o quae sola faves poltronibus atque ribaldis,
qua causa tanti per te mihi dantur afanni?
Cur mihi non streppas animam de corpore tandem?
Nonne foret melius semel hunc sborrare fiatum,
omnibus in giornis quam mille morire fiatas?
Est fortuna quidem merda merdosior omni,
et tamen a multis tu zuccarus esse videris.
Quos tales utinam cagasanguis amazet adessum,
namque ficaverunt speranzam firmiter omnem
in te, quae tandem das, oyme corada, malannum.
Indarnum studui tibi pro servire gaioffae,
sed mihi voltasti cervellum more gazani,
deque meo penitus privasti ladra piacero.
PE. Quid sturbulentus facis hac, Tonelle, sub umbra?
Nunc ego rampatus longam scalvare pioppam,
ut viridi possem foiamine pascere vaccas,
audivi lacero te suspirare magono.
Deprecor, ut quod habes voias buttare deforam.
Tu scis non pocum strictos nos esse parentos,
scis quantum savius villa sum dictus in ista,
conseium quapropter ego dabo forte galantum
per quem lassabis doiam, Tonelle, dabandam,
forsan et altorium quemquam donabo chiloium.
TO. Nunc nunc pensabam quod me tentare venires,
hinc fuge, perque tuum vadas, Pedrale, viazzum.
Ad corpus sancti, quod blasphemabo lupini,
[Irascitur Tonellus.]
si, Pedrale, loco non te distollis ab isto
nos plusquam cinquanta duos parebimus esse.
PE. Nonne tibi dico quam sis, Tonelle, maruffus?
Scire tuos guaios modo quaero daturus aiuttum,
et vis ad primum mihi testam rumpere tractum?
[Sumpserat nam bastonem.]
TO. De guarda guarda, non magnus bastat afannus,
qui mihi cantono milzam rosegavit ab omni,
si non hic etiam me disturbare veniret.
Expecta, poltrone, volo tibi rumpere schenam,
forsan pentibis mihi nunc venisse davantum.
PE. Vade pianinum, rogo te, mi care Tonelle,
iam non ira viri stravacatur more ledami.
Num, poverelle, tuum patieris battere barbam?
TO. Si tibi perdono, veniat mihi cancar adessum,
quamvis deberem subtilem perdere bragam,
quam soleo tantum festivis ferre diebus.
Guarda, vilane, volo nunc me sborare daverum.
PE. Horsu ne facias, es mattus? vade, padimma.
Qui sumus, an nescis? sta retro, dico, Tonelle.
Mo, sagurate, tuum sic vis tractare Pedrallum,
nescis quam cari sotii sumus atque parenti?
Sic tua de proprio cascat mermoria scanno?
Sta retro, si vis, non dixi, non ego feci
tam grandem cosam per quam me battere debes.
TO. Nonne tibi dixi de prima, vade, Pedrale?
Aut quod deberes oculis te tollere nostris?
Cerne meos vultus, si vis cognoscere doiam.
[Vultus est animi index.]
PE. Do, compagne, tibi perdonum, doque rasonem;
te quia cognovi nimiam sburlasse gramezzam,
deque tuo birlo mentem butasse stravoltam.
Post haec excuso si te furor illico brancat,
namque tuum fratrem Bertol, patremque Maionem
cognovi pauca boriolos essere causa.
Ergo, Tonelle meus, cordoium pone dacantum,
atque tuum tanto de inflazine cava magonem.
Dicito cuncta mihi, tibi sum, Tonelle, fidelis.
Ne, meschine, velis tantum lagnare, quod inquis?
Non parlas? de butta foras codesella venenum.
Nil mage debilitat vel nostros incoquit artus
pectore sub tacito, quam mens agitata dolentis.
Corneus hac animam profudit sorte Ioannes.
[Corneus Johannes.]
