Cap^m. xv.

Quique magis celebres fuerant hoc tempore ciues,

Sicut oues mortis procubuere manu.

Corpora missa neci nullo de more feruntur,

Immo iacent patulis vndique spersa viis:

Et quod nulla viris, rabies, monumenta manerent,

Mortua membratim corpora scissa terit:

Corpora cesorum muris suspensa reponunt,

Brutaque brutorum more sepulta negant.[248] 1170

Horrida plaga fuit dum sanguine terra madescit,

Fons vbicumque tumet, sanguinitate rubet:

Mors furit in foribus, mors pulsat ad ostia iuris,[249]

Viuere siue mori rusticus ipse iubet.

Quicquid erat forte manibus succumbit eorum,

Vrbs que summa fuit, cede repressa ruit:

Turribus euersis inuenta cibaria vastant,

Omnia diripiunt que meliora sciunt.

Fit nouus ergo dolor, fit planctus, luctus invndat,

Deuiat a cultu regis iniqus homo: 1180

Annos per centum veteres quos duxerat etas,

Flebant de casu quem dedit vna dies.

Plus quam piscis aquam rabies cupit ipsa cruorem,

Pacis in auxilium nec miserere iuuat:

Pro nato genitor si verba precancia dixit,

Corruit ex verbo cesus vterque simul:

Si veniam peteres, fleres et ad hoc maris vndas,

Non tamen hee lacryme pondera vocis habent.

Tunc magis indomitas ardescit vulgus in iras,

Vt rediat pietas nil valuere preces:[250] 1190

Consumptis precibus furiens violencior extat

Rusticus, et peius quod valet ipse facit.

Sic nec aper media silua tam seuus in ira

Fulmineo rapidos conrotat ore canes;

Quin cicius verbo, furiis quod dixeris, vno

Sensisses lesum in caput arma tuum.

Confusum tanto subite terrore ruine,

Vix genus ingenuum scit genus esse suum.

Diffugit ingenuus, vagat, et nec menibus vrbis[251]

Aut nemorum latebris fert loca tuta satis: 1200

Mille domos adiit sortem repetendo salutis,

Set potuit nullo ferre quieta loco:

Nunc huc, nunc illuc, quasi mocio nubis aquose,

Se mouet ingenuus, fit neque firma salus:

Vir cubat in puteis, latebras magis optat Auerni,

Quam periturus erat, dum latitare queat.[252]

A siluis silue, set ab aruis arua timescunt,

Vrbs et ab vrbe, locus nescit habere loca.

Quam subito positas aspergit sanguine mensas[253]

Ille furor, cuius horruit acta deus! 1210

Spersaque sanguineis maduerunt pabula guttis,

Nec locus aut thalamus dat loca salua viris.[254]

Tunc nisi sub centro res aut super ethera nulla

Salua potest fieri proprietate loci.

Aduena preda fuit, quam rusticus inchola mortis

Morsibus exagitans ensis in ore terit.

O dolor in sponsa mortis cum viderit ensem,

Quo caderet sponsus, nec fuit ipse reus!

Occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat,

‘O pariter celi summa petamus,’ ait: 1220

Accipiunt lacrymas spersi per colla capilli,

Oraque singultu concuciente sonant.

Sic magis orbatas quam sepe rigare maritis

Femineas vidi corde dolente genas;

Sepe manus stringi, dirumpere sepeque crines,

Vngues et propriam dilaniare cutem.

Qui tamen est omnis auctor feritatis, ob ipsos

Gaudia fert luctus et magis auget eos;

Monstraque sic hominum calido de sanguine gaudent,

Quod nichil impietas de pietate sapit. 1230

Sperserat ambiguas huius vaga fama per vrbes

Rumoris sonitum, cordaque firma mouet;

Euentuque graui recitatur publica clades,

Nec de fortuna quo cadet ipse sapit.

Sic magis ecce viros perterruit impius ensis,

Cuius non redimunt aurea dona manum:

Vrget amara sitis, que torrida viscera torquet,

Dum timor exsiccat pectoris antra viri:

Inuictumque virum potuit quem nullus ab ante

Vincere, tunc vicit de grauitate pauor: 1240

Ymber vt ipse cruor rubefactaque sanguine tellus[255]

Tunc magis audacis interiora mouet.

