_1ª Commissione a Caterino Zeno, delegato oratore veneto in Persia._
(1471, 18 Maji)
Quod orator illustrissimi domini Ussoni Cassani expediatur, et
cum eo insimul vadat nobilis vir Catarinus Geno orator noster
designatus ad ipsum dominum, et vadat cum infrascripta commissione.
Nos Christophorus Maurus Dei grazia dux Venetiarum, etc. Comittimus
tibi dilecto civi nostro Catarino Geno designato oratore
nostro ad illustrissimum dominum Ussonum Cassanum, ut insimul
cum oratore ipsius domini eos ad presentiam ejus, dirigendo et tenendo
iter tuum pro majore celeritate et securitate, sicuti deliberabitur
et imponetur tibi per collegium nostrum.
Constitutus ad presentiam prefati domini et presentatis literis
nostris credentialibus, facies salutationes hortationes et oblationes
convenientes et honorificas prout iudicaveris convenire honori et dignitati
illius domini, et nostri dominj, utendo omnibus illis amabilibus
et honorabilibus, et omni significatione benevolentiae plenis
verbis que intelliges prefato domino, et moribus, ac nature gentis
grata esse. In primis autem gratulaberis cum excellentia sua de
omni prosperitate, felicitate et propagatione persone et imperij sui,
que, quanto prosperiora et feliciora splendidioraque sunt, tanto
majorem voluptatem capimus, ut decet veros et bonos amicos ac
studiosos illustrissimae domui suae, amplificando et ornando partem
istam sicut noveris convenire--Subsequenter expones celsitudini
suae quod cum venisset ad nos orator suus una cum nobile
cive et oratore nostro Lazaro Quirino excepimus et vidimus eum
libentissime, audivimusque summa cum jucunditate quaecumque
nobis retulit, nomine illustrissimae dominationis suae, ultra literas
suas nobis scriptas, quas legimus attentissimo animo. Et omnia
fuerunt nobis gratissima, tum propter nostram in excellentiam suam
affectionem et benevolentiam, tum etiam quia cognovimus
dispositionem et propositum suum sapientissimum faciendi magnanime
contra istum Ottomanum comunem hostem immanissimum, et fidei
violatorem atque fractorem, ob rationes et causas precedentissime
memoratas et per dictum oratorem suum, et per literas excellentiae
suae, quum provocata et lacessita illustrissima dominatione sua partim
perfidia, partim immoderata libidine dominandi universo orbi
ottomani ipsius vendicare se disponat. Quibus quidem causis, nos
etiam quamvis nostris finibus semper contenti viximus, precedentibus
multis injuriis et occupatone cujusdam loci nostri in Amorea, inducti
et coacti sumus capere arma et terra et mari resistere insatiali
appetitui suo perdendi omnes. Qui non est dubium ad alium
non vigilat, quod, superatis nobis, posse expeditius et liberius sequi
cogitationes et designa sua in provinciis asiaticis, in primis contra
illustrissimam dominationem suam et alios dominios asiaticos, cum
ipse fedifragus nemini fidem servet, aut juramentum teneat. Quin
imo, spreta omni fide, violatoque juramento, multos dominios perdidit,
et poenibus delevit. Sed speramus, auctore Deo optimo maximo,
cui displicent talia, ac procedente excellentia vestra magnanimiter
et potenter sicut decrevit, et pro amplitudine imperii et magnitudine
virium suum merito potest, cogitationes et designia ipsius Ottomani
frustrabuntur, nec succedent sibi ut putat. Nam et nos, pro
viribus nostris maritimis et terrestribus quas auximus, et quotidie
magis augemus, provocati et lacessiti tot et tantis iniuriis, faciemus
simul et semel omnem conatum nostrum. Et hoc modo coactus,
continebit ac retrahet se induceturque potius timendi sibi,
et dubitandi de exterminio suo, quam inquietandi et infestandi alios et
universum orbem sibi promittendi; cohortando et inanimando excellentiam
prefati domini ad hoc, ac omni efficatia verborum declarando
sibi optimam nostram dispositionem et promptitudinem ad
hanc rem, et impresiam aggrediendam et conficiendam insimul, et
animis conspirantibus invicem. Et pro majore reputatione rerum
nostrarum, ac pro accendendo magis excellentiam suam, commemorabis
et foedus et ligam nostram cum serenissimo domino rege Ferdinando
Sicilie, etc., pro defensione statuum nostrorum contra dictum
Ottomanum, tangendo etiam ad propositum tuum, quod non deficient
etiam nobis favores summis patris nostri et aliorum potentatum
Italiae, et hoc pro sicuritate sua, cum omnibus minitetur
draco iste et insatiabilis serpens fidei fractor et dominorum eversor.