Et licet hic vermis tua rodat corda cativus,
cuncta sed ad carum compagnum dicere debes,
qui mala cervelli pensiria pacificagat,
dummodo cuncta sibi, nil servans, significagat.
TO. Quid, Pedrale, modo mihi tantum rethoricagas?
Vin quod ego dicam tibi verum? pone culamen.
[Pone culamen pro sede.]
Unxisti forsan musum, vel forte bibisti,
et mihi nescio quo vis predicare proleccho?
Nunquid ego potero sine naspo svolvere filum?
Si mihi sorbottum vini fers dando fiascum,
cuncta recunctabo, sic vox ladinior exit.
PE. Si tibi non bastat vinum, quin? carpe botazzum.
Pedrallus tuus est; barilottus, et iste lorettus
sunt ad comandum cari mea cuncta Tonelli.
TO. Clo clo, quam bonus est, refero tibi mille cotalas.
[Post potum in qua sal positum fuerat
paulatim ambo inebriantur.]
Dicere sed quid ego tibi nunc, Pedrale, volebam?
PE. Do angonaia, tulit sensum fortasse barillus?
Est poca, crede mihi, quam suffers pena, Tonelle.
Gratta caput, capitis revocat grattatio mentem.
TO. Quos habeo drentum quantum bene nosco travaios.
Attamen ipsorum per adessum nescio causas.
Cras dicam, postquam mangiavero quinque menestras,
sive fasolorum vel tres vel quinque scudellas.
[Nam in alio loco: «sensumque
fasolus aguzzat».]
An sed ego tandem memoro, Pedrale sodalis,
o cancar, quantas habeo sub pectore doias.
Non bastat quod me tormentant, sed codesella
iam quasi sborravi medio de ventre fiatum.
Non tibi sanglottos, tibi nec suspiria dico,
qui per iter colli vellent exire deforas,
sed quia sunt troppi braghae sorrantur ab imo,
et sic efficiunt suspiria saepe corezas.
Attamen hanc nostram postquam vis noscere poenam,
dicam; quaeso, tuas distende parumper orecchias.
Credo scias, Pedrale meus (si forte recordas),
quod mea fomna super cervellum lantcur habebat,
cuius ventronem tantus cruciabat afannus,
quod sic non sbraiat cum perdit vacca vedellum.
Ad corpus cigni finaliter illa morivit.
PE. Ayme, Tonelle, quid est quod dicis cancar adessum?
Thomasina tibi mancavit? Buscha del mi,
[Carmen sophotonicon.]
non ego dico tibi verum, Tonelle, sciebam.
Da mihi perdonum, magnam tibi praesto rasonem.
Nunquam pensassem quod te dolor iste piasset,
cur non andasti civitati tore medecchum?
Hi faciunt nostros tam saepe guarire patronos.
TO. Do cancar veniat merdecchis atque ciroitis
nam ladri fomnam simul et mihi trenta doinas
robbarunt sine quis melius Thomasa guarisset.
Ante suos tantos implastros atque cirottos
ipsa civabatur melius, meliusque cagabat,
de pampardellis cum vino quinque menestras
mangiabat, post quas parlando stabat alegra.
PE. Cur pinfen ergo chiamasti ante medecchum?
TO. Mo angonaia, fuit prae noster don Iacominus,
in cuius chieregam giandussa nascere possit.
[Trocheus pro spondeo.]
PE. O menchione, fidem prestasti don Iacomino?
An nescis quoniam monesi, fratresque, pretique
nos omnes vellent meschinos saepe morire,
ut de candelis guadagnum fiat avancis?
Si, Tonelle, suas vis truffas noscere, scolta.
Una super coxam Bertoli venerat olim
phistula, qua sursum calzas tirrare cedivit.
Illico frater adest Polus, scis ille romittus
qui becchi portat barbam, venditque badilos,
cum quibus ad dominum barberum nettat orecchias.
[Auriscalpia intellige.]
