Carnea procedit, anime que robora ledit![767]
O natura viri carnalis, que stabiliri
Non valet, vt pura carnalia sint sibi iura!
Federa sponsorum que sunt sacrata virorum,
Heu, caro dissoluit, nec ibi sua debita soluit:
Tempore presenti de carne quasi furienti
Turpia sunt plura, que signant dampna futura:
Hec desponsatis sunt metuenda satis. 150
Philosophus quidam carnis de labe remorsus
Plebis in exemplum talia verba refert:
‘Vnam de variis penam sortitur adulter,
Eius vt amplexus omnis in orbe luat;[768]
Aut membrum perdet, aut carceris antra subibit,
Aut cadet insanus non reputandus homo,
Aut sibi pauperies infortunata resistet,
Aut moriens subito transit ab orbe reus.’
Et sic luxuries fatuis sua dona refundit,[769]
Vertit et econtra quicquid ab ante tulit. 160
Quod prius est dulce, demonstrat finis amarum,
Quo caro non tantum, spiritus immo cadit:
Sic oculus cordis carnis caligine cecus
Errat, et in dampnum decidit ipse suum:
Sic iubar humani sensus fuscatur in vmbra
Carnis, et in carnem mens racionis abit.
Dum carnalis amor animum tenet illaqueatum,
Sensati racio fit racionis egens;
Stans hominis racio calcata per omnia carni
Seruit, et ancille vix tenet ipsa locum. 170
Non locus est in quo maneant consueta libido
Et racio pariter, quin magis vna vacat:
Bella libido mouet, fauet et vecordia carnis,
Et sua dat fedo colla premenda iugo;
Libera set racio mentem de morte remordet
Carnis in obsequio, statque pudica deo.
Nil commune gerunt luxus sibi cum racione;
Ista deum retinet, illa cadauer habet:
Sic patet vt nichil est quicquid peritura voluptas
Appetit in carne, que velut vmbra fugit. 180
Pluribus exemplis tibi luxus erit fugiendus;
Biblea que docuit, respice facta Dauid:
Consilio Balaam luxus decepit Hebreos,
Quos caro commaculat, carnea culpa premit.
Discat homo iuuenis, celeri pede labitur etas,
Nuncia dum mortis curua senecta venit:
Ecce senilis yemps tremulo venit horrida passu,
Et rapit a iuvene quod reparare nequit:
Vir sapiens igitur sua tempora mente reuoluat,
Erigat et currum, quam prius inde cadat.[770] 190
Heu, set in hoc vicio plebis quasi tota propago
Carnis in obsequio stat viciata modo:
Ex causa fragili causatur fictilis etas,
Quo nunc de facili frangitur omnis homo.
Carnis enim vicia sunt sic communiter acta,
Quod de continuis vix pudet vsus eis:
Cecus amor fatuos cecos sic ducit amantes,
Quod sibi quid deceat non videt vllus amans.
Pendula res amor est subito collapsa dolore,
Ordine precipiti miraque facta parat;[771] 200
Sique tuam velles flammam compescere tutus,
Artem preuideas, quam prius inde cadas.
Cum viciis aliis pugna, iubet hec tibi Paulus,[772]
Carnis et a bello tu fuge solus homo;
Et quia vulnifico fixurus pectora telo
Vibrat amor, caute longius inde fuge:
Vinces si fugias, vinceris sique resistas;
Ne leo vincaris, tu lepus ergo fuge.
Mente tui cordis memorare nouissima carnis,
Et speculo mortis respice qualis eris:[773] 210
Oscula fetor erunt, amplexus vermis, et omne
Quod fuerat placidum, pena resoluet opus.
Occupat extrema stultorum gaudia luctus,
Et risum lacrima plena dolore madet:
Vana salus hominis, quam terminat egra voluptas,
Tollit et eternum viuere vita breuis.
Crede, satis tutum tenet hoc natura statutum,[774]
Quo caro pollutum reddet ad yma lutum;
Cum fera mors stabit et terram terra vorabit,
Tunc homo gustabit quid sibi culpa dabit. 220
Est vbi mundicia carnis sine labe reatus,
Casta pudicicia gaudet ad omne latus:
Stat nota bina solo quo luxus non dominatur,
Pax manet absque dolo, longaque vita datur.
=Contra mundi fallaciam in causa Periurii et Auaricie.=
Sunt duo cognati viciorum consociati,
Orbem qui ledunt pariter, nec ab orbe recedunt:
Iste fidem raram periurat, et alter auaram
Causam custodit; socios tales deus odit.
