=Iam in fine libri loquitur magis in speciali de patria illa in qua

natus fuerat, vbi quasi plangendo conqueritur, qualiter honores et

virtutes veteres a variis ibidem erroribus superuenientibus, vt

dicitur, ad presens multipliciter eneruantur.=

Cap^m. xxiiii.

Singula que dominus statuit sibi regna per orbem,

Que magis in Cristi nomine signa gerunt, 1290

Diligo, set propriam super omnia diligo terram,

In qua principium duxit origo meum.

Quicquid agant alie terre, non subruor inde,

Dum tamen ipse foris sisto remotus eis;

Patria set iuuenem que me suscepit alumpnum,

Partibus in cuius semper adhero manens,

Hec si quid patitur, mea viscera compaciuntur,

Nec sine me dampna ferre valebit ea:

Eius in aduersis de pondere sum quasi versus;

Si perstet, persto, si cadat illa, cado. 1300

Que magis ergo grauant presenti tempore, saltem

Vt dicunt alii, scismata plango michi.

Vna meo sensu res est, que pessima cunctis

Iam poterit dici fons et origo mali.

Heu! quia iusticia procul abcessit fugitiua,

Cessit et est alibi pax sociata sibi:

Pax, que iusticie dudum solet oscula ferre,

Nunc fugit a terra, ius perit ecce quia.

Plures iam nocui sumunt sibi regna magistri,

Vis iubet et velle, iura nec vlla videt: 1310

Nunc vbi se vertit magnas, sine iure sequntur

Leges, set populus inde subibit onus:

Corpore sicque meo non tantum torqueor, immo

Sunt michi pro minimo res quibus vtar ego.

Non est de modicis quod adulterium modo ledit;

Que caro deposcit omnia namque licent.

In terris aliis Venus et si predominetur,

Exsoluunt meritis hoc aliunde suis;

Est ibi nam posita lex, que communis ad omnes

Iudicat, et causas terminat absque dolo: 1320

Non status aut sexus, non dona, preces, timor aut quid

Possunt a minimo tollere iura viro:

Et sic iusticia redimit quodammodo culpam

Carnis, que fragili condicione cadit.

Set nos in patria non solum vincimur ista

Ex carnis stimulo, quo stimulatur homo;

Immo suas metas lex transit nescia iuris,

Sicque per obliquas patria nostra vias

Deuiat in tanto, quod, dicunt, amplius ordo

Non erit in nostris partibus: vnde deus 1330

Visitat has partes vindicta, qualis ab euo

In nullo mundi tempore visa fuit.

Non tamen est terra que gaudet in omnibus vna,

Set magis in nostra fit modo virga fera:

Clamor vbique, vide, non solus conqueror ipse;

Culpas tam patulas est reticere nephas:

Sic fleo cum flente, lex fallit, fallor et ipse;

Stat mea nam grauibus patria plena malis.

Nos, quibus assueuit numquam crudeliter vti

Fatum, iam pressos sternit vbique reos. 1340

Que fuerat tellus omni preciosa metallo,

Iam nequit ex plumbo pondus habere suum;[638]

Dignior argento, fuluo quoque dignior auro,

Nobile que genuit, vix valet esse quadrans.

Nuper dixerunt quicumque venire solebant,

‘Venimus ad portus, vbera terra, tuos.’

Nunc tamen vt sterilis reputaris et es, quia mores

Nunc neque diuicie sunt aliquando tue.

Quo ferar, vnde petam mestis solacia rebus?

Anchora iam nostram non tenet vlla ratem. 1350

Sic mea, que stabilis fuit, infirmatur iniquis

Patria iudiciis, iura negando viris:

Sic gentis domina, quasi iam viduata, tributa

Reddit peccato, statque remota deo.

Sic que morigera fuerat, nunc est viciosa;

Dudum legifera, nunc sine lege fera:

Sic ea que larga fuerat, nunc tollit egena;

Que fuerat sancta, fit Venus ipsa dea:

Est sale iam spersa, fuerat que fructibus ampla,

Et velut vrtica, que solet esse rosa: 1360

Que fuerat pulcra, quasi monstrum stat reputata;

Fit caput in caudam, sic terit omnis eam.

