nec regem iustum iustam neque legem

Dux probus inuenit, dum vox sibi nuncia venit.

Tunc confiscatus rapitur sine iure ducatus,

Quo se confortat dux commoda nulla reportat;

Pulli coruorum, pascit quos mater eorum,

Non ita proclamant, quin plus sibi castra reclamant

Regis fautores, terras que ducatus honores:

Rex bona dispergit, qui non sine crimine pergit,

Distribuens sortes, ditescat vt inde cohortes.

Quod sic decreuit rex fama perambula creuit, 120

Per mundum totum scelus hoc erit amodo notum.

[Sidenote: Nota qualiter post obitum patris sui ducis

Lancastrie nobilissimus filius suus Comes antedictus, tunc

de iure dux, vt ipse hereditatem suam vendicaret, de partibus

Francie prouiso sapienter itinere Calisias adiit, vbi cum

domino Thoma Cantuariensi Archiepiscopo, necnon Thoma filio

et herede Ricardi Comitis Arundellie, vt prefertur, defuncti,

vt in Angliam transfretaret, Cristo se commendans nauem

ascendit.]

O quam plura sinit deus, et cum tempora finit,

Omnia tunc certe que sunt demonstrat aperte!

Dux inspiratus tandem, quasi sit renouatus,

Singula compensat perfecto cordeque pensat:

Tortorem regem tortam creuisseque legem

Cernit, et errores in vtroque statu grauiores:

Signans se Cristo quesiuit opem super isto,

Qui, bene dum sperat, iubet vt sua propria querat.

Ex subito more, saluo sibi semper honore, 130

Partes subtiles Francorum dux quasi miles[709]

Cum paucis transit, nec ibi tardando remansit:

Calisias iuit, vbi propria regna petiuit;

Cum modica classe sic magnanimum remeasse

Constat, et in naui dux ducitur inde suaui.

Primas Anglorum, tunc exul fraude malorum,

Thomas deuote stat ibi, comitante nepote:

Hos dux regalis, veluti gallina sub alis,

Secum votiua saluos duxit comitiua.

Dux, Comes, Antistes, pariter solamina tristes 140

[Sidenote: Qualiter nobilis Henricus, tunc Dux Lancastrie,

per mare nauigando portum querens tandem prope Grymmesby,

Cristo mediante, littora pacifica sortitus est.]

Querunt sperantes, vbi venti sunt agitantes:

Vela petunt portum quem sors prope contulit ortum;

Vt dux concepit, Aquilonica littora cepit.

Tunc magis audaci vultu cum plebe sequaci

Exultans dicit, quod in hoc quasi prelia vicit.

Ex animo forti dederat bona corda cohorti,[710]

Quod bene sperarent, quicquid sibi fata pararent.

Sic congaudentes sub spe que nichil metuentes,

Quo melius querunt, naues simul applicuerunt:

Dux prius egressus disponit humo sibi gressus, 150

Primitus exorat que deum genuflexus adorat

Votis sincere mentis, quod possit habere

Victoris palmas, extendit ad ethera palmas;

Vtque scelus guerre superet, dedit oscula terre,

Pluraque deuota dux fecit ibi pia vota.

De prece surrexit, surgendoque se cruce texit,

[Sidenote: Qualiter ad seruicium nobilis ducis quasi vniuersa

terra gratanter se optulit.]

Et tunc quam letas incepit adire dietas:

Patria cum sciret quod saluus dux reueniret,

Totus ei mundus occurrit vbique iocundus.

Tunc rex Ricardus lepus est et non leopardus; 160

[Sidenote: Qualiter rex Ricardus tempore quo nobilis dux

Henricus applicuit, in partibus Hibernie invtiles dies ad sui

confusionem infortunate consumpsit.]

Quem timor astrinxit, alibi sua robora finxit:

Hic ducis aduentum presciuit ab ore scientum,

Quo celer exiuit et Hibernica regna petiuit.

Sepe silens plangit, quem tunc vecordia tangit,

Ex quo singultus plures rex cepit adultus.

Sic redit absente dux noster rege timente,

Nec quid presumit, sua propria dumque resumit.

Dux probus audaci vultu cum plebe sequaci

[Sidenote: Qualiter apud Bristolliam capti et decapitati

fuerunt tres precipue regis fautores, qui in mortis articulo

dicti regis condiciones multipliciter accusarunt.]

Regnum scrutatur, si proditor inueniatur;

Sic tres exosos magis omnibus ambiciosos 170

Regni tortores inuenerat ipse priores:

Ense repercussi periunt Scrop, Grene que Bussy;[711]

Hii quasi regales fuerant cum rege sodales.

Scrop Comes et Miles, eius Bristollia viles

Actus declarat, quo mors sua fata pararat;

Greneque sorte pari statuit dux decapitari,

Bussy conuictus similes quoque sustinet ictus:

Vnanimes mente pariter mors vna repente

Hos tres prostrauit, gladius quos fine vorauit,

Sicut et egerunt aliis, sic hii ceciderunt; 180

Quo dux laudatur regnumque per omne iocatur.

Sunt tamen Henrici quamplures tunc inimici,

Tales qui querunt obsistere, nec potuerunt:

Sepius effantur et eum post terga minantur,

Set non audebant, faciem cum respiciebant.

