Successor Thome, Thomas, humilem tibi do me,

Hunc et presentem librum tibi scribo sequentem:

Q~uod~ tibi presento ~scriptum~[78] retinere memento,

Vt contempletur super hoc quo ~mens stimuletur~.

Curia diuisa que Rome stat modo visa,

Dum se peruertit, in luctum gaudia vertit:

Et quia lex Cristi dolet isto tempore tristi,

Hoc ad ~plangendum~ librum tibi mitto legendum.

~Set tu, diuine qui lumen habes medicine,~

~Gaudeat vt tristis, confer medicamen in istis:~ 10

~Dummodo lux cessit, alibique fides tenebrescit~,

Tu noster Phebus nostris da lumina rebus,

Et quod splendescas, virtute tuaque calescas,

Hoc magis ad lumen tibi scriptum dono volumen.

~In speculo~ tali de pectore iudiciali

Si videas plane, puto non erit illud inane.

Cecus ego ~mere~, nequio licet acta videre,

~Te tamen~ in mente ~memorabor~ corde vidente.

Corpore defectus, quamuis michi curua ~sen~ectus

~Torquet, adhuc mentem studio sinit esse manentem~, 20

Et sic cum Cristo persto studiosus in isto,

Quo mundi gesta tibi scribam iam manifesta.

Hinc, pater, exoro, scripturis dumque laboro,

Ad requiem ~mentis animam disp~one studentis;

Semper speraui, que patrem te semper amaui,

~Quo michi finalis tua gracia sit specialis.~

~Nunc quia diuisus meus est a corpore visus,~

~Lux tua que lucet anime vestigia ducet,~

~Corpus et egrotum, vetus et miserabile totum,~

~Ne conturbetur, te defensore iuuetur;~ 30

~Et sic viuentem custos simul et morientem~

~Suscipe me cecum tua per suffragia tecum.~

~Lux tua morosa de stirpe micans generosa~

~Condita sub cinere non debet in orbe latere.~

Claret Arundella quasi Sol de luce nouella,

Que te produxit, que te prius vbere succit.

Es quia totus Mas vocitaris origine Thomas,

Vnde deo totus sis ab omni labe remotus;

Et sic prelatus nunc Cristi lege sacratus

Legem conseruas, qua te sine labe reseruas. 40

Stat modo secura tua ~lux~, sine crimine pura,

~Claraque lucescit, quod eam nil turpe repressit:~

Anglia letetur, ~lumen quia tale meretur~,

Quo bene viuentes tua sint exempla sequentes.

Per te succedet amor omnis, et ira recedet,

Subque tua cura sunt prospera cuncta futura:

Et quia sic creuit tua lux, terramque repleuit,

Det deus vt talis tibi lux sit perpetualis.

Hec Gower querit, qui tuus est et erit.

FOOTNOTES:

[77] _This Epistle is found in the All Souls_ MS. _only._

[78] _Words written over erasure in the_ MS. _are printed in spaced

type._

VOX CLAMANTIS[79]

In huius opusculi principio intendit compositor describere qualiter

seruiles rustici impetuose contra ingenuos et nobiles regni

insurrexerunt. Et quia res huiusmodi velut[80] monstrum detestabilis

fuit et horribilis, fingit[81] se per sompnium vidisse diuersas vulgi

turmas in diuersas ~species bestiarum~ domesticarum transmutatas: dicit

tamen quod ille bestie domestice, a sua deuiantes natura, crudelitates

ferarum sibi presumpserunt. De causis vero, ex quibus inter homines

talia contingunt enormia, tractat vlterius secundum distincciones

libelli istius, qui in septem diuiditur partes, prout inferius locis

suis euidencius apparebit.

=Sequitur prologus.=

=Capitula libri Primi.=

Cap^m. i. Hic declarat in primis sub cuius Regis imperio, in

quibus eciam[82] mense et anno, ista sibi accidencia, cuius

tenor subsequitur, contingebat. Commendat insuper, secundum

illud quod esse solebat, fertilitatem terre illius vbi ipse tunc

fuerat, in qua, vt dicit, omnium quasi rerum delicie pariter

conveniunt, et loquitur vlterius de amenitate temporis, necnon et

de diei serenitate, que tunc tamen[83] sompnium nimis horribile

precedebant.

