Cap^m. vii.[110] Hic loquitur quod sicut homines esse super

terram necessario expedit, ita leges ad eorum regimen institui

oportet, dummodo tamen legis custodes verum a falso discernentes

vnicuique quod suum est equo pondere distribuant. De erroribus

tamen et iniuriis modo contingentibus innocenciam Regis nostri,

minoris etatis causa, quantum ad presens excusat.[111]

Cap^m. viii. Hic loquitur quod, exquo omnes quicumque mundi

status sub regie maiestatis iusticia moderantur, intendit ad

presens excellentissimo iam Regi nostro quandam epistolam in

eius honore[112] editam scribere consequenter, ex qua ille rex

noster, qui modo in sua puerili constituitur etate, cum vberiores

postea sumpserit annos, gracia mediante diuina, in suis regalibus

exercendis euidencius instruatur. Et primo dicit quod, quamuis

regalis potencia quodammodo supra leges extollatur, regiam

tamen decet clemenciam, quod ipse bonis moribus inherendo, quasi

liber sub iusticie legibus se et suos in aspectu Regis altissimi

assidue gubernet.

Cap^m. ix. Hic loquitur qualiter rex sibi male consulentes

caucius euitare, proditoresque regni sui penitus extinguere,

suorum eciam condiciones ministrorum diligencius inuestigare, et

quos extra iusticiam errantes inuenerit, debita pena corrigere

debet et districcius castigare.

Cap^m. x. Hic dicit quod rex sano consilio adhereat, ecclesie

iura supportet et erigat, equs in iudiciis et pietosus existat,

suamque famam cunctis mundi opibus preponat.

Cap^m. xi. Hic loquitur qualiter regiam libertatem in viciorum

nullatenus decet incidere seruitutem, set sicut coram populo

alios excellit potencia, ita coram deo pre ceteris ampliori

virtutum clarescat habundancia.

Cap^m. xii. Hic loquitur qualiter rex a sue carnis voluptate

illicebra[113] specialiter se debet abstinere, et sub sacre legis

constitucione propter diuinam offensam sue coniugis tantum licito

fruatur consorcio.

Cap^m. xiii. Hic loquitur et ponit magnifico iam Regi nostro

Iuueni nuper serenissimi Principis patris sui exempla, dicens

quod, vbi et quando necessitatis illud exigit facultas, rex

contra suos hostes armorum probitates audacter exerceat, et quod

ille nulla aduersitate sui vultus constanciam videntibus aliis

amittat.

Cap^m. xiiii. Hic loquitur quod absque iusticie experta causa rex

bellare non debet. Dicit insuper quod regie congruit dignitati,

discreto tamen prouiso regimine, magis amore quam austeritatis

rigore suos subditos tractare.

Cap^m. xv. Hic loquitur secundum Salomonis experienciam, quod

ceteris virtutibus ad regni gubernaculum preualet sapiencia, que

deo et hominibus regem magis reddit acceptabilem.

Cap^m. xvi. Hic loquitur qualiter celi deus, qui est rex regum et

dominus dominancium, a regibus terre pura mente precipue colendus

est et super omnia metuendus.

Cap^m. xvii. Hic loquitur qualiter rex in caritate dei et proximi

viuens, contra superuenientem mortem, que nullo parcit regi, omni

se debet diligencia prouidere.

Cap^m. xviii. Hic loquitur in fine istius epistole, vbi pro statu

regis deuocius exorat, vt deus ipsius etatem iam floridam in

omni prosperitate conseruet, et ad laudem dei suique et sibi

commisse plebis vtilitatem feliciter perducat in euum.

Cap^m. xix. Hic recapitulat quodammodo sub figuris et exemplis

tam veteris quam noui testamenti, in quibus pretendit quod eorum

loco qui in omni sanctitate legem dei et fidem Cristi primitus

augmentantes ecclesiam colebant, et a diu[114] mortui sunt, iam

resurgunt alii precipue de clero, qui illam omnium viciorum

multitudine suffocantes corrumpunt.