Tempore sic stante stat rex vbi stabat ab ante,

[Sidenote: Qualiter Ricardus rex de partibus Hibernie rediens

Wallie littora cepit.]

Donec commota tremit eius concio tota:

Sic magis ignari sceleres fiunt quasi rari,[712]

Omnes sorte pari dubitant qua parte iuuari.

Tunc fortuna rotam diuertit ab inde remotam, 190

Cecaque permansit, dum rex super equora transit.

Quos laqueos fecit in eos, sua culpa reiecit,

Qui laqueatus erit, patrie dum littora querit.

Hoc non obstante, vento tamen exagitante,

Portum fatalem sors reddit ei specialem;

Inque suas claues cepit fera Wallia naues,

Quas cito dissoluit, regis cum facta reuoluit.[713]

Rex mittens sortes mandauit habere cohortes,

Set nichil inuenit, vbi gracia nulla reuenit.

Hoc ita cumque vident, quidam sub murmure rident, 200

Et quidam flentes fuerant de corde dolentes:

Prospera que nescit, tunc regia pompa recessit,

Quisque viam vertit subito, nec ad arma reuertit.

Tunc rex, vt dicit, sua fata dolens maledicit,

Nec timet hinc Cristum, mundum nec abhorruit istum,

Non est contritus, nec vult dimittere ritus,

Vt prius errauit, sic semper continuauit;

Sic furit ipse malis semper sine lege feralis,

Principio qualis steterat, stat fineque talis.

Cautus vt inuadit agnos, quos ledere vadit, 210

Vulpis, in occulto sic rex a tempore multo,

Pectore subtili iuuenis sub fraude senili,

Omne scelus poscit, regnum quo perdere possit:

Tunc super omne tamen conspirat habere leuamen,

Vnde ducis sortem fallat fugiatque cohortem.

Hinc perscrutatur dolus et fraus continuatur,

Si quid prodesse poterit cogente necesse:

Est ibi vis nulla, velut os perit absque medulla,

Rex qui posse caret pro tunc sine viribus aret:[714]

Per loca, per castra fugit, et si tunc super astra 220

Scandere sciuisset, transcendere tunc voluisset.

Sic tumor elatus nuper tam magnificatus

Est timor effectus, latitans quasi talpa reiectus.

Quem non preseruat Cristus, se non homo seruat,

Et quamuis tarde de te loquor ista, Ricarde.

[Sidenote: Qualiter rex Ricardus cum suis fautoribus nobili

duci Henrico eisdem in Wallia occurrenti se reddiderunt.]

Peruigil a sompnis quod dicitur audiat omnis,

Et quod dicetur regnis exemplificetur.

Est rota fortune quodamodo regula lune,

Que prius albescit de nocte que post tenebrescit;

Sic de quo scripsi Ricardo contigit ipsi: 230

Dum stetit ad plenum, steterat sibi tempus amenum,

Set cum decrescit, lucem tunc nebula nescit;

Cum se peruertit, sua spera retrograda vertit.

Nil sibi de bellis, quia stat sibi terra rebellis,

Nec mare succurrit, fugiens quia nauta recurrit;

Spes sibi collata non est, set et vndique fata

Ipsum torquebant, et ad ima repente ruebant:

Non ita secreta loca sunt neque castra quieta,

Que tunc secura fuerant pro sorte futura.[715]

Finis adest actus, capitur rex fitque subactus, 240

Et reliqui tales, sibi sunt qui collaterales,

Caute ducuntur capti, qui fata sequntur:

Sic rex preuentus ducis est virtute retentus.

Augusti mensis dedit hoc, quo Londoniensis

[Sidenote: Qualiter nobilis Henricus vna cum rege Ricardo et

aliis Londonias veniunt, vbi dictus rex in turrim positus per

aliquod tempus sub custodia remansit.]

Vrbs congaudebat, que ducem cum laude canebat.

Sicut arena maris, occursus adest popularis,

Tanti victoris benedicens gesta vigoris.

In Turrim transit R., sub custode remansit;

Sic caput Anglorum minimus iacet ipse minorum.

Vt sit opus planum, nichil et de pondere vanum, 250

[Sidenote: Qualiter nobilis dux Henricus proceres quoscumque

per regem Ricardum in exilium delegatos ad propria mitissime

reuocauit.]

Apponendo manum dux purgat ad horrea granum;

Iustos laudauit, iniustos vituperauit,

Hos confirmauit, hos deprimit, hos releuauit.

Regni primatem, crudelem per feritatem

Quem rex explantat, dux ex pietate replantat:

Humfredum natum patre defuncto spoliatum,

Quem rex transduxit, hunc dux probitate reduxit.

Nil tibi desperes, Arundell profugus heres,[716]

Prospera namque ducis fatis tua fata reducis.

Warwici Comitem, cuius sine crimine litem 260

Dux pius agnouit, saluum de carcere mouit:

Cobham sorte pari dux fecit et hunc reuocari;

Exilio demptus iustus redit ille redemptus

Nec prece nec dono, Cristo mediante patrono.

Tanta tulit gratis primordia dux bonitatis:

Vt bona tam grata super hoc sint continuata,

Cristus adhuc mentem ducis efficit esse manentem.

[Sidenote: Qualiter assignatum fuit parliamentum tenendum

apud Westmonasterium ad festum Sancti Michaelis tunc proximi.

