Res fit amara modo dulcis, fit dulcis amara,
Fedaque fit pulcra, deficit ordo quia:[602]
Fit scola nunc heresis, fiunt peccataque mores,
Fit dolus ingenium, raptaque preda lucrum: 220
Fit sacer ordo vagus, fingens ypocrita sanctus,
Magniloqus sapiens, stultus et ipse silens:
Confessor mollis peccator fit residiuus,
Verba satis sancta, facta set ipsa mala.
Custodit vulpis modo pullos et lupus agnos,
Perdices nisus lignaque sicca focus.
Doctores vicia mendacia ~suntque prophete~;
Fabula ficta placet, litera sacra nichil:
Displicet expediens doctrina, set illa voluptas
Dictorum Veneris gaudet in aure satis. 230
Nunc amor est luxus, et adulterium modo nubit,
Et iubet incestus iura pudica michi:
In vulgum clerus conuertitur, et modo ~vulgus~
In forma cleri disputat acta dei.
Sunt serui domini, sunt et domini modo serui;
Qui nichil et didicit, omnia scire putat:
Rusticus ingenui se moribus assimilari[603]
Fingit, et in veste dat sua signa fore;
Isteque se miserum transfert gentilis in illum,
Vultque sui vicii rusticitate frui. 240
Sic modus est pompa, probitas iactancia, risus
Scurrilitas, ludus vanus et absque deo.
Nunc fautor scelerum specialis habetur, et obstans
Alterius viciis est inimicus ei:
Nunc magis est carus vir blandus in aure pervngens,
Et duplex lingua rethor habetur ea.
Nunc puer impubes sapiencior est Citherone
Regis in aspectu, plusque Catone placet:
Blandicieque sue nunc gestant premia lingue,
Quas mundi proceres magnificare vides. 250
Absit honor cunctis nisi lingue, que velut Eccho
Auribus in regis consona verba sonat.
Quod culpas culpat, quod laudas laudat et ipse,
Quod dicis dicit, quod colis ipse colit.
Rides, arridet: fles, flebit: semper et equas
Imponet leges vultibus ipse tuis.[604]
Premia iudicium Philemonis nulla meretur,
Dum tamen hoc verum sit quod ab ore refert.
Quem prius infantem texit pastoria pellis,
Iam subito blanda sindone verba tegunt. 260
Curia nulla suum veterem conseruat honorem,
Vrbs neque iusticiam, terra nec vlla fidem.
Sunt magis arma forum quam nobilitas, quibus ille
Garcio sutoris nunc galeatus adest:
Fuluus iam talus nimis est communis, eoque
Non honor est armis vt solet esse prius:
Namque superbus inops, dum non habet vnde superbe
Se regat, ex predis viuit vbique suis.
Debilitas regni surgit, vires requiescunt,[605]
Sic paleas multas granaque pauca vides: 270
Corda latent leporum, panduntur et ora leonum,
Aurea nunc verba plumbeus actus habet.
Nuncque solent homines consumere larga loquendo
Tempora, sermoni deficiente die;
Et bona, que regnum concernunt, vtiliora
Discordes animo posteriora sinunt.
Factis de nostris hodie conuertitur in cras,
Dicuntur facta que peragenda manent.
Nunc aliena sibi vult regna superbia subdi,
Que vix in proprio stat semituta solo. 280
Bella tonat valide thalamis audacia lingue,
Vecors set campis non mouet illa manus:
Sub facie guerre nos multant vndique taxe,
Vniusque lucro milia dampna scio.
Libertas solita nuper modo fertur auara,
Et magis ingrata condicione grauat:
Omnia pre manibus promittit premia seruis,
Nec memoratur eo, cum bene fecit homo.
Nil vetus exemplo nunc regula sufficit, immo
Acta loco iuris ammodo velle reget. 290
Est modo fel mellis, et liuor amoris ad instar;[606]
Quod patet exterius, hoc nichil intus habet.
Vox leuis illa Iacob, Esau manus hispida nuper
Fallebant, set ob hoc signa futura dabant:
Quicquid verba ferunt modo nam bonitatis ad aures,
Cum probat illud opus actus, iniqua gerit.
Cessit iusticia cessitque fides sociata,
Fraus, dolus atque suum iam subiere locum.
