Thrasyllus valdē amābat Charitēn, eamque in mātrimōnium

dūcere cupiēbat. Hoc autem nūllō modō facere

poterat, nam Charitē Tlēpolemō cuīdam iam nūpserat,

marītumque suum māximē dīligēbat. Thrasyllus igitur

Tlēpolemum, nūllō cōnsciō, interficere cōnstituit. Hic

quondam, comitante Thrasyllō, capreās vēnātum

profectus—neque enim ferōciōrēs ferās, dente vel cornū

armātās, Charitē marītum suum quaerere patiēbātur—ad

silvam dēnsissimam cum canibus vēnāticīs pervēnit.

Repente ē mediā silvā immānis exsurgit aper, saetīs inhorrentibus

squālidus, dentibusque frendentibus spūmeus,

et fortiōrēs canum comminus aggrēssus, dentibus hāc illāc

iactātīs lacerāvit interfēcitque; deinde calcātīs rētibus,

quae prīmum retinuerant impetum, effūgit et sēsē in fugam

dedit. Quae cum ita gererentur, Thrasyllus fraudis

occāsiōnem nactus, sīc Tlēpolemum compellat. 'Quid hīc

dubitāmus pavōre perculsī et tam opīmam praedam ē

mediīs manibus āmīttimus? quīn equōs ascendimus?

quīn ōcius īnstāmus? ēn cape vēnābulum et ego sūmam

lanceam.' Neque morātī prōtinus īnsiliunt equōs summō

studiō aprum īnsequentēs. Prior Tlēpolemus iaculum,

quod gerēbat, īnsuper dorsum ferae contorsit. At

Thrasyllus ferae quidem pepercit, sed equī, quō vehebātur

Tlēpolemus, postrēmōs poplitēs lanceā amputat.

Quadrupes dēlāpsus, quā sānguis efflūxerat, tōtō tergō

supīnātus, invītus dominum suum ad terram dēvolvit;

nec mora, sed eum ferōcissimus aper invādit iacentem,

āc prīmō vestēs ēius, mox ipsum resurgentem multō

dente laniāvit. Nec coeptī nefāriī bonum piguit amīcum,

sed Tlēpolemō volnerāta crūra contegentī, auxiliumque

miserē rogantī, per femur dexterum dīmīsit lanceam;

ipsam quoque feram facilī manū transfōdit. Ad hunc

modum interfectō dominō, servī ēius, quisque ē suā

latebrā, concurrērunt. At ille, quamquam, vōtī compos,

et prōstrātō inimīcō, laetus agēbat, voltū tamen gaudium

tegēbat, dolōremque simulābat, et cadāver, quod ipse

strāverat, avidē complexus omnia quidem lūgentium

officia affīnxit. Sīc ad nostrī similitūdinem, quī vērē

lāmentābāmur, maerōre fictō, manūs suae culpam aprō

dabat. Charitē autem simul atque audīvit marītum suum

esse mortuum, summā celeritāte ad silvam contendit

et tōtam sē super corpus effūdit; aegrē manibus suōrum

ērepta domum rediit; saepenumerō Thrasyllus manūs

ēius ā pectore pulsandō āmovēre, lūctum sēdāre, blandīs

vōcibus dolōrem mulcēre frustrā cōnābātur. Sed officiīs

fūneris statim exāctīs, id prōtinus puella agēbat ut

mortem quam celerrimē obīret ipsa. Crēderēs eam inediā

velle vītam fīnīre; nihil enim edēbat, īmīs in tenebrīs

abscondita lūcem sōlis vītābat. Sed Thrasyllus tandem,

adiuvantibus amīcīs, eī persuasit ut aliquantulum cibī

ederet, neque corpus suum omnīnō neglegeret. Nec

sē retinēre potuit quīn flāgitāret eam, adhūc flentem

marītum, adhūc vestēs lacerantem, capillōs adhūc distrahentem,

ut priōris marītī oblīta sibi nūberet. Sed

Charitē ā nefandō prōpositō abhorruit, cōnābāturque

efficere ut flāgitantem dēciperet. Tālia recordantī somniīs

umbra miserē trucidātī Tlēpolemī, saniē cruenta et

pallōre dēfōrmis, surgere vidēbātur atque hunc in modum

loquī. 'Mea cōniux, vēnī ut necem meam in Thrasyllō

vindicēs, nam scelestus ille lanceā suā mē ad Orcum

mīsit.' Deinde omnibus rēbus patefactīs umbra ēvānuit.