Et interim Humfredus filius et heres ducis Glouernie vna cum

matre sua corporis infirmitate mortui sunt.]

Londoniis festo Michaelis tunc manifesto,

Stent vt ibi tuta, sunt parliamenta statuta:

Quilibet attendit que sors sibi fata rependit, 270

Semper et in gente fit murmur rege regente.

Interea transit moriens nec in orbe remansit

Humfredus dictus, ~redit ille deo benedictus~:

Defuncto nato, cito post de fine beato

Mater transiuit, nati dum funera sciuit:

Primo decessit Cignus, dolor vnde repressit

Matrem cum pullo, sibi mors nec parcit in vllo.

Est apud antiquos dictum, ‘Defunctus amicos

Vix habet,’ a tergo caueat sibi quilibet ergo:

Quisque suum pectus tangat viuens homo rectus, 280

Nec sic gaudebit, quia singula vana videbit.

Scribere iam restat, que mundus adhuc manifestat,

Vt sit opus tale cunctis speculum generale.

Tunc prius incepta sunt parliamenta recepta,

[Sidenote: Qualiter primo die parliamenti rex Ricardus

personaliter non comparuit, set alibi existens titulo corone

sue sub forma magis auctentica penitus renunciauit; super quo

nobilis Henricus, vniuerso populo in eius laudem conclamante

vt rex efficiatur, electus est.]

De quibus abstractus Ricardi desinit actus.

Ecce dies Martis, nec adest presentia partis,

Non sedet in sede, quem culpa repellit ab ede;

Denegat in scanno loca tunc fortuna tiranno,

A visu gentis quem terruit accio mentis.

R. non comparet, alibi set dummodo staret, 290

Causas assignat, quibus H. sua sceptra resignat:[717]

Substituit aliquos proceres tunc iuris amicos,

Ad quos confessus proprio fuit ore repressus.

Hiis circumspectis aliisque sub ordine lectis,

R., qui deliquit, hunc curia tota reliquit;

Hunc deponebant, plenum quem labe sciebant,

Nec quis eum purgat, iterum ne forte resurgat:

Tunc decus Anglorum, set et optimus ille bonorum,

H. fuit electus regno, magis est quia rectus.

Sola dies tentum tulit istud parliamentum, 300

Nec magis expressit pro tunc, set ab inde recessit:

H. tamen extenti noua tempora parliamenti

Proxima decreuit, quo regni gloria creuit.

Quando coronatus foret et de fine leuatus,

Tunc processus erit super hoc quod curia querit;

Interea gentes viuunt sub spe recolentes,

Quod nouus errores rex conteret anteriores.

[Sidenote: Qualiter parliamentum continuatur[718] vsque post

coronacionem.]

Sexta dies stabat Octobris, quando parabat

Rex nouus optata sua parliamenta nouata:

Curia verbalis fuit et non iudicialis, 310

Ad tempus restat nichil et de pondere prestat:

Dicitur expletum quod nil valet esse quietum,

Donec persona regis sit operta corona;

Sicque coronari, quem Cristus vult venerari,

Corditer exultat plebs omnis et inde resultat.

[Sidenote: Qualiter in die solempni nobilis Henricus in

Solium regie maiestatis[719] sublimatus cum omni gaudio

coronatur.]

Qui res disponit et eisdem tempora ponit,

Ille diem fixit, Henricum quo benedixit:

Predestinauit deus illum quem titulauit,

Vt rex regnaret sua regnaque iustificaret.

Quem deus elegit, regali laude peregit, 320

[Sidenote: Nota, qualiter iura corone serenissimo iam

regi nostro Henrico quarto tribus modis accrescunt:

Primo Successione:

Secundo eleccione:

Tercio conquestu sine sanguinis effusione.]

Vnde coronatur in honoreque magnificatur:

Tempore felici poterunt sollempnia dici,

Que tam sacratis horis patuere beatis;[720]

Edwardi festa Confessoris manifesta

Henrici festum Regis testantur honestum.

Plebs canit in mente que resultat in ore loquente,

Quisque colit Christum, quia regem suscitat istum;

Vix homo pensare poterit seu dinumerare,

Que tunc fulserunt sollempnia quanta fuerunt:

Omnis terra deum laudat que canit iubileum, 330

Henricum iustum que pium que ferum que robustum.

Vnde coronatur trino de iure probatur,

Regnum conquestat, que per hoc sibi ius manifestat;

Regno succedit heres, nec ab inde recedit;

Insuper eligitur a plebe que sic stabilitur:

Vt sit compactum, iuris nil defuit actum;

Singula respondent Henrici iuraque spondent.

[Sidenote: Qualiter parliamentum adhuc fuit continuatum.]

Fama volans creuit, que climata cuncta repleuit,

Quo laus vexilli super omnes prefuit illi:

Sic regnat magnus reprobis leo, mitibus agnus,[721] 340

Hostes antiquos qui terret et augit amicos.

Luna diem donat, qua Regem terra coronat,

Marsque sequens terre dat parliamenta referre:

Rex sedet et cuncti proceres resident sibi iuncti,

Stant et presentes communes plus sapientes;

Tempus erat tale communeque iudiciale.

Quod bene prouisum nichil est a iure re~scis~um;[722]

Est quia protectus, letatur sic homo rectus,

Et metuunt reliqui sua dampna dolenter iniqui.

