Cap^m. ii.

[165]Dumque piger sompnus inmotos fixerat artus,[166]

Iam fuerat raptus spiritus ipse meus:

Vt flores legerem me campis ire putabam,

Quando suam propriam Mars colit ipse diem.

Nec michi longa via fuerat, dum proxima vidi

Innumerabilia monstra timenda nimis, 170

Diuersas plebis sortes vulgaris iniquas

Innumeris turmis ire per arua vagas:

Dumque mei turbas oculi sic intuerentur,

Miror et in tanta rusticitate magis,

Ecce dei subito malediccio fulsit in illos,

Et mutans formas fecerat esse feras.

Qui fuerant homines prius innate racionis,

Brutorum species irracionis habent:

Diuersas turmas diuersaque forma figurat,

Quamlibet et propria condicione notat. 180

Sompnia pondus habent, hinc est quod mira reuoluam,

Vnde magis vigilans sum timefactus adhuc.

Elatos asinos subita nouitate rebelles

Vidi, nec frenis quis moderauit eos;

Viscera namque sua repleta furore leonum

Extiterant predas in repetendo suas.

Perdidit officium capitis sine lege capistrum,

Dum saltant asini cuncta per arua vagi;

Terruit en cunctos sua sternutacio ciues,

Dum geminant solita voce frequenter yha. 190

Sunt onagrique rudes asini violenter, et omnis

Que fuit vtilitas vtilitate caret.

Amplius ad villam saccos portare recusant,

Nec curuare sua pondere dorsa volunt;

Set neque rurales curant in montibus herbas,

Ammodo set querunt deliciosa magis;

A domibus alios expellunt, ius et equorum

Iniuste cupiunt appropriare sibi.

Presumunt asini gemmatis ammodo fungi

Sellis, et comptas semper habere comas: 200

Vt vetus ipse suam curtam Burnellus inepte

Caudam longari de nouitate cupit,

Sic isti miseri noua tergaque longa requirunt,

Vt leo de cauda sint et Asellus idem.

Pelle leonina tectum se pinxit Asellus,

Et sua transcendit gloria vana modum:

Cauda suo capiti quia se conferre nequibat,

Contra naturam sorte requirit opem.

Attemptant igitur fatui, poterint vt aselli[167]

Quod natura vetat amplificare sibi: 210

Quam sibi plantauit caudam qui contulit aures

Non curant, set eam vilius esse putant.

Voluere plura solet animi meditacio stulta,

Que magis impediunt quam sua vota ferunt:

Omnes stulticia stultis innata dolores

Parturit, et finem prestat habere malum.

Magnos magna decent et paruos parua, set illi,

Qui sunt de minimis, grandia ferre volunt.

Mens oritur subito, diuturnos que parat actus,

Incipit et leuiter que sine fine grauant: 220

Sic asini fatui, quos fastus concitat, omni

Postposita lege condita iura negant.

Hos intemperies sic aeris inficiebat,

Quod transformati sunt quasi monstra michi:

Auribus in longis potui quos noscere dudum

In frontis medio cornua longa gerunt.

Ille biceps gladius non scindit forcius illis,

Vulneris atque noui fusa cruore madent.

Qui de natura pigri tardare solebant,

Precurrunt ceruis de leuitate magis. 230

Nonne leui saltu vincit Leopardus Asellum?[168]

Tunc tamen ad saltum vicit Asellus eum.[169]

Longior in cauda fuerat tunc vilis Asellus

Quam fuit insignis, prodolor! ipse leo.

Quicquid velle iubet asinorum legis habebat

Vires, et nouitas ius vetus omne fugat.

Vt stolidos tamen atque rudes hos mos asininus

Signabat, quod eis nil racionis erat:

Et quia sic fatuos vidi timui magis ipsos,

Nec dabat vlterius pes michi fidus iter. 240

=Hic dicit se per sompnium secundam vulgi turmam in boues vidisse

mutatam.=

Cap^m. iii.