Cap^m. ii. Hic incipit sompnium, vbi quodam die Martis dicit

se varias vulgi turmas vidisse, quarum primam in similitudinem

asinorum mutari subito speculabatur.

Cap^m. iii. Hic dicit se per sompnium quandam vulgi turmam in

boues vidisse mutatam.

Cap^m. iiii. Hic dicit se per sompnium quandam vulgi turmam in

porcos vidisse mutatam.

Cap^m. v. Hic dicit se per sompnium quandam vulgi turmam in canes

vidisse mutatam.

Cap^m. vi. Hic dicit se per sompnium quandam vulgi turmam in

murelegos et vulpes vidisse mutatam: dicit murelegos vt seruos

domesticos; dicit vulpes, quia fures ruptis vbique Gaiolis liberi

tunc eos comitabantur.[84]

Cap^m. vii. Hic dicit se per sompnium quandam vulgi turmam in

aues domesticas vidisse mutatam, quibus dicit ~quod~ bubones quasi

predones commixti associebantur.[85]

Cap^m. viii. Hic dicit se per sompnium quandam vulgi turmam in

muscas et ranas vidisse mutatam.

Cap^m. ix. Hic dicit se per sompnium vidisse quod, quando omnes

predicte furie in vnum extiterant congregate, quidam Graculus

auis, Anglice Gay,[86] qui vulgariter vocatur Watte, presumpsit

sibi statum regiminis aliorum, et in rei veritate ille Watte fuit

dux eorum.

Cap^m. x. Hic dicit se per sompnium vidisse progenies Chaym

maledictas vna cum multitudine seruorum nuper Regis Vluxis, quos

Circes in bestias mutauit, furiis supradictis associari.

Cap^m. xi. Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter audiuit

nomina et eorum voces diuersas et horribiles. Dicit eciam de

Iohanne Balle presbitero, qui eos ad omne scelus instigabat, et

quasi propheta inter eos reputabatur.

Cap^m. xii. Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter furie

supradicte precones sibi et tribunos constituebant, et quomodo

senes et iuuenes eorum fuerunt armati.

Cap^m. xiii. Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter

et quando dicte furie, instigante diabolo, Nouam Troiam, id

est ciuitatem Londoniarum, ingresse sunt: nam sicut Troia

nuper desolata extitit, ita ista Ciuitas protunc quasi omni

consolatione destituta pre dolore penitus ignominiosa permansit.

Cap^m. xiiii. Hic tractat secundum visionem sompnii quasi per

figuram de morte Cantuariensis Archiepiscopi.

Cap^m. xv. Hic tractat vlterius secundum visionem sompnii de

diuersa persecucione et occisione, quas in dicta Ciuitate

quodammodo absque vlla pro tunc defensione furie supradicte,

prodolor! faciebant, et qualiter huiusmodi fama vicinas

perterruit ciuitates.

Cap^m. xvi. Hic plangit secundum visionem sompnii quasi in

propria persona dolores eorum, qui in siluis et speluncis pre

timore temporis illius latitando se munierunt.

Cap^m. xvii. Hic eciam secundum visionem sompnii describit quasi

in persona propria angustias varias que contingebant hiis qui

tunc pro securitate optinenda in Turrim Londoniarum se miserunt,

et de ruptura eiusdem turris; figurat enim dictam turrim similem

esse naui prope voraginem Cille periclitanti.

Cap^m. xviii. Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter tanta

superhabundauit tempestas quod de certo remedio absque manu

diuina omnes in dicta naui hesitarunt, et deum super hoc precipue

quilibet sexus ingenui deuocius exorabat.

Cap^m. xix. Hic dicit secundum visionem sompnii de quadam voce

diuina in excelsis clamante, et quomodo deus placatus tandem

precibus tempestates sedauit, et quomodo quasi in holocaustum pro

delicto occisus fuit ille Graculus, id est Walterus, furiarum

dictarum Capitaneus.

Cap^m. xx. Hic loquitur adhuc de naui visa in sompnis, id est de

mente sua adhuc turbata, vt si ipse mentaliter sompniando, quasi

per nauem variis ventis sine gubernaculo agitatam, omnes mundi

partes pro pace mentis scrutanda inuestigasset, et tandem in

partes Britannie Maioris, vbi raro pax est, dicit se applicuisse.