[Sidenote: Qualiter Henricus, Regis tunc Henrici

primogenitus, statum que nomen Principis de consensu omnium

gloriose adeptus est.]

Set quia plus dignum prius est recitare benignum, 350

Que sunt maiora scribens recitabo priora:

Henrici natus Henricus, honore beatus,

Est confirmatus heres Princepsque vocatus:

Sic pars abscisa, summo de iudice visa,

Arboris est vncta veteri stipitique reiuncta.

Istud fatatum fuit a sanctisque relatum,

Quod tunc compleuit deus, ex quo terra quieuit:

Hoc facto leta stupet Anglia laude repleta,

Cordeque letatur, quia stirps de stirpe leuatur.

Tunc de consensu Regis procerum quoque sensu, 360

[Sidenote: Qualiter ea que nuper in parliamento tempore

Ricardi per ducem Glouernie et socios suos gesta fuerunt,

presens parliamentum confirmauit; et ea que Ricardus in

vltimo suo parliamento constituit, presens eciam parliamentum

penitus cassauit.]

Plebe reclamante, stant parliamenta per ante;

Sic procedebant super hiis que gesta videbant

Ad commune bonum, recolentes gesta baronum.

Que prius Vrsus, Equs et Olor, qui dicitur equs,

Nuper fecerunt, firmissima constituerunt;

Et que pomposa peruersaque fraude dolosa

Ricardus fecit, hec curia tota reiecit.

Et tunc tractatum fuit illud opus sceleratum,

Quo dudum Cignus periit sine ~iure~ benignus;[723]

Iusticie vere vindictam clamat habere 370

Omnis ob hoc funus populus, quasi vir foret vnus:

Sic communis amor popularis et vndique clamor

Extitit acceptus a Rege que lege receptus.

Infortunatus Ricardus, plus sceleratus,

[Sidenote: Qualiter Ricardo suis ex demeritis iudicialiter

condempnato, ceteri qui cum eo accusati erant, tantummodo ex

mera regis pietate quieti permanserunt.]

Omnibus ingratus, fuit vndique tunc maculatus;

Sic quasi dampnatus abiit pre labe reatus,

Quo stetit elatus sub carcere magnificatus.

Eius fautores, qui sunt de sorte priores,

Tunc accusati sunt ad responsa vocati:

Hi responsales submittunt se speciales 380

Iudicio Regis, per quem silet vlcio legis.

Regia nam pietas sic temperat vndique metas,

Quod nil mortale datur illis iudiciale;

Est tamen ablatum, quod eis fuit ante beatum,

Vocibus Anglorum venerabile nomen eorum;

Corpora stant tuta, cecidit set fama minuta,

Dux redit in Comitem, quatit et sic curia litem,

Labitur exosus Bagot, quem rex pietosus

Erigit, et mite prolongat tempora vite.

Sic pius Henricus, inimico non inimicus, 390

Gracius, vt debet, pro dampno commoda prebet;

Ipse pium frenum laxat, quia tempus amenum

Appetit, et Cristo placuisse putauit in isto.

Non tamen in gente placet hoc, set in ore loquente

Publica vox dicit, leges quod mammona vicit;

Iusticiam queri plebs vult, rex vult misereri,

Et sic fortuna pro tempore non fuit vna:

Rex excusatur, nam dicunt quod variatur

Consilio tali, quo res latet in speciali.

[Sidenote: Qualiter, finito parliamento, infra breue post

quidam impii instigante diabolo, vt ipsi pium Regem Henricum

cum sua progenie a terra delerent, proditorie conspirantes

insurrexerunt, quos ira dei preueniens in villa de Circestria

per manus vulgi interfectos miraculose destruxit.]

Quatuor auctores sceleris, Iuda nequiores, 400

Ore dabant laudes, tacito sub cordeque fraudes;

Holand, Kent, Sarum, Spenser, quasi fellis amarum,

Federa strinxerunt, quibus H. seducere querunt.

Viuere quos fecit pius H., nec eis male fecit,[724]

Hii mala coniectant in eum, quem perdere spectant;

H. etenim pacem dedit illis, hiique minacem

Eius spirantes mortem sunt arma parantes:

Sic nimis ingrati mala retribuunt bonitati,

In caput illorum tamen est vindicta malorum.

Nam, qui cunctorum cognoscit corda virorum, 410

Detegit occulta, quibus accidit vlcio multa:

Cum magis instabant subitoque nocere putabant,

Ex improuiso periunt discrimine viso.

Per loca diuersa fuit horum concio spersa,

Quos deus extinxit, nec in hoc miracula finxit;

De populo patrie, nato comitante Marie,

Quatuor elati perierunt decapitati.

Ecce dei munus! populus quasi vir foret vnus,

Surgit ad omne latus, sit vt H. ita fortificatus.

Quod satis est carum, conciues Londoniarum 420

[Sidenote: Qualiter regis nati in custodia tunc Maioris

Londoniarum pro securitate secundum tempus fidissime

seruabantur.]

Nobilis Henrici steterant constanter amici:

Rex iubet et prompti fuerant armis cito compti,

Eius et in sortem magnam tribuere cohortem.