Cum quibus ecce boues veniunt quos cuspide nullus

Pungere tunc ausit, immo timebat eos:

Contra iura bouis bos spernit habere bubulcum,

Ammodo nec duci de nouitate sinit.

Cornutando furit hodie bos qui fuit heri

Per cornu leuiter ductus vt arua colat:

Qui fuerant domiti nuper, modo fronte minaci

Cornibus elatis debita iura negant:

Amplius ex aratro se dicunt nolle iugari,

Colla set erecta libera ferre volunt: 250

Ammodo non comedunt paleas neque stramina grossa,

Est vbi set granum de meliore petunt.

Sic transformatas formas natura reliquit,

Et monstris similes fecerat esse boues;

Vrsinosque pedes caudas similesque draconum

Gestant, quo pauidus omnis abhorret eos:

Sulphureas flammas emittunt oris ab antro,

Quas, vbi disperse sunt, aqua nulla fugat:

Sit lapis aut lignum, fuerit set quicquid ab estu[170]

Tactum, comminuens ignea flamma vorat. 260

Hec armenta nequit aliquis defendere pastor,

Quin magis in dampnum ruris et vrbis agunt.

In Colchos thauri, quos vicit dextra Iasonis,[171]

Non ita sulphureis ignibus ora fremunt,

Quin magis igne boues isti crepitancia tecta

Incendunt, que suis flatibus illa cremant.

Non Minos taurus, quem Neptunus dedit illi,

Sic nocuit campis, dum furibundus erat,

Quin magis arua boues isti vastant, et in vrbe

Horrida rite suo dampna furore parant. 270

Nessus et in tauri specimen mutatus et armis

Victus ab Eacide, dum sibi bella mouet,

Tam neque Centauri nec et ipse ferox Minotaurus

Hoc metuenda viris tempore bella dabant,

Quin magis ecce boues isti violenter aratra

Linquentes, hominum constituere necem.

Arma sui vacuos operis dispersa per agros

Linqunt, nec solitum ius sibi vomer habet;

Ecce iacent rastri, sic sarcula sicque ligones,

Buris, trabs, crapulus sunt neque restis eis;[172] 280

Nil iuga, nil torquis, nichil aut retinacula prosunt,

Nil sibi paxillus, temo vel ansa iuuant:

Vsus abest aratri, vacat et dentale relictum,

Nec sua tunc crates debita ferre sinunt:

Currus et auriga cessant, cessatque carecta,

Que nichil vlterius vtilitatis habent:

Agricoleque bonis iter vnum legibus absque

Restat, et indomiti sunt racionis idem.

Sic, vbicumque vides, campi cultore carentes,

Vastaque, que nemo vendicat, arua iacent: 290

Expectant frustra promissas horrea messes,

Annua si talis regula seruet agros.

Bos leo, bos pardus, bos vrsus, set bouis ipsum

Constat naturam non meminisse suam.

Sic ego pestiferos errare boues quia vidi

Indomitos sulco, mens mea mota fuit.

Prodolor! o! dixi, cessabit cultus agrorum,

Quo michi temporibus est metuenda fames.

=Hic dicit se per sompnium terciam vulgi turmam in porcos vidisse

transmutatam.=

Cap^m. iiii.

Sompnus adhuc creuit, et lassos occupat artus,

Auget et vlterius sompnia plura michi. 300

Cristatos porcos, furiosos, demone plenos,

Post ea percepi stare frequenter ibi:[173]

Associata simul fuit horum concio multa,

Aera stercoribus inficiendo suis.

Porculus en porcum furiens et aperculus aprum

Consequitur, nec eos amplius artat ara.

Federa cum socio dat verres iuncta nefrendo,

Vt magis euertant congradiuntur humum;

Scropha que Sus sociam porcam sibi consociarunt,

Que magis vt noceant, plura maligna mouent. 310

Inmundos porcos sic vidi ledere mundum,

Vix quod erat mundus tutus vt obstet eis:

Non erat aque bladis hominum porcarius vllus,

Qui tunc de solito more fugauit eos;

Non erat in nares torques qui posset eorum

Ponere, quin faciunt fossa timenda nimis;

Nullus et hirsuta nexus constringere colla

Tunc potuit, set eis omne licebat iter.