Charitē tamen nēquissimum percussōrem pūnīre et miseriīs

vītae sēsē subtrahere cōnstituit. Thrasyllum igitur prīmā

vigiliā tacitum iūssit ad forēs suās accēdere nūllōque

cōnsciō domum intrāre. Placuit Thrasyllō hoc cōnsilium;

nec fraudis aliquid suspicātus, sed spē sublātus, cubiculum

irrēpsit, Charitēque eī vīnum sopōriferō venēnō immīxtum

dedit, quō pōtū sōpītum eum aggrēssa est, acūque ē

crīnibus dēpromptā oculōs ēius volnerāvit prōrsusque caecum

illum relīquit. Tunc nūdō gladiō arreptō per mediam

urbem sē prōripuit āc prope marītī sepulcrum mortem

sibi cōnscīvit. Thrasyllus vērō, omnibus rēbus cōgnitīs,

nūllō aliō modō sē tantum scelus expiāre posse ratus, nec

tantō facinorī gladium sufficere, sponte suā ad sepulcrum

sē recēpit et 'Ēn ultrō vōbīs, īnfestī Mānēs, adest victima',

saepe clāmitāns, valvīs super sēsē dīligenter obserātīs,

inediā statuit fīnīre vītam suā sententiā damnātam.

Simōnidēs poēta.

Quibus iam nārrātis alius quīdam dīxit fābulam dē

Gabiēnō sibi in memoriam revocāvisse et aliam dē

poētā Simōnide fābulam, omnibusque flāgitantibus ut

nārrāret sīc incēpit: 'Ōlim Simōnidēs, cum ad lītus nāvem

appulisset, inhumātumque corpus ibi inventum sepultūrā

affēcisset, admonitus ab umbrā nē proximō diē nāvigāret,

nam sī nāvigāsset naufragiō esse peritūrum, in terrā

remānsit. Quī inde solverant, flūctibus et procellīs in

cōnspectū ēius obrutī sunt. Ipse gāvīsus est, quod vītam

suam somniō quam nāvī crēdere māluisset. Memor

autem beneficiī ēlegantissimō carmine virum celebrāvit,

quō melius illī et diūturnius in animīs hominum sepulcrum

cōnstituit quam quod in dēsertīs arēnīs strūxerat.'

Mihi quidem brevior haec fābula multō magis placuit

quam illa dē Thrasyllō longior, neque mē retinēre poteram

quīn ita dīcerem. Quibus dictīs, longiōris fābulae auctor

dīxit oportēre puerulōs tacēre neque stultōs sē praestāre,

cuī is quī de Simōnide nārrāverat 'Interdum' respondit,

'etiam stultus bene loquitur'.

Comitēs Ulixis.

Hī igitur iūrgiō alius alium lacessere coepērunt neque

multum aberat quīn ē iūrgiō rīxa orerētur. Itaque pater

statim 'Ulixem' inquit, 'trāditum est errantem, ēversō

iam Iliō, tempestātibus hūc illūc et ad aliās Ītaliae āc

Siciliae urbēs et Temessam etiam appulsum; ibi dē

nāvālibus sociīs ēius ūnum, virgine per vīnum violātā, ab

oppidānīs contumēliam vindicantibus lapidibus obrutum.

