Feruida viuentem quem nuper torruit ira,
Amplius impaciens non mouet ille caput: 780
Lite sua dudum qui vicinos agitabat,
Mutus ad interitum non habet ipse sonum:
Nuper linguosus nequit amplius esse susurro;
Mors vocat, ipse tacet, nilque refatur ei.
Qui terrere solet inopem terrore minarum,
Contra vermiculum iam valet ipse nichil:
Non suus ad bellum furor ammodo prouocat ipsum,
Qui neque cum verme federa pacis habet:
Eius enim gladius iam non erit ecce timendus,
Qui patitur vermem cor lacerare suum: 790
Corporis ex odio non inficiet racionem,
Ammodo vitali qui racione caret.
=Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Auariciam.=
Cap^m. xii.
O quid auaricia nuper modo prestat auaro?
Sola sibi stricta lignea cista manet.
Terra sibi fuerat nimio quesita labore,
Septem nuncque pedes, non magis, inde tenet.
Qui dudum fuerat raptor predans aliena,
Ipsum nunc predam mors quasi predo rapit:
Qui nuper fatuis tendit sua recia lucris,
Nunc capitur rethe quo remouere nequit. 800
Diuicias multas vniuit et arcius illas
Seruabat, set nunc dissipat alter opes:
Que quasi fine carens fuerat possessio larga,
Transiit et subito nulla remansit ei.
Gaudet enim coniux sponsi nouitate secundi,
Nec sibi cor meminens anterioris habet;
Immemor et patris letatur filius heres,
Nec sibi qui moritur vnus amicus adest.
Sic qui res rebus agros et agris sociauit,
Ammodo de questis fert nichil ipse suis: 810
Abstulit vna dies quicquid sibi contulit annus,
Et labor a longo tempore cassus abit:
Pauperibus bursam qui clauserat, indiget ille,
Nec valet argenti copia tota sibi.
Nil dolus aut furtum, nil circumvencio corpus,
Iam neque periura falsa cupido iuuat.[620]
=Hic loquitur de corporis mortui[621] corrupcione secundum Accidiam.=
Cap^m. xiii.
Amplius accidia sibi qui fuit accidiosus
Corporis ad placitum membra fouere negat.
Deditus hic sompno nuper nunc sompnit habunde,
De longo sompno quo vigilare nequit: 820
Mollia qui dudum quesiuit stramina lecto,
Anguibus aspersa frigida terra subest:
Ocia qui peciit nuper fugiendo labores,
Nunc nichil est quod agat, vnde meretur opem.
Si didicisse bonum potuisset, iam scola nulla
Reddit eum doctum, quo magis ipse sapit
Quid sit de rerum dampno: valet ipse dierum
Perdita iam flere tempora longa nimis.
Nuper in ecclesia rogitauit raro, set inde
Iam nequit auferri, nil tamen ipse rogat. 830
Semina qui parce spersit, parce metet ipse;
Quod nuper potuit, vult modo, quando nequit.
=Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Gulam.=
Cap^m. xiiii.
Nil gula, que dudum fuerat sibi cotidiana,
Amplius in ventre, set nec in ore placet:
Viscera que pressa fuerant grauitate ciborum,
Euacuata modo nil retinere queunt.
Gustauit species et dulcia vina bibebat,
Horum suntque loco stercora mixta luto:
Eius in vmbiculo, sua quo pinguedo latebat,
Iam latitat serpens, qui sua crassa vorat: 840
Olla sui ventris, que parturit ebrietatem,
Rumpitur, et bufo gutturis antra tenet.
Esca sibi dudum redolens nichil ammodo confert,[622]
Occupat en nares feda putredo suas:
Crapula, que nuper ieiunia nulla subiuit,
Iam rupto stomacho sentit in ore nichil.
=Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Luxuriam.=
Cap^m. xv.
O qui luxurie vicium tam dulce putabat,
Iam sugget serpens membra pudenda sua.
Amplius incaste non circuit ille lupanar,
Nec manus in tactu feda placere valet: 850
Non valet ex oculis vultu similare procaci,
Prouocet vt fatuam, quo magis ipsa fauet.
