Copia dum tanta monstrorum more ferarum
Extitit vnita, sicut arena maris, 680
Graculus vnus erat edoctus in arte loquendi,
Quem retinere domi nulla catasta potest.
Hic, licet indignus, cunctis cernentibus, alis
Expansis, primum clamat habere statum.
Prepositus baratri velut est demon legioni,
Sic malus in vulgo prefuit iste malo.
Vox fera, trux vultus, verissima mortis ymago,
Eius in effigiem tanta dedere notam.
Murmura compressit, tenuere silencia cuncti,
Eius vt auditus sit magis ore sonus: 690
Arboris in summum conscendit, et oris aperti
Voce suis paribus talia verba refert:
‘O seruile genus miserorum, quos sibi mundus
Subdidit a longo tempore lege sua,
Iam venit ecce dies, qua rusticitas superabit,
Ingenuosque suis coget abire locis.
Desinat omnis honor, periat ius, nullaque virtus,
Que prius extiterat, duret in orbe magis.
Subdere que dudum lex nos de iure solebat,
Cesset, et vlterius curia nostra regat.’ 700
Singula turba silet, notat et sibi verba loquentis,
Et placet edictum quicquid ab ore tulit:
Vocibus ambiguis deceptam prebuit aurem
Vulgus et in finem nulla futura videt.
Exaltatus enim cum sic de plebe fuisset,
Ad se confestim traxerat omne solum:
Nam sine consilio cum plebs sibi colla dedisset,
Conuocat hic populum iussaque verba dedit.
Vt solet ex magno fluctus languescere flatu,
Et velut a vento turbinis vnda tumet, 710
Vocis in excessu reliquos sic commouet omnes
Graculus, et mentes plebis ad arma trahit:
Stultaque pars populi que sit sua curia nescit,
Que tamen ipse iubet iura vigoris habent.
Dixerat ille, ‘Feri,’ ferit ille;--‘Neca,’ necat alter;--
‘Solue nephas,’ soluit, quis neque fata vetat.
Auribus extensis quemcumque vocat furor ille
Audit, et ad vocem concitus vrget iter:
Sic homo tunc multus suadente furore coactus
Sepe suam posuit mestus in igne manum. 720
Omnes, ‘Fiat ita,’ proclamant vocibus altis;
Est maris vt sonitus, sic fuit ille sonus.
Ex nimio strepitu concussus vocis eorum
Vix potui tremulos ammodo ferre pedes;
Attamen a longe prospexi qualiter ipsi[195]
Complexis manibus mutua pacta ferunt.
Hoc etenim dicunt, quod quicquid perstat in orbe
Ingenui sexus rustica turba ruet.
Hiis dictis pariter omnes gradiuntur in vnum,
Ductor et inferni ducit iniqus iter.[196] 730
Nubes nigra venit furiis commixta gehenne,[197]
Cordibus infusum que scelus omne pluit;
Roreque sic baratri fuerat tellus madefacta,[198]
Crescere quod virtus ammodo nulla potest:
Omne tamen vicium, quod homo perfectus abhorret,
Crescit, et ex illo tempore corda replet.
Fecerat incursus tunc demon meridianus,
Inque dolente die torta sagitta volat:
Ipse solutus adest Sathanas omnisque caterua
Pauperis inferni preuaricata simul. 740
Perditur ecce pudor indocti cordis, et vltra
Criminis aut culpe nulla verenda timet:
Dumque duces Herebi sic vidi ducere mundum,
Celica nullius iura valoris erant.
Cum magis hos vidi, magis hos reor esse timendos,
Ignorans qualis finis habendus erit.
=Hic dicit se per sompnium vidisse progenies Chaym maledictas vna cum
multitudine seruorum nuper regis Vluxis,[199] quos Circes in bestias
mutauit, furiis supradictis associari.=
Cap^m. x.
Estus erat nimius, rabies fera, turmaque magna,[200]
Dum furit infernus associatus humo.
Sicut arena maris, monstrorum concio feda
Vndique progrediens innumeranda fuit. 750
Demonis ex stirpe furiens fuit illa propago,
Horrida facta viris et violenta deo;
Contemptrix superum, seueque auidissima cedis,
Vt lupus est, ouium dum furit ipse fame.
Protinus irrupit vene peioris habundans
Omne nephas, que viros inficit aura probos.
Septem progenies, quas ipse Chaÿm generauit,[201]
Cum furiis socii connumerantur ibi.
