[Sidenote: In hac secunda parte cronice compositor primo
ea que post sequntur dolorosa infortunia doloroso corde
deplangit.]
Heuque mee penne, scribam quia facta gehenne!
Obice singultu, lacrimis pallenteque vultu,
Vix mea penna sonat hec que michi Cronica donat.[678]
Vt prius audistis, hii tres, quibus Anglia tristis
Plus delectatur, magis hos fortuna minatur:
Rex facie bina fallax, latitante ruina,
Omnia fingebat, que dolos sub fraude tegebat.
Ad regale latus, quasi frater et associatus,
[Sidenote: Qualiter, vt hii tres proceres, de quibus
audistis, cum rege, quem dolosum sciebant, pacem securiorem
habere possent, cartas concordie ab ipso impetratas
optinuerunt.]
Cignus erat factus, et eos quos vult facit actus: 10
Taliter est et Equs regis de carmine cecus,
Quod non discernit ea que fallacia cernit:
Est incantatus eciam quasi magnificatus
Vrsus, et ignorat finem, qua sorte laborat.
Set magis vt tuti maneant de lege statuti,[679]
Hii regis querunt cartas, quas optinuerunt:
Sic se conformant, sic se cum rege reformant,
Quod viuunt more quasi grex pastoris amore.
Hoc credunt plane, set transit tempus inane;
Cum se stare putant, subito sua tempora mutant. 20
Ecce scelus magnum, latitans quasi vulpis in agnum,
[Sidenote: Qualiter rex, vt ipse sub dissimilate pacis
concordia proceres decipiat, vulpe fallacior continua
circumuencione dolos machinatur.]
Sic dolus expectat, quos ira tirannica spectat.[680]
O fraus, o que dolus, quos rex ~sub ymagine~ solus,
Dum scelus exhausit, tam longo tempore clausit!
Set magis ad plenum tunc fuderat ille venenum,
Quo prius inflatus quamsepe dolet sceleratus:
Turbinis vt ventus, sic irruit acra iuuentus
In Cignum spretum, dum se putat esse quietum.
O quam fortuna stabilis non permanet vna!
[Sidenote: Qualiter rex sui pectoris odium, quod adiu
latuit, ad expressam vindictam primo contra ducem Glouernie,
qui Cignus dicitur, in oculis omnium fulmine plus subito
produxit. Nam et ipse rex in propria persona dictum ducem
apud Plescy improuisum manu forti cepit, et eum sic captum
Calisias indilate produci, et ibi sub arta custodia striccius
incarcerari constituit.]
Exemplum cuius stat in ordine carminis huius. 30
Rex agit et Cignus patitur de corde benignus,
Illeque prostratus non est de rege leuatus:
Ad Plescy captus tunc est velut hostia raptus,
Rex iubet arma geri, nec eo voluit misereri.
Cum sponsa nati lugent quasi morte grauati,
Plusque lupo seuit rex, dummodo femina fleuit:
Nil pietas munit, quem tunc manus inuida punit;
Rex stetit obliqus, nec erat tunc vnus amicus.[681]
O regale genus! princeps quasi pauper egenus
Turpiter attractus iacet et sine iure subactus. 40
Sunt ibi fautores regis de sorte priores,
Qui Cignum prendunt, vbi captum ducere tendunt:
Sic ducendo Ducem perdit sine lumine lucem
Anglia, que tota tenebrescit luce remota:
Trans mare natauit, regnum qui semper amauit,
Flent Centum Mille, quia Cignus preterit ille.
Calisie portus petit, vnde dolus latet ortus,
Error quem regis genuit putredine legis:
Carcere conclusus subito fuit ille reclusus;
Nescit quo fine, sit vite siue ruine. 50
Tunc rex elatum sumpsit quasi falco volatum,
Vnde suas gentes perdit custode carentes.