Dicit eciam qualiter vox in sompnis sibi iniunxit quod ipse

omnino scriberet ea que de mundo in illo scrutinio vidisset et

audisset; et ita terminatur sompnium.

Cap^m. xxi. Hic reddit vigilans gracias deo, qui eum in sompnis a

pelago liberauit.

=Expliciunt Capitula libri primi.=

=Incipiunt Capitula libri Secundi. =

Prologus. Hic dicit quod ipse iam vigilans, secundum vocem quam

in sompnis acceperat, intendit scribere ea que de mundo vidit et

audiuit, et vocat libellum istum Vox Clamantis, quia de voce et

clamore quasi omnium conceptus est; vnde in huius operis auxilium

spiritum sanctum inuocat.

Cap^m. i. Hic dicit, secundum quod de clamore communi audiuit,

qualiter status et ordo mundi precipue in partibus istis

multipliciter in peius variatur, et quomodo vnusquisque super hoc

fortunam accusat.

Cap^m. ii. Hic corripit fortunam et sui euentus inconstanciam

deplangit.

Cap^m. iii. Hic describit fortunam secundum aliquos, qui sortem

fortune dicunt esse et[87] casum.

Cap^m. iiii.[88] Hic tractat vlterius de mutacione fortune

secundum quod dicunt: concludit tamen in fine, quod neque sorte

aut casu, set ex meritis vel demeritis, sunt ea que hominibus

contingunt.

Cap^m. v.[89] Hic dicit secundum scripturas et allegat, qualiter

omnes creature homini iusto seruientes obediunt.

Cap^m. vi. Hic tractat secundum scripturas et allegat, qualiter

omnes creature homini peccatori aduersantes inobediunt.

Cap^m. vii. Hic loquitur de deo summo Creatore, qui est trinus et

vnus, in cuius scientia et disposicione omnia creata reguntur.

Cap^m. viii. Hic loquitur de filio dei incarnato domino nostro

Ihesu Cristo, per quem de malo in bonum reformamur.

Cap^m. ix. Hic dicit quod quilibet debet firmiter credere, nec

vltra quam decet argumenta fidei inuestigare.

Cap^m. x. Hic tractat quod in re sculptili vel conflatili non est

confidendum, nec eciam talia adorari debent, set quod ex illis in

ecclesia visis mens remorsa ad solum deum contemplandum cicius

commoueatur.

Cap^m. xi. Hic dicit quod exquo solus deus omnia creauit, solus

est a creaturis adorandus, et est eciam magne racionis vt ipse

omnia gubernet, et secundum merita et demerita hominum solus in

sua voluntate iudicet.

=Expliciunt Capitula libri secundi.=

=Incipiunt Capitula libri Tercii.=

Prologus. Hic dicit quod, exquo non a fortuna set meritis et

demeritis ea que nos in mundo prospera et aduersa vocamus digno

dei iudicio hominibus contingunt, intendit consequenter scribere

de statu hominum, qualiter se ad presens habent, secundum hoc

quod per sompnium superius dictum vidit et audiuit.

Cap^m. i. Hic tractat qualiter status et ordo mundi in tribus

consistit gradibus: sunt enim, vt dicit, Clerus, Milicies, et

Agricultores, de quorum errore mundi infortunia nobis contingunt.

Vnde pre aliis videndum est de errore Cleri, precipue in ordine

prelatorum, qui potenciores aliis existunt; et primo dicet de

illis qui Cristi scolam dogmatizant et eius contrarium operantur.

Cap^m. ii. Hic loquitur de prelatis illis, qui carnalia

appetentes vltra modum delicate viuunt.

Cap^m. iii. Hic loquitur de prelatis illis, qui lucris terrenis

inhiant, honore prelacie gaudent, et non vt prosint sed vt

presint episcopatum desiderant.

Cap^m. iiii. Hic loquitur de legibus eorum positiuis, que

quamuis ad cultum anime necessarie non sunt, infinitas tamen

constituciones quasi cotidie ad eorum lucrum nobis grauiter

imponunt.[90]

Cap^m. v. Hic loquitur de prelatis illis,[91] qui bona mundi

temporalia possidentes spiritualia omittunt.