Terribilis, fedus, celer ad scelus, ad bona tardus,
Quilibet arte sua deteriora parat. 760
Praua creatura spernit metuenda futura,
Omne quod imponunt sub paritate ferunt:
Semper amans crimen fuit hec, actrixque ruine,
Moreque carnificis aspera cede furit.
Narrat Ysaïas, Ysidorus, Apocalipsis,[202]
Tangit et in titulis magna Sybilla suis:[203]
Gog erat atque Magog dictum cognomen eorum,
Actibus in quorum stat magis omne scelus.
Quid sit rex vel lex furiis nescitur ab illis,
Regula nulla ligat ordo nec vllus eos: 770
Non homines metuunt, superos cultu nec adorant,[204]
Sed quod habet mundus turpius illud agunt.
Carnibus humanis solet hec gens sordida vesci,
Taleque dat populo vita ferina forum:
Turpia sunt plura quibus vtitur atra figura,
Quo capit exemplum turba maligna malum.
Hec etenim rabies furiens connexa malignis
Conuenit hiis furiis, de quibus ante loquor:
Conueniunt eciam socii quos nuper Vluxis[205]
Mutauit Circes, et sociantur eis: 780
Nunc facies hominum, nunc transformata ferarum
Gestabant capita, que racione carent.
=Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter audiuit nomina et eorum
voces diuersas et horribiles. Dicit eciam de Iohanne Balle, qui eos
ad omne scelus tunc[206] instigabat, et quasi propheta inter eos
reputabatur.=
Cap^m. xi.
Watte vocat, cui Thomme venit, neque Symme retardat,
Bette que Gibbe simul Hykke venire iubent:[207]
Colle furit, quem Geffe iuuat, nocumenta parantes,
Cum quibus ad dampnum Wille coire vouet.
Grigge rapit, dum Dawe strepit, comes est quibus Hobbe,
Lorkyn et in medio non minor esse putat:[208]
Hudde ferit, quos Iudde terit, dum Tebbe minatur,[209]
Iakke domos que viros vellit et ense necat:[210] 790
Hogge suam pompam vibrat, dum se putat omni
Maiorem Rege nobilitate fore:[211]
Balle propheta docet, quem spiritus ante malignus
Edocuit, que sua tunc fuit alta scola.
Talia quam plures furias per nomina noui,[212]
Que fuerant alia pauca recordor ego:
Sepius exclamant monstrorum vocibus altis,
Atque modis variis dant variare tonos.
Quidam sternutant asinorum more ferino,
Mugitus quidam personuere boum; 800
Quidam porcorum grunnitus horridiores
Emittunt, que suo murmure terra tremit:
Frendet aper spumans, magnos facit atque tumultus,
Et quiritat verres auget et ipse sonos;
Latratusque ferus vrbis compresserat auras,
Dumque canum discors vox furibunda volat.
Vulpis egens vlulat, lupus et versutus in altum
Conclamat, que suos conuocat ipse pares;
Nec minus in sonitu concussit garrulus ancer
Aures, que subito fossa dolore pauent: 810
Bombizant vaspe, sonus est horrendus eorum,[213]
Nullus et examen dinumerare potest:
Conclamant pariter hirsuti more leonis,
Omneque fit peius quod fuit ante malum.
Ecce rudis clangor, sonus altus, fedaque rixa,
Vox ita terribilis non fuit vlla prius:
Murmure saxa sonant, sonitum que reuerberat aer,[214]
Responsumque soni vendicat Eccho sibi:
Inde fragore grauis strepitus loca proxima terret,
Quo timet euentum quisquis adire malum. 820
Contigerat plures infamia temporis huius,[215]
Que velut ex monstris obstipuere magis.[216]
Terruerat magnas nimio pre turbine gentes
Graculus, a cuius nomine terra tremit.[217]
Rumor it et proceres sermonibus occupat omnes,
Consilium sapiens nec sapientis erat.
Casus inauditus stupefactas ponderat aures,
Et venit ad sensus durus ab aure pauor.
Attemptant medicare, sed inmedicabile dampnum,
Absque manu medici curaque cessat ibi. 830
=Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter furie supradicte precones
sibi et tribunos constituebant, et quomodo senes et iuuenes eorum
fuerunt armati.=
Cap^m. xii.
Inter eos statuunt precones atque tribunos,
Et pro lege suum velle licere iubent.