[Sidenote: Qualiter rex, qui per mille meandros procerum
corda exagitans inquietauit, Ricardum Comitem Arundellie[682]
qui dicitur Equs, fraudulenter decepit. Erat enim tunc frater
dicti Comitis Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, cui rex
sub iuramento fidem prestitit, quod, si dictus Comes ad
sui regis presenciam obediens sponte veniret, liber extunc
absque calumpnia, vbicumque transire vellet, cum firma regis
amicicia fiducialiter permaneret: et sic veniens probus Comes
ab improbo rege decipitur.]
Amoto Cigno, rex feruens corde maligno
Prendere querit Equm, super hocque reuoluere secum
Caucius in mente conspirat fraude latente.
Periurans Cristum Comitem sic decipit istum:
Ipse libro tacto iurat, firmanteque pacto
Promisit certe que fidem donauit aperte,
Dicens quod tutus nulla de fraude volutus
Liber transiret, ad eum si quando veniret. 60
Hoc iuramentum frater Comitis manutentum
Primas feruore regis suscepit ab ore:
Presul letus erat, sub tali federe sperat,
Et sic cautelis captus fuit ille fidelis.
Vrsus vt audiuit, non ergo remotus abiuit;
Signans se Cristo mentem stabiliuit in isto:
Non facit excursus paciens que piissimus Vrsus,
Set magis attendit mala que fortuna rependit:
[Sidenote: Qualiter Thomas, alio nomine Vrsus, tunc Comes de
Warwyk, a regis satellitibus Londoniis captus et in carcerem
missus inmunis culpe paciens succubuit. Super quo suum
parliamentum apud Westmonasterium in proximo pronunciandum
rex tirannus decreuit.]
Londoniis mansit, nec ab vrbis cardine transit,
Quo captiuatus fuit hic sine labe reatus. 70
Sic tres persone vi set non iure corone
Carceribus stricti remanent velut vmbra relicti.
Celsius in scanno tunc creuit pompa tiranno,
Nulli parcebat, sibi dum fortuna fauebat:[683]
Stat scelus extentum statuit quo parliamentum,
Vt sit finalis sic vlcio iudicialis.
Tunc appellantes fuerant octo dominantes,
Qui tres appellant, vt eos a luce repellant.
[Sidenote: Qualiter pronunciato parliamento octo tunc
appellantes contra dictos tres proceres ad eorum perdicionem
promptissimi interfuerunt, et quia rex propter metum populi
ducem Glouernie coram eo personaliter in parliamento
comparere noluit, subtili mendacio finxit eum in lecto
mortuum fuisse, qui adhuc superstes in carcere Calisie sub
claue tenebatur; et sic ducem absentem absque responsione rex
pestifer falsissime condempnauit.]
O, quis pensare posset quin fleret amare,
Dum scelus explorat, per quod magis Anglia plorat? 80
Ecce dies mortis aderant, qua pompa cohortis
Regem pomposum statuit magis esse dolosum.
Pro regis parte subtili fingitur arte,
Cignum tam purum sine response moriturum:
Cum magis expresse rex nouit eum superesse,
Finxit eum lecto transisse sub ordine recto.
Sic non inuento Cigno, nil parliamento
Pro se respondit, quem rex sub claue recondit:
Cum non apparet, vt se de lege iuuaret,
Hunc condempnarunt subito, quem post spoliarunt. 90
O scelus inferni, poterunt quo flere moderni,
De iugulo Cigni quod constituere maligni!
[Sidenote: Qualiter rex, cum ipse se ducem prenotatum
cautelose, sicut audistis, condempnari spirauerat, postea
infra tempus quosdam tortores sibi quasi ab inferno
confederatos Calisias, vbi dux adhuc viuus incarceratus est,
transmisit, qui illuc aduenientes, ad regis preceptum de
iugulo pre manibus excogitato, ducem improuisum clanculo de
nocte sub pondere lecti plumalis mortaliter depressum absque
pietate subito suffocarunt.]
Occulte querunt quod aperte non potuerunt,
Dumque timent gentes, clam sunt ~sua facta~ gerentes.
Assunt tortores de nocteque feruidiores
Cignum prostratum iugulant quasi mar~tirizatum~:
Calisiis actum sceleris fuit hoc malefactum,
Regis precepto, iugulo qui gaudet adepto.