Ulixem quidem nūllā ratiōne mortem ulcīscendī initā

inde profectum; peremptī vērō sociī mānēs nūllum

saeviendī fīnem in cūiuslibet aetātis hominēs fēcisse,

dōnec patriam relictūrī Temessēnsēs, ut eam pestem

effugerent, Pȳthicī Apollinis respōnsō hērōem plācāre

iūssī sunt et cōnsecrātō eī solō templum aedificāre;

dēvovēre eī praetereā quotannīs virginem illam, quae

ipsīs fōrmōsissima vīsa esset. Quod cum illī ex ōrāculō

facere pergerent, nihil omnīnō gravius dehinc passī

sunt. Forte vērō cum vēnisset Euthȳmus Temessam,

eō ipsō tempore quō sollemne nūminī sacrum fīēbat, rē

tōtā cōgnitā, āiunt illum postulāsse ut in templum intrōmītterētur;

ibi virginem cōnspicātum, prīmō misericordiā

commōtum, deinde etiam amōre incēnsum; āc puellam

quidem, sī ab eō servāta esset, sē in ēius manum conventūram,

fidem dedisse. Armīs igitur captīs cum geniō

congrēssum; illum victum moenibus et agrō excessisse, ē

cōnspectū prōrsus hominum in mare dēmersum ēvānuisse.

Fuisse memorant, cīvitāte ūniversā ē foedissimā calamitāte

līberātā, māximē illūstrēs Euthȳmī nūptiās'. Quibus

nārrātīs 'Mīrum' inquit, 'quam mīrābilēs apud māiōrēs

nostrōs rēs acciderint; nūsquam tālia hodiē audīmus'.

'Sed accidunt' respondit alius, 'et apud nōs.'

Caesar Rubicōnem trānsit.

Quid enim Caesarī ōlim accidit dubitantī utrum

Rubicōnem flūmen trānsīret necne? Nam post sōlis

occāsum, mūlīs ē proximō pistrīnō ad vehiculum iūnctīs,

occultissimum iter modicō comitātū ingrēssus est; et

cum, lūminibus exstīnctīs, dēcessisset viā, diū errābundus,

tandem sub lūcem duce repertō, per angustissimōs trāmitēs

pedibus ēvāsit; cōnsecūtusque cohortēs ad Rubicōnem

flūmen, quod prōvinciae ēius fīnis erat, paulum cōnstitit,

āc reputāns quantum mōlīrētur, conversus ad proximōs

'Etiam nunc', inquit 'regredī possumus; quod sī ponticulum

trānsierimus, omnia armīs agenda erunt'. Cūnctantī

ostentum fit hūiusmodi. Quīdam eximiā magnitūdine

et fōrmā proximē sedēns repente appāruit, harundine

canēns; ad quem audiendum cum praeter pastōrēs

plūrimī etiam ex statiōnibus mīlitēs concurrissent, raptā

ab ūnō tubā, ad flumen prōsiluit et ingentī spīritū

classicum exōrsus ad alteram rīpam pertendit. Tunc

Caesar 'Eātur' inquit 'quō deōrum ostenta vocant; iacta

ālea est'.

Cubitum eō.

Equidem vērō quamquam vehementer cupiēbam fābulās

audīre in summō eram terrōre nē quis mē dē Dāvī somniō

percontārētur. Īmmō vērō dum pater nārrat mihi cōnscius

eram animī perturbātiōnis neque procul aberam quīn

rubēscendō omnēs certiōrēs facerem mē perturbārī. Nam

Valerium, avunculum meum, foedā speciē senem et

mihi invīsum, cūriōsē mē spectāre vidēbam. Id igitur

ēgī ut quam celerrimē ē cōnspectū ēius effugerem, quārē

hiāre incipiēbam et omnibus modīs simulāre mē fessum

esse. Quibus animadversīs pater 'Iamdūdum' inquit

'puerulōs dormīre oportet; age nunc, mī Lūcī, iubē

omnēs valēre et ad cubiculum abī'. Simul atque haec

audīvī summō cum gaudiō, salūtātīs convīvīs, discessī,

nam, quamquam plērumque cubitum īre nōlō, sed adultōrum

rītū pervigilāre mālō,—neque intellegere possum

quam ob rem parentēs aliīque adultī tam mōrōsōs sē

praestent ut iūniōrēs semper cubitum dīmīttant priusquam

ipsī dormīre velint,—tunc autem minimē aegrē

ferēbam mē dīmīttī. Quis enim serēnus esse potest cuī

semper aliquis adsit terror? Beātum illum, cuī mēns

rēctī sibi cōnscia; sed nēmo, cuī animī serēnitās abest,

beātus dīcī potest quamvīs sit dīves. Ut Horātius dīcit:—

Dēstrīctus ēnsis cuī super impiā

cervīce pendet, nōn Siculae dapēs

dulcem ēlabōrābunt sapōrem,

nōn avium citharaeque cantūs

somnum redūcent.