Vrbs fuit adiutrix, que Regis tunc quasi nutrix

Natos seruauit, et eos quasi mater amauit;

Regis enim camera fuit vrbs hoc tempore vera,

In qua confisus multum fuit ille gauisus:

Sic pius in Cristo pietatem sentit in isto,[725]

Quo preseruatur et regnum clarificatur.

Anglicus a sompnis quasi surgens vir canit omnis, 430

R. cadit, H. regnat, quo regnum gaudia pregnat.[726]

Tempore quo facta sunt hec Ricardus ad acta

[Sidenote: Qualiter Ricardus, cum ipse noua de morte illorum

qui apud Circestriam, vt predictum est, interierunt audisset,

seipsum[727] omni cibo renunciantem pre doloris angustia

morientem extinxit.]

Non foris exiuit, qui quando pericula sciuit,

Quod sors falsorum destructa fuit sociorum,

Fortunam spreuit et eorum funera fleuit.

Tunc bene videbat, quod ei fraus nulla valebat,

Quo contristatus doluit quasi morte grauatus:

Ecce dolor talis suus est, quod spes aliqualis[728]

Amodo viuentem nequiit conuertere flentem.

Qui tamen astabant custodes sepe iuuabant, 440

Ne desperaret, dum tristia continuaret;

Set neque verborum solamina cepit eorum,

Dum lacrimas spersit, sibimet nec amore pepercit:

Sic se consumit, quod vix si prandia sumit,

Aut si sponte bibit vinum, quo viuere quibit;

Semper enim plorat, semper de sorte laborat,

Qua cadit, et tales memorat periisse sodales:

Solam deposcit mortem, ne viuere possit

Amplius, est et ita moriens sua pompa sopita.

Anglia gaudebat, quia quem plebs plus metuebat 450

Cristus deleuit, quo libera terra quieuit:

Set probus Henricus, pietatis semper amicus,

Ad Cristi cultum corpus dedit esse sepultum

Sollempni more, quamuis sine laudis honore.

Langele testatur quod ibi Ricardus humatur;

Ipse loco tali magis omnibus in speciali

Corpus donauit, quod mundus habere negauit.

Sic bona proque malis H. mitis et imperialis

Reddit ei mite, qui clauserat vltima vite:

Mortuus R. transit, viuens probus H. que remansit, 460

Quem deus extollit, et ab R. sua prospera tollit.

O quam pensando mores variosque notando,

[Sidenote: Nota hic secundum commune dictum de pietate

serenissimi regis Henrici, necnon de impietate qua

crudelissimus Ricardus regnum, dum potuit, tirannice vexauit.]

Si bene scrutetur, R. ab H. distare videtur!

Clarus sermone, tenebrosus et intus agone,

R. pacem fingit, dum mortis federa stringit:

Duplex cautelis fuit R., pius H. que fidelis;

R. pestem mittit, mortem pius H. que remittit;

R. seruitutem statuit, pius H. que salutem;[729]

R. plebem taxat, taxas pius H. que relaxat;

R. proceres odit et eorum predia rodit, 470

H. fouet, heredesque suas restaurat in edes;

R. regnum vastat vindex et in omnibus astat,

Mulset terrorem pius H., que reducit amorem.[730]

O deus, Henrico, quem diligo, quem benedico,

Da regnum tutum nulla grauitate volutum:

Vite presentis pariter viteque sequentis

Da sibi quodcumque felicius est ad vtrumque.

~Cronica Ricardi, qui sceptra tulit leopardi,~[732]

[Sidenote: Hic in exemplum aliorum Ricardi demerita

commemorans finaliter recapitulat.[731]]

~Vt patet, est dicta populo set non benedicta:~[733]

~Vt speculum mundi, quo lux nequit vlla refundi,~ 480

~Sic vacuus transit, sibi nil nisi culpa remansit.~

~Vnde superbus erat, modo si preconia querat,~

~Eius honor sordet, laus culpat, gloria mordet.~

~Hoc concernentes caueant qui sunt sapientes,~

~Nam male viuentes deus odit in orbe regentes:~

Est qui peccator, non esse potest dominator;

~Ricardo teste, finis probat hoc manifeste:~

~Post sua demerita periit sua pompa sopita;~[734]

~Qualis erat vita, cronica stabit ita.~

=Explicit Cronica presentibus que futuris vigili corde Regibus[735]

commemoranda.=

FOOTNOTES:

[704] _Heading_ 3 Derbei H

[705] _Heading_ 18 maiestatis CH₃

[706] 69 affimare C

[707] 95 abhortum CH

[708] 109 pius] CHGH₃ prius S

[709] 131 miles CHH₃ viles S

[710] 145 quasi] sua H

[711] 172 Scrōp SCH Buscy G

[712] 188 sceleres SHGH₃ celeres C (_corr._)

[713] 197 fata C

[714] 219 protunc CH₃

[715] 239 tunc CGH₃ nunc SH

[716] 258 Arundeƚƚ MSS.