Cantica composita Veneris sermone dolosa
Cum iuramentis ammodo nulla iuuant;
Est sibi nil cantus, nichil aut peditare coreis,
Nam sibi guttur abest, pes neque substat ei.
Non facit incestum, neque virginitatis honorem
Mortuus in carne iam violare potest:
Est modo putredo quicquid fuit ante voluptas,
Et calor in coitu frigiditate gelat. 860
Sic quod erat dudum corpus, nunc ecce cadauer;
Et redit in cinerem quod fuit ante cinis.
=Exquo tractauit qualiter variis peccati deliciis humanum corpus mortis
putredine in hoc mundo consumitur, interrogat vlterius de homine
peccatore, quomodo mundi voluptates tam fallibiles in sui preiudicium
ita ardenter sibi appetit et conspirat.=
Cap^m. xvi.
O michi responde, fert quid tibi pompa, superbe,
Cum teret in terra membra putredo tua?
Dic tibi, tu serico, gemmis vestitus et auro,
Quid cum mors veniat gloria vana dabit?
Quid victor gaudes? hec te victoria linquet,
Sit nisi quod vicii vincere bella queas.
Quid tibi liuor aget, vrentis filius Ethne,
Cum mors cor que labra soluerit ipsa tua? 870
Quid tibi siue furor aut ira valere putatur,
Cumque furore mali mors furit ipsa tibi?
Tempora siue tua tibi quid dant accidiosa,
Cum mors sit perstans absque quiete nocens?
Quid tibi delicie poterunt conferre gulose,
Cum morsus mortis fine perhennis eris?
Quid ve putas Venus ipsa dabit tibi fine laboris,
Cum calor in membris desinit esse tuis?
Aurea quid prodest tibi, diues, pompa monete?
Vltimus in terram finis vtrumque vorat: 880
Que tibi sollicitus longeuus contulit annus,
Cuncta simul rapiet hora repente breuis.
Quid reges vincis, quid subdis regna, tiranne?
Est deus invictus, qui tibi bella parat.
Quid tibi fama volans, honor, aut quid comptus inanis?
Omnis enim mundi gloria vana perit.
Occupat extrema stultorum gaudia luctus,
Et risum lacrima plena dolore madet.
Corporis in forma, quid vel de stirpe superbis,
Qui cinis in cineres vermibus esca redis? 890
Quid tibi si fortis poteris superare leones,
Numquid te poterit inquietare pulex?
Quid nisi stulticiam tibi fert sapiencia mundi?
Ergo nichil sapiens quod sapit absque deo.
Est tibi de limo formatum corpus inane,
Pronaque natura carnis ad omne malum;
Incipit in luctu finitque dolore: quid ergo
Queris vt hic tale glorificetur opus?
Cum nichil ex mundo sit corpore glorificatum,
Est tibi nil corpus glorificare tuum. 900
Nil tibi plus remanet aut corporis aut tibi rerum,
Sola nisi merita, sint bona siue mala:
Cum venit illa dies, que nil nisi corporis huius[623]
Ius habet, inueniet tunc homo facta sua.
Non hic iure locum valet vllus habere manentem,
Mortis ad incertas transiet immo vias.
=Hic loquitur qualiter omnia mundi huius sicut vestimentum veterascunt,
et quasi sompnifera in ictu oculi clauduntur: loquitur eciam in
speciali de mortis memoria et eiusdem nominis significacione.=
Cap^m. xvii.
Omnia quam cicius oculi clauduntur in ictu,
Et quasi per sompnum preterit omnis homo:
Gaudia perpetuos pariunt mundana dolores
Tollit et eternum viuere vita breuis. 910
Omnia que possunt amitti nulla videntur,
Nec longum quicquid desinit esse reor.