Dionȳsius et Dāmoclēs.

Neque Dionȳsius, Syrācūsārum tyrannus, quī tantās

habēbat dīvitiās, tantamque rērum abundantiam, putābat

sē esse beātum. Nam cum quīdam ex assentātōribus

ēius, Dāmoclēs, commemorāret in sermōne cōpiās ēius,

opēs, māiestātem dominātūs, rērum abundantiam, māgnificentiam

aedium rēgiārum; negāretque umquam beātiōrem

quemquam fuisse: 'Vīsne igitur,' inquit, 'Dāmoclē,

quoniam haec tē vīta dēlectat, ipse eandem dēgustāre, et

fortūnam experīrī meam?' Cum sē ille cupere dīxisset,

collocārī iūssit hominem in aureō lectō, strātō pulcherrimē

textilī strāgulō, māgnificīsque operibus pīctō; abacōsque

complūrēs ornāvit argentō aurōque caelātō. Tum ad

mēnsam eximiā fōrmā puerōs dēlēctōs iūssit cōnsistere,

eōsque nūtum ēius intuentēs dīligenter ministrāre. Aderant

unguenta, corōnae; incendēbantur odōrēs; mēnsae

conquīsītissimīs epulīs exstruēbantur. Fortūnātus sibi

Dāmoclēs vidēbātur. In hōc mediō apparātū fulgentem

gladium, ē lacūnārī saetā equīnā aptum, dēmīttī iūssit, ut

impenderet illīus beātī cervīcibus. Itaque nec pulchrōs

illōs ministrātōrēs aspiciēbat, nec plēnum artis argentum;

nec manum porrigēbat in mēnsam; iam ipsae dēfluēbant

corōnae. Dēnique exōrāvit tyrannum ut abīre licēret,

quod iam beātus nōllet esse.

Satisne vidētur dēclārāsse Dionȳsius nihil esse eī

beātī, cuī semper aliquis terror impendeat?

Fūnus.

Hodiē pater nōs omnēs iūssit vestēs mūtāre quia avus

meus mortuus esset. Erat homo prōvectae aetātis,

facilis ergā omnēs cōmisque, puerīs praecipuē benīgnus.

Mihi saltem quotiēns eum vīsēbam, crustula, vel alia

quaedam puerīs grāta, semper dabat. Summō igitur

dolōre affectus sum cum audīvissem eum esse mortuum.

Mortem obiit nūdius tertius, aviaque mea, quae aderat,

oculōs ēius exstantēs rigentēsque clausit; quibus clausīs,

cadāver inclāmābat 'Avē' vel 'Valē' identidem iterāns.

Deinde cadāver humī dēpositum pollīnctōrēs (quasi pellis

ūnctōres) quōs libitīnāriī mīserant, aquā calidā lavant

unguentīsque variīs unguunt. Quae cum gererentur

uxor, animī valdē commōta, hūc illūc ambulābat et

'Utinam' clāmāvit 'adhūc vīveret; numquam anteā percēpī

quam cārus mihi esset. Ō stultōs mortālēs! quī

nisi quod Libitīna sacrāvit nihil mīrēminī'. At pollīnctōrēs,

cum mūnera sua rīte cūrāvissent, corpus albā

vestītum togā in lectō prope vēstibulum pedibus ad forēs

versīs tanquam novissimē exitūrum composuērunt; mortuum

sīc positum necessāriī lūgēbant; omnibusque rītū

perāctīs et trientī ōrī impositō nē ad portitōrem illum sine

viāticō abīret, discessērunt omnēs. Tum dēmum cupressī

rāmus foribus est affīxus.