[717] 291 quibus SG et ad CHH₃

[718] 309 _margin_ continuatum fuit CH fu_it_ _con_ti_nu_atu_m_ H₃

[719] 318 _margin_ magestatis CHH₃

[720] 323 sacratus C

[721] 340 regnant C

[722] 347 recisum CH₃

[723] 369 iure SG labe CHH₃

[724] 404 malefecit C

[725] 428 pius CHH₃ prius SG

[726] 431 p_re_gnant C

[727] 436 _margin_ se ipsum CH

[728] 438 suus CHH₃ suis SG

[729] 468 _line om._ C

[730] 473 Mulcet GH₃

[731] 479 ff. _margin Text_ SG Hic in fine cronicam Regis Ricardi

secundum sua demerita breuiter determinet CH H_ic_ det_er_mi_n_at_ur_

de dem_er_it_is_ Reg_is_ Ric_ard_i H₃

[732] 478-483 As follows in G,

O speculum mundi, quod debet in ante refundi,

Ex quo prouisum sapiens acuat sibi visum,

Cronica Ricardi, ~qui regna tulit leopardi~, 480*

~Vt patet, est dicta, populo sed non benedicta~.

Quicquid erat primo, modo cum sors fertur in ymo,

Eius honor sordet, laus culpat, gloria mordet.

[733] 479 populo set non benedicta SC violenta grauis maledicta HH₃

[734] 488 f.

Sic diffinita stat regia sors stabilita;

Regis vt est vita, cronica stabit ita. G

[735] EXPLICIT. 2 Regibus SG iugiter CHH₃

REX CELI DEUS ETC.

=Sequitur carmen vnde magnificus Rex noster Henricus prenotatus apud

deum et homines cum omni benediccione glorificetur.=

[736]REX celi deus et dominus, qui tempora solus

Condidit, et solus condita cuncta regit,

Qui rerum causas ex se produxit, et vnum

In se principium rebus inesse dedit,

Qui dedit vt stabili motu consisteret orbis,

Fixus ineternum mobilitate sua,

Quique potens verbi produxit ad esse creata,

Quique sue mentis lege ligauit ea,

Ipse caput regum, reges quo rectificantur,

Te que tuum regnum, Rex pie, queso regat. 10

Grata superueniens te misit gracia nobis,

O sine labe salus nulla per ante fuit:[737]

Sic tuus aduentus noua gaudia sponte reduxit,

Quo prius in luctu lacrima maior erat.

Nos tua milicia pauidos releuauit ab ymo,[738]

Quos prius oppressit ponderis omne malum:

Ex probitate tua, quo mors latitabat in vmbra,

Vita resurrexit clara que regna regit:

Sic tua sors sortem mediante deo renouatam

Sanat et emendat, que prius egra fuit. 20

O pie rex, Cristum per te laudamus, et ipsum

Qui tibi nos tribuit terra reviua colit:

Sancta sit illa dies, qua tu tibi regna petisti,

Sanctus et ille deus, qui tibi regna dedit!

Qui tibi prima tulit, confirmet regna futura,

Quo poteris magno magnus honore frui:

Sit tibi progenies ita multiplicata per euum,

Quod genus inde pium repleat omne solum:

Quicquid in orbe boni fuerit, tibi summus ab alto

Donet, vt in terris rex in honore regas: 30

Omne quod est turpe vacuum discedat, et omne

Est quod honorificum det deus esse tuum.

Consilium nullum, pie rex, te tangat iniqum,

In quibus occultum scit deus esse dolum:

Absit auaricia, ne tangat regia corda,

Nec queat in terra proditor esse tua:

Sic tua processus habeat fortuna perhennes,

Quo recolant laudes secula cuncta tuas;

Nuper vt Augusti fuerant preconia Rome,

Concinat in gestis Anglia leta tuis. 40

O tibi, rex, euo detur, fortissime, nostro

Semper honorata sceptra tenere manu:

Stes ita magnanimus, quod vbi tua regna gubernas,

Terreat has partes hostica nulla manus:

Augeat Imperium tibi Cristus et augeat annos,

Protegat et nostras aucta corona fores:

Sit tibi pax finis, domito domineris in orbe,

Cunctaque sint humeris inferiora tuis:

Sic honor et virtus, laus, gloria, pax que potestas

Te que tuum regnum magnificare queant. 50

Cordis amore tibi, pie Rex, mea vota paraui,[739]

Est qui seruicii nil nisi velle mihi:[740]

Ergo tue laudi que tuo genuflexus honori

Verba loco doni pauper habenda tuli.

Est tamen ista mei, pie rex, sentencia verbi,

Fine tui regni sint tibi regna poli!

FOOTNOTES:

[736] REX CELI, &c. _The_ MSS. _referred to for this and the two

succeeding pieces are_ SCHGH₃ _and_ (_for this piece and the next_)

_the Trentham_ MS. (T).

[737] 12 Quo T

[738] 15 milicia S (_corr._) milicies CHH₃T

[739] 51 tibi] boni T

[740] 52 Corpore cum nequii seruio mente tibi T

=Prophecia.=

H. aquile pullus, quo nunquam gracior vllus,

Hostes confregit, que tirannica colla[741] subegit.

H. aquile cepit oleum, quo regna recepit,

Sic veteri iuncta stipiti noua stirps redit vncta.

FOOTNOTES:

[741] PROPHECIA. 2 colla CHH₃T bella S

O RECOLENDE ETC.

=Epistola breuis, vnde virtutes regie morales ad sanum regimen ampliori

memoria dirigantur.=[742]

O ~recolende~, bone, pie rex, Henrice, patrone,

Ad bona dispone quos eripis a Pharaone:

Noxia depone, quibus est humus hec in agone,

Regni persone quo viuant sub racione.[743]

Pacem compone, vires moderare corone,

Legibus impone frenum sine condicione,

Firmaque sermone iura tenere mone.