TO. An, scio, iudeis impegnat saepe capuzzum,
atque braviarium domenticat intra tavernas.
PE. Est, est, tu noscis sed quid contare volebam?
TO. Dicebas quod panza tibi dolet, atque padronus,
mangiasti nimium; lenta, Pedrale, corezam.
PE. Nescio si potero lentare, tuf; altera: tuf tof.
[Descriptio petezantis.]
TO. Non, giandussa, aio sic te mollare corezam;
dico centuram qua cingeris o cagalochium.
Guastatur tempus, ne forte bagnemur eamus.
[Operatio vini quod modo biberat.]
PE. Imbriagatus eris, Tonelle, nimisque bibisti.
Ecce stat ad mediam gambam sol altus et inquis:
guastatur tempus, ne forte bagnemur eamus.
Sed narrare unam volo nunc, Tonelle, cotalam,
panzonicam dicunt multi, multi quoque follam.
TO. Dic, sed cur vadunt in circum prata, paësus?
En casamenta volant, sta saldus, barba Pedrale.
Tuque volas, sine me quo vadis? sta, cagasanguis.
Cur tam cuncta volant? capris incago daverum.
PE. Es coctus plus quam crudus, Tonelle sodalis.
Ac ego non liber sum totus, cerno serenum
paulatim coelum fumanis undique tegi.
Sta, Tonelle, susum; quod cascas? surge, gaiarde.
Huic te branca palo manibus, da brachia circum.
Heu quia non unum video, sed mille Tonellos.
[Hic innuit poëta non unum solum
insanire sed mille.]
TO. Ac ego non unum cerno, sed mille Pedralos.
O quantae pegorae pascendo per aëra vadunt,
turchinamque suo portant in tergore lanam.
PE. Nil dubita, Tonelle, palum ne desere, donec
haec mala transcendant digesto tempora vino.
I, quantas video cornacchias atque civettas.
TO. Non sunt cornacchiae, non sunt, Pedrale, civettae,
sed quem taccatum fers in galone botazzum,
implevit testam vino, sensumque chimeris.
Ecce lacum Paiae video, nodabimus ambo.
Disvestire libet, sum nudus, tolle camisam.
Te quoque fac nudum, Pedrale, lacumque per hunc na.
PE. Ecce nato, sed fresca nihil mihi Paia videtur
atque cavant nobis oculorum lumina buschae.
TO. Me miserum, Pedrale, iuva, meschinus anegor,
in gambam venit granfus, da cancar aiuttum.
PE. Quomodo succurram? quin? rursum tolle fiascum.
TO. Da cito, ne indusia, morior, cito praebe botazzum.
En bibo, tuque bibas, scampavi grande periclum.
Sic morzare focum focus alter saepe probatur.
Namque serenantur coeli, stat fixaque tellus,
sum Tonellus ego, tuque es, Pedrale, Pedralus,
quaeque suo primo res est tornata paëso.
Thomasina tamen mancat mihi sola, quid ayme
sperandum est dum nostra subest huic vita biformi
fortunae?
PE. Mors sola, quod ergo quiesce.
Nam mortalis erat quam luges femina, dormi.
ECCLOGA SEPTIMA
Idem Petralus, Tonellus, Gelmina et Bigolinus
PE. O Tonelle, leva sursum, dormivimus horas
quattuor, ast oculos somno quoque gesto gravatos.
Quam iuvat in primis postquam dormire calamus
[Calamus--cessamus.]
seu ter sive quater pancae distendere pellem.
TO. Sic faciunt asini poltrones, non tamen illos
dico quadrigambes portantes tergore sommas,
ast asinos quos villa facit Bardella bigambes.
Sed quam velle mihi peradessum dicere follam
coepisti, quando volitare per aëra grillos
vidimus, et stantes circun girare paësos,
incipe, non ultra e scala in cantiribus ibis.