Hoc sua iura ferunt preconis voce, quod omnis
Sit domus exusta que maledicit eis:
Qui scelus illorum non fortificat sceleratus,
Decapitatus erit, et domus igne perit.
Constituunt socios sceleris comitesque furoris,[218]
Ex quorum manibus pendeat istud opus.
Hac quoque de causa vidi quam plurima dampna,
Dum preco fatui clamat in aure fori: 840
Rusticus intonuit, datus est celer ignis in edes,
Fitque repente sonus, plena fit igne domus.
Hec sibi rusticitas furiens statuebat, vt omnis
Et vetus et iuuenis que valet arma ferat:
Hii palos veteres gestant, qui sunt veterani,
Aut contos cicius quam sibi desit onus.[219]
Membra leuant baculis fessique senilibus annis,
Quos, velut est ouium, tussis eundo notat.
Rusticus hic veniens fert euersamque pharetram,
Hic fractos arcus, hic sine luce facem; 850
Quique colum baiulat non se reputauit inermem,
Debilis armatus sic furit ipse senex.
Rusticitate tamen iuuenilis quos furit etas
Quicquid adest manibus asperiora gerunt;
Ascia, falx, fede quos roderat atra rubigo,[220]
Gestantur, que suo cuspide colla secant.
Quem vagina tegit ensem vix dimidiata,[221]
Gestat et ingenuos rusticus inde ferit:
Est ibi vanga loco gladii, baculus velut hasta
Vibratur, que simul prompta securis adest: 860
Arcus ibi multus fumo que etate retortus,
Et sine tunc pennis multa sagitta volat:
Tribula, furcula tunc quasi rumphea rite feruntur,
Fertur et vt gladius malleus ipse ferus.
Dixerat, ‘Ista decent humeros gestamina nostros,’
Rusticus, et tali murmure transit iter.
Sic saltant iuuenes catulorum more per arua,
Et transire feras de leuitate putant.[222]
Est ibi funda manu lapides quoque limpidiores,
Vnde dedit varias rusticus ipse minas. 870
Hii glebas, hii direptos et ab arbore ramos,
Est vbi nil aliud, de feritate ferunt:[223]
Pars gerit et silices, ne desint tela furori,
Menteque mortifera dant fera bella sua:
Perfusam multo sapientum sanguine terram
Hoc genus insipiens inmaduisse ferunt.
Hii gradibusque suis iter arripuere gradatim,
Quo sibi non racio velle set ire iubet.
=Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter et quando dicte furie
instigante diabolo, nouam Troiam, id est[224] ciuitatem Londoniarum,
ingresse sunt: nam sicut Troia nuper desolata extitit, ita ista ciuitas
protunc[225] quasi omni consolacione destituta pre dolore penitus
ignominiosa permansit.=
Cap^m. xiii.
A dextrisque nouam me tunc vidisse putabam
Troiam, que vidue languida more fuit: 880
Que solet ex muris cingi patuit sine muro,
Nec potuit seras claudere porta suas.[226]
Mille lupi mixtique lupis vrsi gradientes
A siluis statuunt vrbis adire domos:
Non erat in terris monstrosum quicquid abortum,
Seu genus, vnde furor ledere posset humum,
Quin venit et creuit, spersus velut imber ab austro,
Qualibet ex parte parsque furoris adest.
Tunc in aperta loca que monstra prius latuerunt
Accedunt, paribus suntque recepta suis: 890
Belua vasta, ferox, siluis que palustribus exit,
Qui tantum rabie non furit, immo fame;
Plus tamen ex rabie dispersam seuit in urbem,[227]
Que stupet ignotum tale venire malum.
Agresti furia iurat siluestris, vt vno
Legibus excussis iura furore ruent:
Tantus adest numerus seruorum perdicionis,
Cingere quod murus vix valet vllus eos.
Cum furor vrget opus, remanet moderacio nulla,
Set magis in vetitum quodlibet ipse ruit: 900
Sponte sua properant, nichil est prohibere volentes,
Sic valet inceptam tollere nemo viam:
Omnia traduntur, postes reserauimus hosti,
Et fit in infida prodicione fides.
Vt fremit acer equs, qui bellicus ere sonoro
Saltat, et ignorat proximiora mala,
Sic fera rusticitas incircumspecta malorum
Incipit, et finem non videt inde suum:
Victricem repetit dextre coniungere dextram
Concio seruilis, quam furor omnis habet. 910
Sic adeunt vrbem turbe violenter agrestes,
Et maris vt fluctus ingrediuntur eam.