Nunc socii luctus socio velut organa plaudunt;
Vnus si presit, invidet alter ei. 300
Ex dampno fratris frater sua commoda querit,
Et soror ad laudem raro sororis agit:
Filius in matre iam sentit habere nouercam,
Sentit et hec nati plurima facta doli:
Filia maternos actus detractat, et ipsa
Mater iam natam spernit et odit eam.
Filius ante diem patrios iam spectat in annos,
Nec videt ex oculis ceca cupido suis:
Sit licet ipse parens, natis minus impius ipse
Non est, nec cordis viscera suplet eis: 310
Nullus amor parcit cuiquam quem ledere possit;
Quod voluere duo, tercius esse negat.
Plebs sine iure manet, non est qui iura tuetur,
Non est qui dicat, ‘Iura tenere decet.’
Viuitur ex rapto, vix hospes ab hospite tutus,
Nec socer a genero, dum vacat ipse lucro.
Tempore nunc plures odio remanente salutant,
Tempus et ad vomitum ruminat ira suum:
Facta mouent odium, facies exorat amorem,
Oscula pretendit os, manus atque ferit. 320
Pectoribus mores tot sunt quot in orbe figure,
Nec longum stabile quid bonitatis habent:
Vtque leues Protheus sese tenuauit in vndas,
Nunc leo, nunc arbor, nunc erat hircus, aper,
Sic modus ad presens hominum mutabilis extat,
Nec scio quo possum firmus adire gradum.
Vacca sit an taurus non est cognoscere promptum,
Pars prior apparet, posteriora latent:
Sic prima facie non est cognoscere verbum;
Qui nichil occultat, pondera finis habet. 330
Dum fueris felix, plures numerantur amici,
Aspera si fuerint tempora, solus eris:
Vt lepus in variis fugiens se munit in aruis,
Errat et in nulla sede moratur amor.
Tempore creuit amor antiquo, set resolutus
Vix vltra quo nunc progrediatur habet:
Illud amicicie quondam venerabile nomen
Cessit, et in questu pro meretrice sedet.
Orbis honorifici periunt exempla prioris,
Et nichil est de quo iam sit habenda fides. 340
Nunc amor est solus, nec sentit habere secundum,
Stans odioque tibi diligit ipse tua.
Sic est quod non est lepus et leporarius vnum;
Nescio quod video, sum neque cecus ego.
Est odium commune modo, set amor quasi fenix
Per loca deserta solus in orbe latet.
Est nocuum ferrum ferroque nocencius aurum,
Cuius nunc bello sternitur omnis homo.
Quid modo, cumque manus mentitur dextra sinistre,
Dicam, numquid homo credet id ipse sibi?[607] 350
Omnibus in causis, vbi commoda sunt ve voluptas,
Nunc modus est que fides non habuisse fidem:
Sicque pedum statue duplex variata figura
Quam varios hominum signat in orbe dolos.
Vndique dampna fluunt, quod in isto tempore liber
Nescio pacificis quo fruar ipse viis.
Expers invidie paupertas sola manebit,
Quam supplantare nullus in orbe studet.
O miser et felix pauper, qui liber vbique
Cum requie mentis absque pauore manes! 360
‘O mundus, mundus,’ dicunt, ‘O ve tibi, mundus,
Qui magis atque magis deteriora paris!’
Quid sibi sit mundus igitur, que forma vel eius,
Que vel condicio, singula scire volo.
=Quia vnusquisque ad presens de mundi fallaciis conqueritur, intendit
hic de statu et condicione mundi, necnon et de miseria condicionis
humane, tractare consequenter.=
Cap^m. v.
Mundus enim sibi dat nomen, set mundus haberi
Ex inmundiciis de racione nequit:
Sordibus est plenus, viciorum germine plenus,
Plenus peccatis, plenus vbique dolis.
Tempora mutantur mutantur condiciones,
Mutanturque status, nec manet ordo diu. 370
Discite quam prope sit et quam vicina ruina,
Talis enim nullum que releuamen habet:
Discite quam nichil est quicquid peritura voluptas
Possidet et false vendicat esse suum.
Vita quid est presens? temptacio, pugna molesta;
Hic acies semper, semper et hostis adest:
Fur opibus, guerra paci, morbusque saluti
Inuidet, et corpus nostra senecta premit:
Sicque perit placite paulatim gracia forme,
Nullaque de multis que placuere manent. 380
Nam gustata minus sapiunt, vix sentit odores,
Vix quoque clamosos percipit aure sonos:
Caligant oculi, de toto sola supersunt
Vix cutis et neruis ossa ligata suis.