Dic quid honor, quid opes, quid gloria, quid ve iuuentus,
Forma, genus, vires, femina, vestis, ager,
Gemma vel argentum, quid septrum, regna vel aurum,
Purpura, quid latus fundus et ampla domus,
Magna potencia, multa sciencia, vana voluptas,
Vita quid, et nostri corporis ipsa salus.[624]
Quod caro mortalis tanquam vestis veterascit
Et celeri lapsu curua senecta venit, 920
Quod nostre semper minuuntur tempora vite,[625]
Quodque dies hominis fumus et vmbra fugit,
Quod sit vita breuis, quod mors incerta, quod omni
Tempore nos queuis causa molesta premit,
Alterutrum poterunt homines exemplificari;
Res etenim tales experimenta docent.
Rex est quisque sui, bene qui regit acta, beatus;
Qui regit acta male, seruus ineptus erit:
Rex appellaris: quid inani nomine gaudes,
Qui viciis pulsus seruus vbique iaces? 930
Cur viciis seruit qui regnis imperat, et non[626]
Mancipium vile corporis esse pudet?
Dum viciis sordes, nil prodest fulgida vestis,
Absterget maculas purpura nulla tuas.
Expediens igitur foret, vt sic quisque viator
Quam leuius poterit exoneratus eat.
Singula de nobis anni predantur euntes,
Morsque superveniens prospera queque rapit:
Regreditur cinis in cinerem, resolucio carnis
Monstrat principii materiale lutum. 940
Scit deus hoc anime quod fiet in orbe futuro,
Integra seu lesa, quanta que qualis erit:
Ista sciunt homines, mundo quod corpus in isto
Nil sibi perdurans vtile carnis habet.
Est caro corrupta viuens, plus mortua cunctis
Atque creaturis vile cadauer habet.
O speculum mortis! quotquot speculantur in illo,
Si bene se videant, gloria nulla patet:
Aduerse mortis sic ordo retrogradus extat,
Quod statuit caudas ad caput esse pares. 950
A morsu vetito mors dicitur; omnia mordens
Nominis exponit significata sui.
Rebus in incertis nihil est incercius hora
Mortis, morte nichil cercius esse potest.
Dum minus esse putat, hominem mors fallit, et ipse
Qui magis est sanus clanculo celat eam:
Non erit astrologus, medicus seu, de medicina
Qui prolongatum possit habere diem.
Sic homo, sic animal pariter moriuntur, et ambo
In terram redeunt condicione pari. 960
Est nichil exceptum: quicquid fit in orbe creatum,[627]
Sicut habet vitam, constat habere necem.
Clam veniens thalamis mors furtiuis volat alis,
Subuertens subito quod fuit ante retro:
Predat opes, vires nichilat, disiungit amicos,
Auro nec redimi quomodocumque potest:
Tollit agenda viris, reddit tamen actibus ipsos,
Compotus vt fiat iudicis ante pedes.
Ille quidem Iudex, qui singula iudicat eque,
Munera quem mundi flectere nulla queunt: 970
Iudicioque suo capiet vir digna laboris
Premia pro meritis absque fauore suis.
=Hic loquitur quod, quamuis iustis et iniustis vnus sit naturaliter
interitus, mors tamen iusti omnes exsoluens miserias eius spiritum
glorie reddit sempiterne.=
Cap^m. xviii.
Iustus et iniustus per mortem transit vterque,
Terraque sorte pari corpus vtrumque vorat:
Disparilis meriti restat tamen exitus horum,
Est nam leta bonis mors et amara malis.
Est igitur felix homo qui viuens bene fecit,
Quo moriens poterit sumere dona dei;
Dona quidem celi, quo gaudia cuncta refulgent,
Quo sine tristicia vita perhennis erit. 980
Mors aberit, morbus, labor, hostis, curua senectus,
Non habet hec felix illa superna domus:
Spiritibus summis equabit gracia regis,
Pro quibus est vltro passus amara crucis.
Hic est ille locus pacis que potentis honoris,
Quo tenebre nulle, quo sine nocte dies;
Quo deus absterget lacrimam luctumque, nec illuc
Amplius aut clamor aut dolor vllus erit:
Nec mors nec morbus, sitis, esuries nec egestas,
Set neque casus habet hunc habitare locum. 990
Lux ibi continua, pax iugis, gloria perpes,
Vita beata, salus vera, perhennis amor:
Est ibi spes que fides, bonitas, laus, gracia, virtus,
Sensus, amor, pietas, gloria, forma, decus.