Primo periurum describam, postque futurum,
Est vbi ius rarum, scriptura remordet auaram: 230
Ex vicio tali fertur origo mali.
Nemo dei nomen assumere debet inane,
Falsa nec vt iuret, os perhibere malo:
Lex vetus hoc statuit, set, prothdolor, ecce modernus[775]
Munere corruptos iam nouus error agit.
Nil nisi dona videt dum se periurat Auarus,
Eius enim sensum census vbique regit;
Sic non liber homo librum sine pondere librat,
Seruit et ad libras quas sua libra trahit.
Set quia periurus defraudat iura superni, 240
Iurat eum dominus iure perire suo:
Sic lucrum siciens laqueos incurrit, et eius
Lingua prius mendax premia mortis habet;
Sic vendens et emens vacuus non transiet, immo
Munera que capiet sulphur et ignis erunt.
Vendere iusticiam nichil est nisi vendere Cristum,
Expectat dampnum qui facit inde forum:
Testis erit Iudas quid erit sibi fine doloris;
Dum crepuit medius, culpa subibat onus.
Penituit culpam, que semel nisi fecerat illam, 250
Quod tulit et lucrum reddidit ipse statim;[776]
Set nec eo veniam meruit nec habere salutem,[777]
Iam valet exemplum tale mouere virum.
Vendidit ipse semel iustum, nos cotidianum
Ob lucri precium vendimus omne malum:
Ille restaurauit, set nos restringimus aurum;
Penituit, set nos absque pauore sumus.
Sic et auaricia tanta feritate perurget
Corda viri, quod ab hoc vix homo liber abit:
Cessat iusticia, cessatque fides sociata, 260
Fraus dolus atque suum iam subiere locum:
Plebs sine iure manet, non est qui iura tuetur,
Non est qui dicat, iura tenere decet:
Omnibus in causis, vbi gentes commoda querunt,
Nunc modus est que fides non habuisse fidem.[778]
Vox leuis illa Iacob, Esau manus hispida nuper,
Que foret ista dies, signa futura dabant:
Alterius casu stat supplantator, et eius
Qui fuerat socius fraude subintrat opes:
Ex dampno fratris frater sua commoda querit; 270
Vnus si presit, inuidet alter ei:
Filius ante diem patruos iam spectat in annos,
Nec videt ex oculis ceca cupido suis:
Nunc amor est solus, nec sentit habere secundum,
Stans odioque tibi diligit ipse tua.
Quid modo, cumque manus mentitur dextra sinistre,
Dicam? set caueat qui sapienter agit.
Viuitur ex velle, non amplius est via tuta,
Cuncta licent cupido, dum vacat ipse lucro;
Arma, rapina, dolus, amor ambiciosus habendi, 280
Amplius ad proprium velle sequntur iter:
Lex silet et nummus loquitur, ius dormit et aurum
Peruigil insidiis vincit vbique suis:
Hasta nocet ferri, gladius set plus nocet auri;
Regna terit mundi, nilque resistit ei.
Set quia mors dubium concludit ad omnia finem,
Est nichil hic certum preter amare deum:
Rebus in humanis semper quid deficit, et sic
Ista nichil plenum fertile vita tenet:
Quod tibi dat proprium mundus, tibi tollit id ipsum, 290
Deridensque tuum linquit inane forum:
Quam prius in finem mundi deuenerit huius,
Nulla potest certo munere vita frui.
Heu, quid opes opibus cumulas, qui propria queris,
Cum se nemo queat appropriare sibi?
Hunc igitur mundum quia perdes, quere futurum;
Est aliter vacuum tempus vtrumque tuum.
Mammona transibit et auara cupido peribit,
In cineres ibit, mors tua fata bibit,
Pauper ab hac vita, sic princeps, sic heremita, 300
Mortuus ad merita transiet omnis ita.
[Sidenote: Salomon: Memorare nouissima, et ineternum non
peccabis.]
Quicquid homo voluit, mors mundi cuncta reuoluit,
Nemoque dissoluit, quin morti debita soluit:
Hec qui mente capit gaudia, raro sapit.
[Sidenote: Idem: Omnia fac cum consilio, et ineternum non
penitebis.]
Set sibi viuenti qui consilio sapienti
Prouidet, ingenti merito placet omnipotenti.