Cap^m. xx. Hic tractat vlterius quod, sicut virtuosis nuper in

ecclesia existentibus succedunt viciosi, sic et mundi proceribus

omnis milicie nuper de probitate famosis succedunt modo alii, qui

neque diuine neque humane laudis digni efficiuntur.

Cap^m. xxi. Hic loquitur adhuc vlterius super eodem, qualiter

loco eorum qui nuper casti fuerunt et constantes, surrexerunt

modo alii, qui huius seculi vanitatem concupiscentes pudoris

constanciam penitus amiserunt.

=Expliciunt Capitula libri sexti.=

=Incipiunt Capitula libri Septimi.=

Cap^m. i. Postquam de singulis gradibus, per quos tam in

spiritualibus quam in temporalibus error quasi vbique

diffunditur, tractatum hactenus existit, iam secundum

quorundam opiniones tractare intendit de pedibus statue quam

Nabugodonosor[115] viderat in sompnis, quorum videlicet pedum

quedam pars ferrea, quedam fictilis, in figura deterioracionis

huius mundi extiterat, in quam nos ad presens tempus, quod est

quodammodo in fine seculi, euidencius deuenimus. Et primo ferri

significacionem[116] declarabit.

Cap^m. ii. Hic loquitur contra istos auaros omni ferro in hoc

saltem tempore duriores, quorum diuicie nisi participentur,

nullius, vt dicit, possunt esse valoris.

Cap^m. iii. Hic loquitur de statue secunda parte pedum, que

fictilis et fragilis erat, et de eiusdem partis significacione.

Cap^m. iiii. Hic loquitur adhuc vlterius de miseriis que in

pedum statue diuersitate nouissimo iam tempore eueniendis

figurabantur: dicit enim quod ea que nuper condicionis humane

virtuosa fuerant, in suum modo contrarium singula diuertuntur.

Cap^m. v. Quia vnusquisque ad presens de mundi conqueritur

fallaciis, intendit hic de statu et condicione mundi, necnon et

de miseria condicionis humane, tractare consequenter.

Cap^m. vi. Hic loquitur de principio creacionis humane: declarat

eciam qualiter mundus ad vsum hominis, et homo ad cultum dei

creatus extitit; ita quod, si homo deum suum[117] debite non

colat, mundus que sua sunt homini debita officia vlterius reddere

non teneatur.

Cap^m. vii. Hic loquitur quod, exquo creator omnium deus singulas

huius mundi delicias vsui subdidit humano, dignum est quod, sicut

homo deliciis secundum corpus fruitur, ita secundum spiritum deo

creatori suo gratum obsequium[118] cum graciarum accione toto

corde rependat.

Cap^m. viii. Hic tractat qualiter homo dicitur minor mundus; ita

quod secundum hoc quod homo bene vel male agit, mundus bonus vel

malus per consequens existit.

Cap^m. ix. Hic loquitur qualiter homo, qui minor mundus

dicitur, a mundo secundum corpus in mortem transibit; et

sicut ipse corporis sui peccato huius mundi corrupcionis, dum

viuit, causat euentum, ita in corpore mortuo postea putredinis

subire corrupcionem cogetur. Et primo dicet de mortui corporis

corrupcione secundum Superbiam.

Cap^m. x. Hic loquitur de ~corporis mortui~ corrupcione secundum

Inuidiam.

Cap^m. xi. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum

Iram.

Cap^m. xii. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum

Auariciam.

Cap^m. xiii. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum

Accidiam.

Cap^m. xiiii. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione

secundum Gulam.

Cap^m. xv. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum

Luxuriam.

Cap^m. xvi. Exquo tractauit qualiter variis peccati deliciis

humanum corpus in hoc mundo[119] putredine consumitur, interrogat

vlterius de homine peccatore, quomodo mundi voluptates tam

fallibiles in sui preiudicium ita ardenter sibi appetit et

conspirat.

Cap^m. xvii. Hic loquitur qualiter omnia et singula mundi huius

sicut vestimentum veterascunt, et quasi sompnifera in ictu oculi

clauduntur: loquitur eciam[120] de mortis memoria et eiusdem

nominis significacione.