Estates odit, hyemes et frigora culpat,
Nec querulo possunt vlla placere seni:
Frigore nunc nimio, nimio nunc leditur estu,
Et stabili numquam permanet ille statu.
Dens dolet aut ceruix, aut forsan lingua ligatur,
Splen tumet, egrotat pulmo, laborat epar; 390
Cor marcet, renes paciuntur, soluitur aluus,
Brachia vix possunt, languida crura dolent.
Longius in curis viciatum corpus amaris
Non patitur vires langor habere suas:
Singula non paucis pars est obnoxia morbis,
Et patet infelix ad mala totus homo;
Ingratusque suis morbis confectus et annis,
Conqueritur vite tempora longa sue.
Omnis enim virtus, qua gaudet corpus inane,
Desinit et vario pressa dolore perit. 400
Es sapiens? marcet sapiencia morte. Redundas
Diuiciis? lapsu mobiliore fluunt.
Es probus? expirat probitas. Es honestus? honestas
Labitur. Es fortis? forcia morte iacent.
Set cum te viciis victum succumbere cernis,
Miror te fortem dicis et esse putas.
Bella libido mouet; primos tu cedis ad ictus,
Et tua das fedo colla premenda iugo:
Sic et auaricie seruis, sic m~otibus ire~,[608]
Sic facis ardentis iussa pudenda gule. 410
Sic vbicumque tuam faciem cum mente revoluas,
Corporis et mundi singula vana scies.
Si corpus penses, ex omni parte videbis
Naturam fragilem, que remanere nequit:
Si mundum penses, ex omni parte volutum
Rebus in incertis fraude videbis eum.
Excussas aliquis deplorat grandine vites,
Iste mari magno deperiisse rates:
Istum luxuries illumque superbia vastat,
Hunc et tristicie seua procella quatit. 420
Et sic de variis mundus variatur, et ipsum
Quem prius exaltat forcius ipse ruit:
Labilis ille locus satis est, et more fluentis
Et refluentis aque fluminis instar habet.
Si cui blanditur, fallit, nec creditur illi;
Eius quo doleas gaudia semper habent.
Rebus in humanis semper quid deficit, et sic
Ista nichil plenum fertile vita tenet.
Quam prius in finem mundi deuenerit huius,
Nulla potest certo munere vita frui. 430
Si te nobilium prouexit sanguis auorum,
Hinc est quod doleas, degenerare potes:
Prospera si dederit tibi sors, et sorte recedunt;
Si mala succedunt, deteriora time.
Si tibi persuadet vxorem fama pudicam,
Hinc eciam doleas, fallere queque solet:
Hic gemit incestum corrupte coniugis, alter
Delusus falsa suspicione timet:
In quam suspirant multorum vota timebis
Perdere, vel soli ne sit habenda tibi; 440
Sic illam metuis ne quis corrumpat adulter,
Et pariat quorum non eris ipse pater.
Si tamen illorum succrescit turba bonorum,
Hinc iterum doleas, mors tibi tollit eos:
Si tibi diuicie modicam famulantur ad horam,
Has, vt plus doleas, auferet vna dies.
Tempora si viridis promittit longa iuuentus,
Fallit, et vt doleas Attropos occat eam.
Si tibi perspicue pollet sapiencia mentis,
Vt merito doleas, in Salomone vide. 450
Si facies niuea rubicundo spersa colore
Splendeat, hinc doleas, curua senecta venit.
Non habet hic requiem tua mens, set et intus et extra
Prelia cum multis irrequieta geris.
Dum potes, amissum tempus suple, quia Cristus
Heu nimium tardo tempore dampnat opus.
Vltima qui vite peiora prioribus egit,
Si perdat, caueat, qui malus emptor erat.
Discat homo iuuenis, celeri pede labitur etas,
Nec bona tam sequitur quam bona prima fuit: 460
Non que preteriit iterum revocabitur vnda,
Nec que preteriit hora redire potest:
Stare putas, et eo procedunt tempora tarde,
Et peragit lentis passibus annus iter.