Posterō diē exsequiae dūcēbantur, multīque necessāriī

fūnerī intererant; quattuor vespillōnēs (hōc modō appellantur

quia vespertīnō tempore mortuōs efferunt) mortuum

feretrō impositum pedibus efferēbant; accēnsīs facibus

pompa longa sequēbātur, quam dēsīgnātor, līctoribus adiuvantibus,

ōrdinābat; tībīcinēs prīmī incēdēbant; deinde

praeficae quae ut mortuī laudēs, immīxtīs lāmentīs, canerent

condūctae erant, histriōnēs deinde scurraeque, quī

māgnō cum cantantium sonō sequēbāntur, inter quōs

et archimīmus erat, quī persōnam avī meī agēbat atque,

ut est mōs, facta āc dicta ēius imitābātur. Quod tam

bene faciēbat ut frāterculus meus, quippe quī nōn dubitāre

posset quīn mortuus iterum vīveret, summō terrōre

afficerētur. Proximī erant lībertīnī pilleāti; ante ipsum

cadāver imāginēs māiōrum ferēbantur, deinde necessāriī

vestibus pullātīs amictī. Tandem ad būstum perventum

est, ubi rogus ārae īnstar exstrūctus iam stabat. Cadāvere

impositō necessāriī ardentī face, voltibus āversīs,

pyram incendērunt; odōrēs, unguenta, alia mūnera, in

īgnem iēcērunt; victimās quoque ut mānēs plācārent apud

pyram mactāvērunt; combūstō rogō, exstīnctōque īgnī,

vīnōque super cinerēs effūsō, ossa collēcta urnae sunt

imposita, ipsaque urna sepulcrō. Quibus perāctīs vātes

quīdam omnēs, quī aderant, aquā lūstrālī ē laurī rāmō

iniectā lūstrāvit et 'Īlicet' clāmāvit; omnēs deinde

priusquam abiērunt novissima verba dīxērunt mortuumque

iūssērunt valēre. Nōn ita multō post hoc ēlogium

in sepulcrō est sculptum:—

DĪS MĀNIBUS SACRUM

HĪC IACET

M. Cornēlius Polliō

S.T.T.L. [sit tibi terra levis.]

Ā sōle exoriente suprā Maeōtis palūdēs

nēmo est quī factīs aequiperāre queat.

sī fās endo plagās caelestum ascendere cuīquam est,

mī sōlī caelī māxima porta patet.

Tēstāmentum et līs inde orta.

Tēstāmentō apertō atque recitātō haec invēnimus:

hērēdēs īnstituerat prīmōs, Līviam (uxōrem suam) ex

parte dīmidiā, Sīlium (avunculum meum et patre nātū

māiōrem) ex parte tertiā; secundum, Sextum Cornēlium

(patrem meum) ex sextante. Haec patris hērēditās

fundus erat Sabīnus, quī māximae molestiae nōbīs erat

initium. Namque in tēstāmentō 'Sextus Cornēlius'

modo erat scrīptum cōgnōmine omīssō; alter tunc Rōmae

erat Sextus Cornēlius, quī simul atque dē tēstāmentō

audīvit fundum nostrum, ut hērēs, sibi vindicāvit. Amīcōrum

operā pater diū cōnābātur lītem compōnere;

tandem autem nōn facere potuit quīn adversārium suum

(Libanus erat eī cōgnōmen) in iūs vocāret. Domum

igitur profectus 'In iūs' inquit, 'tē vocō; sequere ad

tribūnal'. Cum negāret ille, pater ad praetereuntem quemdam

versus 'Licetne antestārī?' rogāvit; hīc auriculam

oppōnit et Libanus in iūs rapitur. Prīmō tamen

simulāvit sē aegrōtāre nē in iūs īret; negāvit dēnique sē

posse ambulāre. Sed pater plaustrum mīsit quō ad

praetōrem veherētur. Sed etiam tunc Libanus domō

suā, tūtissimō refugiō, ēgredī recūsābat. Itaque pater,

quippe quī scīret eum fraudis modo causā latēre, epistulā

mīssā, iterum eum in iūs ēvocāvit. Libanus igitur

quī timēbat nē pater in bona sua mītterētur, sī diūtius

latuisset, domō tandem ēgrēssus est, et pater sine morā

eum in iūs rapuit. Fāstus, ut accidit, diēs erat—diēs

fāstī ā 'fandō' appellantur, quod hīs diēbus praetōrī licet

haec tria verba fārī

DŌ, DĪCŌ, ADDĪCŌ

nam praetor āctiōnem dat, iūs dīcit, bona vel damna

alterutrī adversariōrum addīcit. Hoc et Ovidius Nāso

poēta expōnit:–

Ille nefāstus erit, per quem tria verba silentur:

fāstus erit, per quem lēge licēbit agī.