Scandala feda parit nouiter transgressa nouerca,

Omnis que laudis mater et hospes erat:

Que fuit angelica nuper, nunc angulus extat,

Languet et in tenebris sorde repressa magis.

Patria, quam famam dicunt habuisse sororem,

Est magis infamis omnibus ipsa locis:

Que fuerat digne super omnes celsior orbe,

Nunc deus est alibi, subditur ipsa quasi: 1370

Ordine retrogrado quicquid sibi laudis habebat

Cedit, et instabilis vndique spreta iacet.

Firma mouet, ruit alta, terit modo forcia discors

Error, et innumera spergit vbique mala:

Torpescunt proceres, clerus dissoluitur, vrbes

Discordant, leges sunt sine iure graues:

Murmurat indomitus vulgus, concrescit abvsus

Peccati solitus; sic dolet omnis humus.

Hinc puto quod seuit pes terreus in caput auri,

Et lupus agnorum cornua vana timet.[639] 1380

In meritis hominum solum deus aspicit orbem,

Et sua de facto tempora causat homo.

O sterilis terra morum, sani viduata

Consilii, lesa nec medicamen habens,

Dic vbi fortuna latitat modo, qua reputabas

Nuper in orbe tuum non habuisse parem.

Si Lachesis sortem tibi contulit esse dolosam,

Iam venit ipsa tui ~reddere~ pacta doli:[640]

Nunc palletque tuis nigris Aurora venenis,

Cuius lux aliis fulsit in orbe magis; 1390

Nuncque iuuentutis flos que tibi creuit habunde

Aret, et a viciis inveterata peris;

Fedaque nunc volucris, venturi nuncia luctus,

Concinit in fatis bubo propheta tuis.

Scit deus hanc causam specialius esse notandam,

Qua locus iste modo distat honore suo:

Hoc scio, quod cunctis locus in prouerbia crescit,

Et quasi nunc speculum denotat omnis eum.

Talia per terras fatali lege geruntur,

Vt reputant, set ego non ita stare puto: 1400

Non est fortuna, que talia causat habenda,

Nec sors, set merita nostra per acta mala.

Qui tamen hanc stare modo credit et hanc reuocare

Vult, purget crimen, sic reuocabit eam:

Gracia prompta dei querentibus inuenietur,

Nam sibi conuersis vertitur ipse deus.

Dum pia pro pace cecinit processio terre,

Firmaque iusticia fecerat acta sua,

Dumque fides steterat et amor ~sine labe manebat~,[641]

~Tunc, quia pax viguit, sors bona cuncta tulit~. 1410

~Nunc~ igitur nostra ~sit vita deo~ renouata,[642]

Ne sors fortuita plus queat esse mala:

Vota vetusta precum redeant domino dominorum,

Vt redeat dominus cum pietate suis;

Per quem pax et honor et tempora sana redibunt,

Que pro peccato sunt fugitiua modo.

Prospera qui veteris vult temporis esse renata,

Reddat et emendet facta priora nouis.

Est deus ipse piis pius et seuerus iniquis,

Sic valet ob meritum quisquis habere deum. 1420

Nos igitur, domine, tua gracia, que solet olim

Ferre reis veniam, te miserante iuuet:

Anticipet pietas tua nos, ne dicat eorum

Gens, ‘Vbi sit dominus, qui solet esse pius?’

Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,

Nam sine te nullum scis quod habemus opem:

Nunc tua pro lapsis nitatur gracia rebus,

Nostra nec anterior sit tibi culpa memor:

Numquam pigra fuit causis tua gracia nostris:

Est vbi nunc illa, que solet esse salus? 1430

Nos peccatores sumus, et tu plus miserator,

Scit bonitasque tua nos opus esse tuum:

Si plus peccaret vir, plura remittere posses,

Materiam venie sors tibi nostra dedit.

Si quociens homines peccant, tua fulmina mittas,

Exiguo presens tempore mundus erit:

A te pendentem sic cum circumspicis orbem,

Auctor, pacificum fac opus esse tuum.

Nos, deus alme, tui serui, quamuis modo tardi,

Te, non fortunam, credimus esse deum: 1440

Scimus te solum super omnes esse colendum;

Sic nostri solus tu miserere, deus!

