[Sidenote: Hic in prima parte[653] cronice com~positor~ tempora

distinguens,[654] causas vnde regnum fuit in se diuisum,

postmodum per singula tractabit.]

TOLLE caput mundi, C ter et sex lustra fer illi,

Et decies quinque cum septem post super adde:

Tempus tale nota, qui tunc fuit Anglia mota.

~Dum stat commotus Ricardus amore remotus,~

~Principio Regis oritur transgressio legis,~

~Quo fortuna cadit et humus retrogreda vadit.~

~Quomodo surrexit populus, quem non bene rexit,~

~Tempus adhuc plangit super hoc, quod cronica tangit.~

~Libro testante, stat cronica scripta per ante;~

~Est alibi dicta, transit nec ab aure relicta:~ 10

~Audistis mira, vulgaris que tulit ira:~

~Omnibus in villis timuit vir iustus ab illis.~

[Sidenote: Qualiter infortunatus rex Ricardus, virgam dei non

metuens, de malo in peius suam semper maliciam continuauit.]

Rex induratum cor semper habet, neque fatum

Tale remordebat ipsum, qui iure carebat:[655]

Stultorum vile sibi consilium iuuenile

Legerat, et sectam senium dedit esse reiectam:

Consilio iuuenum spirauerat ille venenum,

Quo bona predaret procerum, quos mortificaret:

Sic malus ipse malis adhesit, eisque sodalis

Efficitur, tota regis pietate remota. 20

Tunc accusare quosdam presumpsit auare,

Vnde catallorum gazas spoliaret eorum.

Tres sunt antiqui proceres, quos regis iniqui

Ira magis nouit, et eos occidere vouit:

Et sic qui cati pellem cupit excoriati,

[Sidenote: Nota de iudicibus illis, qui vt regis errorem

precipue contra illos tres proceres quos occidere vellet

iustificarent, literas sub eorum sigillis scriptas erronice

composuerunt.]

Fingebat causas fallaci pectore clausas.

Caucius vt factum sibi possit habere subactum,

Leges conduxit, pro parte suaque reduxit:

Munere corrupti suadente timoreque rupti

Legis in errorem regi tribuere fauorem: 30

Hii tunc legiste, quicquid rex dixerat iste,

Federa componunt, que sigilla sub ordine ponunt.

Tunc rex letatur, super hoc quod fortificatur,

Quo magis ad plenum diffundat ille venenum:[656]

Tunc aderant tales iuuenes, qui sunt speciales,

Laudantes regem, quia vertit sic sibi legem.

[Sidenote: Qualiter tres proceres predicti de regis malicia

secrecius premuniti in sui defensionem roborati sunt.]

Hoc concernentes alii, que dolos metuentes,

Ad defendendum statuunt cito quid sit agendum.

Tunc rex festinat, et ad hoc sua iussa propinat,

Vt tres querantur vbi sunt, et ibi capiantur. 40

Tunc tres, qui iusti fuerant et ad arma robusti,

Factum disponunt et ad hoc sua robora ponunt.

Qui fuerant isti proceres, in nomine Cristi

Expedit vt dicam referens, et eis benedicam.

Si non directe procerum cognomina recte,

Hec tamen obscura referam, latitante figura:

Scribere que tendo si mistica verba legendo

Auribus apportant, verum tamen illa reportant.

[Sidenote: Nota de nominibus trium procerum predictorum sub

figura. Comes Marescallus. Strenuissimus Comes Derbeie.]

Sunt Olor, Vrsus, Equs, stat eorum quilibet equs,

Non hii diuisi, set in vnum sunt quasi visi: 50

Penna coronata tribus hiis fuit associata:

Qui gerit S tandem turmam comitatur eandem,

Nobilis ille quidem probus et iuuenis fuit idem,

Sic quasi de celis interfuit ille fidelis:

[Sidenote: Comes Northumbrie, cuius Signum fuit luna

crescens.]

Hac sub fortuna presens aquilonica luna[657]

Non fuit ad sortem, sequitur set mente cohortem.[658]

[Sidenote: Qualiter rex, cuius Signum Sol erat, ciues

Londonienses pro auxilio ab eis contra dictos tres proceres

optinendo requisiuit; set illi regis maliciam perplectentes

eidem nullatenus consensierunt.]

Qui solem gessit tenebrosus lumina nescit,

In Troie metas dum vendicat ipse dietas.

Troia fuit prima, per quem sol tendit ad yma;

Pallet in eclipsi populus quia non fauet ipsi:

Obsistunt turbe Phebo, ne scandat in vrbe, 60

Dumque suis alis Cignus fuit imperialis.

[Sidenote: Qualiter rex Comitem Oxonie, qui per aprum

designatur, vt ipse contra tres proceres antedictos gentes

bellatrices secum duceret, in partes Cestrie vna cum regio

vexillo destinauit.]