Pater igitur, cum ad forum perventum est, cōram praetōre

lītem quam in reum intendēbat, exposuit, āctiōnemque

postulāvit. Libanus simul ōrāvit ut advocātus sibi

darētur quī causam suam ageret. Āctiōne datā, pater lēgulēium

arcessīvit quī fōrmulam scrīberet; timēbat enim nē,

sī quid in fōrmulā concipiendā errāvisset, causa caderet;

deinde fōrmulam hōc modō rēctē scrīptam Libanō recitāvit;

vadēs quoque poposcit quī spondērent eum perendiē

adfutūrum, cuī Libanus, nē in vincula iacerētur, vadimōnium

dedit. Quibus factīs domum est discessum.

Apud nōs tōtus diēs summō cum silentiō agēbātur;

īmmō vērō pater ita animī commōtus est ut nīl cēnae

edere posset. Omnēs igitur rem compōnere cōnābāmur;

pater prōmīsit fore ut reum iūdiciō absolveret sī modo

fundum sibi reddidisset. Sed nūllō modō efficere potuimus

ut hoc faceret.

Diē cōnstitūtō pater sē ad tribūnal praetōris māne

contulit; nōndum aderat Libanus; paululum vidēbātur

vadimōnium dēsertūrus esse; tandem autem vēnit obiitque

vadimōnium. Ingrēssus forum, 'Ubi tū es' inquit,

'quī mē vadātus es? Ecce mē tibi sistō, tū contrā et

tē mihi siste.' 'Adsum' respondit pater; deinde ille

'Quid ais?' rogāvit, cuī pater 'Āiō fundum, quem possidēs,

meum esse; inde ego tē ex iūre manum cōnsertum vocō'; et

Libanus respondit 'Unde tū mē ex iūre manum cōnsertum

vocāstī, inde ibi ego tē revocō'. Quibus dictīs praetor

'Utrīsque' inquit, 'superstitibus praesentibus, istam

viam dīcō.' Statim ambo proficīscēbantur tamquam

glaebam allātūrī; ubi autem praetor sine morā 'Redīte

viam' inquit, ambo rediērunt, et praetor 'Utī nunc possidētis,

ita possideātis; vīm fierī vetō', dīxit. Deinde hunc

in modum agēbātur āctiō.

Pater meus, quippe quī possessiōne dēiectus esset,

ad Libanum versus 'Quando' inquit 'ego tē in iūre cōnspiciō,

postulō an siēs auctor (id est possessor) unde

iūs meum repetere possim'; deinde postulāvit ut satisdaret

sē nihil dēterius in possessiōne factūrum vel abscīdendō

arborēs vel aedificia dēlendō. Tunc praetor

utrīque imperāvit ut sacrāmentum solveret. Quā pecūniā

solūtā, pater rūrsus 'Quando negās' inquit, 'hunc

fundum esse meum, sacrāmentō tē quīngēnāriō prōvocō;

spondēsne quīngentōs, sī meus est?' 'Quīngentōs'

respondit Libanus, 'spondeō, sī tuus sit. Et tū

spondēsne quīngentōs, nī tuus sit?' Et 'Spondeō' respondit

pater, 'nī meus sit'; deinde ad praetōrem versus

hōc modō pergit 'Praetor, recuperātōrēs postulō ut

dēs in diem perendinum', et praetor recuperātōrēs sīc

dedit: 'C. Aquillī, iūdex estō. Sī pāret fundum Sabīnum,

dē quō Cornēlius Polliō cum Libanō agit, Cornēlī

esse ex iūre Quirītium, neque is Cornēliō ā Libanō restituātur,

tum Libanum condemnā.' Omnibus recuperātōribus

hunc in modum addictīs, pater et Libanus inter sē in

perendinum diem, ut ad iūdicium venīrent, dēnūntiāvērunt.