Sic nece deuictum, sic corpus ab hoste relictum,
Clam de conclaui susceperat Anglia naui; 100
Per mare regreditur corpus, nec adhuc sepelitur,
Namque sepulturam defendit Rex sibi puram:
Desuper a latere patris loca iusta tenere
Dummodo quesiuit, vix bassa sepulcra subiuit.
O que nephas tale, quod nec ius imperiale,
Set neque lex Cristi proceri sic contulit isti!
Eius enim vita periit sine iure sopita,
Et mors eius ita negat esse sepulcra petita.
Heu! quia iam viuit, vnquam qui talia sciuit,
Sic regis natum per regem mortificatum? 110
Heu! quia regalis stirps Anglica tam specialis
Regis precepto periit sine crimine cepto.
Heu! quia tortorum quidam de sorte malorum
Sic ducis electi plumarum pondere lecti
Corpus quassatum iugulant que necant iugulatum;
Quod nimis ingratum dolet Anglia tota relatum.
Det deus hoc fatum, sit adhuc quod corpus humatum,
Spiritus atque statum teneat sine fine beatum![684]
[Sidenote: Qualiter Comes Arundellie ab impio rege in
parliamento accusatus, ad ea que sibi obiciuntur intrepidus
respondit; et primo singula que per ipsum fiebant, secundum
sue intencionis propositum ad regis honorem facta fuisse
claro sermone iustificauit; secundo enim regis cartas super
hoc pacem et concordiam specialiter testificantes in auribus
omnium manifestius pronunciauit: set ille, coram quo nullum
ius procedit, rex impius Comitis responsa non acceptans, ex
propria malicia ipsum mortali sentencia dampnatum, in impetu
furoris apud montem Turris Londoniarum decollari fecit,
vbi fratres Augustinenses corpus cum capite secum ad eorum
ecclesiam cum psalmis deferentes in loco congruo deuote
sepelierunt.]
Est recitandus Equs, Cignus quia preterit equs:
Non hos morte pari voluit sors equiparari. 120
Rex sedet, et cuncti fautores tunc sibi iuncti
Sunt ibi presentes ad Equm mala plura loquentes;
Isteque solus erat, que deum solummodo sperat,
Quo pius et fortis permansit ad vltima mortis.
Rex prius accusat, et Equs scelus omne recusat,
Pretendens regisque sigilla sub ordine legis
Cartam monstrauit, qua tucior esse putauit:
Non fuit absque nota, prius est concordia nota.
Set rex cautelis Comitis responsa fidelis
Caucius extinxit, que dolos sub fraude refinxit. 130
Tunc conspirati cum rege que magnificati[685]
Regis predicta firmarunt omnia dicta.
Heu! nimis ingrata tunc est sentencia lata,
Horrida, mortalis, quia pena fuit capitalis.
Per loca, per vicos ductus respexit amicos,
Qui magis occulta dederant suspiria multa:
Vndique tunc flebant qui talia fata videbant,
Cum prece deuota facientes plurima vota.
Sunt et fallaces alii, pro rege sequaces
Qui veniunt equites, neque iusti set neque mites; 140
Hii penam talem proclamant tunc capitalem,
Ad loca signataque iubent procedere fata.
Tunc Comes ad Cristum sermonem dixerat istum:
‘Omnia tu nosti: moriar, quia sic placet hosti;
Hostibus exactus perio, sine iure subactus;
Inmunis pergo, miserere michi, precor, ergo.’
Expansis palmis que sonantibus vndique psalmis,
Sic patitur tandem, penamque subintrat eandem:
Quin caput amittit sibi gracia nulla remittit,
Milia quo Centum maledicunt parliamentum. 150
Corpus ad ima cadit, dum saluus ad ethera vadit
Spiritus in celis, vbi viuit amore fidelis:
Augustinenses fratres tunc Londonienses
Hunc magis extollunt, que caput cum corpore tollunt;
Vix tamen audebant hoc ponere quo cupiebant,
Set magis occultum condunt pro rege sepultum.