PE. Res bosiarda quidem non est, Tonelle, daverum
quam recitabo, tamen quid me donabis ob istam?
TO. Ne dubita, codesella, nucum tibi trenta garillos
servo, quos feci, ni credas respice nigras
ecce manus, haec dona tuae sint apta fadighae.
Si tamen his forsan tracto te more putini
quem nux contentat, seu pomum, sive ceresa,
est medaia mihi de fino facta piumbo
in qua sculpta (viden?) stat sancta Maria Loreti.
[Sic dicens accipiebat eam extra bursam.]
Hanc, Pedrale, tuo poteris taccare capello,
sub qua comparet vel flos vel penna caponis.
PE. Sum contentus, ego pulchram narrabo cotalam.
Tempus erat quando nos maior freddus agiazzat,
duraque sub vento schiappatur terra Boraso,
celsa covertatur nivibus montagna bianchis,
invidriantur agri, candelae ad culmina pendent,
[Candelae glaciei.]
paupertas nullo se stringit tecta gabano,
nec scaldare potest per buccam rancida furnum.
[Proverbium.]
Supra palmuzzos manuum dum saepe sbadacchiat
has magis infreddat, quia fert in corpore giazzam.
Tunc ego (sic nobis est semper usanza vilanis)
pergere decreram solus solettus ad urbem,
patronoque meo porcellum ducere grassum.
Protinus excalcis pedibus (nam dura per arva
vel per gasones potuissem frangere scarpas)
ire comenzavi porcum stimulando goiolo,
ipsius ad gambae calcagnum corda tacatur,
quae sua sit varias per stradas aequa guidatrix.
Non rectos unquam senteros ille tenebat,
nunc partem dextram brancabat, nuncve sinistram...
sed mea me clamat Gelmina.
GEL. Pedrale, quid? o lá.
PE. Sentisti? venio, quid poscat vado videre,
iamque retornabo tibi nunc recitare facendam.
[Venio, dicit alte, respondendo Gelminae;
reliqua dicit contra Tonellum.]
TO. Vade cito, pergam fra tantum vertere capras
quas Benvegnuti video disperdere vignas.
[Sic dicens recedit et suo arieti
convicia dicit.]
Quid, becchone, facis? veniat tibi morbus in occhis.
Ad corpus lanchi, si virdum branco tracagnum
forsan in alterius campos non stare docebo.
Quod crodare zosum possint tibi cornua, vien qui.
Cui dico? torna, veniat tibi phistola, sed quid,
sed quidnam video? pegorarum cerno stravoltum.
[Hic alium pastorem nomine Bigolinum
reperit.]
Tu solus, Bigoline, iacens stravacatus in umbra
castroni similis teneras cum mastigat herbas,
quas phantasias animo subvolvis adessum?
nonne soles faciem mihi promere semper alegram?
BI. Deh, Tonelle, precor noli mihi rumpere testam,
si meus esse cupis carus compagnus ut ante.
Vade viam, curaque tuas seguitare capellas.
TO. Dextrius, o Bigoline, parum, quae verba diavol
nunc baias? sic me vis primo pellere tractu?
Scire tuas doias cupio, dabo forsan aiuttum.
BI. Quem, macarone, dabis vel quem dare credis aiuttum?
Qui non sufficeres mihi discalzare stivallos
credis, stulte, tamen me consolare parolis.
TO. Si non sufficerem te discalzare stivallos
forsam sufficiens essem strepare budellas.
Quid manigolde unquam mecum bravare putabis?
scis modo quid cercas?... tamen hanc depono dabandam.
[Sic Vergilius: «Quos ego... sed motos
praestat componere ductus».]
BI. Si Tonelle tuum velles seguitare caminum
inter nos talis non orta bataia fuisset.
TO. Quis dedit impazzum? duo sum tibi brachia longe.
Sed scio quid quaeris, quantum bene sonzia boschi
ungeret una tibi spallas asinique schenazzam.