Fraus tamen obliquas nubes commouit iniquas,

Extera dum rebus temptauit lumina Phebus:

Cestria surrexit, Aper in qua lumina rexit,

Regis vexillum fatue signauerat illum.

Set conspiranti deus obstat et insidianti,

Quo dolus exosos inuoluit fine dolosos:

Auxilio Cigni, regis pro parte maligni[659]

Si vis queratur, contraria vis operatur. 70

Querit Aper latebras, fraudes mortisque tenebras,[660]

Quo regnum periat regisque superbia fiat;

Cignus et expresse super hiis que cernit adesse

Prouidet, et curam regni colit ipse futuram:

Ducit Aper gentes, quas concitat arma gerentes,

Liber vt hiis pergat proceresque per omnia spergat.

[Sidenote: Qualiter quodam die Veneris Comes Oxonie cum suis

sequentibus in conspectu ducis Glouernie, qui tunc vulpis

caudam in lancea gessit, prope villam Oxonie in fugam se

vertit, et castra, que ipse familie sue pro signo gestanda

attribuerat, ad terram absque releuamine finaliter proiecta

sunt. Nam et ipse Comes, vt securiori modo vitam seruaret,

profugus vltra mare nauigio transiit.]

Cignus vt hoc sciuit, venientibus obuius iuit,

Belliger et purgat regnum, quo vita resurgat:

Cum Venus incepit lucem, sors bella recepit.

Stat Tetis a parte, cecidit dum Cestria Marte;[661] 80

Thamisie fluctus capiunt de sanguine luctus:

Vicit Olor pennis, sit ei quo vita perhennis.

Tunc Aper Oxonie cecidit de sede sophie;

Cum prope stat villam, maledixerat impius illam:

Non ibi permansit fugiens set Aper vada transit,[662]

Infortunatus fit ibi de fonte renatus.

De vulpis cauda velox Aper est vt alauda,

Cauda ruit castra, que sunt numero velut astra:

Sic quia deliquit, vacuus sua castra reliquit,

Pauper et exposcit foueam, qua viuere possit. 90

Set neque castrorum iuuat Aprum pompa suorum,

Nec sibi fossa datur, dum profugus inde fugatur:

Hec ita dum vidit, quod eum fortuna rescidit,[663]

Per mare transiuit, alibi quo viuere quiuit.

Sic Aper in leporem mutatus perdit honorem,

Amplius et certus locus est sibi nullus apertus.

[Sidenote: Qualiter statim post fugam dicti Comitis Oxonie

Alexander de Nevill tunc Eboracensis archiepiscopus, qui

eciam cum rege in suis erroribus particeps erat, tunc metu

ductus consimili fuga per mare reus euasit.]

Nil odor incensi tunc profuit Eboracensi,

Set nec mitra choris nec opes nec culmen honoris;

Ad regale latus cum plus sit ad alta leuatus,

Corruit a sede, sic transit presul ab ede. 100

Cure mercator primas fuit et spoliator,

Pauper et abcessit, quem preuia culpa repressit:

Sic fugit hic predo cleri Noua villa Macedo,

Quem, quia sic vixit, pater ecclesie maledixit.

[Sidenote: Qualiter Michael de la Pole, Comes Suffolcie, qui

tunc regis Cancellarius erat, dum se culpabilem senciit,

trans mare eciam nauigando ad salutem[664] alibi se muniuit.]

Est Comes elatus, fallax, cupidus, sceleratus;

Fraudes per Mille stat Cancellarius ille:

Hic proceres odit et eorum nomina rodit

Morsibus a tergo, fit tandem profugus ergo.

Sic deus in celis mala de puteo Michaelis

Acriter expurgat, ne plus comes ille resurgat. 110

[Sidenote: Qualiter eciam episcopus Cicestrie, tunc regis

confessor, conscius culpe extera loca petens propria fugiendo

reliquit.]

Alter et est talis, sub regis qui cubat alis,

Mollis confessor, blandus scelerisque professor:

Extitit hic frater, qui stat foris intus et ater,

Cuius nigredo fedat loca regia, credo.

Hic fuit obliqus procerum latitans inimicus,

Semper in augendo magis iram quam minuendo:

Hic tamen in fine fugit, et de sorte ruine

Que mala spondebat aliis prius ipse luebat.

Sunt ita predicti cordis formidine victi,

De propria viui terra quod sunt fugitiui. 120

[Sidenote: Qualiter tres proceres de querela antedicti

Londonias pariter aduenientes, cum rege, tunc apud Turrim

existente, pro remedio in premissis optinendo, seruata

regis reuerencia, colloquium pacificum habuerunt: vnde de

regis consensu parliamentum infra breue Londoniis tenendum

optinuerunt.]

Tunc tres persone, qui pleni sunt racione,

Iusticiam querunt, regem super hoc adierunt.