Deuia natura sic errat ab ordine, mores

Porcus quod porci non habet, immo lupi. 320

Inter eos aper vnus erat quem Kancia duxit;[174]

Terra sibi similem ducere nulla potest.

Emicat ex oculis, spirat quoque pectore flammas,

Cuius ab igne procul vix fuit vna domus:

Fulmen ab ore volat, vrbis afflatibus ardet,[175]

Ac elephantinis dentibus arma parat:

Feruida cum rauco latos stridore per armos

Spuma, set humano sanguine mixta, fluit;

Stridentemque nouo spumam cum sanguine fundit,

Quem fera de iugulo plebis in arua ruit: 330

Que ferit ex capite fortissima subruit ipse,

Preualet insultus vincere nemo suos:

Erigit ad bellum se signifer horrida ceruix,

Inque furore suo tigridis instar habet;

Et sete rigidis similes hastilibus horrent,

Que magis inferni noxia signa gerunt.

Sicut onusta carecta fremit, seu frendet aquarum

Cursus, sicque suus murmura passus habet:

Hec fera crescentes segetes proculcat in herba,

Et cererem paleas triuerat inque leues. 340

Creuit aper quod eo maiores herbida monstro

Educat agrestes pascua nulla feras.

Non locus est tutus in quem fera tanta minatur,

Sit nisi celestis, quo mala ferre nequit.

Ira fere mota furias excedit abissi,

Cuius in aduentu patria tota fremit:

Ex aquilone tamen verres venit alter, et apro

Conuenit, vt pariter fossa parare queant.

Tegia silua ferum talem non protulit aprum,[176]

Quamuis in Archadia maximus ille fuit: 350

Non ita commouit in montibus Herculis iram,

Gentibus aut aliis obstitit ipse viis,

Quin magis hii porci, per sompnia quos ego vidi,

Dampna ferunt variis milia mille modis.

Non aper ille ferox, agitabat quem Meleager

In nemorum latebris, tam violentus erat,

Quin magis in porcis furit et violencius istis

Ira nocet, que suis dentibus arma parat.

Nil sedimen vel amurca placet, nichil atque segistrum

Confert, vt dictis sint alimenta feris; 360

Non siliquas silue quercinas aut sibi glandes

Querunt, set rapiunt que meliora vident;

Spisse nil feces, aqua nec communis eorum

Sufficit ad potum, set bona vina vorant.

Rustica natura, dum fert incognita vina,

Mortuus vt truncus ebrietate iacet:

Sic gula porcorum viguit, quod in vrbe quietos

Vix poterat proprios diues habere cibos.

Amplius hospicium porcorum non ara fertur,

Sordidus aut puluis lectus habendus eis: 370

Immo sua sorde calcarunt regia tecta,

Vrbis et in medio nobiliora petunt.

Nuper deformes modo transformantur, et illos

Qui fuerant porci forma superba colit:

Vt leo qui rugit fuerat grunnitus eorum,

Ad quorum sonitus concutit Eccho nemus.

Hii fuerant porci, maledictus spiritus in quos

Intravit, sicut leccio sancta refert.

=Hic dicit se per sompnium quartam vulgi turmam in canes vidisse

mutatam.=

Cap^m. v.

Post vidique canes stantes quasi millia dena[177]

Latrantes, que suis vocibus arua tremunt. 380

En dederat cantus lucis prenuncius ales,

Aera iam furiens verberat ira canum.

Mica set a mensa dominorum que cadit esca

Non fuit hiis canibus, ossa nec ulla placent;

Faucibus immo suis meliora cibaria poscunt,

Ac vbi perueniunt singula crassa vorant.