Set tamen vt curet morbum lex nulla medetur,[256]

Nec sibi pre manibus quis properauit opem:

Auxilium nullus rebus prestabat amaris,

Lance suam reputat quisque tenere necem:

Est inmota manus procerum nec temporis obstat

Ire, set paciens sustulit omne malum:

Nulla potentis erat hominis tunc salua potestas,

Deprimit immo suum cauda maligna caput: 1250

Tunc sua cuique domus homini funesta videtur,

Nec fuit a mortis vlcere certus homo.

In nimio tinxit elatos sanguine cultros,

Dum sua ruralis rusticus arma gerit:

Parcere nec pueris vult impius aut mulieri,

Vastat cunctorum res, loca, iura, forum.

Nemo potest veniam sub ea feritate mereri,

Impetus illorum terruit omne solum:

Omnis enim vulgi furiis tunc turba fauebat,

Nec fuit ingenuus vnus vt obstet eis: 1260

Non fuit in toto gladius vel lancea regno

Militis in manibus, quo tueatur opus:

Dum furor excrescit, dum rustica turba tumescit,

Miles vt ambiguus fit magis inde pius.

Milicies cessit paciensque locum dedit ire,

Dum terit improbitas que probitatis erant:

Occupat en talus loca cordis, iuris et error,

Nec medicus morbo quis reputauit opem.

Sic neque nobilium scutum vel lancea quicquam[257]

Obstitit, vnde vetus fortificetur honor; 1270

Cassaque iusticia cessat, nec cordis agresti[258]

Amplius indomiti debita iura tenet.

Spacia nulla sinunt medicamina ferre furori,[259]

Set furit ebrietas maior ad omne scelus:

Hec mala corripere qui vellent nec potuerunt,

Hii lacrimas animi signa dedere sui:

Quisque suas lacrymas alto de corde petitas

Edidit, et finem spectat adesse suum.

Lumina que fuerant prius arida letaque risu,

Erumpunt lacrime more fluentis aque; 1280

Qui prius ex nullo casu deflere solebant,

Vt flerent oculos erudiere suos:

Flebat auus flebatque soror flebantque gemelli,

Que videant oculi nil nisi triste ferunt.

Vox fuit ‘Heu! ve! ve!’ sunt, prodolor! omnia luctus,

Omnia solliciti plena timoris erant;

Omnis habens lacrimas, ‘Quis me manet exitus?’ inquit,

Nescius ad mane que sibi sero foret.

‘Fer, precor,’ inquit, ‘opem, nostroque medere timori,

Egraque sors abeat, o deus!’ omnis ait. 1290

Rusticus ingenuis, ‘Stat magna potencia nobis,’

Dixerat, ‘et vester ammodo cesset honor.’

O genus attonitum gelide formidine mortis,

Quam variata tibi sors dedit ista mali!

Est in thesauris abscondita causa supremis,

Cur ruit ingenuos tanta procella viros.

Pax perit atque quies, animalia namque pusilla

Intrepido corde bella tremenda ferunt:

Que fuerant prede nuper, sibi querere predas

Vidi, set preda nulla resistit eis. 1300

Vidi nam catulos minimos agitare leonem,

Nec loca tuta sibi tunc leopardus habet:

Aspera grex ouium pastori cornua tendunt,

Cordis et effuso sanguine tincta madent:

Postpositaque fide Cristi, furientibus illis,

Ecclesiam reputant atque lupanar idem.

Perfida stulticia tunc temporis omne negauit,

Quod natura sibi vel deus ipse petit:[260]

Non timet ipsa deum neque mundi iura veretur,

Set statuit licitum criminis omne malum: 1310

Ordine retrogrado sic quilibet ordo recessit,

Nec status ipse sapit quid sit habere statum.[261]

Frumenti spicas tribulus vastauit, et ipsas

Cardo supercreuit et viciauit agros.

Loth capitur, pastor rapitur, locus expoliatur,

Et qui cuncta videt secula ceca sinit.