=Hic loquitur qualiter ea que in hoc presenti libello quasi sompniando

de mundi scripsit erroribus, non ex se tantum, set ex plebis voce

communi concepit. Consulit tamen finaliter quod, si quis inde se

culpabilem senciat, priusquam nobis peiora succedant tempora, suam ex

humili corde culpam penitens emendet.=

Cap^m. xxv.

Hos ego compegi versus, quos fuderat in me

Spiritus in sompnis: nox erat illa grauis.

Hec set vt auctor ego non scripsi metra libello,

Que tamen audiui trado legenda tibi:

Non tumor ex capite proprio me scribere fecit

Ista, set vt voces plebis in aure dabant.

Quem sua mens mordet, de voce sit ille remorsus,

Curet vt in melius que tulit egra prius: 1450

Qui tamen inmunem se sentit, ab inde quietus[643]

Transeat, et meritis sic stet vterque suis.

Quem non culpa grauat mea non sentencia culpat,

~Leditur hinc nullus~, sit nisi forte reus:[644]

~Ne grauet ergo tibi~, gibbosus namque panelli[645]

Et non sanus equs ferre recusat onus.

Non tamen in specie quemquam de pondere culpe

Accuso, set eo se probet intus homo:

Non ego mordaci distrinxi crimine quemquam,

Nec meus vllius crimina versus habet. 1460

Que sompno cepi, vigilans mea scripta peregi,

Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis:

Omnis enim mundum gemit esse dei laceratum

Vindicta nostri pro grauitate mali.

Ergo suam culpam contrito corde, priusquam

Consumpti simus, corrigat ipse malus.

Corrigit hic mundum, qui cor retinet sibi mundum:

Cor magis vnde regat, hec sibi scripta legat.

Quod scripsi plebis vox est, ~set et ista videbis~,[646]

~Quo clamat populus, est ibi sepe deus~. 1470

Qui bonus est audit bona, set peruersus obaudit,

Ad bona set pronus audiat ista bonus.

Hec ita scripta sciat malus, vt bonus ammodo fiat,

Et bonus hec querat, vt meliora gerat.

Mundus non ledit iustum, bene dummodo credit,

Quando set excedit, mundus ad arma redit:

Mundus erit talis, fuerit viuens homo qualis;

Obstet vitalis quilibet ergo malis.

~Culpa quidem lata, qua virtus stat viciata,~[647]

~Cum non purgata fuerit set continuata,~ 1480

~Que meruit fata sunt sibi fine data.~

[648]=Explicit libellus qui intitulatur Vox Clamantis, editus

precipue super articulo primi infortunii, quod infortunato Ricardo

secundo in primordiis regni sui, vt audistis, quasi ex dei virga[649]

notabiliter in Anglia contingebat. Et nunc vlterius, quia ipse non inde

remorsus, immo magis ad modum tiranni induratus, regnum suum assiduis

oppressionibus incessanter flagellare non desistit, diuine vindicte

flagellum vsque in sue deposicionis exterminium non inmerito assecutus

est. Tres namque tunc regni nobiles super hoc specialius moti, scilicet

Thomas Dux Glouernie, qui vulgariter dictus est Cignus, Ricardus

Comes Arundellie, qui dicitur Equs, Thomas Comes de Warrewyk,[650]

cuius nomen Vrsus, hii vero vnanimes cum quibusdam aliis proceribus

sibi adherentibus, vt regie malicie fautores delerent, ad dei laudem

regnique commodum in manu forti iusto animo viriliter insurrexerunt,

prout in hac consequenti cronica, que tripertita est, scriptor

manifestius declarare intendit.=

FOOTNOTES:

[590] 9 magnanimi CEHDL magnatum S

[591] 27 Consilium CEHDL

[592] 43 descessit SHG descescit L decessit CED

[593] 87 da pinguibus CE

[594] 125 circumprecordia SG

[595] 160 Est S Et CEHDL

[596] 167 grossantur S grassantur HDLT crassantur CEG

[597] 182 dolum SCGDL suum EHT

[598] 184 scelus] dolus EH

[599] 187 rutilans albedo set SCGDL albus paries tamen EHT

[600] 189f.