Tempore presenti que sunt mala proxima genti,[779]
Ex oculo flenti Gower canit ista legenti:
Quisque sue menti qui concipit aure patenti
Mittat, et argenti det munera largus egenti; 310
Stat nam mortalis terra repleta malis.[780]
Hoc ego bis deno Ricardi regis in anno
Compaciens animo carmen lacrimabile scribo.[781]
Vox sonat in populo, fidei iam deficit ordo,
Vnde magis solito cessat laus debita Cristo,
Quem peperit virgo genitum de flamine sacro.
Hic deus est et homo, perfecta salus manet in quo,
Eius ab imperio processit pacis origo,
Que dabitur iusto, paciens qui credit in ipso.
Vir qui vult ideo pacem componere mundo, 320
Pacificet primo iura tenenda deo.
FOOTNOTES:
[751] CARMEN SUPER MULTIPLICI, &c. _The_ MSS. _referred to are_ SCEHL
_with Fairfax_ 3 (F) _and Bodley_ 294 (B).
[752] _Title and Preface_ ll. 1-12 _om._ EL
[753] _Title and Preface_ consequenter] hic p_re_cipue F
[754] _Title and Preface_ ‘Putruerunt,’ &c. _om._ E
[755] _Title and Preface_ pro salute interpellam] p_ro_ salute
efficacius interpellem F
[756] Anno] In Anno F
[757] l. 13 ad _om._ S
[758] 35 palliet F (_corr._) palleat SCHLB paleat E
[759] 58 scintilla CEL
[760] 62 non] nec F
[761] 63 nec] non CEH
[762] 86 _No paragr. here_ FL stude SCEHLB time F
[763] 88 Que fantasias aliter tibi FB
[764] 90 _Paragr._ FL
[765] 126 stat _om._ S
[766] 138 f. _Two lines om._ FL _The section_ ll. 142-224 _is omitted
here in_ E _and inserted after_ l. 321
[767] 143 legit C
[768] 154 omnis SFLB viuus CEH
[769] 159 fatuis _om._ F
[770] 190 inde] ille FL
[771] 200 fata EHLB
[772] 203 hoc EH
[773] 210 mortis] cordis S
[774] 217 statum S
[775] 234 modernus SFLB modernos CEH
[776] 251 Quot C
[777] 252 Sic CEH
[778] 265 est qui CEH
[779] 307 _Paragr._ SE _no paragr._ CHFLB
[780] _After_ 311 _one line space_ F
[781] 312-321 _Ten lines om._ L
TRACTATUS DE LUCIS SCRUTINIO[782]
=Incipit tractatus de lucis Scrutinio quam a diu viciorum tenebre,
prothdolor, suffocarunt,[783] secundum illud in euangelio, Qui ambulat
in tenebris nescit quo vadat.=
[Sidenote: Nota quod eorum lucerna minime, clarescit quos in
ecclesia per Antipapam Auaricia promotos ditescit.]
Heu, quia per crebras humus est viciata tenebras,
Vix iter humanum locus vllus habet sibi planum.
Si Romam pergas, vt ibi tua lumina tergas,
Lumina mira cape, quia Rome sunt duo pape;
Et si plus cleri iam debent lumina queri,
Sub modio tecta latitat lucerna reiecta:
Presulis officia mundus tegit absque sophia,
Stat sua lux nulla, dum Simonis est ibi bulla;
Est iter hoc vile, qui taliter intrat ouile,
Nec bene discernit lucem qui lumina spernit. 10
Sic caput obscurum de membris nil fore purum[784]
Efficit, et secum sic cecus habet sibi cecum.[785]
[Sidenote: De luce ordinis professi.]
Aut si vis gressus claros, non ordo professus
Hos tibi prestabit, quos caucius vmbra fugabit.
Ordine claustrali manifestius in speciali[786]
Lux ibi pallescit, quam mens magis inuida nescit:
Lux et moralis tenebrescit presbiteralis,
Clara dies transit, nec eis lucerna remansit;
Sunt ibi lucerne, iocus, ocia, scorta, taberne,
Quorum velamen viciis fert sepe iuuamen. 20
Sic perit exemplum lucis, quo turbida templum
Nebula perfudit, que lumina queque recludit:[787]
Sic vice pastorum quos Cristus ab ante bonorum
Legerat, ecce chorum statuit iam mundus eorum.
[Sidenote: Nota quod, si regum lucerna in manu caritatis
deuocius gestaretur, ecclesia nunc diuisa eorum auxilio
discrecius reformaretur, eciam et incursus paganorum a Cristi
finibus eorum probitate eminus expelleretur.]