Gentiles tamen ecce canes hiis associati

Non sunt, set viles quos scola nulla docet:

Hii neque venatu spaciantur, set neque gaudent

De cornu, nec eis quid nisi vile manet: 390

Non nemus vt leporem capiant transcurrere querunt,

Nec ceruos agitant de leuitate sua;

Set magis ad talos retro latrare virorum

Affectant, et eis tedia multa ferunt.

Cutte que Curre simul rapidi per deuia currunt,

Linquentes miseras degenerando casas:[178]

En pastoris adest canis, et qui nocte latrando

Atria conseruat, hii duo sepe grauant:

Omnis pistrine proprium pariterque coquine

Rupta cathena suum laxat abire canem: 400

Carnificum grandes vidique venire molosos,

Atque molendini nec manet ipse domi;

Nec stabulum veteres poterat retinere latrantes,

Quin veniunt sociis et sociantur eis.

Est ibi monoculus, set et ille tripes quasi furtim

Claudicat a retro, latrat et ipse comes:

Voce sua rauca tunc rinx ringendo fimumque

Deserit, atque loca spirat habere noua.

Hii sunt quos dorsa nullus planare valebit,

Tangere nec caudas, nec retinere caput; 410

Irati semper denudant nam tibi dentes,

Nec sua rusticitas quicquid amoris habet.

Omnes conueniunt iuuenes que senes, et in vnum

Concurrunt, que sua morsibus ora parant:

Erectis caudis gradiuntur more superbo,

Est nichil hiis sanum quod lacerare queunt.

Aprini dentes deformant ora canina,

Est quorum morsus pestifer atque grauis:

Quanto plus escas sumunt minus hii saturantur,

Insaciata fames semper inheret eis. 420

Hii quibus in nocte solito fimus extitit hospes,

Mollibus in lectis sordida membra fouent.

Copia tanta fuit, quod eorum nullus habebat

Respectum proprii quomodocumque status.

O tunc si quis eos audisset, quomodo mundus

Vocibus attonitus hic et vbique fremit,

Dicere tunc posset similes quod eis vlulatus

Auribus audiuit nullus ab ante status.

Cumque canum strepitus Sathane descendit in aures,

Gaudet et infernus de nouitate soni, 430

Cerberus ecce canis baratri custosque gehenne[179]

Prebuit auditum letus et inde furit;

Aque suo collo, quibus extitit ipse ligatus,

Ignea disrupit vincla furore suo;

Exiliensque statim centri penetrauit abissos,

Promptus et in terras accelerauit iter.

Sic socius sociis, sic par paribus sociatur,

Prefuit et canibus dux malus ipse malis;

Dux ita tartareus violens violencius omne

Vertit, et ex homine conficit ipse canem. 440

Dumque canis rabidi sumpsit mutata figuram,

Ipsa dolens Hecuba non ita seua fuit,

Quin magis in canibus istis furit ira, que morsus

Figere quo poterant singula membra terunt.

Tale canes, Cadmi qui dilaniare nepotem

Acteon instabant, non coluere nephas.

Ille gigas Gereon ingens, Hispannia dudum[180]

Quem genuit, capita trina canina gerens,

Non ita sanguineos dentes de morte virorum

Exacuit, nec ita pestifer ille fuit, 450

Quin magis humana strages madefacta cruore

Fertur ab hiis canibus de quibus ipse loquor.

Bestia pestifera, nuper quam misit Athenas,

Destruat vt ciues, mota Diana palam

Vrbis in exilium, neque talia bella parauit,

Nec sub ea tanti procubuere viri:

Nec Cephali canis ipse, feram qui prorsus ab vrbe

Depulit, in nullo robore talis erat,

Sicut erant isti, de quorum morsibus omnis

Ciuis et ingenuus contremuere magis. 460

=Hic dicit se per sompnium quintam vulgi turmam in murelegos et vulpes

vidisse mutatam: dicit murelegos, vt seruos domesticos; dicit vulpes,

quia fures ruptis vbique Gaiolis liberi tunc eos comitabantur.=

Cap^m vi.