Det deus hoc sciri, poterit quod adhuc sepeliri,
Eius et heredes proprias habeant sibi sedes.
Iam refrenato violenter Equo que grauato,
[Sidenote: Qualiter Comes de Warwyk,[686] ex regis
collusione circumventus, in parliamento se culpabilem
recognouit, sperans per hoc certissimam regis veniam,
vt sibi promittebatur, infallibiliter promeruisse. Set
rex omni fallacie intendens, qui per talem re~cogni~cionem
alios de querela convicisse putauit, dicto Comiti mala pro
bonis retribuens, ipsum pro mercede exheredatum in partes
longinquas, vt ibi in carcere seruaretur, exulem pro perpetuo
mancipauit.]
Vrsum querebant, quem tunc agitare volebant; 160
Pestiferique canes aderant tunc regis inanes,
Vndique latrando pacem nec habent aliquando.
Ad latus omne terunt, set ad hoc quod plus potuerunt
Non magis attendit, quin rex sua recia tendit.
O! quam subtilis oritur tunc fraus iuuenilis,
Per quam tunc fraudem nequit Vrsus carpere laudem.
Hoc rex testatur, Vrsus quod si fateatur[687]
Quod reus existat, nec ad illa relata resistat,
Rex sibi prestabit veniam, qua curia stabit,
Et sic transibit sine morteque liber abibit; 170
Sique recognoscat aliter, sibi iuraque poscat,
Incidet in mortem: trahat hanc quam vult sibi sortem.
Qui cum rege pares fuerant tunc consiliares,
Vrsum temptarunt, eius quoque velle probarunt:
Hic vitam portat, alius mortemque reportat;
Hic consolatur, alius quandoque minatur;
Quisque dolos fingit, quibus Vrsi pectora stringit,
Quo minus agnoscit quid regi dicere possit.
Sicque fatigatus tandem de labe reatus
Se fore conuictum reddit: fuit hoc male dictum: 180
Tali sermone concrescunt iura corone,
Rex tres deuicit, vnus quia talia dicit.
Ad regis vota fuit Vrsi diccio tota,
Omneque respondet verbum, quod rex sibi spondet:
Set cum sic vere regi putat ipse placere,
Regis et ad nutum sperabat se fore tutum,
Tunc magis amisit que rex sibi federa misit;
Nam quod promisit rex pactum denique risit,
Et sic delusus fuit Vrsus ab ore reclusus,
Vnde pium verbum gustu magis extat acerbum. 190
Heu, quam res tristis! heu, quam fuit error in istis,
Quando suum pactum rex non produxit in actum!
Fingit et ignorat que rex tunc fraude colorat,
De quibus extentum finis docet experimentum.
Vrsus poscebat, quod rex non perficiebat,
Nec pudet hoc gestum, fraudis quod erat manifestum.
Vrsum contemptum, nulla pietate redemptum,
Exilio demptum statuit rex esse peremptum:
Insula tunc hominis longinqua que plena ruinis
Carcere concludit Vrsum, quem pena retrudit. 200
Quod sic ledebat, regi non sufficiebat,
Set capit ex toto terras herede remoto,
Nec sibi dimissam solam fouet hic Comitissam,
Set magis amouit, inopem quam Curia nouit.
Sic rex deleuit, quem tota prouincia fleuit;
Ne plures ledat, moriens prius ipse recedat.
Restat adhuc dira mons Ethna latente sub ira
Regis, ~dumque~ faces magis obtinet ~inde~ voraces.[688]
Quem rex iratus, ~quamuis sine labe reatus~,[689]
~Tangit in ardore~, subito perit ille dolore. 210
Cum plus morosus sit homo, magis est viciosus,
Regi qui seuit pestis quo pessima creuit.