Est sine sorde caro iuuenilis, et absque senecta
Etas, diuicie sunt sine labe doli:
Est pax absque metu, honor omnis et absque superbo;[628]
Absque labore quies, absque dolore salus.
Consummata manent ibi gaudia, passio nulla
Est et ibi, set habet omne quod optat homo: 1000
Vita perhennis ibi viget, et patet illa beata,
Que super omne valet, visio clara dei.
Vis tibi describam paucis quid sit locus ille?
Plus est quam quiuis dicere possit homo:
Plus est quam possit mentis racione doceri,
Vel plus quam cordis cella tenere queat.
Quam felix locus est, quam digna laude colendus,
In quo conveniunt gaudia cuncta simul!
Sic, quia non finit ibi gloria, non ego possum
Finem condigne ponere laudis ei. 1010
Hic erit angelici cetus, quam perdidit olim,
Suppleto numero gloria plena suo:
Hic erit humano generi laus summa, resumpto
Corpore cum fuerit glorificata caro:
Hic erit in domino cunctis gaudere per euum,
Omnia cum fuerit omnibus ipse deus:
Et sic mors iusti tollit sibi cuncta nociua
Corporis, ac anime celica regna parat.
Cum moritur iustus, tunc viuens incipit esse;
Hec mors vitalis, que moriendo iuuat; 1020
Hec mors non oneri set plus conducit honori,
Possidet in requiem mortuus vnde deum.
=Hic loquitur de duplici[629] morte peccatoris, vna ex qua corpus
hic resoluitur, alia ex qua digno dei iudicio penis perpetuis anima
cruciatur.=
Cap^m. xix.
Heu! nimis infelix qui se viuens male gessit,
Quo grauis in morte pena vorabit eum:
Mors etenim duplex homini debetur iniquo;
Est mors prima grauis, altera feda magis.
Prima necans corpus de mundo segregat illud,
Nec valet vlterius quid sibi ferre mali;
Altera set grauior animam deducit ad yma,
Reddit et hanc Sathane, que solet esse dei: 1030
Ponit in ambiguum que sit mundana voluptas,
Et fore dat certum pena quod omnis adest,
Pena quidem baratri, dolor omnis quo vegetabit,
Quo semper moritur, nec valet ipse mori.
Non vox vlla valet miseras edicere penas,
Quorum tormenta languida fine carent:
Hinc timor atque tremor, labor et dolor inde sequetur,
Perpetue pene mors furit absque mori:
Iugi morte mori, seu iugi viuere morte,
Nil differt dicas, viuere siue mori. 1040
Heu! mortem repeto tociens, quia nil nisi mortis
Effigiem miseris inferet ille locus,
Ille locus quem dira fames, quem frigus et ardor,
Quem tenebre, quem nox, noctis et vmbra tegit.
Vermis ibi mentes corrodit, et ignis ab estu
Corpora consumet, pena timenda nimis:
Tortor ibi, qui semper habet torquere nec vnquam
Deficiet, tortum torrida pena teret.
Quicquid erat placitum carni subuertitur omne,
Quod fuit et dulce torquet amara lues: 1050
Quod fuerat pulcrum fedat turpissima forma,
Quod fuerat sanum, pena resoluit opus:
Quod fuerat forte tunc viribus expoliatur;
Est sapiens stultus, est ibi diues inops:
Quod fuerat luxus prius, est ibi vermis et ignis,
Fit, gula que fuerat, insaciata fames.
Sunt tenebre visus pungens et scorpio tactus,
Gressus et in laqueos mortis habebit iter:
Aures torquentur strepitu fetoreque nares,
Et que sunt pene gustus amara sapit: 1060
Est ibi flens oculus, dens stridens, omneque membrum
Soluitur in luctum, quo sine fine dolet.
Quod fuerat vita mors est, quod corpus eratque
Vt fax comburens semper in igne coquit.
Heu, set ymago dei nuper tam pura creata
Illa dolens anima demonis instar habet.