Si lux presentum scrutetur in orbe regentum,
Horum de guerra pallet sine lumine terra:
Ne periant leges, iam Roma petit sibi reges,
Noscat vt ille pater que sit sibi credula mater.
Scisma modernorum patrum nouitate duorum
Reges delerent, si Cristi iura viderent; 30
Lux ita regalis decet ecclesiam specialis,
Qua domus alma dei maneat sub spe requiei.
Teste paganorum bello furiente deorum,
Raro fides crescit vbi regia lux tenebrescit:
Hec tamen audimus, set et hec verissima scimus[788]
Nec capit hec mentis oculus de luce regentis.
Vlterius quere, cupias si lumen habere,
Lumina namque Dauid sibi ceca magis titulauit.
[Sidenote: De luce procerum.]
Si regni proceres aliter pro lumine queres,
Aspice quod plenum non est ibi tempus amenum, 40
Dumque putas stare, palpabis iter, quia clare
Nemo videt, quando veniet de turbine grando,
Diuicie cece fallunt sine lumine sese;
Quam prius ille cadat, vix cernit habens vbi vadat:
Sic via secura procerum non est sine cura.
Stans honor ex onere sibi conuenit acta videre;
Qui tamen extentum modo viderit experimentum,
De procerum spera non surgunt lumina vera.
[Sidenote: De luce Militum et aliorum qui bella sequntur.]
Si bellatorum lucem scrutabor eorum,
Lucerne lator tenebrosus adest gladiator, 50
Sunt ibi doctrina luxus, iactura, rapina,
Que non splendorem querunt set habere cruorem;
Et sic armatus lucem pre labe reatus
Non videt, vnde status suus errat in orbe grauatus.
[Sidenote: De luce legistarum.]
Si lex scrutetur, ibi lux ~non inuenietur~,
Quin vis aut velle ius concitat esse rebelle:
Non populo lucet index quem mammona ducet,
Efficit et cecum quo sepe reflectitur equm.
Ius sine iure datur, si nummus in aure loquatur,
Auri splendore tenebrescit lumen in ore, 60
Omnis legista viuit quasi lege sub ista,
Quo magis ex glosa loculi fit lex tenebrosa.
[Sidenote: De luce Mercatorum.]
Si Mercatorum querantur lumina morum,
Lux non fulgebit, vbi fraus cum ciue manebit.
Contegit vsure subtilis forma figure
Vultum laruatum, quem diues ~habet similatum~.
Si dolus in villa tua possit habere sigilla,
Vix reddes clarus bona que tibi prestat auarus;
Et sic maiores fallunt quamsepe minores,
Vnde dolent turbe sub murmure plebis in vrbe. 70
Sic inter ciues errat sine lumine diues,
Dumque fidem nescit, lux pacis ab vrbe recessit.
[Sidenote: De luce vulgari, que patriam conseruat.]
Si patriam quero, nec ibi michi lumina spero;
Nam via vulgaris tenebris viciatur amaris:
Plebs racione carens hec est sine moribus arens,[789]
Cuius subiectam vix Cristus habet sibi sectam.
Sunt aliqui tales, quos mundus habet speciales,
Fures, raptores, homicide, turbidiores:
Sunt et conducti quidam pro munere ducti,
Quos facit assisa periuros luce rescisa.[790] 80
Rustica ruralis non est ibi spes aliqualis,
Quo nimis obscura pallent sine lumine rura:
Sic magis illicebras mundanas quisque tenebras[791]
Nunc petit, et vota non sunt ad lumina mota.
Sic prior est mundus, et si deus esse secundus
Posset, adhuc talis foret in spe lux aliqualis:
Set quasi nunc totus deus est a plebe remotus;[792]
Sic absente duce perit orbis iter sine luce.
[Sidenote: Hic in fine[793] tenebras deplangens pro luce
optinenda deum exorat.]
O nimis orbatus varii de labe reatus,
Omnis in orbe status modo stat quasi preuaricatus. 90
Cum tamen errantes alios sine lege vagantes[794]
Cecos deplango, mea propria viscera tango:[795]
Cecus vt ignorat quo pergere, dumque laborat,[796]
Sic iter explorat mea mens, que flebilis orat:
Et quia perpendo quod lucis ad vltima tendo,
Nunc iter attendo quo perfruar in moriendo.