Cap^m. xviii. Hic loquitur quod, quamuis[121] iustis et iniustis

vnus sit naturaliter interitus, mors tamen iusti omnes exsoluens

miserias eius spiritum glorie reddit sempiterne.

Cap^m. xix. Hic loquitur de dupplici morte peccatoris, vna ex qua

corpus hic [122]resoluitur, alia ex qua digno dei iudicio penis

perpetuis anima cruciatur.

Cap^m. xx. Postquam de gaudiis et penis que bonis et malis

debentur tractauit, consulit vlterius quod vnusquisque ad bonos

mores se conuertat, et de hiis que negligenter omisit, absque

desperacione contritus indulgenciam a deo confidenter imploret.

Cap^m. xxi. Hic loquitur quod sunt modo pauci, qui aut propter

celi affectum aut gehenne metum huius vite voluptatibus

renunciant; set quecunque caro concupiscit, omni postposita

racione ardencius perficere conantur.

Cap^m. xxii. Hic loquitur de variis vindictis occasione peccati

in hoc seculo iam quasi cotidie contingentibus, que absque

iustorum virorum meritis et oracionibus nullatenus sedari

poterunt.

Cap^m. xxiii. Hic loquitur sub compendio recapitulando finaliter

de singulis mundi gradibus, qui singillatim a debito deuiantes

ordine virtutes diminuendo extingunt, et ea que viciorum sunt

augmentando multipliciter exercent.[123]

Cap^m. xxiiii. Iam in fine libri loquitur magis in speciali de

patria illa in qua ipse[124] natus fuerat, vbi quasi plangendo

conqueritur qualiter honores et virtutes veteres a variis ibidem

erroribus superuenientibus, vt dicitur, ad presens multipliciter

eneruantur.[125]

Cap^m. xxv. Hic loquitur qualiter ea que in hoc presenti libello

quasi sompniando de mundi scripsit erroribus, non ex se tantum,

set ex plebis voce communi concepit. Consulit tamen finaliter

quod, siquis inde se culpabilem senciat, priusquam nobis peiora

succedant tempora, suam ex humili corde culpam penitens[126]

emendet.

AD MUNDUM MITTO MEA IACULA, DUMQUE SAGITTO;

AT VBI IUSTUS ERIT, NULLA SAGITTA FERIT.

SED MALE VIUENTES HOS VULNERO TRANSGREDIENTES;

CONSCIUS ERGO SIBI SE SPECULETUR IBI.[126a]

FOOTNOTES:

[79] _The_ MSS. _used for the_ Vox Clamantis _are the following_:--

S (_All Souls College, Oxford_, 98), C (_Cotton, Tiberius_, A. iv), E

(_Ecton Hall_), H (_Harleian_ 6291), G (_Glasgow, Hunterian Museum_, T.

2. 17), D (_Bodleian Library, Digby_ 138), L (_Bodleian Library, Laud_

719), T (_Trinity College, Dublin_, D. 4. 6), H₂ (_Hatfield Hall_), L₂

(_Lincoln Cathedral Library_ A. 7. 2). _The text is based on_ S.

_Table of Contents not found in_ HLTL₂ (H _defective_)

[80] 3 velud C

[81] 4 fingit SGD narrat CE

[82] Lib. I i. 2 eciam _om._ D

[83] i. 7 tamen _om._ D

[84] vi. 4 comitabantur E comitebantur SCG committebant_ur_ D

[85] vii. 3 associabantur E

[86] ix. 3 Geay D Iay E

[87] iii. 2 et _om._ D

[88] iiii. S _has lost a leaf_ (Lib. II. iiii-Lib. III. xxii, luxurie).