Taliter in sompnis cum me vidisse putassem,

Visio discurrens en noua monstra dabat.

Vulpes, murelegos, numero sine post venientes

Vidi, qui canibus se tribuere pares.

Quod super est terram nichil aut quod subtus eisdem[181]

Occultum latuit, set magis omne vident:

Discurrunt campis, scrutantur et inde cauernas,

Et nemus et pratum quid sit vbique petunt:[182]

Vrbs neque castellum lapidum nec in ordine murus

Denegat introitum, quando venire volunt: 470

Hii penetrant cameras fortes, sine claueque cistas

Intrant, vt preda stet patefacta sua.

Dentibus ex ferro longis que ferocibus omnes

Corrodunt artes, quod nichil obstat eis.

Hoc tamen in morsu viuens quod virus eorum

Leserat, ad vitam non medicina iuuat:

Mortis habent morsum, nec scorpio plus grauat illis;

Quo veniunt tales, mors venit ipsa comes.

En statuunt cani nemoris dimittere vulpes[183]

Antra, que gentiles vrbis adire domos: 480

Que nocturna solent latitanter furta parari,

Illa dies clara tunc manifesta parat.

Ammodo quid sibi sunt nec ouis nec ~pauper~ ouile,

Nec sibi de predis pullus et agna placent,

Que tamen existunt maioris in vrbe valoris,

Hec rapiunt, nec eis lex aliqualis obest.

Qui suberat terra seruilis vulpis in aulas

Scandit, et hospicium liber vbique petit:

Qui prius extiterant canibus vulpes inimici,

Mutua concordes federa pacis habent: 490

Fit lupus, atque fere rapidus vestigia seruat,

Qui solet ante magis esse bidente pius.

Hiis quoque murelegus sociatur, et horrea linquens

Nititur in vetitum rusticus ipse malum.

Ammodo murelegus desistit prendere mures,

Nec natura suum curat habere modum:

Qui solet a domibus expellere rite nociua,

Tunc nocet, et nocuas prouocat esse domos.

Non ita mordebant mures, qui nuper in vrbem

Accharon intrarunt, quo fuit archa dei, 500

Illa nec hos rabies sic terruit Accharonitas,

Hoc neque vindicta tempore talis erat,[184]

Quin furor ex istis que vidi lurida monstris,

Plus grauat et ciues terret vbique magis.

=Hic dicit se per sompnium sextam vulgi turmam in aues domesticas

vidisse mutatam, quibus dicit quod bubones, id est[185] predones,

commixti associebantur.=[186]

Cap^m. vii.

Res michi mira fuit, dum talia prospiciebam,

Et stupor in mente cordis ad yma ruit.

Non erat ex brutis animal quodcunque creatum,

Quod de seruili condicione fuit,

Quin genus in campis vidi de talibus omne,

Mixtaque sic pariter sunt metuenda magis. 510

Per iuga, per colles, per deuia queque locorum

Diruptis stabulis soluitur omne pecus:

Ex omni genere venit incola rusticitatis,

Maior et est subito quam seges orta solo.

Nunc huc nunc illuc trepidus dum lumina volui,

Aspiciendo suis singula monstra locis,

Affuit en auium mutata domestica turba,

Quorum ductores gallus et ancer erant.

Qui residere domi que fimum calcare solebant,

Presumunt aquile sumere iura sibi: 520

Falconis rostrum rapuit sibi gallus et vngues,

Ancer et ex alis sidera tacta cupit:

Et sic de bassis succumbunt alta, que cara

Vilibus ex causis exule lege cadunt:

Nam quo non poterant animalia figere gressus,

Vt predas capiant, ~hii super~ omne volant.

Mutatos subito vidi variare colores

Anceris et galli, quos noua forma rapit:

Transformat ~corui~ noua penna nigredine gallum,

Ancer et in Miluum vertitur ecce statim. 530

Non tantum pennas sibi sumunt sic alienas,

Immo modos similes condicione pares:

Quos natura prius pascebat ad horrea granis

Contentos minimis, alterat error eos;

Nam magis vt comedant sibi grossa cadauera poscunt

Corporis humani, que sibi sola placent.