Tanta tuo fugeret forsan de ventre matana.
BI. O Tonelle, nisi guardas quod dicis amici
non erimus, taceas, faciesque tacendo bonopram.
TO. Tu prius in coleram saltas, debesque tacere.
Guarda istam frascam quae magna superbia chiappat,
namque suus pater est villa camparus in ista,
elatam portat cristam, becchumque levatum,
ut gallina solet si grossum fecerit ovum.
BI. Tu mihi non unum fecisti at mille quotannis
despectus quos iam non sopportare licebit.
TO. Scilicet andamus vignas taiare novellas,
[Scilicet indignanter et ironice.]
ut de nocte meas taiasti mille piantas,
gallinisque meum gallisque polare vodasti.
Sed doleo cagnam non tunc habuisse Belinam
quae tibi fecisset garlettos linquere dretum.
BI. Me robasse tuas gallinas? do, codesella,
non tres pollastros tua coniunx nutrit in anno,
et iactans plenum te dicis habere polarum?
Nempe tuis habeo de gallis grande bisognum.
[Irridet.]
Sed quis nesciret te barba catasse Gianolum,
quod stabas quandam nascosus retro pioppam
ut sibi vix natum posses robbare caprettum?
Ille cativellus fingens dormire sub ulmo,
dum pascolabant spinosa per arva capellae,
te non pensantem summissa luce videbat,
et dum calcagnis cercabas ire legieris
atque capretinum velles griffare propinquum,
in pede saltavit sumpto bastone debottum,
teque bonis stringhis fecit deponere praedam.
TO. O quales dicit baianas iste bosardus,
dicere praesumis me bastonasse Gianolum?
BI. Hoc scio, sed melius tua scit quae schena provavit,
indiciumque huius rei monstratur adessum,
namque piantonem scorzasti tergore virdum.
TO. Deh facies benum tales non dicere cosas,
nam cum cervello rupto fors ibis a casam.
Non ego spoiavi media de nocte picatum,
quod tu fecisti, cui mansit sola camisa.
BI. Ergo si piccant ladros piccaberis ipse,
teque (meum iuxta morem) spoiabo ladrazzum,
et promitto tibi nec solam linquere bragam.
TO. Fac sennum matti, taceas, Bigoline, nec ultra
me stizzare velis, ne te cagasanguis acoiat.
BI. Iste tibi veniat possisque cagare budellas.
[Iste, idest cacasanguis.]
TO. Non plus supporto, summe hoc, aspetta ribalde,
quo fugis? hoc aliud cum spallis carpe garofol.
[Percutit eum.]
BI. Heu heu, non talem tibi parco ribalde zucadam.
Hic etiam tuus est: an an sta salde, quid inquis?
[Ipse repercutit.]
Non faccio stimmam de te poltrone ceresam.
TO. Non facies stimmam? talem me ferre pugnadam?
[Stant ambo cum preparatis pugnis.]
Certe non patiar, si possum supra ganassam
hanc dare tartufolam, guarda, tuus hic, tuus iste.
BI. Quid bravare putas? heu casco, parce, Tonelle.
[Dum Bigolinus restituere parat, cadit.
Tonellus stando equester eum percutit.]
Heu heu, ne facias, oyme oyme, desine quaeso.
O mea testa, meae spallae, mea schena, masellae.
TO. An an, calarunt zanzae, anchora superbis?
ast etiam tu vis repetare? quid essere credis?
[Bigolinus super venire studet.]
es nec dum sacius? volo te tractare da sennum.
BI. Me, Tonelle, sinas, horsu dolor heu nimis asper,
heu quia me striccat, quis nam mihi praebet aiuttum?
[Testiculos more vilanesco stricabat.]
PE. O Gelmina, audis? clamorem sentio magnum.
[Pedralus et Gelmina audierant.]