Dictis et expositis rebus predictis, subiungere te volumus, quod
fieri potest pervenisse ad noticiam excellentiae suae nos misisse oratores
nostros prefatum ottomanum. Et ut omnia inotescant illustrissimae
dominationi suae eidem notificamus, quod ante adventus oratoris
sui ad nos, jam expediveramus et miseramus ipsos oratores
nostros ad predictum Ottomanum, suasi et exhortati ad pacem per
personas medias. Quia nescimus quem finem habitura sit et quando
tamen dicta pax sequeretur, non restabimus nihilominus esse ille
boni amici et studiosi omnis exaltationis et felicitatis excellentiae
suae, sicut semper fuimus et sumus, nec fidem unquam capiemus de
eo sicuti eccellentia sua sapientissime nobis dici fecit, excusabitisque
nos, quia si prius venisset orator suus et magnanima voluntas
sua nobis innotuisset, suprasedendum curassemus in mittendis dictis
nostris oratoribus.
Ad propositum tuum ubi melius tibi occurret dices prefato domino,
quod si distulimus expedire oratorem suum factum est ex
multis nostris occupationibus in preparando classem nostram numerosiorem
et majorem solito, et in mittendo trans mare copias nostras
armigeras et alia multa necessaria sicut fieri solet.
Volumus preterea, ut sub literis nostris credentialibus visitare
debeas nomine nostro illustrissimam dominam consortem praefati
domini, utendo verbis onorificis et convenientibus, ac commemorandi
antiquam et bonam amicitiam quam semper habuimus cum serenissimo
imperatore olim genitore suo, offerendo nos etc., ac inanimando
excellentiam suam, ex substantia hujus nostre commissionis,
ad exortandum illustrissimum dominum consortem suum ad istam
impresiam contra turcum sicut semper fecit, et per literas
suas alias de his nobis scripsit.
Posteaquam autem exposueris hec nostra mandata, et steteris apud
prefatum illustrissimum dominum per aliquod dies sicut tibi melius
videbitur, ac desumpta tota illa informatione et minutiore quam habere
et intelligere poteris de potentia prefati domini, etate, valitudine,
habilitate, statu, situ, redditibus, exercitibus, confinibus, vicinis,
ac demum de dispositione et voluntate ipsius domini ad istam
impresiam, et quibuscumque aliis rebus, que merito nostra cognitione
digne et alicujus momenti et extimationis judicaveris, ita ut
reditu tuo possimus capere certitudinem de rei veritate, et labor ac
impensa istius tuae legationis non videatur omnino inutilis, sed potius
per tempora futura fieri possit constructus aliquis de rebus
istius domini, nostra intentio est ut accepta bona et grata licentia
a prefato domino, revertaris ad prasentiam nostram bene et comulatissime
instructus, aut per illam celeriorem et securiorem viam que
tibi videbitur, aut si haberes modum veniendi usquam ad marittima
loca cum exercitibus prefati domini quos mittere contra loca Turci,
que via judicio aliquorum et telior et tutior foret, in hoc casu
te gubernabis cum omni diligentia et studio.
Et ex nunc captum sit, quod praefactis domino et consorti suae
fieri debeant et miti per ipsum nostrum oratorem duo exenia de
panno aurato prout videbitur collegio, et oratur ipsius domini hic
existens vestiatur de veluto.
De parte 74
De non 2
Non sincere 4.
Ser Aloysius Donato sapiens ordinum, vult quod differatur expeditio
dicti oratoris donec habeatur ab oratoribus qui sunt ad Turcum litere
de successu rerum.