Non Thetis extinguit ibi fulmina, set neque morsus[630]
Vipereos medici compta medela iuuat:
Stans ibi continuus dolor est vt parturientis,
Tempora nec venie spectat habere locus. 1070
Perpetuum pene tormentum nemo gehenne
Mente capit, set ibi stat dolor absque pari:
Cor de mente tremit, de corde caro, quod in ista
Scribere materia plus nequit egra manus.
Quo vultu, vel qua facie, vel quo comitatu
Tunc apparebit iudicialis apex?
Terribilis vultus, facies quasi sit furibundi,
Horridus aspectus aspera queque minans:
Iudicis ille furor breuis, ira set absque remissa
Pena, nil venie nil pietatis habens. 1080
Mater et angelicus cetus, necnon duodenus
Iudicium faciens ordo sequetur eum:
Angelus hic et homo pariter tormenta subibunt,
Penam pro meritis soluet vterque suis;
Efficientque pares pene, quos nuper iniqus
Peccandi pariles efficiebat amor.
Distinguetur ibi malus et bonus, ille sinistram,
Ille tenens dextram, iudiciumque ferent.
O, quam tristis erit miseris sentencia danda,
Perpetue mortis perdicione mori. 1090
Hec erit illa dies domini, qua luce patebunt
Clarius occulta, que modo clausa latent:
Hec erit illa dies ire, lux illa tremenda,
Qua non subsistet angelus absque metu.
Cum vix si iustus puncto saluandus in illo,[631]
Impie, quo fugies? quae fuga? Nulla quidem.
Est igitur mentis prudentis, mentis honeste,
Mentis discrete tale timere malum.
O nimium felix, tales euadere clades
Qui valet, et meriti viuere laude sui! 1100
O nimium felix, o secla per omnia felix,
O preseruatus, oque beatus homo,
Qui poterit mortis tantas euadere penas,
Celica cumque deo gaudia ferre suo!
Nunc igitur sedeat sapiens et computet actus,
Quam prius adueniat iudicis illa dies.
=Postquam de gaudiis et penis que bonis et malis debentur tractauit,
consulit vlterius quod unusquisque ad bonos mores se conuertat, et de
hiis que negligenter omisit, absque desperacione contritus indulgenciam
a deo confidenter imploret.=
Cap^m. xx.
Cumque repentinum casum breuis hora minatur,[632]
Dum tenuem flatum suscitat aura leuis,
Care, memento tui, quis sis, cur, vnde vel ad quid,
Vel cuius factus condicionis eras; 1110
Quod caro sit fragilis, fallax facilisque moueri,
Prona sit ad peius, pessima prompta sequi.
Spiritus hunc mundum spernat speretque futura,
Semper in auctoris fixus amore sui:
Quod caro spiritui subdatur eumque sequatur,
Spiritus auctori seruiat ipse suo;
Quod motus carnis moderetur, commemoranda
Est mors et pena mortis habenda malis.
Non poterit melius hominis caro viua domari,
Quam quod mente gerat mortua qualis erit. 1120
Fletibus assiduis, est dum data gracia flendi,
Penituisse iuuat estque salubre satis:
Nec deus ethereus hec crimina vendicat vlli,
Que confessa dolens non residiua facit.
Qui reus est igitur homo, penam temporis huius
Sustineat, donec diluat omne malum;
Vt sic purgatus, cum iudex venerit, illam
Effugiat penam, que sine fine manet:
Nam qui iussa dei non seruat et vltima vite
Spectat, ad infernum cogitur ille trahi. 1130
Scripture fallunt, aut certe noscere debes
Quod redit ad veniam vix animalis homo;
Victus enim vicio vicii fit seruus, et in se
Non habet admissum soluere posse iugum:
Ergo perpes ei debetur pena necesse,
Qui sibi peccandi velle perhenne facit.
Parcere nempe deo proprium tamen et misereri est,
Vnde, licet sero, te reuocare stude.
Figmentum nostrum nouit, set et ipse medetur
Tandem contritum, qui petit eius opem. 1140
Non te desperes, pius est deus, immo deumque
Qui negat esse pium, denegat esse deum:
Hic quasi fons viuus patet omnibus, et vacuari
Vt fons nescit aquis, hic pietate nequit.