Qui patuere pii dudum cuicumque vocanti,

Spectabantque manus que tribuere cibos,

Hii magis ecce feri falconibus atque rapaces

Pretendunt predas vi rapuisse suas. 540

Qui solet in nocte gallus cantare, quod omnes

Eius in auditu gaudia ferre solent,

Clamat vt infernus, superatque tonitrua vocis

Horrida terribilis eius ab ore sonus;

Multociensque suum fera Coppa pedisseca gallum

Prouocat ad varia que putat esse mala;

Quod nequit in factis ex dictis garrula suplet,

Ad commune nephas milleque sola mouet.

Ancer et ipse suam, cum qua se miscuit, aucam

Linquit, et in predam spirat vbique nouam: 550

Sibula per tenua nuper qui terruit ancer

Infantes tantum simplicitate sua,

Nunc nimis horribili sonitu perterret adultos,

Atque magis fortes dilacerare cupit.

Nuper et hec volucrum bubones que solet ira

Spernere, cessat, et est tunc amor inter eos.

Esse dies licitos statuunt, quibus atra frequenter

Furtiuas dederat noctis ymago vias:

Conuolat vt socius auium de carcere bubo,

Liber et in campis associatur eis. 560

Hoc fuerat tempus, quo bubo per aera pennas

Colligat, vt predas tuta mouere potest:

Ista tamen turma pennata suas acuebat

Pennas cum ferro, quo moreretur homo.

=Hic dicit se per sompnium septimam vulgi turmam in muscas et ranas

vidisse mutatam.=

Cap^m. viii.

Sompnus continuus mea sompnia continuauit,

Et dabat vlterius plura videre noua.

Amplior vt rabies monstrorum multiplicetur,

Et quod iniqua magis sit manus aucta malis,

En venit omne genus muscarum, que lacerare

Morsibus et stimulis omne salubre vouent; 570

En redeunt vaspe que nuper Vaspasianum

Torquebant, varia dantque nouata mala.

Horrida muscarum furiens tunc copia tanta

Creuit, vt a stimulo vix latitauit homo:

Vt furit infernus, agitant hinc inde dolores,

Omnia prestimulant, omnia lesa dolent.[187]

Rana quidem musce plures sociata pervrget,

Hec volat ad facinus, saltat et illa sequens.

Verterat in ranas quos Latona turba colonum

Ecce redit, que nouo dampna furore parat. 580

Vlcio ranarum fuit horrida valde nouarum,

Omnibus in domibus non nocuere parum:

Omnia fercula, cuncta cibaria rana comedit,

Fudit et in variis dira venena locis.

Hee fuerant rane, sterilis quas nuper abhorret

Egiptus, que pari iam grauitate nocent:

Non erat in terra sapiens illesus ab istis,

Plangunt philosophi vulnera facta sibi.

Rana grauat, set musca magis, violencia cuius

Spergitur et cuncta torquet vbique loca. 590

O vindicta grauis, grauior ~qua nulla~ perante

Contigit, vnde viri plus doluere boni!

Non fuit horridior Egipti musca nociua,

Nec magis ingenuos terruit ipsa viros,

Quin magis hee furie penetralia cuncta volantes

Scrutantur que viris dant nocumenta probis.

Nil seruile tamen ledunt, set ledere querunt[188]

Quos magis ingenuus ornat in orbe status:

Sic similis similem, sic rustica rusticitatem

Turba iuuat, quod eis sint mala mixta malis. 600

Conueniunt musce, vaspe glomerantur in vnum,

Aera conturbant improbitate sua.

Toruus oester adest, ciniphesque, cynomia, bruchus,

Est quibus vt noceat ipsa locusta comes.