Tunc pro peccatis populi fit pena beatis,

Cunctaque sacra furor esse nephanda putat:

Demonibus homines subici culpis meruerunt,

Tunc quia non hominem nec timuere deum. 1320

Murmurat ex more plebs improba digna dolore,

Murmur et in populo iurgia multa mouet:

Iura sacerdotum presumentes, et honores

Tollentes, iram commeruere dei.

Fulgurat interius dolor huius turbine pestis,

Intonat exterius horrida turba sonis:

Conclamant furie, respondet flebile tellus,

Heu, quod in hoc fient tempore tanta mala!

Leticie facies tunc nulla videtur in vrbe,

Compatitur vultus cordis amara sui: 1330

Nulla quies mentis lese nullumque iuuamen

Extitit, vt sanum tempus habere queat.

Sic amor ecce vetus Troie mutatur in iram,

Cantus et ex planctu victus vbique silet:

In lacrimas risus, in dedecus est honor omnis

Versus, et in nichilum quod fuit ante satis.

Ora rigant fletus, tremit et formidine pectus,

Gaudia que fuerant deuorat ipsa dolor:

Aspiceres alios flentes terraque iacentes,

Quos dolor alterius proprius atque dolet, 1340

Et sua multociens ad celum brachia tendunt,

Si magis ex superis sit medicina malis.

Qui bonus extiterat magis est bonitate remorsus,

Planctus erat celebris, meror vbique nouus.

‘Omnia perdidimus,’ dicunt, quia nullus in vrbe,

Quem status expectat, quicquid honoris habet.

Qui de lege magis florebant tunc sapientes,

Impositis gladiis colla secantur eis:

Quos magis et furie reputabant esse peritos,

Vulneribus paribus corpora cesa ruunt. 1350

Garrula culpa volat, timidasque perhorruit aures,

Nec sciuit sapiens quid sibi iura valent:

Floruit omne scelus, bonitas perit, egraque iura

Deveniunt, que regens non habet vnde regat.

Hec et plura ferox rabies, que nullus ab ante

Viderat, insolita fecit in vrbe mala:

Vrbes non tantum generaliter, immo per omnem

Iste furor patriam subpeditauit humum.

=Hic plangit secundum visionem sompnii quasi in propria persona

dolores illorum, qui in siluis et speluncis pre timore temporis illius

latitando se munierunt.=

Cap^m. xvi.

Hec ita cum vidi, me luridus occupat horror,

Et quasi mortifera stat michi vita mea; 1360

Semper in interius precordia mortis ymago[262]

Pungit, et vt gladius viscera tota mouet.

Iamque dies medius tenues contraxerat vmbras,

Iamque pari spacio vesper et ortus erat:

Ter quater affligi sociorum corpora terre

Vidi, datque sua mors michi signa mori.

Aspiciens vultus aliorum cede madentes,

De propria timui morte remorsus ego;

Crudelesque manus, orbem sine lumine iuris[263]

Percipiens dixi, ‘Iam cadit ordo viri’; 1370

Bestia cum regimen hominum rapuisset et arma,

Et quod nulla suis legibus equa forent.

Hoc michi solliciti certissima causa timoris

Extitit et sortis peior origo mee;

Nam quia sic proceres vidi succumbere seruis,

Spes magis in fatis nulla salutis erat.

Est michi rupta domus per eos, quos rupta gehenna[264]

Miserat, vt leges perderet ordo suas:

Sic fugiens abii subite contagia cladis,

Non ausus lese limen adire domus. 1380

Tuncque domum propriam linquens aliena per arua

Transcurri, que feris saltibus hospes eram.

Morsus ego linguis a dorso sepe ruebar,

Et reus absque meo crimine sepe fui:

Sic reus infelix agor absens, et mea cum sit

Optima, non vllo causa tuente perit.[265]

Inde ferens lassos aduerso tramite passus,

Quesiui tutam solus habere viam:

Attamen ad tantam rabiem pedibus timor alas

Addidit, et volucris in fugiendo fui. 1390

Sic vagus hic et ibi, quo sors ducebat euntem,

Temptaui varia cum grauitate loca:[266]

Pes vagat osque silet, oculus stupet et dolet auris,

Cor timet et rigide diriguere come.