Text _follows_ C

[89] v. _This heading om._ D

[90] iiii. Hic loquit_ur_ quo_modo_ diligentib_us_ positiuis q_uas_i

quotidie noua instituu_n_t_ur_ nobis p_e_c_ca_ta q_ui_b_us_ t_ame_n p_ri_us

fiu_n_t p_re_lati p_ro_pt_er_ luc_rum_ dispensa_n_t _et_ ea fieri liberi

p_ro_pt_er_ auru_m_ p_er_mittu_n_t D

[91] v. 1 illis _om._ D

[92] vi. 1 loquitur _om._ D

[93] vi. 2 dicit E dicitur CGD

[94] vii. 1 loquitur _om._ D

[95] viii. 1 eciam _om._ D

[96] viii. 2 aliqualiter _om._ D

[97] xv. 1 qualiter] finalit_er_ q_uo_d ED

[98] xxii. 2 S _resumes_

[99] _After_ Cap. xxvii _no space_ CEGD

[100] iii. 1 qualiter modus] de modo D

[101] _After_ Cap. xv _no space_ CEGD

[102] xix. f. ad ecclesie--viuentes _om._ D

[103] xx. 2 aqualiter S

[104] xxiii. 1 circuieundo C c_ir_cu_m_eu_n_do D

[105] _After_ Cap. viii _no space_ CEGD

[106] ix. 1 rem bublicam S

[107] _After_ Cap. x _no space_ CEGD

[108] i. 6 enaruant C

[109] iii. 3 colore _om._ C

[110] _After_ Cap. vii _no space_ CEGD

[111] vii. 5 f. innocenciam--excusat _nearly erased_ G

[112] viii. 3 f. in _and_ honore _partly erased_ G

[113] xii. 1 illecebra CED

[114] xix. 4 adiu C

[115] Lib. VII. i. 4 Nabugonosor C

[116] i. 8 significac_i_o_n_em ferri D

[117] vi. 3 suum CEGD sum S

[118] vii. 4 gratum] cong_ru_u_m_ D

[119] xvi. 3 mundi _om._ C

[120] xvii. 3 eciam S eciam in speciali CED

[121] xviii. 1 quod quamuis] quo_modo_ D

[122] xix. 2 S _has lost two leaves_ (resoluitur--Lib. I. i. 18). _Text

follows_ C

[123] xxiii. 4 excercent CE

[124] xxiiii. 2 ipse] ille D

[125] xxiiii. 4 enaruantur C

[126] xxv. 5 penitus CE

[126a] _These four lines (with picture below) are found here in_ CEG. L

_has them later_, Lib. III. cap. i.

=Incipit Cronica que Vox Clamantis dicitur.=[127]

=In huius opusculi principio intendit compositor describere qualiter

seruiles rustici impetuose contra ingenuos et nobiles regni

insurrexerunt. Et quia res huiusmodi velut monstrum detestabilis fuit

et horribilis, ~narrat~[128] se per sompnium vidisse diuersas vulgi

turmas in diuersas species bestiarum[129] domesticarum transmutatas:

dicit tamen quod ille bestie domestice, a sua deuiantes natura,

crudelitates ferarum sibi presumpserunt.[130] De causis vero, ex quibus

inter homines talia contingunt enormia, tractat vlterius secundum

distincciones libelli istius, qui in septem diuiditur partes, prout

inferius locis suis euidencius apparebit.=

=Incipit prologus libri Primi.=[131]

Scripture veteris capiunt exempla futuri,

Nam dabit experta res magis esse fidem.

Vox licet hoc teneat vulgaris, quod sibi nullum

Sompnia propositum credulitatis habent,

Nos tamen econtra de tempore preteritorum

Cercius instructos littera scripta facit.

Ex Daniele patet quid sompnia significarunt,

Nec fuit in sompnis visio vana Ioseph:

Angelus immo bonus, qui custos interioris

Est hominis, vigili semper amore fauet; 10

Et licet exterius corpus sopor occupet, ille

Visitat interius mentis et auget opem;

Sepeque sompnifero monstrat prenostica visu,

Quo magis in causis tempora noscat homo.

Hinc puto que vidi quod sompnia tempore noctis

Signa rei certe commemoranda ferunt.

Visio qualis erat, quo tempore, cuius et anno

Regis, in hiis scriptis singula scire potes.

Scribentis nomen si queras, ecce loquela

Sub tribus implicita versibus inde latet. 20

[Sidenote: Nota de nomine Iohannis Gower.[132]]

Primos sume pedes Godefridi desque Iohanni,[133]

Principiumque sui Wallia iungat eis:

Ter caput amittens det cetera membra, que tali

Carmine compositi nominis ordo patet.