Ancipitrem metuens pennis trepidantibus ales
Audet ad humanos fessa venire sinus;
O vetus in viciis, Sathanas quem spectat in ymis,
Quid fugis, et pro quo non venis ipse deo?
Ecce senilis yemps tremulo venit horrida passu,
Pulcher et etatis flos iuuenilis abit:[609] 470
Labitur occulte fallitque volatilis etas,
Et celer annorum cursus vt vmbra fugit.
Hec quoque nec perstant que nos elementa vocamus,
Immo gerunt varias diuaricata vices:
Corpora vertuntur, nec quod fuimus ve sumus nos
Cras erimus, set idem se neque tempus habet:
Nil equidem durare potest forma sub eadem,
Mutari subito quin magis omne liquet.
Cerne, fretum quod erat, nunc est solidissima tellus,
Quod fuit et tellus, iam maris vnda tegit: 480
Nunc fluit, interdum suppressis fluctibus aret
Fons, nec et ipse statu permanet ecce suo.
Conteritur ferrum, silices tenuantur ab vsu:
Numquid homo fragilis rumpitur ipse magis?
Qui nunc sub Phebo ducibusque palacia fulgent,
Nuper araturis pascua bobus erant:
Nuper erant rura, quo nunc sunt castra, que culti
Quo nunc sunt campi, castra fuere prius:
Frondibus ornabant que nunc capitolia gemmis,
Pascebatque suas ipse senator oues.[610] 490
Et si regna loquar hominum, scimus quia nullum
Principis imperium perstat in orbe diu.
Hec que preteritum tempus dedit, illa futurum
Post dabit, estque nouus nullus in orbe status.
Dicere quis poterit, ‘Ego persto quietus in orbe?’
Et quis non causas mille doloris habet?
Quo se vertit homo, dolor aut metus incutit ipsum;
Excipitur nullus qui sit in orbe gradus.
O quantos regum paciuntur corda tumultus,
Quamque procellosis motibus ipsa fremunt! 500
Inter regales epulas variosque paratus
Tabescunt vario sollicitata metu:
Mille satellitibus cinctus telisque suorum
Non valet e trepido pellere corde metus.
Sic inmunda suis de fraudibus omnia mundus
Polluit, et nullo tempore munda facit:
Iste per antifrasim nomen sibi vendicat vnum,
Quo nullo pacto participare potest.
=Hic loquitur de principio creacionis humane. Declarat eciam qualiter
mundus ad vsum hominis, et homo ad cultum dei creatus extitit; ita
quod, si homo deum suum debite non colat, mundus que sua sunt homini
debita officia vlterius reddere non teneatur.=
Cap^m. vi.
O si vera loquar, quicquid sibi mundus iniqum
Gestat, homo solus est magis inde reus. 510
Scripta docent Genesis, primo cum conditor orbem
Fecerat, hec dicens ipse creauit Adam:
‘Nos faciamus,’ ait, ‘hominem, qui nos imitari
Possit; et vt nobis seruiat atque colat,
Inspiremus ei sensum racionis, amorem,
Vim discretiuam, quid sit et vnde venit:
Inspiremus ei factoris cognicionem,
Vnde creatorem noscat ametque suum,
Quis suus est auctor, quis ei dedit esse vel vnde:
Mundus eum sequitur et famulatur ei. 520
Solus rimetur mentis secreta superne,
Et perscrutetur singula solus homo:
Singula scrutetur, set quod sibi postulat vsus,
Vtile vel credat, quod ve necesse putet.’
O sublime decus, honor eximius, decor altus,
Vt sit homo terra tectus ymago dei!
Vt sit ad exemplum factoris fabrica facta,
Resque creatori consimilata suo!
Cetera queque deus solo sermone creauit,
Hoc formauit opus apposuitque manum. 530
Terrula suscipitur, formatur massa pusilla,
Fit corpus solidum, quod fuit ante solum:
Ossa medullata neruis compegit in vnum,
Firmauit gressus composuitque gradum:
Hiis super induxit venas set sanguine plenas,[611]
Carnes vestiuit pellibus atque pilis:
Visceribus plenis fudit spiracula vite,
Ex quibus officiis singula membra vacant:
Os loquitur, manus exercet, pes currit, et aures
Ascultant, oculus sidera solus habet. 540
Viuificatur homo, surgit factura biformis,
Stat caro, statque comes spiritus, vnus homo.