Set quia spem nimiam presumpcio sepe fatigat,
Tu tibi spem pone sicut oportet agi:
Vt sapiens speres, tibi sit tua spes moderanda,
Eius habent sancto frena timore regi.
Non timor excedat, quo desperacio mentem
Polluat, immo deum mentis amore time: 1150
Nec spes presumat, set amet commixta timore,[633]
Sic timor est virtus spes et vterque salus.
Set meditando tamen tua mens de fine remorsa,
Semper amara timens speret habere bona:
Sanccius vt viuas, memorare nouissima semper,
Ledunt nam iacula visa perante minus.
Respice cotidie, mortis quia tempus adesse
Festinat, que simul prospera cuncta ruet.
=Hic loquitur quod sunt modo pauci, qui aut propter celi affectum aut
gehenne metum huius vite voluptatibus renunciant; set quecumque caro
concupiscit, omni postposita racione, ardencius perficere conantur.=
Cap^m. xxi.
Qui sibi commemorans, puto, singula ponderat eque,
Senciet a fine gaudia vana fore: 1160
Nunc tamen a viciis est quilibet infatuatus,
Quod de fine suo vix memoratur homo.
Quisque suum corpus colit, et de carnis amore
Gaudet, et est anime causa relicta sue:
Gloria nec celi mentes neque pena gehenne
A mundi labe iam reuocare queunt.
Sic caro, sic demon, sic mundus vbique modernos
Deuiat, vt Cristi vix sciat vnus iter:
Est caro que fragilis, demon versutus, iniqus
Mundus, in hoc hominum tempore regna colunt: 1170
Et sic bruta quasi perit humane racionis
Virtus, dum vicium corporis acta regit.
Est homo nunc animal dicam, set non racionis,
Dum viuit bruti condicione pari.
Nescia scripture brutum natura gubernat,
Iudicis arbitrium nec racionis habet:
Est igitur brutis homo peior, quando voluntas
Preter naturam sola gubernat eum.
Corporis, heu! virtus per singula membra revoluens
Naturam viciis seruit ad acta foris; 1180
Ac anime racio carnis viciata vigore
De virtute nichil interiore sapit.
Morigeri cicius modo sunt derisio plebis,
Et scola peccati iustificabit opus:
Que solet illa viros veteri de more beare,
Iam noua virtuti frena libido mouet.[634]
Inter eos mundi quibus est donata potestas,
‘Sic volo, sic iubeo,’ sunt quasi iura modo.
Succumbunt iusti clamantes, ‘Ve! quod in orbe
Impia pars hominum singula regna terit.’ 1190
Vis prohibet leges, euertunt crimina mores,
Virtus peccati turbine quassa perit:
Mundus turbatur, rerum confunditur ordo,
Involuitque simul omnia grande chaos.
Squalidus in terra sic stat genitor genitusque,
Quod natura suo vix stat in orbe loco.
Liuor et ambicio, gula, fraus, metuenda libido,
Ira, tumor mentis, scismata, laudis amor,
Ambiciosus honor, amor et sceleratus habendi,
Ipse voluptatis vsus et ecce malus, 1200
Furta, rapina, dolus, metus et periuria, testes
Sunt mundi quod erit ammodo nulla fides.
=Hic loquitur de variis vindictis occasione peccati in hoc seculo iam
quasi cotidie[635] contingentibus, que absque iustorum virorum meritis
et oracionibus nullatenus sedari poterunt.=
Cap^m. xxii.
Ecce dies veniunt, predixit quos fore Cristus,
Et patuere diu verba timenda dei.
Precessere fames, pestis, motus quoque terre,
Signaque de celo, stat quoque guerra modo:
Nititur aduersus regnum consurgere regnum,
Gens contra gentem, sic patet omne malum.
Vt pecoris sic est hominis fusus modo sanguis,
Victa iacet pietas, et sinit ista deus: 1210
Est et adhuc vindex extenta manus ferientis
Continuans plagas, nec timet vllus eas.
Longanimis domini sentencia sepe moratur,
Vir bonus inmunis nec malus vllus erit.