Vnus erat dignus, paciens, pius atque benignus,
[Sidenote: Qualiter rex, omnes quoscunque ledere posset
querens, tandem innocentem dominum de Cobham, qui per prius
seculo renuncians in domo Cartusiensi tunc moram traxit,
eciam in iudicium parliamenti produxit. Set ille, nullo
minarum terrore aut blandimentorum exhortacione locum
tiranno prebens, in omnibus suis responsionibus fidelissimus
inveniebatur: vnde rex quasi confusus, eius constanciam
abhorrens, ipsum pre verecundia absque mortis sententia in
exilium longius ab Anglia destinauit.]
Prouidus et iustus, morum virtute robustus,
Non erat obliqus, regni set verus amicus:
Hunc rex odiuit, in quo bona talia sciuit;
Vt dicunt Mille, dominus Cobham fuit ille,
Cronica quos lesit, quibus ille fidelis adhesit.[690]
Cristo set vere voluit quia fine placere
Transtulit ad sedem se Cartusiensis ad edem: 220
Sic cepit Cristus, voluit quem tollere fiscus;[691]
Quem Cristus duxit, fiscus sine iure reduxit.
Rex scelus accusat, Cobham scelus omne recusat,
Iustificans factum; sic res processit in actum:
Que sapit hec loqitur, nec in hoc vecors reperitur,
Immo quod est certum regi manifestat apertum.
Sic, quia veridicus tribus est constanter amicus,
Rex condempnauit Cobham, set non maculauit:
Sic non conuictus gladii non senciit ictus,[692]
Exilii lora subiit tamen exteriora. 230
Hinc rogo quod purus redeat cum laude futurus,
Vt sic felici reditu letentur amici.
[Sidenote: Qualiter rex, qui nec deum timet nec hominem
veretur, contra reuerendissimum in Cristo patrem Thomam
Arundellie, tunc Cantuariensem Archiepiscopum, dum inter eos
maior putabatur dileccio, occasiones discordie importabiles
ductus auaricia fingere non erubuit. Vnde idem Thomas, de
Archiepiscopo in non Archiepiscopum[694] subito mutatus, omnia
bona sua tam temporalia quam spiritualia dolosa regis
circumvencione penitus amisit; expulsusque insuper absque
vllo mundi releuamine, solum deum reclamans exul et pauper ab
Anglia recessit.]
Heu! mea penna madet lacrimis, dum scribere suadet
Infortunata sceleris quibus horreo fata.
Non satis est regem mundi deflectere legem,
Vt pereant gentes sub eo sine lege manentes,[693]
Set magis in Cristum seuit, quapropter ad istum
Casum deflendum non est michi credo tacendum.
Anglorum Primas, suppremo culmine primas
Qui tenuit sedes, melius dum sperat in edes, 240
Hunc rex compellit et eum de Sede repellit,
Dum Simon Rome supplantat federa Thome.
Hic Thomas natus Comitis fuit intitulatus,
Clericus aptatus, doctor de iure creatus,[695]
Legibus ornatus, facundus, morigeratus,
Cum Cristo gratus in plebeque magnificatus.
O quam prelatus tam purus et immaculatus
Ad regale latus tandem fuit illaqueatus!
Tramite subtili latitans plus vulpe senili
Rex studet in fine Thomam prostrare ruine. 250
De tribus audistis, cum rex scelus intulit istis,
[Sidenote: Hic declarat aliqualiter figmenta causarum, per
quas pontifex supradictus a parliamento tunc absens contra
omnem iusticiam, vt audistis, exilii sentenciam ab improuiso
quasi nescius incurrebat.]
Presul vt adiutor fuit hiis quodammodo tutor,
Non contra legem, set ab ira flectere regem
Nomine pastoris temptauerat omnibus horis:
Semper erat talis, restat dum spes aliqualis,
Si contra mortem poterat saluasse cohortem.
Rex tulit hoc triste, quia Cancellarius iste
Tempore quo stabat hos tres constanter amabat;
Sic procurator pius extitit et mediator,
Cartas quod Regis habuerunt munere legis. 260
Pontificis more summi pro regis amore
Sic pacem mittit, mortis gladiumque remittit:
Hec ita fecisset, pactum si rex tenuisset,
Set que iurauit hodie, cras verba negauit.