Sic foris ex auro tumulus splendescit, et intro

Fetet putredo, vermibus esca caro. EHT

DL _have both this couplet and that in the text_

[601] 192 falco SCGDL nisus EHT

[602] 218 pulchra C

[603] 237 ingenii H (_corr._) Ingenuu_m_ L assimulari CE

[604] 256 ipse SL ille CEHD

[605] 269 _Ordinary paragr. in_ CDL, _no paragr._ E

[606] 291 _Ordinary paragr._ CEDL

[607] 350 credet CEHGDL credit S

[608] 409 seruus CE

[609] 470 estatis C (_ras._)

[610] 490 Passebatq_ue_ S

[611] 535 set] et CEL

[612] 562 sunt] sint CE

[613] 599 sitis] satis D

[614] 611 tradidit] contulit CE

[615] 684 queris SGL mauis (mavis) CEHD

[616] 691 regno peccato EHL Regni peccato D

[617] 707 eum CEHDH₂ enim SGLT

[618] 721 perinterius GLT

[619] 767 spernens famam C fama_m_ serpens L

[620] 816 iuuat S iuuant EGDLTH₂

[621] Cap. xiii. _Heading_ 1 mortui corporis CH

[622] 843 redolens dudum CEHD

[623] 903 nisi] sibi C

[624] 918 et] est S

[625] 921 nostre D nostri SCEHGL

[626] 931 imparat C

[627] 961 fit S sit CEHGDL

[628] 997 et _om._ S

[629] Cap. xix. _Heading_ 1 duplici CEGL dupplici SHT duplice D

[630] 1067 Tethis D

[631] 1095 si SGL sit CEHD

[632] 1107 Cumq_ue_ ST Dumq_ue_ CEHGDL

[633] 1151 comixta H

[634] 1186 mouet] tenet EDLT

[635] Cap. xxii. _Heading_ 2 quotidie CED

[636] 1256 parcit CE

[637] 1278 opes S

[638] 1342 suum SG suo CEHDL

[639] 1380 Et lupus SHDL Pastor et CG (_ras._) Lupus et E

[640] 1388 reddere SEHG soluere CDLT

[641] 1409 f. commune regebat Perstitit in nobis tunc honor atque salus

EDLTH₂ (gerebat E)

[642] 1411 Sint igitur nostra bona facta deo renouata EDLTH₂ (reuocata

L)

[643] 1451 inmunen S

[644] 1454 _Text_ SCEG Sic precor vt nullus DLT

[645] 1455 _Text_ SCEG Detrahet inde michi DL Se trahit inde michi T

[646] 1469 f. _Text_ SCEHG (in ista E) per scripta cauebis Que mala

sunt, ideo te dabis atque deo DLTH₂ (perscripta D)

[647] 1479-81 DLTH₂ _have two lines only, as follows_:--

Omnibus ipse tamen peior sum, sed releuamen

Det michi per flamen conditor orbis. Amen. 1480*

[648] EXPLICIT, &c. Explicit libellus qui intitulatur Vox Clamantis

(_omitting the rest_) EDTH₂ Explicit liber intitulatus Vox clamantis

(_omitting the rest_) L

[649] 4 virga dei CHG

[650] 12 Warwyk CH

CRONICA TRIPERTITA[651]

[Sidenote: Opus humanum est inquirere pacem et persequi eam.

Hoc enim fecerunt hii tres proceres de quibus infra fit

mencio, vbi fides interfuit.

Opus inferni est pacem turbare, iustosque regni interficere.

Hoc enim Ricardus ~capitosus~[652] dolosa circumvencione

facere non timuit.

Opus in Cristo est deponere superbos de sede et exal~tare

humiles. Hoc enim~ deus fecit; ~odios~um ~Ricar~dum de Solio

suo proiecit, et pium Henricum omni dileccione gratissimum

cum gloria sublimari constituit.]

Ista tripertita, sequitur que, mente perita

Cronica seruetur; nam pars que prima videtur

Est opus humanum, pars illa secunda prophanum

Est opus inferni, pars tercia iure superni

Est opus in Cristo. Vir qui bene sentit in isto

Scire potest mira, quid amor sit, quid sit et ira:

Est tamen hoc clamor, ‘Omnia vincit Amor.’

The complete works of John Gower, volume 4 · 第 30 / 41 段