Tu, qui formasti lucem tenebrasque creasti,
Crimina condones, et sic tua lumina dones:
In terram sero tunc quando cubicula quero,
Confer candelam, potero qua ferre medelam. 100
Hec Gower scribit, lucem dum querere quibit;
Sub spe transibit, vbi gaudia lucis adibit:
Lucis solamen det sibi Cristus. Amen.
FOOTNOTES:
[782] _Text of_ S _collated with_ CEHL
[783] _Title_ 2 Suoffocarunt S
[784] 11 oscurum CH
[785] 12 cecus] secus C
[786] 15 manifestus L
[787] 22 Nebula] Lumina L
[788] 35 et hec] p_er_ hec L
[789] 75 hec _om._ L
[790] 80 rescisa SEHL recisa C (_corr._)
[791] 83 illecebras EL
[792] 87 a plebe] a luce CEH
[793] 89 _margin_ Hic in fine] No_ta_ q_uo_d Ioh_ann_es Gower auctor
huius libr hic in fine E
[794] 91 sine luce L
[795] 92 de plango C
[796] 93 S _has here lost a leaf_
ECCE PATET TENSUS ETC.[797]
Ecce patet tensus ceci Cupidinis arcus,
Vnde sagitta volans ardor amoris erit.
Omnia vincit amor, cecus tamen errat vbique,
Quo sibi directum carpere nescit iter.
Ille suos famulos ita cecos ducit amantes,
Quod sibi quid deceat non videt vllus amans:
Sic oculus cordis carnis caligine cecus
Decidit, et racio nil racionis habet.
Sic amor ex velle viuit, quem ceca voluptas
Nutrit, et ad placitum cuncta ministrat ei; 10
Subque suis alis mundus requiescit in vmbra,
Et sua precepta quisquis vbique facit.
Ipse coronatus inopes simul atque potentes
Omnes lege pari conficit esse pares.
Sic amor omne domat, quicquid natura creauit,
Et tamen indomitus ipse per omne manet:
Carcerat et redimit, ligat atque ligata resoluit,
Vulnerat omne genus, nec sibi vulnus habet.
Non manet in terris qui prelia vincit amoris,
Nec sibi quis firme federa pacis habet: 20
Sampsonis vires, gladius neque Dauid in istis
Quid laudis, sensus aut Salomonis, habent.
O natura viri, poterit quam tollere nemo,
Nec tamen excusat quod facit ipsa malum!
O natura viri, que naturatur eodem
Quod vitare nequit, nec licet illud agi!
O natura viri, duo que contraria mixta
Continet, amborum nec licet acta sequi!
O natura viri, que semper habet sibi bellum
Corporis ac anime, que sua iura petunt! 30
Sic magis igne suo Cupido perurit amantum
Et quasi de bello corda subacta tenet.
Qui vult ergo sue carnis compescere flammam,
Arcum preuideat vnde sagitta volat.
Nullus ab innato valet hoc euadere morbo,
Sit nisi quod sola gracia curet eum.
* * * * *
_The_ MS. _has here lost a leaf._
FOOTNOTES:
[797] ‘Ecce patet tensus’ &c. _This follows the_ Cinkante Balades _in
the Trentham_ MS.
EST AMOR ETC.[798]
=Carmen quod Iohannes Gower super amoris multiplici varietate sub
compendio metrice composuit.=[799]
Est amor in glosa pax bellica, lis pietosa,
Accio famosa, vaga sors, vis imperiosa,
Pugna quietosa, victoria perniciosa,
Regula viscosa, scola deuia, lex capitosa,
Cura molestosa, grauis ars, virtus viciosa,
Gloria dampnosa, flens risus et ira iocosa,
Musa dolorosa, mors leta, febris preciosa,
Esca venenosa, fel dulce, fames animosa,
Vitis acetosa, sitis ebria, mens furiosa,
Flamma pruinosa, nox clara, dies tenebrosa,[800] 10
Res dedignosa, socialis et ambiciosa,
Garrula, verbosa, secreta, silens, studiosa,
Fabula formosa, sapiencia prestigiosa,
Causa ruinosa, rota versa, quies operosa,
Vrticata rosa, spes stulta fidesque dolosa.
Magnus in exiguis variatus vt est tibi clamor,
Fixus in ambiguis motibus errat amor.
Instruat audita tibi leccio sic repetita;
Mors, amor et vita participantur ita.