Cernite pro quali culpa magis in speciali
Pontifici tali sine causa materiali
Rex fuit iratus, set et altera causa reatus
Est plus secreta, tunc Rome quando moneta
Simonis ex parte papam concludit in arte.
Ecce per has causas sub regis pectore clausas 270
Hoc scelus obiecit Thome, qui nil male fecit.
Regis fautores super hoc tamen anteriores
Fraudibus obtentum concludunt parliamentum;
Sic de finali rex pondere iudiciali
Exilio demit Thomam, nec amore redemit:
Sic pater absque pare, quem rex spoliauit auare,
Partes ignotas tunc querit habere remotas.
Tunc pius Antistes casus pro tempore tristes[696]
Sustinet, et curam sperat reuocare futuram:
Cristus eum ducat, saluet que salute reducat, 280
Sic vt vterque status sit ei cum laude beatus.
O dolor, hoc anno quo creuit pompa tiranno!
[Sidenote: Hic narrat qualiter vix vnus aut de morte aut de
exilio, precipue[697] trium procerum supradictorum, aliquod
verbum lamentabile in aperto proferre tunc audebat; set
pocius scandalum quam laudem pre timore regis ~ad inuicem
confabulati sunt~.]
Qui ferus, vt dicit, voluit quos vincere, vicit.
Dum scelus hoc restat, super omnes tres manifestat,
De quibus in gente stat vox variata repente:[698]
Quidam constricti, quidam de munere victi
Ad mala ducuntur, quia multi multa loquntur.[699]
Tunc Olor, Vrsus, Equs, non vnus dicitur equs;
Heri laudati fuerant, nunc vituperati:
Fama fugit prima, quia sors descendit ad ima, 290
Sorteque cessante, cessat laus omnis ab ante:
Vertitur obliqus amor, est ibi nullus amicus,
Quo tres predicti periunt velut vmbra relicti.
Tunc consanguinitas aufert de sanguine vitas,
Denegat et sexus procerum dissoluere nexus;
Nil genus obstabat, racio nec eos reparabat.
Sic transformata fuit illa dies scelerata;
Stirps extirpatur, flos arboris euacuatur,
Quo maneat nomen, heres non percipit omen;
Vt pater intrauit, ita solus ab orbe migrauit. 300
Sic vice iam versa spergens fuit vnio spersa,
Heri rectores, hodie magis inferiores,
Et sic derisi fuerant quodammodo visi.
Portas clauserunt, vbi claues non habuerunt,
Nec tamen exclusus fuerat tunc regis abusus:
Non se conuertit, in peius qui male vertit;
Dum mala queruntur, in eo peiora sequntur;
Tres interfecit proceres, dum pessima fecit,
Quo nimis elatum sumpsit sua pompa volatum.
Tunc delusores, quos curia turbidiores 310
Nouit, ridebant super hiis que gesta videbant;
Friuola componunt tribus et tria scandala ponunt;
Tale fuit dictum, nec adhuc stat ab ore relictum:
‘Non Olor in pennis, nec Equs stat crine perhennis,
[Sidenote: Canticum, quod composuere maligni in derisum
procerum tirannice interfectorum.]
Iam depennatus Olor est, Equs excoriatus,
Vrsus non mordet, quem stricta cathena remordet.’
Sic fatue turbe vox conclamabat in vrbe:
Omnia que dici poterant dicunt inimici,
Pluraque fingentes mendacia sunt parientes.
Grene, Scrop, Bussy, cordis sine lumine fusci,[700] 320
Omne nephas querunt, quo ledere plus potuerunt:
Rex fuit instructus per eos, et ad omnia ductus
Que mala post gessit, quibus Anglia tota pauescit.
Intra se flebat populus, qui dampna videbat;
Cum non audebat vocem proferre, tacebat.