Quibus factīs iterum domum est discessum.

Domī inter cēnandum māter cum animadverteret

patrem tantā taciturnitāte oppressum 'Utinam' inquit,

'pater tuus numquam esset mortuus, neque

fundum istum tibi relīquisset; nam nīl nisi molestiam

cūramque nōbīs praebet. Horātius scīlicet scrīpsit

Cūr valle permūtem Sabīnā

dīvitiās operōsiōrēs?

Sed nesciō quid nōbīs saltem molestius fierī possit quam

fundus ille Sabīnus'. At pater 'Nīl muliere loquācius

est' respondit, et omnēs cubitum abiimus.

Tertiō diē iterum ad tribūnal rediimus. Quisque

iūdex sē ex animī sententiā iūdicātūrum esse hōc modō

iūrāvit: lapidem dextrā tenēns 'Sī sciēns fallō' dīxit,

'tum mē Diēspiter, urbe salvā et arce, ē bonīs ēiciat,

ut ego hunc lapidem'. Quibus dictīs in subselliīs sedēbat,

quasi ad pedēs praetōris. Ipse praetor, togā praetextā

amictus, in sellā curūlī sedēbat. Ut sūdābat! Ō miserum

hominem aestīvō tempore tot vestibus vestītum! Equidem

vērō mihi grātulābar quod nōn eram praetor nec togā

praetextā, sed tunicā modo, amictus. Advocātī utriusque

partis causās agunt, sed ōrātiōnēs omīttam, nē taedium

vōbīs moveam. Causā utriusque perōrātā, iūdicēs paulisper

dēlīberant, deinde sententiīs lātīs, praetor assurrēxit

et clāmāvit 'Secundum Sextum Cornēlium Polliōnem

lītem dō'. Quibus audītīs nōs omnēs summō gaudiō

affectī sumus et, līte tam bene iūdicātā, domum redīvimus.

Rūs ītur.

Posterō diē pater sē ad hunc Sabīnum fundum abitūrum

esse dīxit; et mē sēcum dūxit. Ō quam grātum

mihi erat rūs post tot urbis strepitūs forīque negōtia!

Mihi quidem rūs semper vidētur urbe multō melius esse.

Ut dīcit Iuvenālis—

nam quid tam miserum, tam sōlum vīdimus ut nōn

dēterius crēdās horrēre incendia, lāpsūs

tēctōrum assiduōs āc mīlle perīcula saevae

urbis, et Augustō recitantēs mēnse poētās?

Diū per vīcōs artissimōs, raedīs, armentīs cōnfertōs,

vehimur et

'nōbīs properantibus ōpstat

turba prior, māgnō populus premit āgmine lumbōs

quī sequitur; ferit hic cubitō, ferit assere dūrō

alter, at hic tīgnum capitī incutit, ille metrētam.

Pinguia crūra lutō, plantā mox undique māgnā

calcor et in digitō clāvus mihi mīlitis haeret;

scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat

serrācō veniente abiēs, atque altera pīnum

plaustra vehunt, nūtant altē populōque minantur;

nam sī prōcubuit quī saxa Ligustica portat

axis et ēversum fūdit super āgmina montem,

quid superest ē corporibus? quis membra, quis ossa

invenit? obtrītum volgī perit omne cadāver

mōre animae. Domus intereā sēcūra patellās

iam lavat et buccā foculum excitat et sonat ūnctis

strīglibus et plēnō compōnit lintea gūtō.

Haec inter puerōs variē properantur, at ille

iam sedet in rīpā taetrumque novīcius horret

porthmea nec spērat caenōsī gurgitis alnum,

īnfēlix nec habet quem porrigat ōre trientem'.

Tandem ad pōmērium tūtī pervenīmus, et, urbe relictā,

agrōs apertōs vidēmus. Quam fēlīcēs omnēs

videntur esse rūsticī!

