[1] Parisatis mãy de Cyro, Rey de Persia.
[2] Vt fruges sub grata aëris temperie proficiunt; sic scientiæ, &
artes sub dominantium liberalitate, honorificentia, benignitate.
_Plutarch lib. 2. de virtute, & fortuna Alexandri._
[3] Telȩ sericȩ ætate Iustiniani Imperatoris cȩptȩ, quæ priùs à
Persicis mercatoribus tantùm deferebantur, cum ignorarent quomodo
fierent, nec scirent fila esse vermium. Cæterùm originem illius duo
Monachi ex India Byzantium profecti, declararunt, fœtumque illorum
vermium, oua nimirũ peregrina attulerunt, & in fimo collocata in vermes
transformarũt, & mori folijs aluerũt, indeque naturâ magistrâ ipsis
filnm reddentibus, sericum confecerunt. _Zonaras 3. Annal. tom. 3. p.
95._
[4] Effecit Deus, vt alter alteriûs indigeremus, vt sic nos quoque
conjungeret; quoniam amicitias maximas facit vsus, & indigentia,
propterea nec omnia vbique gigni permisit, vt inde etiam cogeret
permisceri, _Chrisost. hom. 34. in 1. ad Corinth._
[5] Ex ea merce negotiatores, vel maximum capiunt emolumentnm, siquidem
nauibus quotannis in Europam euecta, certissimo compendio longè,
latéque diu enditur.
_Maffæus in libro secundo historiarum Indicarum, mihi pag. 68._
[6] Eos Monacos Iustinianus, in præsentia, muneribus; de cætero
magnis pollicitationibus ad illud præstandum confirmauit. _Procopius
Cæsariensis, & ex eo Zonaras 3. Annalium tom. 3._
[Illustração]