Sicut aper, quem turba canum circumsona terret,[267]

Territus extrema rebar adire loca.

Ha, quociens certam ~sum me~ mentitus habere

Horam, proposito que foret apta meo!

Si qua parte michi magis expediens foret ire,

Perstetit in media pes michi sepe via: 1400

Excidit omne decus michi tristi, nulla tuebar

Rura, nec in precio fertilis ortus erat.

Mens agitur, que diu pugnat sentencia mecum,

Quis locus ad vitam fert pociora meam;

Vixque michi credens solo quasi vota momento

Millesies varians corde vagante tuli.

Si loca tuta forent, loca tuta libenter adissem,

Set quo non potui corpore, mente feror;

Cumque domum volui quandoque redire diebus,

Vt me prepediat, occupat hostis iter. 1410

Si progressus eram, caperer ne nocte timebam;

Sic michi de nullo tempore tempus erat:

Hostis adest dextra, surgit de parteque leua,

Vicinoque metu terret vtrumque latus.

Ha, quociens furiis visis cessi, que sub vmbris

Auris ad extrema semper aperta fuit!

Ha, quociens siluis latui vix ausus in antris,

Desperans sero quid michi mane daret!

Ha, quociens mentem pauor incutit hec michi dicens,

‘Quid fugis? hic paruo tempore viuus eris!’[268] 1420

Ha, quociens fuerat mea mens oblita quid essem,

Dum status anterior posteriora tenet!

Sepius inque die dum sol clarissimus esset,

Nox oculis pauidis venit aborta meis.

Sompnia me terrent veros imitancia casus,

Et vigilant sensus in mea dampna mei:

Sic mea sompniferis liquefiunt pectora curis,

Ignibus appositis vt noua cera solet:

Aut nisi restituar melioris ymagine sompni,

Aspicio patrie tecta relicta mee. 1430

Concaua vallis vbi fuerat nemorosa, per vmbras

Vt lepus obliquas sepe viator eram:

Purus ab arboribus spectabilis vndique campus

Tunc michi pro nullo tempore fidus erat;

Silua vetus densa nulla violata securi

Fit magis ecclesiis tunc michi tuta domus.

Tunc labor insolitus sic me lassauit, vt egros

Vix passus potui ferre vel hic vel ibi:

Sic fugiendo domos proprias mens horruit antra;

Peius vt effugiat, sustinet ipsa malum. 1440

Absque supercilio michi nubis sub tegumento

Copula cum foliis prebuit herba thorum.

Si potui, volui sub eodem cortice condi,

Nulla superficies tunc quia tuta fuit;

Perque dies aliquot latitans, omnemque tremescens

Ad strepitum, fugi visa pericla cauens.

Glande famem pellens mixta quoque frondibus herba

Corpus ego texi, nec manus vna mouet:

Cura dolor menti fuerat, lacrimeque rigantes

In fundo stomachi sunt alimenta quasi. 1450

Tunc cibus herba fuit, tunc latis currere siluis

Impetus est, castra tunc quia nulla iuuant:

Rore meo lacrimisque meis ieiunia paui,

Fert satis ad victum langor in ore meum.

Plura dolens timui tunc temporis, et super omne

Ira dei magni causa timoris erat:

Tristis eram, quia solus, egens solamine, cogor

Tunc magis ignotas vt vagus ire vias:

Sic loca secretos augent secreta dolores,

Vt releuet luctus quisque sodalis abest: 1460

Fert tamen, vt possum mestos depromere vultus,[269]

Solus in exilio gaudia magna dolor.

Sic lacrime lacrimis, sic luctus luctibus assunt,

Dum queror, et non est qui medicamen agat;

Pectoribus lacrimeque genis labuntur aborte,

Dum fuerat fati spes inimica michi.

Fine carent lacrime, nisi cum stupor obstitit illis,

Aut similis morti pectora torpor habet:

Tunc pariter lacrimas vocemque introrsus abortas,

Extasis exemplo comprimit ipse metus. 1470

Brachia porrexi tendens ad lumina solis,

Et, quod lingua nequit promere, signa ferunt;

Cumque ferus lacrimas animi siccauerat ardor,

Singultus reliquas clamat habere vices.