Rex confirmatus, licet vndique magnificatus,

Sub Cristo gratus viuas tamen inmaculatus.

Est tibi prelatus, comes et baro, villa, Senatus, 10

Miles et armatus sub lege tua moderatus:[744]

Dirige quosque status, maneas quo pacificatus;

Inuidus, elatus nec auarus erit sociatus;

Sic eris ornatus, purus ad omne latus.

Hec, vt amans quibit, Gower, pie Rex, tibi scribit:

Quo pietas ibit, ibi gracia nulla peribit:

~Qui bene describit semet, mala nulla subibit,~[745]

~Set pius exibit, que dei pietate redibit:~[746]

~Sic qui transibit opus et pietatis adibit,~

~Hunc deus ascribit, quod ab hoste perire nequibit;~ 20

~Et sic finibit qui pia vota bibit.~[747]

~Quanto regalis honor est tibi plus~ generalis[748]

~Tanto~ moralis virtus tibi sit specialis:[749]

Sit tibi carnalis in mundo regula, qualis

Est tibi mentalis in Cristo spiritualis.[750]

Si fueris talis, tua Cronica perpetualis

Tunc erit equalis perfectaque materialis:

Rex inmortalis te regat absque malis!

FOOTNOTES:

[742] O RECOLENDE, &c. _Title_ Epistola--dirigantur _om._ GH₃

[743] 4 _margin_ No_ta_ de iusticia C

[744] 11 _margin_ No_ta_ de regimine C

[745] 17-21 _Over erasure in_ SCG, _as follows in_ HH₃,

Dum pia vota bibit, tua fama sitire nequibit,

Plena set exibit, cum laudeque plena redibit:

Non sic transibit, vbicumque tirannus abibit;

Cum nimis ascribit sibi magna, minora subibit;

Vt meritum querit, sors sua fata gerit.

[746] 18 _margin_ No_ta_ de pietate C

[747] 21 pia] pita S

[748] 22 Vt tibi regalis, pie rex, honor est generalis HH₃

[749] 23 Sic rogo HH₃

[750] 25 _margin_ No_ta_ de contemplac_i_o_n_e C

CARMEN SUPER MULTIPLICI VICIORUM PESTILENCIA[751]

[752]=Nota consequenter[753] carmen super multiplici viciorum

pestilencia, vnde tempore Ricardi Secundi partes nostre specialius

inficiebantur.=

Non excusatur qui verum non fateatur,

Vt sic ponatur modus, vnde fides recolatur:

Qui magis ornatur sensu, sua verba loquatur,

Ne lex frangatur, qua Cristus sanctificatur.

Hoc res testatur, virtus ita nunc viciatur,

Quod vix firmatur aliquis quin transgrediatur:

Hinc contristatur mea mens, que sepe grauatur,

Dum contemplatur vicium quod continuatur;

Set quia speratur quod vera fides operatur,

Quod deus hortatur, michi scribere penna paratur, 10

Vt describatur cur mundus sic variatur:

Ecce malignatur que modo causa datur.

[754]=Putruerunt et corrupte sunt cicatrices a facie insipiencie, set

priusquam mors ex morbo finem repente concludat, sapiencie medicinam

detectis plagis cum omni diligencia sapienter investigare debemus. Vnde

ego, non medicus set medicine procurator, qui tanti periculi grauitatem

deplangens intime contristor, quedam vulnera maiori corrupcione putrida

euidenti distinccione, vt inde medicos pro salute interpellam,[755]

consequenter declarare propono. Anno[756] regni Regis Ricardi Secundi

vicesimo.=

=Contra demonis astuciam in causa Lollardie.=

Quod patet ad limen instanti tempore crimen[757]

Describam primo, quo pallent alta sub ymo.

Nescio quid signat, plebs celica iura resignat,

Dum laicus clausas fidei vult soluere causas,

Que deus incepit et homo seruanda recepit:

Iam magis eneruant populi quam scripta reseruant,

Vnde magis clarum scribere tendo parum.

Lollia messis habens granum perturbat et ipsum, 20

Talia qui patitur horrea sepe grauat:

Semina perfidie sacros dispersa per agros

Ecclesie turbant subdola sicque fidem.

Inuentor sceleris sceleratus apostata primus

Angelicas turmas polluit ipse prius;

Postque ruit nostros paradisi sede parentes,

Morteque vitales fecerat esse reos:

Callidus hic serpens nec adhuc desistit in orbe,

Quin magis in Cristi lollia messe serit.

Ecce nouam sectam, mittit que plebis in aures, 30

Ad fidei dampnum scandala plura canit:

Sic vetus insurgit heresis quasi Iouiniani,

Vnde moderna fides commaculata dolet:

Vsurpando fidem vultum mentitur honestum,

Caucius vt fraudem palliet inde suam:[758]

Sub grossa lana linum subtile tenetur,

Simplicitas vultus corda dolosa tegit.

Fermento veteri talis corrumpit aceruum,

Qui noua conspergit et dubitanda mouet:

Dum magis incantat, obtura tu magis aures, 40

Forcius et cordis ostia claude tui:

Simplicitate tua ne credas omne quod audis;

Que docet ambiguus auctor aborta caue:

Nil nouitatis habens tua mens fantastica cedat;

Vt pater ante tuus credidit, acta cole.