Hec caro que carnis sunt sentit, spiritus alta
Sidera suspirat et sua iura petit.
Stat formatas homo, miratur seque suosque
Gestus, et nescit quid sit et ad quid homo:
Corporis officium miratur, membra moueri,
Artificesque manus articulosque pedum.
Artus distendit, dissoluit brachia, palmis
Corporis attractat singula membra sui: 550
In se quid cernit sese miratur, et ipsam
Quam gerit effigiem non videt esse suam:
Miratur faciem terre variasque figuras,
Et quia non nouit nomina, nescit eas.
Erexit vultus, os sublimauit in altum,
Se rapit ad superos, spiritus vnde fuit:
Miratur celi speciem formamque rotundam,
Sidereos motus stelliferasque domos:
Stat nouus attonitus hospes secumque revoluit,
Quid sibi que cernit corpora tanta velint. 560
Noticiamque tamen illi natura ministrat;
Quod sit homo, quod sunt ista creata videt:[612]
Quod sit ad humanos vsus hic conditus orbis,
Quod sit ei proprius mundus, et ipse dei.
Ardet in auctoris illius sensus amorem,
Iamque recognouit quid sit amare deum.
=Hic loquitur quod, exquo creator omnium deus singulas huius mundi
delicias vsui subdidit humano, dignum est quod, sicut homo deliciis
secundum corpus fruitur, ita secundum spiritum deo creatori suo gratum
obsequium cum graciarum accione toto corde rependat.=
Cap^m. vii.
Dic, Adam, dic, Eua parens, dic vnus et alter,
Dic tibi si desit gracia plena dei.
Cuncta tuis pedibus subiecit, ouesque bouesque,
Et volucres celi pisciculosque maris: 570
En, elementa tibi, sol, aer, sidera, tellus,
Diuitis vnda maris, cetera queque fauent.
Auctor enim rerum sic res decreuit, vt orbis
Queque creatura consequeretur eum;
Vt seruiret ei factura, suumque vicissim
Factorem solum consequeretur homo.
Erige sublime caput et circumspice mundum,
Collige cuncta, sue dant tibi queque manus:
Omnia subiecta tibi sunt, tibi cuncta ministrant,
Omnia respondent obsequiumque parant. 580
Qui tibi tanta tulit, qui pro te tanta peregit,
Qui pro te mundum duxit ad esse suum,
Qui dedit ex nichilo tantarum semina rerum,
Confusumque chaos ordine stare suo,
Sortes distribuens per partes quatuor equas,
Iratos motus temperat arte sua:
Sidere depingens celum, septemque planetas,
Et si nitantur, ad sua puncta vocans,
Signifer accessu solis signis duodenis
Tempora per totidem dat variare vices. 590
Qui totum mundum, postquam decreuerat illum,
Ornauit vario multiplicique bono,
Esse feras siluis, in montibus esse leones,
In planis pecudes, rupibus esse capras.
Pluma tegit volucres et oues sua lana decorat,
Inque tuos vsus est tamen hoc quod habent.
Respice delicias mundi, quas flumina dotes,
Quas tibi donat opes diuitis vnda maris;
Arboribusque sitis, herbis, radicibus ortos,[613]
Floribus et foliis fructiferisque bonis. 600
Pre cunctis recolat tua mens, quem te quoque fecit,
Et de quam nichilo traxit ad esse bonum;
Nam tuus illius est spiritus, et tuus eius
Est sensus, racio de racione sua.
Te caput esse dedit rerum, rebusque locatis
Nomina te cunctis queque vocare dedit:
Qui tibi spem prolis dedit in mulieris amore,
Consortemque parem coniugiique fidem.
Te sibi pene parem fecit, te pene secundum,
Dicere si possem, prestitit esse deum: 610
Contulit in celum sese, tibi tradidit orbem,[614]
Et mundi tecum dimidiauit opes.
Celum sole tibi, sol lumine seruit, et aer
Flatibus, vnda cibis, terraque mille bonis.
Set quod es vnde tibi? quod habes quis prebet? Vtrumque
Sponte facit pietas dulcis et ampla dei:
Qui tibi te tribuens sese promisit, eoque
Non habuit melius quod daret ipse deus.
Nonne superbire quemcumque virum decet ergo
Contra mandata que dedit ipse deus? 620
Celum deiecit set et odit terra superbum,
Solus et inferni fit locus aptus ei.
