ILLUSTRI DOMINO HASANBEI VID. USSUN CASSANO.

Accipimus literas Ex. V. quas nobis redidit Cassanus Azanus

lator præsentium, ex quibus intelleximus quæcumque Ex. V. ad nos

scripsit de optima dispositione et promptitudine sua faciendi et

magnanime belligerandi contra insolentissimum Mahometem regem

turcorum, inimicum communem, et universi fere orbis acerrimum

hostem, nec non q. ferventer et efficaciter nos exortatur ut non modo

faciamus potenter et hostem nostrum aggrediamur validissimis viribus,

sed etiam excitemus ceteros principes christianos ad hoc bellum

necessarissimum, quo pestis hæc et pernicies omnium in pace

vivere cupientium perdatur et debellatur!

Commemorando singularem benevolentiam et sinceram amicitiam,

qua nobis efficitur Ex. V. quamobrem respondentes agimus Ill. Dominationi

vestrae ingentes gratias pro hujusmodi suo perhumano et

prudentissimo scribendi officio. Quo nihil nobis gratius fieri potuisset,

et certe nunquam explicare et verbis consequi possemus quantopere

amemus et charam habeamus benevolentiam et amicitiam vestram:

atque quam maxime nobis cordi sit audire et intelligere ista,

quae ad nos scripsistis vehementer pertinentia ad utriusque nostram

salutem. Verum ut Ex. V. cognoscat nos quoque promptissimos et

paratissimos esse faciendi omnia adversum communem hunc hostem,

nihilque intentatum omittere quo omnino debelletur. Qui non contentus

finibus suis universum fere orbem terrarum subjicere sibi

conatur.

Scitote jam nos habere potentissimam classem in mari, quam ad

paucissimas dies potentiorem et validiorem reddemus supra XL

triremium navium complurimum. Item in Amoream mittimus copias

nostras armigeras, ut firmum exercitum opponamus hosti. In Albaniam

quo equites et pedites ultra illos quos habemus in magno numero

transmittimus. Habemus praeterea oratorem nostrum apud regem

Hungariae qui continue horatur et instat Maj. Suam, ad magnanime

persequendum bellum, qui jam est in armis potenter. Summusque

Pontifex pater et caput omnium christianorum nobiscum sentit, qui

nihil aliud molitur, nihil aliud parat, quam contundere rabiem hostis

hujus nostri et excitare christianas vires in eum.

Restat tantum ut Ill. D. V. persequatur magnanime bellum ut

coepit, et potenter irruat adversus loca et provincias hostis atque undique

eum exagitet. Nunc quoque est tempus optatum. Nunc offert se

occasio ut omnes liberemur continua molestia et solecitudine confracto

et penitus confecto immanissimo isto dracone. Et ita nos hinc

faciemus nec rei ulli parcemus quantum in nobis erit. Gratissimum

autem nobis erit ut V. E. nobis soepius scribat, et certiores faciat de

progressibus vestris, et mittat litteras ad consulem nostrum Aleppi qui

celeriter eas mittet. Et ita nos per illam viam faciemus ut alter alterius

res intelligat. Rogantes ad extremum ut V. E. cohortari placeat

Ill. Dominum Caramanum ad faciendum magnanime et bellum

constanter perseverandum, quam non deerunt sibi omnes nostri

favores possibiles.

Scribantur similes, mutatis mutandis, ill. Theodorae domini

imperatori Trapezundae filiae magni conjugi præfati Hassanbei, in

responsionem litterarum suarum, cum gratiarum actione munusculi

dominio nostro missi.

De parte 96.

De non 0.

Non sinceri 2.

_Secreta XXII, pag. 132._

La Repubblica di Venezia e la Persia · 第 43 / 148 题