Rex fuit ad muros Turris proceresque futuros

Vidit, et ex visu cognouit se sine risu.

Armatis turbis portas intrantibus vrbis,

Intrant audaces proceres in pace sequaces;

Turrim ceperunt, vbi regis honore steterunt.

Eius vt a latere vicium poterint remouere,

Est iter inuentum, statuunt quo parliamentum,

Vt sic purgarent regnique statum repararent. 130

[Sidenote: Qualiter in principio parliamenti concordatum

est, quod absencia tunc illorum qui, vt premittitur, a regno

sponte fugierunt, in perpetuum exilium absque redempcione

iudicaretur.]

Terra covnata fuerat de lege vocata;

Rex sedet, et tutum fuit os commune locutum.

Dicit enim, tales qui regis collaterales[665]

Extiterant gentes, super hoc quod sunt fugientes,

Iudicium tale fuit exilium generale:

De terra dempti sic sunt, non ense perempti;

Est ita dilata procerum sentencia lata.

[Sidenote: Qualiter parliamentum gradatim processit, precipue

contra illos qui regis iniqui fautores iniqui fuerunt, quorum

Simon de Burle[666] miles, tunc regis Camerarius, in iudicio

conuictus mortis sentencia decollatus est.]

Hoc facto querunt alios, qui tunc latuerunt,

Quorum regalis Camerarius est capitalis.

Corruit in fata gladii vestis stragulata; 140

Stat quia non recta, magis est culpanda senecta:

Lacrima Regine dum poscit opem medicine,

Obrutus amittit caput et sua funera mittit.

Ecce Senescalli non tantum lucra catalli,

Que mala quesiuit, sceleris fortuna sitiuit,

[Sidenote: Qualiter etiam Iohannes Beauchamp miles, tunc

regis hospicii Senescallus, quem rex Baronem de Briggenorth

vocari constituit, amisso capite de Curia recessit.]

Set magis in mortem decreuit curia sortem:

Dum caput inclinat, gladius sibi iura propinat.

Ille quidem Cignum despexit, Aprumque malignum

Semper laudauit, cor regis et infatuauit;

Fallax, versutus, quasi vulpis fraude volutus, 150

Inuidus et paci lingua fuit ille loquaci.

Nomen Baronis cecidit sic Pons Aquilonis;

Hoc rex erroris posuit sibi nomen honoris.

[Sidenote: Qualiter Nicholaus Brembel, qui ciuis et Maior

Londoniarum fuerat, ad furcas tractus et ibi suspensus suam

vrbis libertatem turpiter amisit.]

Maior erat ville, Tribulus dictus fuit ille,

Qui proceres pungit regisque dolos magis vngit:

Hunc quasi consortem dilexit rex, quia sortem

Consilii cepit, quo mortem fine recepit:

Furcis pendebat, quem primo terra trahebat,

Ictum sic ensis non sentit Londoniensis.

[Sidenote: Qualiter eciam Robertus Tresilian miles, qui[667]

tunc de Banco regis iudex capitalis extitit, sub eadem

furcarum pena diem vite sue iudicialiter clausit extremum.]

In banco regis qui librat pondera legis, 160

Iuraque cognouit, aliis plus iura remouit,

Cornubiensis erat: si quis sua crimina querat,

Peior eo nullus, nec eo fallacior vllus.

Hic scelus instigat proceres, quos sepe fatigat,

Vnde fatigatus tandem perit hic sceleratus:

Crimine prestante super hoc quod fecerat ante,

Ad furcas tractus fit ibi pendendo subactus.

Pendula sors tristis morientibus accidit istis,

In manibus quorum pendebant iura virorum.

[Sidenote: Qualiter iudices alii, qui originales regis

excessus, vt prefertur, sigillis suis contra proceres

roborarunt, ad instanciam prelatorum absque mortis iudicio in

partes Hibernie exules ab Anglia transierunt.]

Iudicibus reliquis falsisque scienter amicis,[668] 170

Vt patet ante nota, conclamat curia tota:

Vrbs, ager et villa damnarunt falsa sigilla,

Que dederant causam sceleris regi, magis ansam.[669]

Non fuit hec pena, delictis que fore plena

Posset, et hoc certe vox plebis dixit aperte;[670]

Set nimis ornate penam ficta pietate

Pontifices regis moderantur ab ordine legis:

Sic non ense cadunt, set in exilium mare vadunt,

Quos inconsultos suscepit Hibernia stultos.

Legiferi tales super omnes sunt speciales, 180

Regis ad errorem qui plus tribuere fauorem.

Hic non sorte pari statuit sors fata parari,[671]

Vt reus incepit, sic de mercede recepit:

Exulat iste status, fuit alter decapitatus,

Hii, cum ceduntur, ad funera fune trahuntur.