Pallidiora gerens exhorruit equoris instar

Multa per interius mens agitata malis;

Discolor in facie macies monstrauerat extra,[270]

Que magis obtruse mentis ad yma latent:

Nam pauor et terror, trepidoque insania vultu,

Me magis ignotum constituere michi. 1480

Dum mens egra fuit, dolet accio corporis, in quo

Ossa tegit macies, nec iuuat ora cibus:

Iam michi subducta facies humana videtur,

Pallor et in vultu signa reportat humi;

Sanguis abit mentemque color corpusque reliquit,[271]

Pulcrior est et eo terra colore meo.

Sic magis a longo passum quod corpus habebam,

Vix habuit tenuem qua tegat ossa cutem;

Sicque diu pauidus pariter cum mente colorem

Perdideram, que fui sic nouus alter ego. 1490

Vix fuerat quod ego solida me mente recepi,

Dum bona promisit sors michi nulla fidem:

Non michi libertas cuiquam secreta loquendi

Tunc fuit, immo silens os sua verba tenet.

Si michi quem casus socium transduxerat illuc,

Miscuimus lacrimas mestus vterque simul:

Raro fuit quod ego verbis solabar amicis,

Vix quia tunc fidus vnus amicus erat:

Illud erat tempus dubium, quo nullus amicum

Certum certus habet, sicut habere solet. 1500

Qui prius attulerat verum michi semper amorem,

Tunc tamen aduerso tempore cessat amor:

Querebam fratres tunc fidos, non tamen ipsos

Quos suus optaret non genuisse pater.

Memet in insidiis semper locuturus habebam,

Verbaque sum spectans pauca locutus humum:

Tempora cum blandis absumpsi vanaque verbis,

Dum mea sors cuiquam cogerat vlla loqui.

Iram multociens frangit responsio mollis,

Dulcibus ex verbis tunc fuit ipsa salus; 1510

Sepeque cum volui conatus verba proferre,

Torpuerat gelido lingua retenta metu.

Non meus vt querat noua sermo quosque fatigat,

Obstitit auspiciis lingua retenta malis;

Sepe meam mentem volui dixisse, set hosti

Prodere me timui, linguaque tardat ibi.

Heu! miserum tristis fortuna tenaciter vrget,

Nec venit in fatis mollior hora meis.

Si genus est mortis male viuere, credo quod illo

Tempore vita mea morsque fuere pares. 1520

Sic vbi respexi, nichil est nisi mortis ymago,

Quam reputo nullum tollere posse virum:

Sepe mori volui ne quicquid tale viderem,

Seu quod ab hiis monstris tutus in orbe forem;

Velle mori statui, quia scribitur, ‘Omnia soluit[272]

Mors et ab instanti liberat ipsa malo.’

‘Fortune,’ dixi, ‘dolor, vndique parce dolenti,

Da michi vel plene viuere siue mori.’

Set michi pro fine spem tantum mortis habebam,

Plusque nec ausus eram limen adire domus. 1530

Murmura tunc subite subeunt habitacula mentis,[273]

Talia pro luctu sepeque verba ferunt:

‘O tibi quem presens spectabile non sinit ortus

Cernere, quam melior sors tua sorte mea est!

Heu! mea consueto quia mors nec erit michi lecto,

Depositum nec me qui fleat vllus erit:

Spiritus ipse meus si nunc exibit in auras,

Non positos artus vnget amica manus.

Si tamen impleuit mea sors quos debuit annos,

Et michi viuendi tam cito finis adest, 1540

Ecce, deus, tu scis quia non tua fata recuso;

Dum feris, en pacior que meruisse reor.’

Cumque mei luctus torrens michi maior invndat,

Et magis ex sterili sorte volutus eram,

Ecce Sophia meis compassa doloribus inquit,

‘Siste, precor, lacrimas et pacienter age.

Sic tibi fata volunt non crimina, crede set illud

Quo deus offensus te reparando vocat.