GEL.Nuper ego sensi multis combattere verbis,
curre cito si quam retrovas spartire baruffam.
PE. Curro, praebe meum spontonem, do codesella.
[Pedralus a longe vidit eos et currendo
dicit:--O codesella.--Dumque Tonellus
voluit retro aspicere, Bigolinus
supervenit.]
BI. Me, Tonelle, sinas, non non, volo perdere vitam.
TO. Non, Bigoline, vitam cepisti ... me oyme superchias.
Sta ladrone, super veni, volo reddere pugnos.
TO. Te bene guardabis, quid vis? meus oime galonus.
BI. Expecta donec pedibus tibi panza foletur.
TO. Giap giap, heu quales facis allentare corezas.
Parco tibi, Bigoline, mihi quoque parcere debes.
Heu mea panza dolet, slof slof, ego creppo daverum.
BI. Aium mangiasti, tuus en ventronus amorbat.
Hunc padire tibi faciam, sed, brutte ribalde,
oybo cagas, merdam faciam mangiare, biassa.
[Imboccabat eum.]
Summe tuam fezzam, mangia, non est bona? mangia.
TO. Oybo, nimis puzzat, glo glo, mischinus anego,
non, Bigoline, bona est, prius illam quaeso biassa.
PE. Quid facitis, pinfen? lassa, Bigoline, Tonellum.
TO. Heu quia sum mortus, mi mi Pedrale sodalis.
Da precor altorium, cernis quod me male tractat.
BI. Non, Pedrale, tibi feci unquam displicimentum,
nescis quam peius hic me tractavit adessum.
PE. Ne facias, Bigoline, leva sursum, leva dico.
BI. Fac mihi promittat me non offendere quando
laxatus fuerit; vis hoc promittere? parla.
PE. Is bene promittet, non sic, Tonelle sodalis?
TO. O Pedrale, nimis fuit haec iniuria grandis,
attamen ista tuum ponatur propter amorem.
PE. Surgite, pastores, vestras iam tangite dextras.
Tu, Tonelle, manens lascivas pasce capellas;
tu, Bigoline, casam redeas, iniuria nulla est.
Et iam phoebeus radius distollitur orbi.
III
BRANI DEL «BALDO»
NON ACCOLTI NELLA CIPADENSE E NELLA VIGASO COCAIO
A dare le varianti della Toscolana ho rinunciato, perché il gran
numero delle antiche riproduzioni e la diffusione dalla recente
ristampa del Portioli rendono agevole il raffronto a chi avesse
vaghezza di farlo.
La superioritá artistica delle due ultime redazioni è incontestabile:
le eccezioni non infirmano la regola.
Si contano sulle dita i passi piú felici della Toscolana, che il
Folengo ebbe il torto di ommettere. P. e. nel narrare le astuzie di
Cingar travestito da frate, tralasciò l'arguto tratto desunto da
Erasmo: che il furbo mariolo, piegatosi dopo simulate riluttanze ad
accettare i denari regalatigli da' mantovani, li prese co' guanti
«_dicens non tangere posse_». Tra le prodezze di prete Iacopino, non
ricordò l'aneddoto che costui,
dum sacrosancta levabat
corpora, supra figum vidit montasse vilanum.
unde reclamabat:--Sursus diabolus ivit;--
parens quod Christum sic diceret esse diablum.
Per la storia locale di Mantova, per la storia del costume in genere e
per la biografia del poeta, sono molti invece i passi della Toscolana
meritevoli di esser segnalati. Citerò, o riferirò per intero, i piú
notevoli, dando in nota le postille d'indole non glottologica.
Lib. III, l'elogio d'Isabella d'Este, l'enumerazione delle famiglie
mantovane illustri (PORTIOLI, 1, 117-18).