[Sidenote: Hic circa finem probitates ducis Glouernie necnon
Comitis Arundellie magis in speciali commemorans, eorum gesta
laudabiliter commendat. Consulit insuper, quod per ea que
preterita sunt presentes vtinam discreto pectore sibi contra
futura prouidere nullatenus omittant.[702]]
O Dux inmense, tu Gallica regna sub ense
Militis ex more bellasti regis honore.
O Comes, inque mari pro rege tuo superari
Classem fecisti Francorum, quos domuisti.
Heu, rex, qui tales fraudasti collaterales, 330
Sit tibi de fine vindex fortuna ruine!
Principio rerum placido quamsepe dierum
Finis adest tristis; ideo speculemur in istis:[701]
Estque fides rara modo, quam mens nescit auara.
Dum fauet os fraudis, ne credas omne quod audis:
Fingere fingenti scola nuper erat sapienti;
Talis vt hesterna fuit, est scola nunc hodierna:
Fallitur incertum, set quando videbis apertum
Finem cum cauda, tunc demum tempora lauda.
Anno bis deno primo de sanguine pleno 340
Septembris mense feritas dominatur in ense:[703]
Tristis vt audiui, carmen scribendo subiui:
Plangite, vos viui, quia planctus ~sunt residiui~.
Doctoris verba sunt hec que miror acerba;
‘Dum melius fecisse putes, latet anguis in herba.’
Quicquid homo fatur, quicquid facit aut meditatur,
Stat fortuna rei semper in ore dei.
FOOTNOTES:
[676] _Heading_ 4 fecit _om._ CHH₃
[677] _Heading_ 8 Arundellie CHH₃ Arundeƚƚ S
[678] 4 penna] lingua CHH₃
[679] 15 de] do C
[680] 22 dolor H
[681] 38 vnus] vllus H
[682] 56 _margin_ Arundeƚƚ MSS., _and so later_, 119, 236, &c.
[683] 75 statuu_n_t H
[684] 118 fine] labe H
[685] 131 magnificate C
[686] 160 _margin_ Warewyk CH
[687] 167 fatiatur C
[688] 208 dumque] qui HH₃ inde] ille HH₃
[689] 209 f. quamuis sine labe reatus Tangit] tetigit de face reatus
Eius HH₃
[690] 218 lecit C
[691] 221 sepit C
[692] 229 ictis C
[693] 236 periant CHH₃
[694] 243 _margin_ nonarchiepiscopum CH
[695] 244 optatus C
[696] 278 Tunc] Sic CHH₃
[697] 284 _margin_ precipue _om._ CH
[698] 285 variate C
[699] 287 dicuntur C
[700] 320 Scrōp SCHG Buscy G
[701] 333 idio C
[702] 334 _margin_ omittant CH₃ ommittant SHG
[703] 341 Semptembris S
=Explicit secunda pars Cronice et Incipit Tercia.=
=Hic in tercia parte Cronice finaliter scribit qualiter rex antedictus,
vtroque dei et hominum iure postposito, Strenuissimum Principem Dominum
Henricum, tunc Derbeie[704] Comitem, patre suo Duce Lancastrie adhuc
viuente, per decennium capitose in exilium delegauit. Postea vero,
patre defuncto filioque in partibus Francie tunc existente, idem rex
omnis malicie plenus, quasi per infinitas doli circumvenciones, tam
in ipsius absentis personam quam in eius hereditatem, occasiones
maliciose fulminari decreuit. Set qui verum a falso discernit summus
iudex, tantas malicie abhominaciones impune non ferens, dictum
dominum Henricum, tunc post obitum patris sui Ducem Lancastrie, in
Angliam sua diuina prouidencia, inuito rege, remeare fecit: ob cuius
aduentum vniuersi regni fideles, tam proceres quam communes, deum quasi
ex vno ore collaudantes pestiferum Ricardum suis ex demeritis regno
renunciantem penitus a gradu suo deposuerunt, gratissimumque Ducem
dominum Henricum prenotatum in Solium regie magestatis[705] regnaturum
coronantes cum gaudio sublimarunt, terciodecimo die mensis Octobris,
Anno domini Millesimo tricentesimo nonagesimo nono.=