Lex docet auctorum quod iter carnale bonorum
Tucius est, quorum sunt federa coniugiorum:
Fragrat vt ortorum rosa plus quam germen agrorum,
Ordo maritorum caput est et finis amorum.
Hec est nuptorum carnis quasi regula morum, 5
Que saluandorum sacratur in orbe virorum.
Hinc vetus annorum Gower sub spe meritorum
Ordine sponsorum tutus adhibo thorum.
FOOTNOTES:
[798] _Text of_ S, _collated with_ F _See also_ vol. i. p. 392
[799] _Title_ Carmen de variis in amore passionib_us_ breuiter
compilatum F
[800] 10 tenobrosa S
QUIA VNUSQUISQUE ETC.[801]
=Quia vnusquisque, prout a deo accepit, aliis impartiri tenetur,
Iohannes Gower super hiis que deus sibi sensualiter donauit
villicacionis sue racionem[802] secundum aliquid alleuiare cupiens,
tres precipue libros per ipsum, dum vixit, doctrine causa compositos ad
aliorum noticiam in lucem seriose produxit.=[803]
=Primus liber Gallico sermone editus in decem diuiditur partes, et
tractans de viciis et virtutibus, necnon et de variis huius seculi
gradibus, viam qua peccator transgressus ad sui creatoris agnicionem
redire debet, recto tramite docere conatur. Titulusque libelli istius
Speculum Meditantis nuncupatus est.=
=Secundus enim liber sermone Latino metrice compositus tractat
de variis infortuniis tempore regis Ricardi secundi in Anglia
contingentibus: vnde non solum regni proceres et communes tormenta
passi sunt, set et ipse crudelissimus rex, suis ex demeritis ab alto
corruens, in foueam quam fecit finaliter proiectus est. Nomenque
voluminis huius Vox Clamantis intitulatur.=
=Tercius vero[804] liber, qui ob reuerenciam strenuissimi domini sui
domini Henrici de Lancastria, tunc Derbeie Comitis, Anglico sermone
conficitur, secundum Danielis propheciam super huius mundi regnorum
mutacione a tempore regis Nabugodonosor vsque nunc tempora distinguit.
Tractat eciam secundum Aristotilem super hiis quibus rex Alexander tam
in sui regimen quam aliter eius disciplina edoctus fuit. Principalis
tamen huius operis materia super amorem et infatuatas Amantum passiones
fundamentum habet: nomenque sibi appropriatum Confessio Amantis
specialiter sortitus est.=
FOOTNOTES:
[801] ‘Quia vnusquisque’ &c. _Text of_ S, _collated with_ CHGF. _See
also_ vol. iii. p. 479 f.
[802] 3 racionem SCH racionem, dum tempus instat, GF
[803] 4 ff. tres--produxit] inter labores et ocia ad aliorum noticiam
tres libros doctrine causa forma subsequenti propterea composuit GF
[804] 18 vero] iste F
ENEIDOS BUCOLIS ETC.[805]
=Carmen, quod quidam Philosophus in memoriam Iohannis Gower super
consummacione suorum trium librorum forma subsequenti[806] composuit,
et eidem gratanter transmisit.=[807]
Eneidos Bucolis que Georgica metra perhennis
Virgilio laudis serta dedere scolis;
Hiis tribus ille libris prefertur honore poetis,
Romaque precipuis laudibus instat eis.
Gower, sicque tuis tribus est dotata libellis
Anglia, morigeris quo tua scripta seris.
Illeque Latinis tantum sua metra loquelis
Scripsit, vt Italicis sint recolenda notis;
Te tua set trinis tria scribere carmina linguis
Constat, vt inde viris sit scola lata magis: 10
Gallica lingua prius, Latina secunda, set ortus
Lingua tui pocius Anglica complet opus.[808]
Ille quidem vanis Romanas obstupet aures,
Ludit et in studiis musa pagana suis;
Set tua Cristicolis fulget scriptura renatis,
Quo tibi celicolis laus sit habenda locis.
FOOTNOTES:
[805] ‘Eneidos Bucolis’ &c. _Text of_ S, _collated with_ CHGF
[806] forma subsequenti] versificatum F
[807] _Title_ Epistola cuiusdam Philosophi Iohanni Gower super
consummacione suorum trium librorum, prout inferius patet, gratanter
transmissa G
[808] 12 Anglia F
O DEUS IMMENSE ETC.[809]
=Carmen quod Iohannes Gower adhuc viuens super principum regimine
vltimo composuit.=[810]