Dispar erat munus, fuerat tamen exitus vnus;[672]

Quicquid homo voluit, tandem mors omnia soluit.

[Sidenote: Qualiter diuersi fratres, diuersarum curiarum tunc

confessores, vna cum aliis ministris quampluribus, quasi

palee invtiles per loca disperguntur.]

Vt rex purgetur, vt regnum clarificetur,

Restat adhuc queri, poterit quo culpa mederi.

Absque deo fratres fuerant hoc tempore patres, 190

Nec sibi confessa per eos est culpa repressa:[673]

In viciis arent, vicium qui mundificarent;

Morum more carent, mores qui multiplicarent.

Fraudis in exemplum sic errat ab ordine templum,

Nec cauet ille status solita de sorde reatus:

Sunt ita transgressi fratres ad sacra professi,

Quod personarum deus extitit vltor earum.

Ad regale latus non est status inmaculatus,

Quo plus quam Centum remouentur abinde clientum:

Lugent cantores, perdunt quia cantus honores, 200

Plangunt scriptores scriptos de fraude rigores:

Transit adulator, sceleratus et insidiator,

Consilii fautor, inuentor et inuidus auctor.

[Sidenote: Qualiter proceres predicti de querela principales,

si precibus aut donis flecti possent, sepissime blandiuntur;

set illi tanquam vere iusticie executores, vsque in sue

querele consummacionem vnanimes constanter astiterunt.]

Stat manus extenta, nec cessat Curia tenta,

Donec purgetur dolus omnis et euacuetur.

Falsi temptarunt iustos, set non superarunt,

Nec prece nec dono, Cristo mediante patrono.

Tempore quo stabant hii tres, regnum solidabant,

Legem firmabant viciataque iura fugabant:

Sic emendatum Regem faciunt renouatum, 210

Cercius vt credunt, et sic cum laude recedunt.

Concinit omne forum benefactaque laudat eorum,

Talia dicentes sunt vndique laude canentes.[674]

[Sidenote: Hic in fine compositor gesta dictorum trium

procerum laudabiliter commendans, pro eis apud altissimum

deuocius exorat.]

In Cristi signo sit semper gloria Cigno,

Laus et in hoc mundo sit Equo, quem signat hirundo,

Vrsus et ex ore populi fungatur honore.

Hii tres Anglorum fuerant exempla bonorum;

Regnum supportant alienaque pondera portant:

Reddat eis munus tribus est qui trinus et vnus. Amen.[675]

FOOTNOTES:

[651] CRONICA TRIPERTITA. _The_ MSS. _are_ SCHG, _as for the_ Vox

Clamantis, _and also the Bodleian_ MS. _Hatton_ 92 (H₃).

[652] PREFACE _margin_ capitosus] obstinatus H₃

[653] 1 _margin_ In hac prima parte CHH₃

[654] 2 _margin_ p_rim_o tempora distinguens H p_ri_mo distingue_n_s

temp_or_a H₃

[655] 14 ipsum qui iure carebat] semper mala quin faciebat H H₃ mala

semper qui_n_ faciebat C

[656] 34 diffundat vbiq_ue_ CHH₃

[657] 55 presens] fallax H (_ras._)

[658] 56 Eclipsata dolis sequitur consorcia Solis H (_ras._)

[659] 69 parte CHH₃ parce SG

[660] 71 fraudis HH₃

[661] 80 tetis SH thetis CGH₃

[662] 85 t_ra_ncit C

[663] 93 dum] cum CH

[664] 109 _margin_ ad sui salutem CHH₃

[665] 133 legis H collat_er_ ales C

[666] 141 _margin_ Burlee CHH₃

[667] 161 _margin_ qui _om._ S

[668] 170 amicis] iniquis CHH₃

[669] 173 ausam (?) MSS.

[670] 175 Possit C

[671] 182 Sic CHH₃

[672] 186 munus] nimius C

[673] 191 sibi] ibi H

[674] 213 laude] verba CHH₃

[675] 219 eis] ei H

=Explicit prima Pars Cronice et Incipit Secunda.=

=Hic in Secunda parte Cronice declarat qualiter rex, sub vmbra

ficte concordie pacem dissimilans, tres proceres predictos dolose

circumuenit; ita quod vnum ex istis iugulari, alium decollari

fecit,[676] tercium vero vna cum domino de Cobham, qui regni verus

amicus semper extitit, in exilium mancipari tirannica potestate,

prothdolor! destinauit. Insuper et, quod detestabile fuit, idem

crudelissimus rex reuerendum in Cristo patrem Thomam Arundellie,[677]

tunc Cantuariensem Archiepiscopum, de Sede sua penitus expulit,

~ipsumque pro perpetuo in exilium delegari crudel~issime constituit.=

The complete works of John Gower, volume 4 · 第 31 / 41 段