Hoc etenim vicio tactum fuit et viciatum,
Quod genitor primus protulit, omne genus:
In radice fuit omnis viciata propago,
Quo mundum quicquam mundus habere nequit.
Non fuit in mundo qui mundum mundificaret,
Nec quod in hoc venie posset habere locum:
Set pietate prius qui condidit omnia solus,
Ille reformauit et reparauit opus. 630
Accepit serui formam seruosque redemit,
Demonis et quod erat fecerat esse dei:
Hunc igitur superest deuota mente sequaris,
Vtque tuum dominum confitearis eum;
Preceptumque leue, vetitum non tangere crimen,
Si toto sequeris corde, beatus eris.
=Hic tractat qualiter homo dicitur minor mundus; ita quod secundum hoc
quod homo bene vel male agit, mundus bonus vel malus per consequens
existit.=
Cap^m. viii.
O pietas domini, qualisque potencia, quanta
Gracia, que tantum fecerat esse virum!
Vir sapit angelicis cum cetibus, vnde supremum
Esse creatorem noscit in orbe deum: 640
Sentit et audit homo, gustat, videt, ambulat, vnde
Nature speciem fert animalis homo:
Cum tamen arboribus homo crescit, et optinet esse
In lapidum forma proprietate sua:
Sic minor est mundus homo, qui fert singula solus,
Soli solus homo dat sacra vota deo.
Est homo qui mundus de iure suo sibi mundum
Subdit, et in melius dirigit inde status:
Si tamen inmundus est, que sunt singula mundi
Ledit, et in peius omne refundit opus: 650
Vt vult ipse suum proprio regit ordine mundum,
Si bonus ipse, bonum, si malus ipse, malum.
Qui minor est mundus, fert mundo maxima dampna,
Ex inmundiciis si cadat ipse reus:
Qui minor est mundus, si non inmunda recidat,
Cuncta suo mundi crimine lesa grauat:
Qui minor est mundus homo, si colat omnipotentem,
Rebus in humanis singula munda parit:
Qui minor est mundus, si iura dei meditetur,
Grande sibi regnum possidet ipse poli. 660
Conuenit ergo satis, humili quod corde rependat
Digna creatori dona creatus homo:
Restat vt ipse sui factoris querat amorem,
Restat vt ipse sciat quid sit et vnde venit:
Restat vt agnoscat, quo nominis ordine solus
Pre cunctis mundus dicitur esse minor.
Si minor est mundus, quo mundi machina constat
Ordine si querat, est meminisse sui:
Si minor est mundus, que sunt primordia mundi
Si meditetur, agit vnde sit et quid homo: 670
Si se nesciret, nec eum cognosceret, a quo
Vel per quem factus est, nec amaret eum.
Et tamen est illi substancia facta biformis,
Quo compegit eum, spiritus atque caro;
Vt deseruiret factori spiritus eius,
Et mundus carni spirituique caro.
Est ancilla caro fragilis, cuius dominatrix
Desuper est anima de racione dei;
Nunc tamen a mundo caro victa negat racionem,
Linquit et hec anime iura subire sue. 680
Sic seruit dominans, sic regula fallit, et extra
Deuiat illa deo, que foret intus homo.
Stulcior o stulto, commutans celica mundo,
Postponens aurum queris habere lutum.[615]
Cur dominus rerum, quare deitatis ymago
Parua cupis? Cupias maxima magnus homo.
Orbis terrarum tuus est, et quicquid ab illo
Clauditur, arbitrio subditur omne tuo:
Nempe parens rerum celo dimissus ab alto
Ad tua descendens est tibi factus homo. 690
Noli te regno peccati subdere, noli[616]
Que cicius fugiunt ista caduca sequi:
Set satagas humiles animo transcendere terras,
Desuper in celis arripe fortis iter.
Tu si magna petis, deus est super omnia magnus,
Si bona, quam bonus est dicere nemo potest.
Nil genus aut sexus tibi, nil vel comptus inanis
Mortis ad excessus vtilitatis habent.
Quid penetrasse iuuat studiis archana Platonem,
Natureque suos composuisse libros? 700
Solis iter celique plagas luneque meatus,
Et vaga vel summo sidera fixa polo,
Multaque preter ea satis ardua nouerat; et nunc
Philosophus cinis est, nomen inane perit.