O quam magna nimis res et spectabile mirum
Creuit in introitu de nouitate mali!
Aula palentina grandis mutatur in vrbe,
Omnis et in formam vertitur ipsa case;
Atque casas minimas subito mutauit in aulas
Sors, que iudiciis tunc fuit egra magis.
Ecce Iouis festiua dies de Corpore Cristi,
Cum furor accinxit vrbis vtrumque latus:[228] 920
Precedens alios Capitaneus excitat vnus
Rusticus, vt cuncti consequerentur eum.
Ipse viris multis prefultus conterit vrbem,
Ense necat ciues, concremat igne domos:
Non solus cecinit, set secum milia traxit,
Involuitque malo milia multa suo;
Colligit os rabiem seueque cupidine cedis
Auribus in vulgi concinit, ‘Vre, feri.’
Que via salua fuit, furit ignibus impetuosa,
Quo longum castrum ductile nescit iter; 930
Baptisteque domus, sponso viduata, per ensem
Corruit, et flammis mox fuit illa cinis;
Flagrabant sancte sceleratis ignibus edes,
Mixtaque fit flamme flamma proterua pie.
Attoniti flebant trepido de corde ministri,
Abstulerat vires corporis ipse timor.
Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
Iussit vt igne polus torqueat orbis humum.
Si qua domus mansit poteratque resistere tanto
Indeiecta malo, dat pia vota deo. 940
Est nichil vt queram dominans si vulgus in vrbis
Spirat opes et eo tempore furta parat:
Vt multe gracili terrena sub horrea ferre
Limite formice grana reperta solent,
Sic vehit examen furiarum furta per vrbem,
Nec valet in numero quis recitare forum.
Hic tenet, iste trahit, stetit ille que circuit alter,[229]
Fit cito per multas predaque lecta manus.[230]
Hos Bachus attingens tandem precordia vino
Mersit, et in finem clauserat ipse Iouem: 950
Nox erat, et vinis oculi mentesque natabant,
Membra mouent, nec habent quo sibi ferre pedes.
Postera sidereos Aurora fugauerat ignes,[231]
En dolor excrescens iam noua dampna parat.
Si prius ira Iouis nocuit violenta, sequenter
Mota Venus duplo facta furoris agit.
Discurrunt agiles furie, quasi fulgur ab austro;
Sunt, vbi perueniunt, prodolor, heuque! pares.
Tunc simul vnanimes lupus et canis vrsus in vrbe
Depredant, que suas constituere moras. 960
Ecce senem Calcas, cuius sapiencia maior
Omnibus est, nullum tunc sapuisse modum:
Anthenor ex pactis componere federa pacis
Tunc nequit, immo furor omne resoluit opus:
A vecorde probum non tunc distancia nouit,
Fit cor Tersitis et Diomedis idem:
Lingue composite verbis nil rethor Vluxes[232]
Tunc valuit, nec ei sermo beatus erat:
Et quoniam tantis fatum conatibus obstat,
Quisque sua sorti frena relaxat homo. 970
Tunc neque bella iuuant, nec tela, nec vsus equorum,
Nec probitas veteris quid probitatis habet:
Vt lactante furit catulo priuata Leena,
Et ruit in pecora proximiora sibi,
Sic fera rusticitas iuris priuata salute
Irruit in proceres de feritate magis.
Omnibus est casus communis, non tamen vnum
Omnibus attribuit vna ruina locum.
O denaturans vrbis natura prioris,[233]
Que vulgi furias arma mouere sinis! 980
O quam retrograda res est, quod miles inermis[234]
Expauit, que ferus vulgus ad arma vacat!
Prelia Thebarum, Cartaginis, illaque Rome
Non fuerant istis plena furore magis.
Non hic Capanëus valuit, nec et ille Tidëus,
Non facit excursus iste vel ille ferox:
Non hic Palamades superat, neque nobilis Aiax,
Nec regimen gladius Agamenontis habet.
Subdita Troiana cecidit victoria victa,
Troiaque preda fero fit velut agna lupo. 990
Rusticus agreditur, miles nec in vrbe resistit,
Hectore Troia caret, Argos Achille suo:
Hectoris aut Troili nil tunc audacia vicit,
Quin magis hii victi rem sine corde sinunt;
Nec solito Priamus fulsit tunc liber honore,
Set patitur dominus quid sibi seruus agat.