Cap^m. vi. Hic loquitur[92] qualiter Cristus pacem suis

discipulis dedit et reliquit: dicit[93] tamen quod modo propter

bona terrena guerras saltem contra Cristianos prelati legibus

suis positiuis instituunt et prosequntur.

Cap^m. vii. Hic loquitur[94] qualiter clerus in amore dei et

proximi deberet pius et paciens existere, et non bellicosus.

Cap^m. viii. Hic tractat eciam[95] qualiter non decet prelatos

ex impaciencia contra populum Cristianum aliqualiter[96] bella

mouere; set tantum ex precibus absque impetu ire omnem deo

adiuuante mundi deuincant maliciam.

Cap^m. ix. Hic tractat quod, sicut non decet dominos temporales

usurpare sibi regimen in spiritualibus, ita nec decet cleri

prelatos attemptare sibi guerras et huiusmodi temporalia, que

mundi superbia et auaricia inducunt.

Cap^m. x. Hic querit quod, exquo prelati scribunt et docent ea

que sunt pacis, quomodo in contrarium ea que sunt belli procurant

et operantur. Ad quam tamen questionem ipse subsequenter

respondet.

Cap^m. xi. Hic loquitur de prelatis illis, qui nomen sanctum

sibi presumunt, apropriant tamen sibi terrena, nec aliis inde

participando ex caritate subueniunt.

Cap^m. xii. Hic loquitur de Simonia prelatorum, et qualiter hii

delicati, dicentes se esse ecclesiam, aliis grauiora imponunt,

et multociens de censura horribili laicos pro modico impetuose

torquent et infestant.

Cap^m. xiii. Hic loquitur qualiter prelatus non solum doctrina

set etiam bonis actibus populo sibi commisso lucere deberet.

Cap^m. xiiii. Hic loquitur qualiter signa Anticristi in Curia

Romana precipue ex auaricia secundum quosdam apparuerunt.

Cap^m. xv. Hic loquitur secundum commune dictum, qualiter[97]

honores et non onera prelacie plures affectant, quo magis in

ecclesia cessant virtutes, et vicia multipliciter accrescunt.

Cap^m. xvi. Postquam dictum est de illis qui errant in statu

prelacie, dicendum est de errore curatorum, qui sub prelatis

constituti, parochiarum curas sub animarum suarum periculo

admittentes, negligenter omittunt: et primo intendit dicere de

curatis illis qui suas curas omittentes ad seruiendum magnatum

curiis adherent.

Cap^m. xvii. Hic loquitur de rectoribus illis, qui ab episcopo

licentiati se fingunt ire scolas, vt sub nomine virtutis vicia

corporalia frequentent.

Cap^m. xviii. Hic loquitur de rectoribus illis, qui in curis

residentes, curas tamen negligentes, venacionibus precipue et

voluptatibus penitus intendunt.

Cap^m. xix. Hic loquitur de rectoribus in curis residentibus, qui

tamen curas animarum omittentes, quasi seculi mercatores singula

de die in diem temporalia ementes et vendentes, mundi huius

diuicias adquirunt.

Cap^m. xx. Postquam dictum est de errore illorum qui in

ecclesia beneficiati existunt, iam dicendum est de presbiteris

stipendiariis; de talibus saltem, qui non propter mundiciam et

ordinis honestatem, set propter mundi ocia gradum presbiteratus

appetunt et assumunt. Et primo dicit de illis qui pro diuinis

celebrandis excessiue se vendunt.

Cap^m. xxi. Hic loquitur de consueta presbiterorum voluptate, et

qualiter hii stipendia plebis ex conuencione sumentes, indeuote

pro mortuis orando non se debite ad suffragia mortuorum exonerant.

Cap^m. xxii. Hic tractat causam, quare accidit quod laici, quasi

iuris amici, luxurie [98]presbiterorum consuetudinem abhorrentes,

eam multociens castigantes grauiter affligunt.

Cap^m. xxiii. Hic scribit contra hoc quod aliqui presbiteri

dicunt, qualiter ipsi in carnis luxuriam committendo non grauius

hominibus laicis deum offendunt.