Quem deus ille ferit, nullo valet orbe tueri,
Si non contritum culpa relinquat eum.
Mortem peccantis non vult deus, immo misertus
Vult vt vertatur, quo sibi vita datur:
Est pius ipse deus, scripturis sicut habemus,
Pro Sodomis Abrahe dixerat ipse pie: 1220
‘Inter iniquorum tot milia tu populorum
Redde decem iustos, et miserebor eis.
Est michi nam soli proprium miseris misereri,
Multis pro paucis parcere curo libens.’
O deus, ergo tibi quid dicam, quomodo nostri
Luctus continui sunt tibi nuga quasi?
Nonne decem iusti modo sunt, meritis vt eorum
Stellifer ipse dies curet in orbe malos?
Aut deus oblitus est immemor ad miserandum,
Dormit vel fingit, aut sibi facta latent. 1230
Verius vt dicam, deus est accensus, et ignis
Fulminat inde Iacob, iraque lata furit:
Sic et plasma suum plasmator abhorret, et ipsum
Torquet pro factis que videt ipse malis.
O, qui mentali videt ex oculo mala nostra
Omnibus in gradibus continuare dies,
Dicere tunc poterit quod talia nullus ab euo
Impunita diu crimina vidit homo.
Quis status ille modo, quin sit transgressus, et ordo,
Quem iustum dicam, deficit vnde sciam. 1240
Hoc nisi gratis emat, dubito prope quod generalis
Decasus nostre prosperitatis adest:
Set quia de summis gradibus mala progrediuntur,
Est qui summus eos corrigat ipse deus.
=Hic loquitur sub compendio recapitulando finaliter de singulis mundi
gradibus, qui singillatim a debito deuiantes ordine virtutes diminuendo
extingunt, et ea que viciorum sunt augmentando multipliciter exercent.=
Cap^m. xxiii.
Dudum prelatus solum diuina gerebat,
Nunc propter mundum nescit habere deum:
Curatus cure dudum seruiuit, et ipse
Nunc vagus exterius circuit omne genus:
Dudum presbiteri casti, nunc luxuriosi;
Ocia que querunt plurima dampna fouent: 1250
Ex studio mores dudum didicere scolares,
Nunc tamen econtra stat viciata scola:
Indiuisus amor monachos sibi strinxit vt ardor,
Nunc petit inuidia claustra tenere sua:
Asperitas dudum fratres in carne domabat,
Regula set mollis ammodo parcet eis:[636]
Dudum milicia fuit et sibi gracia prompta,
Gracia nunc tarda stat, quia vita mala:
Mercator dudum iustum peciit sibi lucrum,
Nunc quoque fraude sua querit habere lucra: 1260
Simplicitas animi fuerat sociata coloni,
Nunc magis indomitum cor gerit ipse ferum:
Lex dudum iusta nulli parcebat amica,
Quam vigor argenti subdit vbique sibi.
Par status imparibus est actibus attenuatus,
Exceditque suum quisque viator iter.
Sic pietas humilis teritur, que superbia regnat;
Liuor adest agilis, torpet et omnis amor:
Permanet ira ferox, et abit paciencia suplex,
Viuit et accidia, sollicitudo perit: 1270
Ebrietas, non sobrietas, tenet ammodo mensas,
Feruet et in viciis crapula plena cibis:
Casta pudicicia dudum precingere lumbos
Affuit, et modo vult soluere luxus eos:
Nuper larga manus inopi sua munera spersit,
Nunc cupit et bursam claudit auara tenax.
Dic modo quot viciis modo sola superbia mundum
Ad varii sceleris precipitauit opus:[637]
Dic quot liuor edax acies sua signa sequentes
Subdidit imperio vique metuque suo: 1280
Dic quot auaricie manibus vel mente rapaci
Intendunt populi iura negando dei;
Quot gula deliciis torpet, quot torpor inanes
Carnis adulterio fedat in orbe suo.
Singula nempe vorat anime caro, sic quod vbique
Subdidit inmundam crimine mundus eam:
Singula fallacis mundi dulcedo subegit,
Nos tamen inmundos mundificare nequit.