Lib. VII, la digressione sugli ordini religiosi del tempo. La
Cipadense interrompe la digressione al verso: «_pro quibus ad nostras
datur indulgentia culpas_». La Toscolana continua con un bellissimo
squarcio (odorante di luteranesimo) sulla vendita delle indulgenze,
sui miracoli, ecc.:
Qua propter crevit devotio tanta virorum
quod non capsiculas nummis implere sed arcas
possent, basilicam nec non fabricare gigantis
Christofori, qui non aliorum templa subintrat
sanctorum, testa toccaret namque solarum.
Oh nimis immensam bonitatem summa regentis,
qui (modo quod inops sit qui parit omne metallum)
quaeque bagarottum delet commissa per unum.
Non tamen id fieri credamus propter aquistum,
sed templum pariter fabricant culpasque remittunt.
Praeterea tantis meritis sua templa redundant,
ut Christi mater, Virgo regina deorum
illic dignatur miracula prodere tantum.
Undique nunc gesiae titulantur sancta Maria,
quae non principibus, quae non primatibus unquam
apparet, reseratque suos dignata nitores,
at solum quae pascit oves, quae pascolat ocas
digna fit aetheream muliercula cernere divam.
[Si poëta ironice loquatur, multa inter
doctores fit disputatio.]
Illico turba coit, rem postulat, illa recontat,
indicat atque locum radios ubi viderat almos,
per quos aurato solio matrona sedebat.
Credula gens credit (malus est qui credere non vult)
obstupet et tabulam depictam ficcat in ulmo,
quae fuit arbor opes contingere lecta supernas.
Ipsa tabella tribus describitur illico sanctis.
Virgo prius mater cherubini desuper alas
pingitur in medium parvo dans ubera Christo,
in dextram stat fronte minax Antonius, atque
igne suo quicumque sibi vult tollere porcam
brusat, et inde nimis pavefacta gente timetur.
Ad laevam Rochus giandussam monstrat apertam,
is quoniam sanctus pecudum contagia tollit.
De longis veniunt puerique senesque paësis,
indiavolati, muti, tortique, vel orbi.
Fratres, qui praesunt et habent ostendere curam
miraclum, sudant, nam pro pietate laborant,
vertice nudato vix se defendere tanta
gente queunt, clamant, urtant, faciuntque, iubentque,
incrosant ad colla stolas, cottisque bianchis
induti offertam capiunt bis terque per horam,
dumque illam brancant oculos ad sidera tollunt,
monstrantes quod non dinari propter amorem
offertam capiunt, Dominae sed propter honorem.
Nunquid eis nummis pinguis sibi coena paratur?
Absit, comprantur cerae ter mille figurae,
testae, humeri, gambae, vir totus, bosque, cavallus.
Tecta covertantur, muri, pillastra, columnae,
corrazzis, elmis, statuis pictisque tabellis.
Fit rumor vulgi, semet gens undique calcat,
fit marium nec non mulierum mixtio, templi
respectatur honor, molles devotio mentes
cogit, et est variae stipatio tanta brigatae
quod perdunt scufias, soveros, bireta, capellos,
saepeque perduntur borsae, vel forte taiantur.
Non tamen in templo fieri nec furta nec actus
luxuriae possent; si fratres talia scirent
credo quod offertas sinerent templumque serarent,
ne domus ipsa Dei fiat spelunca latronum.
Non sunt Mottellae, non sunt hi denique fratres,
non qui larga colunt Benedicti claustra modesti,
larga quidem fabricis at vitae moribus arcta.
His pater almificus dedit urbes, oppida, villas,
ac latos veluti promunt annalia campos,
ut vivant mundo, quo possint vivere coelo,
quo saturent inopes, quo plurima templa locentur,
quove peregrinos iocundo corde receptent,
non quia poltrones pascant, hominesque dapocos,
non quia furfantes, pilafratres, et spadacinos,
non mangiaferros, rofianos, atque bagassas,
non quia cardineum quis cerchet habere capellum.