Vera fides Cristi non hesitat, immo fideles

Efficit vt credant cordis amore sui:

Nil valet illa fides vbi res dabit experimentum,

Spes tamen in Cristo sola requirit eum:

Recta fides quicquid rectum petit, omne meretur, 50

Quicquid possibile creditur, ipsa potest.

Argumenta fides dat rerum que neque sciri,

Nec possunt verbo nec racione capi:

Subde tuam fidei mentem, quia mortis ymago

Iudicis eterni mistica scire nequit:

Vt solus facere voluit, sic scire volebat

Solus, et hoc nulli participauit opus.

Vna quid ad solem sintilla valet, vel ad equor[759]

Gutta, vel ad celum quid cinis esse potest?

Leticiam luctus, mors vitam, gaudia fletus 60

Non norunt, nec que sunt deitatis homo:

Non tenebre solem capiunt, non lumina cecus,[760]

Infima mens hominis nec capit alta dei:[761]

Nempe sacri flatus archanum nobile nunquam

Scrutari debes, quod penetrare nequis.

Cum non sit nostrum vel mundi tempora nosse,

Vnde creaturas nosse laborat homo?

Nos sentire fidem nostra racione probatam

Non foret humanis viribus illud opus;

Humanum non est opus vt transcendat ad astra, 70

Quod mortalis homo non racione capit:

Ingenium tante transit virtutis in altum,

Transcurrit superos, in deitate manet.

Qui sapienter agit, sapiat moderanter in istis,

Postulet vt rectam possit habere fidem:

Committat fidei quod non poterit racioni,

Quod non dat racio, det tibi firma fides.

Quod docet ecclesia tu tantum crede, nec vltra

Quam tibi scire datur quomodocumque stude:

Sufficit vt credas, est ars vbi nulla sciendi, 80

Quanta potest dominus scire nec vllus habet.

Est deus omnipotens, et qui negat omnipotenti

Credere posse, suum denegat esse deum;

Sic incarnatum tu debes credere Cristum

Virginis ex vtero, qui deus est et homo.

Vis saluus fieri? ~pete~, crede, ~stude~ reuereri;[762]

Absque magis queri lex iubet ista geri.

~Has~ fantasias aliter ~que~ dant heresias[763]

Dampnat Messias, sobrius ergo scias.

Tempore Ricardi, super hiis que fata tulerunt,[764] 90

Scismata lollardi de nouitate serunt:

Obstet principiis tribulos purgareque vadat

Cultor in ecclesiis, ne rosa forte cadat.

=Contra mentis Seuiciam in causa Superbie.=

Deficit in verbo sensus, quo cuncta superbo

Scribere delicta nequeo, que sunt michi dicta.

Radix peccati fuit ille prius scelerati,

Ex quo dampnati perierunt preuaricati:

Desuper a celis deiecit eum Michaelis

Ensis ad inferni tenebras de luce superni;

Nec paradisus ei prebere locum requiei 100

Spondet, vbi vere sibi gaudia posset habere:

Sic, quia deceptus alibi nequit esse receptus,

Mundum deposcit, vt in illo viuere possit:

Sic adhibendo moram venit ille superbus ad horam,

Quem mea mens tristis in partibus asserit istis.

Hunc vbi ponemus, hostem quem semper habemus?

Nam magis infecta veniens facit omnia tecta.

Laus ibi non lucet, vbi vana superbia ducet

Regna superborum; docet hoc vestitus eorum:

Cum valet ornatum sibi vanus habere paratum, 110

Non quasi mortalis, set vt angelus euolat alis.

Militis ad formam modo pauper habet sibi normam,

Vana sit vt vestis erit inde superbia testis,

Exterius signum cor signat habere malignum,

Cordis et errore fortuna carebit honore.

Nos igitur talem non consociare sodalem

Expedit, vt tuti reddamur in orbe saluti.

Quod deus odiuit reprobos Dauid hoc bene sciuit,

Ipseque psalmista scripsit de talibus ista:

‘Elatas mentes posuit de sede potentes, 120

Et sublimauit humiles, quos semper amauit.’

Vanus non durat, quem vana superbia curat,

Hec set eum ducit vbi gracia nulla reducit;

Culpa quidem fontis latices dabit hec Acherontis,

Vnde bibunt vani mortem quasi cotidiani.

Omne quod est natum stat ab hoc vicio viciatum,[765]

Quo magis inmundum vir vanus habet sibi mundum;

Set qui mentali de pondere iudiciali

Istud libraret, puto quod meliora pararet.

Hoc nam mortale vicium stat sic generale, 130

Quod mundum fregit, vbi singula regna subegit;

Hec etenim cedes nostras, vt dicitur, edes

Vertit, et insana dat tempora cotidiana.

O deus eterne, culpe miserere moderne,

Facque pias mentes sub lege tua penitentes!

Corpus, opes, vires sapiens non sic stabilires,

Dumque superbires, subita quin sorte perires:

Sunt que maiores humilis paciencia mores[766]

Nutrit, et errores vicii facit esse minores:

Ergo tuam vera mentem moderare statera; 140

Sit laus vel labes, pectore pondus habes.

=Contra carnis lasciuiam in causa Concupiscencie.=

The complete works of John Gower, volume 4 · 第 33 / 41 段