Cap^m. xxiiii. Hic describit qualiter omnia et singula que

sacerdocii concernunt officium magne virtutis misteria designant.

Et primo dicet de vestibus sacerdotalibus ex vtraque lege ob

diuinam reuerenciam competenter dispositis.

Cap^m. xxv. Hic loquitur qualiter sacrificia de veteri lege

altari debita fuerunt in figura ad exemplum nunc noue legis

presbiterorum: dicit ~vlterius~ qualiter ~eciam ex~ vtraque lege

sacrificantes altari debent esse sine macula.

Cap^m. xxvi. Hic loquitur quod etas sufficiens, priusquam

gradum sacerdocii sibi assumat, in homine requiritur: loquitur

eciam de suorum rasura pilorum, et dicit quod talia in signum

mundicie et sanctitatis specialiter presbiteris conveniunt. Dicit

vlterius quod presbiteri a bonis non debent esse operibus ociosi.

Cap^m. xxvii.[99] Hic loquitur de presbiterorum dignitate spirituali,

et qualiter hii, si bene agant sua officia, plus aliis

proficiunt; sinautem, de suis malis exemplis delinquendi magis

ministrant occasiones.

Cap^m. xxviii. Postquam dixit de errore illorum qui inter

seculares sacerdocii ministerium sibi assumpserunt, intendit

dicere secundum tempus nunc de errore scolarium, qui ecclesie

plantule dicuntur.

Cap^m. xxix. Hic querit causam, que scolarium animos ad ordinem

presbiteratus suscipiendum inducit: tres enim causas precipue

allegat; tractat eciam de quarta causa, que raro ad presens

contingit.

=Expliciunt Capitula libri tercii.=

=Incipiunt Capitula libri Quarti.=

Cap^m. i. Exquo tractauit de errore Cleri, ad quem precipue

nostrarum spectat regimen animarum, iam intendit tractare de

errore virorum Religiosorum. Et primo dicet de Monachis et aliis

bonorum temporalium possessionem optinentibus: ordinis vero

illorum sanctitatem commendans, illos precipue qui contraria

faciunt opera redarguit.

Cap^m. ii. Hic loquitur de Monachis illis, qui contra primi

ordinis statuta abstinencie virtutem linquentes delicacias sibi

corporales multipliciter assumunt.

Cap^m. iii. Hic loquitur qualiter modus[100] et regula, qui a

fundatoribus ordinis primitus fuerant constituti, iam nouiter a

viciorum consuetudine in quampluribus ~subuertuntur~.

Cap^m. iiii. Hic loquitur de Monachis illis, qui contra primitiua

ordinis sui statuta mundi diuicias ad vsus malos, suo nesciente

preposito, apropriare sibi clanculo presumunt.

Cap^m. v. Hic loquitur qualiter monachi extra claustrum vagare

non debent.

Cap^m. vi. Hic loquitur de monachis illis, qui non pro diuino

seruicio, sel magis pro huius mundi honore et voluptate, habitum

sibi religionis assumunt.

Cap^m. vii. Hic loquitur qualiter paciencia vna cum ceteris

virtutibus a quibusdam claustris, viciis supervenientibus, se

transtulerunt.

Cap^m. viii. Hic loquitur quod sicut monachi ita et errantes

canonici a suis sunt excessibus culpandi.

Cap^m. ix. Hic loquitur qualiter religiosi male viuentes omnibus

aliis infelicissimi existunt.

Cap^m. x. Hic loquitur qualiter vnusquisque qui religionis

ingredi voluerit professionem, cuncta mundi vicia penitus

abnegare et anime virtutes adquirere et obseruare tenetur.

Cap^m. xi. Hic loquitur qualiter religiosi consorcia mulierum

specialiter euitare debent.

Cap^m. xii. Hic tractat quasi sub compendio super hiis que in

religionis professione secundum fundatorum sancciones districcius

obseruanda finaliter existunt.

Cap^m. xiii. Hic loquitur vlterius de mulieribus illis, que

in habitu Moniali sub sacre religionis velo professionem

suscipientes ordinis sui continenciam non obseruant.