Vrbibus et villis volutant sine lege vagantes,

Obstabantque suis recia nulla viis:

A musca carnes tunc servans non fuit olla,

Vas ita nec clausum, quin noua rima patet,

Muscarum veniens princeps excercitus huius[189]

Belzebub accessit, heeque sequntur eum:[190] 610

Ex vario genere muscarum tunc variatur

Pena, que diuersis dant nocumenta modis:

Hec ferit, illa rapit, hec mordet et altera pungit,

Hec saltat que sua de pugione nocet.

Musca grauis pestis, qua nulla nociuior vnquam

Extitit, aut mundo plus violenta lues:

Tanta fuit rabies tantus feruorque diei,

Tutus vt in nullo quis valet esse loco.

Ex nimio musce subito feruore calescunt,

Quas prius oppressit cana pruina gelu: 620

Sic calor estatis subito feruore per agros

Spersit, yemps modica quas retinere solet.[191]

O res mira nimis, vaga dumque locusta labores

Formice proprios vendicat esse suos!

O res mira nimis, cum musca rapacior omni

Niso de predis feruet vbique suis!

O res mira nimis, pennati quando superbe

Pauonis fastum sordida musca tulit!

O res mira nimis, cum sit velocior alis

Musca volans minimis, quam sit Alauda suis! 630

O res mira nimis, dum viribus atque volatu

Debilis attemptat vincere musca gruem!

O res mira nimis, aquilam dum musca supremam

Precellit, que suum spirat habere gradum!

Hec erat illa dies, que muscas dente caninas

Misit, et ex viciis conviciauit humum:

Hec erat illa dies, qua vix fortuna iuuabat,

Vel loca que musca tangere nulla potest:

Hec erat illa dies, asino dextrarius in qua

Succubuit, que suo victus honore caret: 640

Hec erat illa dies, in qua fera corda leonum

Subduntur, que boum pressa vigore pauent:

Hec erat illa dies, qua porcus sordidus omnes

Sorde sua mundos commaculauit agros:

Hec erat illa dies, canis in qua forcior vrso

Fit, neque murelego pardus obesse potest:

Hec erat illa dies, mediis qua liber in aruis

Ad predas rapidus errat vbique lupus.

Hec erat illa dies, fortem qua debilis, altum

Infimus, et magnum paruus vbique terit: 650

Hec erat illa dies, subito qua maxima quercus

A modico leuiter stramine vulsa cadit:

Hec erat illa dies, fragilis qua tegula vires

Marmoreas vicit viribus illa suis:

Ecce dies, in qua sua stramina stramen habebat,

Que nullo precio grana valere putant:

Hec erat illa dies, qua libertate dolente,

Gaudet rusticitas rusticitate sua:

Hec erat illa dies, seruos que duxit in altum,

Subdidit et proceres, nec sinit esse pares: 660

Hec erat illa dies, virtutum dira nouerca

Que fuit et cuncti mater in orbe mali:

Hec erat illa dies, qua preteriisse futuram

Est qui vir sapiens omnis in orbe cupit.

Hec erat illa dies, manifestam numinis iram

Qua pro peccatis quisque venire timet:[192]

Hec erat illa dies, que sola tremenda per orbem

Tanquam iudicii plena timoris erat:

Hec erat illa dies, de qua, si vera fatemur,

Cronica consimilem nulla per ante docet. 670

Heu quam terribilis! heu quam tristis vel amara!

Quam districta malis tunc fuit illa dies!

Vlcio celestis grauis et velox et aperta

Destruat hos per quos sic furit illa dies.

Tarda sit illa dies, nostro redeat nec in euo,

Absit et hec causa qua reditura foret:

Si prius est aliquid nobis hac luce petendum,

In loca ne redeat amplius ista rogo.

=Hic dicit se per sompnium vidisse, quod, quando omnes predicte furie

in vnum extiterant congregate, quidam Graculus[193] auis, anglice

Gay,[194] qui vulgariter vocatur Watte, presumpsit sibi statum

regiminis aliorum, et in rei veritate ille Watte fuit dux eorum.=

The complete works of John Gower, volume 4 · 第 10 / 41 段