Tu tamen ad scribe laudem nil pone, sed illam[134]

Concipe materiam quam tibi scripta dabunt.

Nam nichil vt lauder scribam, curamque futuri[135]

Nominis vt queram non meus actus habet.

Quos mea terra dedit casus nouitatis adibo,

Nam pius est patrie facta referre labor. 30

Quod michi flere licet scribam lacrimabile tempus,

Sic quod in exemplum posteritatis eat.[136]

Flebilis vt noster status est, ita flebile carmen,

Materie scripto conueniente sue.

Omne quod est huius operis lacrimabile, lector

Scriptum de lacrimis censeat esse meis:[137]

~Penna madet~ lacrimis hec me scribente profusis,[138]

~Dumque feror studiis, cor tremit atque manus.~[139]

Scribere cumque volo, michi pondere pressa laboris

Est manus, et vires subtrahit inde timor. 40

Qui magis inspiciet opus istud, tempus et instans,

Inueniet toto carmine dulce nichil.

Si vox in fragili michi pectore firmior esset,

Pluraque cum linguis pluribus ora forent,[140]

Hec tamen ad presens mala, que sunt temporis huius,

Non michi possibile dicere cuncta foret.

Pectora sic mea sunt limo viciata malorum,

Quod carmen vena pauperiore fluet.

Poplice contracto restat grandis via Rome,[141]

Et modico sensu grande libellus opus. 50

Sic veniam pro laude peto, mea namque voluntas

Est bona, sit quamuis sensus ad acta minor.

Adde recollectis seriem, mea musa, Latinis,

Daque magistra tuo congrua verba libro.

Sompnia vera quidem, quorum sentencia cordis

Intima conturbat, plena timore canam:[142]

Insula quem Pathmos suscepit in Apocalipsi,

Cuius ego nomen gesto, gubernet opus.[143]

FOOTNOTES:

[127] _Title_ Incipit--dicitur CE _om._ GDL

[128] 4 narrat CE fingit GD

[129] 5 bestiarum species GD

[130] 7 sumpserunt E

[131] Prol. _Heading om._ L

[132] _margin_ No_ta_ de no_m_i_n_e Ioh_ann_is Gower CE No_ta_ nomen L

Nomen compilatoris est Ioh_ann_es Gower vt p_atet_ in his t_ri_bus

v_er_sib_us_ T _om._ GD

[133] 21 Godefri des atq_ue_ D

[134] 25 adscribe EL ascribens D

[135] 27 nil vt laudes D nichil vt laudes L

[136] 32 Sicq_ue_ DL

[137] 36 censeat C sensiat GEH₂ senceat T senciat D(_p. m._)L

[138] 37 Penna madet C (_ras._) E Sepeque sunt GDLTH₂ hec] de D

[139] 38 _Text_ C (_ras._) E Humida fit lacrimis sepeque penna meis

GDLTH₂

[140] 44 fauent DH₂

[141] 49 confracto DLH₂

[142] 56 conturbat D conturbant CEGLT

[143] 58 Huius ergo DL

=Hic declarat in primis sub cuius regis imperio, in quibus eciam[144]

mense et anno, ista sibi accidencia, cuius tenor subsequitur,

contingebat.[145] Commendat insuper, secundum illud quod esse solebat,

fertilitatem illius terre[146] vbi ipse tunc fuerat, in qua, vt dicit,

omnium quasi[147] rerum delicie pariter conueniunt. Et loquitur

vlterius de amenitate temporis, necnon et de diei serenitate, que tunc

tamen sompnium nimis[148] horribile precedebant.=

=Incipit liber Primus.=

Cap^m. i.

Contigit vt quarto Ricardi regis in anno,

Dum clamat mensem Iunius esse suum,

Luna polum linquens sub humo sua lumina condit,

Sponsus et Aurore Lucifer ortus erat;

Surgit ab occasu noua lux, Aurora refulget

Orbis ab occidua parte, paritque diem;

Luce diem reparat mirandaque lumina prebet,

Dum fuga dat noctem, luxque reuersa diem.