Cap^m. xiiii. Hic loquitur qualiter ordinarii ex sua visitacione,

qua mulieres religione velatas se dicunt corrigere, ipsas

multociens efficiunt deteriores.

Cap^m. xv.[101] Hic loquitur de castitatis commendacione, que

maxime in religione mulieribus convenit professis.

Cap^m. xvi. Postquam tractauit de illis qui in religione

possessoria sui ordinis professionem offendunt, dicendum est iam

de illis qui errant in ordine fratrum mendicancium; et primo

dicet de hiis qui sub ficte paupertatis vmbra terrena lucra

conspirantes quasi tocius mundi dominium subiugarunt.

Cap^m. xvii. Hic loquitur de fratribus illis, qui per ypocrisim

predicando populi peccata publice redarguentes, blandiciis tamen

et voluptatibus clanculo deseruiunt.

Cap^m. xviii. Hic loquitur de fratribus illis, qui propter huius

mundi famam, et quod ipsi eciam, quasi ab ordinis sui iugo

exempti, ad confessiones audiendas digniores efficiantur, summas

in studio scole cathedras affectant.

Cap^m. xix. Hic loquitur qualiter isti fratres inordinate

viuentes ad ecclesie Cristi regimen non sunt aliqualiter

necessarii.

Cap^m. xx. Hic loquitur qualiter isti fratres inordinate

viuentes[102] ad commune bonum vtiles aliqualiter[103] non

existunt.

Cap^m. xxi. Hic loquitur de fratribus illis, qui incautos pueros

etatis discrecionem non habentes in sui ordinis professionem

attractando colloquiis blandis multipliciter illaqueant.

Cap^m. xxii. Hic loquitur de Apostazia fratrum ordinis

mendicancium, precipue de his qui sub ficta ypocrisis

simplicitate quasi vniuersorum Curias magnatum subuertunt, et

inestimabiles suis ficticiis sepissime causant errores.

Cap^m. xxiii. Hic loquitur qualiter isti fratres mendicantes

mundum circuiendo[104] amplioresque querendo delicias de loco in

locum cum ocio se transferunt. Loquitur eciam de superfluis eorum

edificiis, que quasi ab huius seculi potencioribus vltra modum

delicate construuntur.

Cap^m. xxiiii. Hic loquitur qualiter, non solum in ordine fratrum

mendicancium set eciam in singulis cleri gradibus, ea que

virtutis esse solebant a viciis quasi generaliter subuertuntur.

Dicit tamen quod secundum quasdam Burnelli constituciones istis

precipue diebus modus et regula specialius obseruantur.

=Expliciunt Capitula libri quarti.=

=Incipiunt Capitula libri Quinti.=

Cap^m. i. Postquam dictum est de illis qui in statu Cleri regere

spiritualia deberent, dicendum est iam de hiis qui in statu

Milicie temporalia defendere et supportare tenentur. Et primo

distinguit causas, ex quibus ordo Militaris cepit originem.

Cap^m. ii. Hic loquitur qualiter miles, qui in mulieris amorem

exardescens ex concupiscencia armorum se implicat exercicio,

vere laudis honorem ob hoc nullatenus meretur. Describit eciam

infirmitates amoris illius, cuius passiones variis adinuicem

motibus maxime contrariantur.

Cap^m. iii. Hic describit formam mulieris speciose, ex cuius

concupiscencia illaqueata militum corda racionis iudicio

sepissime destituuntur.

Cap^m. iiii. Hic loquitur quod, vbi in milite mulierum dominatur

amoris voluptas, omnem in eo vere probitatis miliciam extinguit.

Cap^m. v. Hic loquitur de militibus illis, quorum vnus propter

mulieris amorem, alter propter inanem mundi famam, armorum

labores exercet; finis tamen vtriusque absque diuine laudis

merito vacuus pertransit.

Cap^m. vi. Hic loquitur interim de commendacione mulieris

bone, cuius condicionis virtus approbata omnes mundi delicias

transcendit: loquitur eciam de muliere mala, cuius cautelis vix

sapiens resistit.

Cap^m. vii. Hic loquitur qualiter milicia bene disposita

omnibus aliis gradibus quibuscumque commune securitatis prestat

emolumentum.