Non merito penam pateris set numinis iram:

Ne timeas, finem nam dolor omnis habet.’ 1550

Talibus exemplis aliis quoque rebus vt essem

Absque metu paciens sepe Sophia monet;[274]

Conscia mensque michi fuerat, culpe licet expers,

Spes tamen ambigue nulla salutis adest.

Non fuerant artes tanti que numinis iram

A me tollentes tempora leta ferunt.

Tanta mee lasse fuerat discordia mentis,

Quod potui sensus vix retinere meos.

Quid michi tunc animi fuit aut quid debuit esse,

Cum michi rem certam mors neque vita tulit? 1560

Nunc id, nunc aliud, dubitata mente reuolui,

Quo michi nulla quies fit neque leta dies.

Cum fuit in sompnis mea desperacio maior,

Exiguo dixi talia verba sono:

‘Crudeles sompni, cur me tenuistis inermem?

Quin prius instanti morte premendus eram.’

Arguit ergo meos ita mens quam sepe dolores,

‘Quid fles hic paruo tempore,’ dixit, ‘eris.’

Sic tenuant vigiles corpus miserabile cure,

Quas vigili mente sompnia ferre dabant: 1570

Me timor inuasit, stabam sine lumine mestus,

Et color in vultu linquit habere genas:

Attonitus tanto miserarum turbine rerum,

Vt lapis a mente sepe remotus eram.

Mens tamen vt rediit, pariter redi~ere~ dolores,[275]

Mortem dum menti vita negare nequit:

Sic mortem cupiens timui presagia mortis,

Nec fore quid melius mens michi fida refert.

Verbis planxissem, set viscera plena dolore

Obsistunt, nec eo tempore verba sinunt; 1580

Obice singultu vocis stetit impetus horrens

Aduentum lacrime, lingua refrenat iter.

Est michi vita mori, mors viuere, mors michi vita

Dulcior est, redolet viuere mortis amor:

Solus, inops, expes, vite peneque relictus,

Attendi si que sors mea certa foret.

Talia mira nimis longum narranda per annum,

Que modo vix recolo, tunc paciebar ego.[276]

Scire meos casus si quis desiderat omnes,

Quo loquar hos finem non breue tempus habet: 1590

Sic tamen in variis mea lassa doloribus ipse[277]

Tempora continuans asperiora tuli.

=Hic eciam secundum visionem sompnii describit quasi in propria

persona[278] angustias varias que contingebant hiis qui tunc pro

securitate optinenda in Turrim Londoniarum se miserunt, et de ruptura

eiusdem turris: figurat enim dictam turrim similem esse naui prope

voraginem Cille periclitanti.=

Cap^m. xvii.

Amplius vt vidi quia lex non nouerat orbem,

~Creuit et ex~ variis rumor vbique malis,

En stupor in sompnis magis ac magis inde timorem

Prouocat, et dubias fert michi sepe vias:

Quid facerem metuens, aut quid michi cercius esset

Ignorans, oculos sperserat ira meos.

Haud procul aspexi nauem, properansque cucurri,

Sors mea si forte tucior esset ibi; 1600

Ecceque scala michi patuit, qua scansus in altum,

Intraui, que pius dat michi nauta locum.

Ingenui sexus alios conscendere nauem

Vidi quam plures, quos timor omnis habet:

Vix fuit a planta capiti gradus vllus eorum

Qui tunc de stirpe nobilitatis erant,

Quin maris in medio pauidus conscenderat ille

Classem, quo requiem, si foret vlla, petat.

Set quid agant alii, semper michi cura remansit

Vna, quod a furiis tutus abire queam.[279] 1610

Nauis in ingressu pauida de mente rogaui,

Vt michi det faciles vtilis aura vias:

Quem mare quemque colunt venti, per vota reclamo,

Vt michi det placidum per mare Cristus iter:

‘Tu michi, stella maris, sis preuia, quo ferar vndis;

Sit tibi cura mei, te duce tutus ero.’

Cum maris vnda procul a litore nos rapuisset,

Nauis et optato flumine carpsit iter,

A furiis terre tunc amplius esse quietum

Me dixi, set in hoc spes mea vana fuit; 1620

Nam mea quando fuit spes maior vt ipse salutem

Consequerer, subito causa doloris adest.