Ego vērō nōn facere poteram quīn Horātī versūs in

memoriam revocārem

Beātus ille, quī procul negōtiīs,

ut prīsca gēns mortalium,

paterna rūra bōbus exercet suīs,

solūtus omnī faenore,

neque excitātur classicō mīles trucī,

neque horret īrātum mare,

forumque vītat et superba cīvium

potentiōrum līmina.

Circā merīdiem, itinere perfectō, ad fundum nostrum

pervēnimus. Longē ab aliīs remōtus sōlus in valle reconditā

iacēbat; vīlicus nōs excēpit et ubi vīllam intrāvimus

prandium parātum nōbīs apposuit.

Prānsus per tōtum fundum vagābar, summā admīrātiōne

affectus. Vīlicus mihi omnia dē variīs aedificiīs,

dē animālibus expōnēbat. Tōta locī amoenitās māximē

mihi cordī erat; quam bene nōs monet Iuvenālis:—

Hortulus hīc puteusque brevis nec reste movendus

in tenuēs plantās facilī diffunditur haustū.

vīve bidentis amāns et cultī vīlicus hortī;

unde epulum possīs centum dare Pȳthagorēīs.

est aliquid, quōcumque locō, quōcumque recessū

ūnīus sēsē dominum fēcisse lacertae.

Equidem certē nīl magis cupiēbam quam tōtam nostrō

in fundō vītam dēgere. Quam beātus mihi vidēbātur

noster 'cultī vīlicus hortī' quī numquam ā fundō, nisi ad

mortem, discessūrus esset. Sed in vītā perāctā multum

errāverat, multāsque vīserat cīvitātēs. Multa enim mihi

dē aliīs terrīs nārrāvit, id tamen quod praecipuē mihi

placuit erat fābula dē gruibus quam hunc in modum

mihi exposuit.

Dē gruibus.

'Gruēs aestīvō tempore cum calōrem Aegyptī nōn amplius

ferre possint abeunt; passīsque vēlōrum in modum

ālīs, rēctā viā Scythiam versus per āëra feruntur. Cum

vērō parum concinna corpora vix possint lībrāre (in

mediō enim graviōra, suprā sunt nimis porrēcta, et quae

caudam pars tangit, levior est) necesse est (nōn secus

quam nāvis quae ventīs iactātur) in āëre flūctuent. Quod

cum vel sēnsū vel ipsā compertum habeat experientiā,

nōn prius in altum sē tollit grūs, quam lapidem ōre

sūmat, quī illī et saburrae īnstar est, commodē ut volet,

et salūtī nē pereat.'

Dē cervīs.

Haec mihi mīrantī vīlicus ille de cervīs pergit.

'Cervae quoque, aestīvō tempore, pāscendī causā, ex

Siciliā Rhēgium trānsmīttunt; quī cum nōn exiguus sit

trāiectus, fit tandem ut dēficiant, aegrēque suprā aquam

capita tollant. Ergō hoc excōgitāvērunt remedium.

Singillātim omnēs natant ōrdine, ut alteram sequātur

altera, nōn aliter quam bene īnstrūctus prōcēdit exercitus.

Sequentis enim caput priōris incumbit laterī, atque ita

natant dōnec dēfatīgētur prīma quae āgmen dūcit. Quod

cum fit, illa in tergō locātur, et alia prīmum tenet locum.'

Utrum haec fābula vēra sit necne, nesciō, sed cum vīlicum

offendere nōllem, mē crēdere simulāvī. Deinde tot

rēbus spectātīs dēfessus ad novum meum cubiculum abīvī.

Posterō diē, māne experrēctus, ad flūmen, quod fundum

nostrum praeterit, vīlicō comitante, piscandī causa ambulāvī.

Neque piscium cōpia dēerat, et dum apud

rīpam sedēmus 'Nōn eādem, quā Canius' inquit vīlicus

'fortūnā ūtimur'. 'Deinde mihi rogantī quid eī accidisset

hanc nārrāvit fābulam.

Dolus piscātōrum.

Puer romanus · 第 2 / 5 段