Vix Hecube thalami poterant tunc esse quieti,
Quin dolor interius languida corda mouet;
Set neque tunc poterat in turribus Ilion altis[235]
A furiis clausum fortificare virum. 1000
=Hic tractat secundum visionem sompnii, quasi per figuram, de morte
Cantuariensis Archiepiscopi.=
Cap^m. xiiii.
O qui palladium Troie seruabat ab ara,
Helenus Antistes raptus in ense perit:
Predicat ipse satis prius vt sibi vita daretur,
Nec tamen in melius corda ferina mouet.
Est satis hoc quod ait, si gracia tangeret aures,
Set sua pro nullo pondere verba ferunt:
Quicquid in exemplis ibi dixit ab aure recessit,
Et magis in facinus credula turba fuit.
Tunc resonat murmur ingensque tumultus ad horam
Tollitur, et multum sedicionis habet: 1010
Litibus agreditur virtutes plebs viciorum,
Conturbatque sacrum sordida turba forum:
Bella mouet cum fraude fides, cum crimine virtus,
Cum pietate scelus, cum racione furor:
Affectus de corde pios non suscipit hospes
Impietas, mentem deserit exul amor.
Scit deus hos homines siluestres igne perhenni
Dignos et reprobos a racione vagos.
~O dolor in gestis, O gesta nephanda doloris!~[236]
~Sunt magis hec baratri quam malefacta viri.~ 1020
~Non fuit humanum scelus hoc, quod demon agendum~
~Duxit ab inferno tam violenter humo.~
~Plebs furit in tanto, Cristi quod amore relicto~
Turba rudis patrem nescit habere deum.
Deficit hic virtus, viciorum copia surgit,
Et quem deseruit hec, rapit illa locum:
Inde cadit bonitas, pietas perit, omnis honestas
Exulat, atque fugam consulit omne bonum:
Hinc amor et requies, pax et concordia mentis,
Spesque fidesque suas deseruere domos: 1030
Sobrietatis amans modus et moderacio rerum
Et pudor a longe constituere moram:
Transtulit ad sedem paciencia se meliorem,
Mens humilis sequitur eius vbique comes:
Agmine virtutum sublato surgit in illum
Plebs inimica, manus impia, turba grauis.
Undique concursus ingens conuentus, ad istum
Conflictum mortis plurima turba ruit:
Qui simul astabant spectantes vltima cause
Longius, ex illis vnus et alter ait, 1040
‘Hic reus est mortis, sentencia sit capitalis,
Sit cruor in nobis inque perhenne suus.’
Verbaque dicuntur dictis contraria verbis,
Mutua vox tandem garrula dampnat eum.
Presulis in mortem, violatis numinis aris,
Prosiliunt hostes, et latus omne tenent:
Clamant carnifices nulla pietate miserti,
‘Hic manibus nostris interimendus erit.’
Impositis manibus collum cum falce secabant,
Nulla fides Cristi iura veretur ibi; 1050
Ipse tamen facinus pacienter sustulit omne,
Cum mala tanta ferat, ipse quietus erat.
Non ignorat eos malediccio debita Cristi,
Qui cum sint membra, sic coluere caput.
Quatuor in mortem spirarunt federa Thome,
Simonis et centum mille dedere necem:
De vita Thome rex motus corde dolebat,
Simonis extremum rex dolet atque diem:
Ira fuit regis mors Thome, mors set ab omni
Vulgari furia Simonis acta fuit: 1060
Disparilis causa manet et mors vna duobus,
Inmerito patitur iustus vterque tamen.
Illeso collo gladiis periit caput vnum,
Quod magis acceptum suscipit ara dei;
Alterius capite sano fert vulnera collum,
Cuius erat medio passio facta foro:
Miles precipue reus est in sanguine Thome,
Simonis inque necem rusticus arma dedit:
Ecclesiam Cristi proceres qui non timuerunt,
Martirii Thome causa fuere necis; 1070
Iusticie regni seruile genusque repugnans[237]
Simonis extremum causat in vrbe diem:
Corruit in gremio matris Thomas, medioque
Natorum turba Simon in ense cadit:
Thomam rex potuit saluasse, set illa potestas
Simonis ad vitam regia posse caret:
Vlta fuit Thome mors, et nunc vlcio mortis[238]
Simonis ante fores cotidiana grauat.
Fecerat exiguas iam sol altissimus vmbras,
Fitque die media sanguine tinctus Ephot: 1080
Candida sic paciens collum percussa securi
Victima purpureo sanguine pulsat humum.