Terribilem picea tectus caligine vultum

Ether ab excelso commouet arma fretis:

Quatuor ora fremunt ventorum sic, quod inermem

Anchora non poterat vlla iuuare ratem.[280]

Extra se positus madidis Nothus euolat alis,

Cuius enim gutte dampna furoris agunt:

Quas sibi non poterat terre comprendere virtus,

Pendula celestes libra mouebat aquas; 1630

Sic defrenato voluuntur in equora cursu,

Quo maris vnda nimis aucta subegit humum.

Seuiit in nauem ventis discordibus aura,

Et maris in remos vnda coacta ruit;

Fit fragor, et densi funduntur ab ethere nimbi,

Nauis et est variis exagitata malis.

Nuncia Iunonis varios tumefacta colores

Induit, et vario more refudit aquas:

Nulla set est gutta dulcis quam fuderat, immo

Turpis, amara, rudis, vilis, acerba, grauis; 1640

Nil valet ad gustum liquor hic, qui corda bibentum

Perforat, et quassat viscera tota simul.

O felix, tales qui tunc euaserat ymbres,

Qui sunt Stige magis et Flegetonte graves!

Ipse tamen naui turbatus semper adhesi,

Quam furiens pelagi merserat ira quasi.

Huius aque fluuio bubo natat inter alaudas,

Nat lupus inter oues, inter honesta nephas.

Huius aque subite magis insulcata carina

Forcia que subiit tecta que castra ruit. 1650

Pre nimia rabie timuerunt grandia cete,

Dum magis atque magis aucta fit ira maris.

Ecce cadunt largi resolutis nubibus ymbres,

Aeris et medio fulminis ira tonat;

Inque fretum credas totum descendere celum,

Terruit et terras Iris vbique minis;

Inque plagas celi tumefactus scandit et equor,

Vt si de proprio vellet abire loco.

Sternitur interdum spumisque sonantibus albet,

Et redit in subtus quod fuit ante super; 1660

Et modo cum fuluas ex ymo vertit arenas,

Tincta superficies fulua patebat aquis.[281]

Que freta seu venti poterant tormenta parare,

Fluctibus et grauibus flatibus illa parant:

Equoree miscentur aque celestibus auris,

Mixtaque cum pluuia salsa tumescit aqua.

Vela madent nimbis, tegumenta nec vlla iuuabant,

Vnus vt in sicco contegat inde caput;

Pugnaque ventorum spumantes mouerat vndas[282]

Vertit et in variis fluctibus Auster eas. 1670

Desuper emissi tenuerunt equora venti,

Est ita naualis regula ceca magis;

Tetraque nox premitur, tenebrisque micancia lumen

Fulmina fulmineis ignibus ipsa dabant.

Cum mare sub noctem tumidis albescere cepit[283]

Fluctibus, et preceps Eurus ad arma furit,

‘Ardua iam dudum dimittite cornua nauis,’

Clamat, ‘et ad velum currite,’ rector ait.

Hic iubet, impediunt aduerse iussa procelle,

Nec fragor auditum tunc sinit esse maris; 1680

Sponte tamen properant alii subducere remos,

Pars munire latus quisque labore suo.

Egerit hic fluctus equorque refundit in equor,

Hic rapit antemnas, que sine lege vagant:

Bella gerunt venti fretaque indignancia miscent,

Cassus et vlterius fit labor ille viris.

Tanta mali moles classem compresserat audax,

Vt vecors animum laxat abire vagum;

Ipse pauet nec se quis sit status ipse fatetur,

Dum timor ex mentis frigore corda gelat. 1690

Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,

Rector et in remis fert nichil ipse magis.

Omnia pontus erat, deerant quoque litora ponto,[284]

Regis et ad solium fert sua monstra fretum.

=Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter tanta superhabundauit

tempestas, quod de certo absque manu diuina[285] remedio omnes in dicta

naui hesitarunt, et deum super hoc precipue quilibet sexus ingenui

deuocius exorabat.=

The complete works of John Gower, volume 4 · 第 12 / 41 段