Dum res et rerum causas vestigat Ypocras,
Dum medicinali corpora seruat ope,
Talis eum poterat sapiencia nulla mederi,[617]
Quin medico mortis lex subienda foret.
Sic patet, est hominis natura potencior arte,
Et ruit in mortem quos sua causa petit. 710
Est tibi nil melius igitur, quam prouidus illam
Prospicias mortem, que tibi finis erit.
Semper iturus ades, accedis ad vltima vite,
Nec scis quo fine, quando vel illud erit:
Celo longa via, restantque dies tibi pauci;
Tardat iter mundi qui sibi sumit onus.
=Hic loquitur qualiter homo, qui minor mundus dicitur, a mundo secundum
corpus in mortem transibit, et sicut ipse corporis sui peccato huius
mundi corrupcionis, dum viuit, causat euentum, ita in corpore mortuo
postea putredinis subire corrupcionem cogetur. Et primo dicit de mortui
corporis corrupcione secundum Superbiam.=
Cap^m. ix.
O tibi quid dices, cum non mouet aura capillos,
Arent et fauces, nec via vocis inest,
Et color in vultu sine sanguine, lumina mestis
Sunt inmota genis osque madere nequit, 720
Atque per interius cum duro lingua palato[618]
Congelat, et pulsum vena mouere negat,
Nec flecti ceruix nec brachia plectere quicquid
Possunt, nec passus pes valet ire suos?
Quid modo respondet homo mortuus ille superbus?
Dicat nunc quid ei gloria vana dabit.
Eius enim, nuper alios qui despiciebat,
Corporis exanimi iam perit omnis honor:
Et quia se corpus dudum tollebat in altum,
Vermibus esca modo subditur ipsa caro. 730
Non modo palpebra quasi dedignando leuatur,
Nec manus in longum planat vtrumque latus:
Quas vires habuit mortalis vis superauit,
Est musce spina forcior ecce sua.
Si decor aut species nuper florebat in illo,
Eius turpedo iam fugat omne pecus:
Si fuerat sapiens, modo differt a sapiente,
Est sibi conclusum quo nichil ipse sapit:
Que magis in studio peciit subtilia longo,
Mors ea dissoluit de breuitate cito. 740
Artibus in variis fuerat licet ipse peritus,
Iam cecidit prudens artis in arte sua:
Desinit ingenii racio sine iam racione,
Mors ruit in vacuum que racionis erant:
Littera quem docuit magis est indoctus asello,
Pectore nec remanet iota vel vnus apex.
Non sibi mentalis presumpcio iudicat vllos,
Se neque iactare mortua causa sinit:
Qui solet ypocrisi ficte virtutis honorem
Tollere, nunc monstrat quid fuit ipse palam. 750
Nil sibi quod genera linguarum nouerat olim
Confert, qui muto mortuus ore silet:
Organa nulla sibi nota vel citharistea plaudunt,
Quo perit auditus, musica nulla placet.
Nil valet ingenuas corpus coluisse per artes,
Qui modo nature perdidit omne decus:
Nil vestis pompa, nichil aut ascensus equorum,
Corpus iam rigidum magnificare queunt.
Nil sibi pulcra domus aut seruicium famulorum;
Nunc foris in populo nemo salutat eum: 760
Nunc serpens famulus puteusque vocabitur aula,
Nuncque loco thalami tetra cauerna datur.
Sic quia nuper eum fallebat gloria vana,
Nunc sibi nil remanet vnde superbus erit.
=Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Inuidiam.=
Cap^m. x.
Ecce per invidiam qui roserat ore canino,
Iam canis aut vermis rodere debet eum.
Alterius famam spernens que leserat olim,[619]
Ammodo corrupta lingua dolosa tacet:
Alterius dampna risit, quoque prospera fleuit,
Nunc ridere nequit ore carente labris. 770
Murmure cor plenum nuper modo fit putrefactum,
Et via iam rupta cordis ad yma patet:
Iam nequit ambicio socii postponere laudem,
Nec preferre suam, qui sine laude iacet.
Tunc fel sub melle condens nunc conditur ipse,
Quo sine mente caro nil similare potest:
Amplius invidie mens ignea plena veneno
Liuoris stimulo pungere quosque nequit.
=Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Iram.=