Clara repercusso radiabant lumina Phebo,

Et facies celi leta refulsit humo: 10

Splendida mane videt pulsis Aurora tenebris,

Quam spectans hilarem quisquis in orbe colit:[149]

Purpureas splendore fores et plena rosarum

Atria glorificat de nouitate sua.

In curru Phebus claris rutilante smaragdis

Estuat in Cancro feruidus igne nouo.

Omnia fecundat, nutrit, fouet, auget, habundat,

Cunctaque viuificat, que mare, terra creat.

Que melius poterant ornant redolencia currum,[150]

Gloria, lux renitens, splendor et omne decus. 20

Aureus axis erat, nec temo fit alter ab auro,[151]

Splendet et in curuis aurea pompa rotis.

Per iuga gemmatus argenteus ordo choruscat,

Crisolitis radios prebuit vnde suos;

Ignitique suum currum post terga vehentes

Aera discurrunt celsitonantis equi.

Purpurea residens velatus veste refulsit,

Cuius in aspectu secula cuncta patent.

Ante suum solium gradiuntur quatuor anni

Tempora, que variis compta diebus erant: 30

Tunc tamen a dextris stetit alba propinquior estas

Serta gerens, et eam cuncta creata colunt.

Omnia tunc florent, tunc est noua temporis etas,

Ludit et in pratis luxuriando pecus.

Tunc fecundus ager, pecorum tunc hora creandi,

Tunc renouatque suos reptile quodque iocos;

Prataque pubescunt variorum flore colorum,

Indocilique loquax gutture cantat auis;

Queque diu latuit tunc se qua tollat in auras

Inuenit occultam fertilis herba viam;[152] 40

Tuncque pruinosos mollitur Lucifer agros,[153]

Inque suos pullos concitat ales opus.

Tunc glacialis yemps canos hirsuta capillos

Deserit, et placidi redditus orbis erat:

Quicquid yemps operit gelido de frigore cedit,

Et periunt lapse sole tepente niues.

Arboribus redeunt detonse frigore frondes,

Regnat et estatis pompa per omne nemus:

Rore refudit humum, dat terre gramina, siluis

Frondes, arboribus pomaque grata satis: 50

Mille fuit variis florum renouata coronis,

Herbifer in cuius lege virescit ager.

Flos sua regna petit, florumque coloribus amplus

Ludit ager, que suus gaudia vultus habet.

Iam legit ingenua violas sibi compta puella

Rustica, quas nullo terra serente vehit.

Tot fuerant illuc quot habet natura colores,

Pictaque dissimili flore superbit humus:

O quia digestos volui numerare colores,

Nec potui, numero copia maior erat. 60

Orta fragrant clausis sicut paradisus in ortis

Candida cum rubeis lilia mixta rosis:

Deforis in campis stat primula cincta ligustris,

Omnis et hec herba quam medicina probat:

Herbarum vires fuerant, que semine, succo,

Seu radice queunt ferre salutis opem:

Purpureum viridi genuit de cespite florem,

Quam natura suis legibus ornat, humus:

Balsama, pigmentum, cum nardo cassia, mirra

Cum gutta sedes hic statuere suas. 70

Purpuree viole, rosa rocida, candida semper

Lilia certabant hunc habitare locum.

Ille locus solus sibi vendicat omne quod aer,

Quod mare, quod tellus, nutrit habetque bonum:

Hic decus est orbis, flos mundi, gloria rerum,

Delicias omnes, quas petit vsus, habet;

Insitus arboribus, herbis plantatus, et omni

Munere prepollens, que sibi poscit homo.

Est alter paradisus ibi, nam quicquid habere[154]

Mens humana cupit, terra beata parit, 80

Fontibus irriguis fecundus, semine plenus,[155]

Floribus insignis fructiferisque bonis;

Terraque cum rore dulces commixta vigores

Concipit, et varia gramina nata fouet.

Frondibus inde nemus vestitur, floribus ortus,

Graminibus campus, seminibusque solum;

Siluaque fronde suo renouatur, et omne virescit

Pratum, quod lutea sorde subegit yemps.