Qui pater est anime, viduatur corporis expers,
Pastor et a pecude cesus abhorret agros:
Qui custos anime fuerat, custode carebat,
Huncque necant nati, quos colit ipse pater.
Qui fuerat crucifer que patrum Primas in honore,
Hic magis abiectus et cruciatus erat:
Qui fuerat doctor legum, sine lege peribat,
Cesus et atteritur pastor ab ore gregis. 1090
Ante diem moritur sine culpis et sine causa,
Quo tam natura quam Deus ambo dolent:
Sit licet ex falsa seruorum lege subactus,
Liber perpetuas ambulat ipse vias.
Fortitudo quidem virtus, licet exteriora
Perdidit, affirmat interiora deo;
Temperiesque sibi, quicquid furor egerit extra,
Interius patitur simplicitate sua.
Tollitur a mundo quamuis sapiencia, virtus
Prouidet in celo cum sapiente locum: 1100
Obruta iusticia quamuis videatur, ad astra
Se leuat et summum permanet ante deum.
Viuere fecerunt quem mortificare putarunt,
Quem tollunt mundo, non potuere deo.
O probra transacto quis tempore talia nouit,[239]
Que necis in speculo presulis acta patent?
Multa per ante bona communia fecerat vltro,[240]
Sponteque pro meritis vulgus abhorret eum.
Tale patrasse malum non norunt Nestoris anni,
Fitque magis mira res, quia raro cadit. 1110
Non michi tam grauia sunt que prius acta fuerunt,
Set magis ad presens cogniciora grauant;
Nam quod adesse meo iam vidi tempore dampnum
Horrida maioris facta doloris habet.
O quid agit vicium de longo continuatum,
Hoc docet in vulgo res patefacta modo.
Hii sunt credo Chaÿm peiores, hic nisi tantum[241]
Occidit fratrem, set pater iste fuit.
Nescio quis laudem facinus per tale meretur,
Hoc scio quod crimen diruta Troia sinit: 1120
Iste iuuat quod et ille facit, consentit et alter,
Vt malus et peior pessimus inde forent:
Iura volunt quod homo facinus qui mittit, et alter
Qui consentit ei, sint in agone pares.
O tibi commissos vrbs que lapidare prophetas
Audes, quo doleas est tibi causa satis.
Agrestes tamen hoc facinus specialius omni
Plebe dabant furie, dum mala prima mouent.
O maledicta manus caput abscisum ferientis!
Culpa fit horribilis, pena perhennis erit. 1130
O qui tale deo crimen prohibente parasti,
Perfide, qua pena, qua nece dignus eris?
O furor insane, gens rustica, plebs violenta,
Quam tua fraus sceleris est super omne scelus!
Dic qua fronte potes discrimina tanta patrare;
Equiperat fraudem, perfida, nemo tuam.[242]
Huc properate senes, huc florida confluat etas,
Cernite que sceleris rusticus arma tulit.
Tundite pectus, fundite fletus, plangite funus,
Cuius inaudita mors perhibetur ita: 1140
Vtque salire solet mutulati cauda colubri,[243]
Palpitat et moritur qui solet esse caput.
Mors etenim sacris fuit, heu! furiosior aris,
Et minor a pecude presulis extat honor.
Venturi memores estote, que temporis huius
Casus inauditus instruat omne solum:
Exemplo caueant qui spiritualia seruant,
Ne simul officium det sibi terra suum.
Que Cassandra solet predicere more prophete,
Eueniunt vrbi pondere valde graui. 1150
Hec manus alma dei mala permittendo sinebat,
Que tamen inde fuit causa scit ipse deus.
Insolita cuncti tali de morte stupebant,
Saltem quos racio stringit amore dei.
Non Heleno potuit Priamus succurrere, Regis
Imperii set eo tempore iura silent;
Rex tamen vt sciuit quod sic fuit ordine rerum,
Plangit et hinc doluit cordis amore sui:
Rex doluit factum, nec habet quo frangere fatum,[244]
Iura nec ecclesie debita ferre sacre.[245] 1160
Ante sacras vidi proiecta cadauera postes,
Nec locus est in quo desinit esse nephas.
=Hic tractat vlterius secundum visionem sompnii de diuersa persecucione
et occisione, quas in dicta ciuitate quodammodo absque vlla
protunc[246] defensione furie supradicte, prodolor! faciebant, et
qualiter huiusmodi[247] fama vicinas perterruit ciuitates.=