Cap^m. viii.[105] Hic loquitur qualiter milicie improbitas alios

gradus quoscumque sua ledit importunitate et offendit.

Cap^m. ix. Postquam dictum est de illis qui in statu militari

rem publicam[106] seruare debent illesam, dicendum est iam de

istis qui ad cibos et potus pro generis humani sustentacione

perquirendos agriculture labores subire tenentur.

Cap^m. x.[107] Hic loquitur vlterius de diuersis vulgi

laborariis, qui sub aliorum regimine conducti, variis debent pro

bono communi operibus subiugari.

Cap^m. xi. Quia varias rerum proprietates vsui humano necessarias

nulla de se prouincia sola parturit vniuersas, inter alios mundi

coadiutores Ciuium Mercatores instituuntur, per quos singularum

bona regionum alternatim communicantur, de quorum iam actibus

scribere consequenter intendit. Et primo dicit quod in mutuo

conciuium amore policia magis gaudet, quam omnium malorum radix

auaricia ad presens, prodolor! extirpare presumpsit.

Cap^m. xii. Hic loquitur de duabus auaricie filiabus, scilicet

vsura et fraude, que in ciuitate orientes ad ciuium negociaciones

secretum prestant obsequium. Set primo dicet de condicione vsure,

que vrbis potencioribus sua iura specialius ministrat.

Cap^m. xiii. Postquam dixit de potencia vsure, iam de fraudis

subtilitate dicere intendit, que de communi consilio quasi

omnibus et singulis in emendo et vendendo ea que sunt agenda

procurat et subtiliter disponit.

Cap^m. xiiii. Hic loquitur vlterius quomodo fraus singula

artificia necnon et vrbis victualia vbicumque sua subtili

diposicione gubernat.

Cap^m. xv. Hic loquitur de Ciue illo maliuolo et impetuoso, qui

Maioris ministerium sibi adoptans in conciues suam accendit

maliciam, quo magis sanum ciuitatis regimen sua importunitate

perturbat et extinguit.

Cap^m. xvi. Hic loquitur eciam de ciue illo, qui linguosus et

Susurro inter conciues seminator discordiarum existit. Loquitur

de variis eciam periculis occasione male lingue contingentibus.

=Expliciunt Capitula libri quinti.=

=Incipiunt Capitula libri Sexti.=

Cap^m. i. Exquo de errore in singulis temporalium gradibus

existente tractatum est, iam quia vnumquemque sub legis iusticia

gubernari oportet, tractare vlterius intendit de illis qui

iuris ministri dicuntur, quamuis tamen ipsi omnem suis cautelis

iusticiam confundunt, et propter mundi lucrum multipliciter

eneruant.[108] Set primo dicet de illis qui magis practicam cum

fallaciis in iuris confusionem exercent.

Cap^m. ii. Hic loquitur de causidicis et aduocatis illis,

qui vicinum populum depredantes, ex bonisque alienis ditati,

largissimas sibi possessiones adquirunt: de quibus tamen, vt

dicitur, vix gaudet tercius heres.

Cap^m. iii. Hic loquitur de causidicis et Aduocatis illis, qui

quanto plures sunt in numero, tanto magis lucra sicientes patriam

deuorant, et iuris colore[109] subtilia plectentes, suis cautelis

innocentem populum formidantem illaqueant.

Cap^m. iiii. Hic loquitur qualiter isti causidici et iuris

Aduocati in sua gradatim ascendentes facultate, Iudicisque

aspirantes officium, iudicialis solii tandem cacumen attingunt;

vbi quasi in Cathedra pestelencie sedentes, maioris auaricie

cecitate percussi, peioris quam antea condicionis existunt.

Cap^m. v. Hic loquitur quasi per epistolam Iudicibus illis

directam, qui in caduca suarum diuiciarum multitudine sperantes

deum adiutorem suum ponere nullatenus dignantur.

Cap^m. vi. Hic loquitur de errore Vicecomitum, Balliuorum, necnon

et in assisis iuratorum, qui singuli auro conducti diuitum causas

iniustas supportantes, pauperes absque iusticia calumpniantur et

opprimunt.

The complete works of John Gower, volume 4 · 第 8 / 41 段