Mulcebant zephiri natos sine semine flores,

Et calor a superis lucidus ornat humum. 90

Tempus et in volucres cantum fundebat, et altis

Vocibus ex variis personat omne nemus:

Semper idem repetens cuculus de gutture plano

Clamat, et est testis temporis ipse noui:

Nuncius Aurore modulans volutabat Alauda[156]

Desuper, et summi cantat in aure dei;

Turtur et ex viridi congaudens tempore fidum

In maris obsequium cor vouet ipsa suum;

Amissamque sue suplet Philomena loquele

Naturam, que suis predicat acta notis:[157] 100

Concinit et Progne de virginitate sororis[158]

Lesa, dum tanti sunt in amore doli.

Milia mille sonant volucrum velut organa cantus,

Et totidem flores lata per arua fragrant:

Inter eos certant, ferat vtrum cantus ad aures

Aut odor ad nares de bonitate magis:[159]

Lis tamen ipsa ~pia fuit et discordia concors~,

Dum meriti parilis fulsit vterque status.

Cum natura sue legis dulcedine siluas

Replet, et ex omni parte resultat auis; 110

Cum decus et florum vastos sic induit agros,

Ac herbosa coma florida prata colit;

Flat leuis in ramis resonans quam dulciter Eurus,[160]

Dulcis et in ripa murmure plaudit aqua;

Omneque sic animal placido de tempore gaudet,

Piscis et ob solem fluminis alta petit;

Non fuit hoc viuens, cui non renouata voluptas[161]

Temporis ex aura dulciter huius erat.

Talia cumque videns oculus letatur, et illa

In thalamum cordis ducit ad yma viri; 120

Auris et auditu cordis suspiria pulsat,

Quo Venus in iuuene poscit amoris opem.

Ecce dies talis fuit, in qua tempus amenum

Me dabat in lusum girouagare meum.[162]

Omnia finis habet: aderat sic vespere tandem

Cum solet occasus intitulare diem:

Illa quieta dies solitas compleuerat horas,

Dulcibus atque silent organa clausa notis:

Merserat in tenebris nox feruida lumina solis,

Et sopor ad lectum strinxerat ire virum: 130

Deficiente die tunc flexi corpus ad ymum,

Quo lassata solet membra fouere quies.

Tristia post leta, post Phebum nebula, morbi

Tempora post sana sepe venire solent:

Non ita clara dies fuerat transacta per ante,

Quin magis obscura noctis ymago venit.

Ecce tegunt nigre latitancia sidera nubes,

Aurea luna fugit, nox caret igne suo.

Flexerat obliquo plaustrum temone Boetes,

Nec via directa tunc fuit acta poli; 140

Infortunata set constellacio centrum

Dissoluens rabide tartara misit humo.

Prima quies aberat, nec adhuc mea lumina mulcet

Sompnus, quem timide mentis origo fugat:

En coma sponte riget, tremit et caro, cordis et antrum[163]

Soluitur, et sensus fertur ad instar aque;

Sic magis assidua iactatus mente reuolui,

Quid michi tam subiti causa timoris erat:

Sic lecto vigilans meditabar plura, que mentem

Effudi, variis corde vagante modis. 150

Tempus erat quo cuncta silent, quo mente sopita

In vaga nonnulla sompnia corda ruunt;

Set neque sompnus adhuc neque sompnia me laquearunt,

Dum pauor ex subito spondet adesse malum.

Noctis erat medium, grauis et palpebra querelas

Ponderat ex oculis, set mora tardat opem.

Sic vigil in curis consumpsi tempora noctis,

Nescius ex quali sorte propinquat opus:

Tempora preterita vidi, metuique futura;

Tandem sic oculos clauserat vmbra meos. 160

Sic, vbi decepte pars est michi maxima noctis

Acta, subit subito lumina fessa ~sopor~:

Exiguam subii requiem, dum Lucifer ignem[164]

Prouocat Aurore, sompnia tuncque fero.

=Hic incipit sompnium, vbi quodam die Martis dicit se varias vulgi

turmas vidisse, quarum primam in similitudinem asinorum mutari subito

speculabatur.=

The complete works of John Gower, volume 4 · 第 9 / 41 段