Accedant quos sola movet devotio cordis,
illustres, poveri, mundani, relligiosi,
hi vadunt non ad pisces, panemque bufetum,
immo ad divinos cultus, moresque videndos.
Accedant stracchi longo tenuante viazo,
accedant iterum membris et sensibus aegri.
Istis complentur canevae tantummodo vino,
istis sub segetum peso granaria languent.
Est tamen in vulgo murmur, livore tabescunt
quidam cagnazzi mordaces, nomina quorum
subticeo pro nunc, illos desistere credam,
sin autem Archilochi iactabo furentis iambos,
[Archilocus poëta iambicis suis coëgit
Lycambem semet suspendere.]
fata novabuntur veteris fortasse Lycambe.
Est formido nefas cum fari vera timemus.
Fallitur interdum nimis indulgentia patrum,
[Aenigma.]
per quam texendi fraudes fiducia crescit,
unius ob culpam cagnazzi tota canaia
surrexit diris orbem latratibus implens,
saepe nocet pietas, nam qui pietate medetur
non saldat vulnus nec fracta recopulat ossa,
saepe lupo dat pastor oves torpendo vorandas.
Nec, si advertit ovem teneros quae amorbat agnellos
ubere pestifero, reliquo succurrit ovili.
Quid dicam nosco, multos spes irrita fallit.
Speramus quandoque faces extinguier ultro,
parvulus extiterit cum Troiae incendia torris.
Succrescunt faciles spinae, facilesque secantur,
dormitante nemus campus fit inutile rastro,
nimbus et interdum modicus tam crescit et auget
humorem, segetes quod saeva grandine tollit.
Parturient mures, nascetur terribilis mons,
[Contrariatur sententiae Horatii, qui
dixit: «Parturient montes, nascetur
ridiculus mus».]
vidimus et culices vastos aequasse gigantes.
Forsitan obscurus videor, sapientia patrum
multa fuit, per quam mala bestia cessit et urbem
incolit, unde cito rediit pax pristina. Dixi.
Dixi inquam, quisnam male me dixisse probabit?
Attamen est melius, _ecc. (cfr. lib. VIII, 655)_.
Nell'elenco de' frati divoratori della vacca di Zambello la Toscolana
ha un felicissimo verso (men bene rifuso, nelle due ultime redazioni,
v. 695): «_est deus his venter, broda lex, ius inde vocatur_», con la
glossa marginale: «_quare broda 'ius' dicitur latine_».
Libro XIV, la descrizione della cucina di Giove con venti
«_doctrinae_» d'arte culinaria:
Doctrina prima cosinandi
Alter formazzi freschi leviterque gratati
binas accumulat libras, bissenaque secum
ova sbattuta premit, quae vix gallina cacarat,
finarumque duas specierum praeparat onzas,
post haec zaffrani mediani lardique recentis
mensurat libram, largus capit ista cadinus.
Inde duos coctos extra caldare capones
eligit et polpas divellit ab ossibus omnes,
ossa governantur sed carnes optime pistat
cum petresemolo, vel menta, vel mazurana,
donec cum variis pistatio morbida rebus
devenit, atque color diversus contrahit unum.
Ossa dein recipit, quae macco volvit in ipso,
cumque radicella porci facit arte tomaclas,
quas aliquantillum cum lardo frixat aprino.
Inde bianchezzam legit ovi (Mantua chiaram
hanc vocat) atque crocum, species, sugumque naranci.
Omnia cum brodio facit ista bulire caponum,
e quibus et capiunt et fundunt ossa saporem,
quae mox ad tavolam mittuntur supra taëros
et delicatas facit hoc brottamine suppas.
Doctrina secunda
Alter semicoques sguatarus capit octo polastros,
quos dismembratos pingui bene frixat in uncto,
ast ubi cum zuccar, speciebus, aquave rosata
et modico agresti spolverizaverat illos,
tres masinatarum libras piat avolanarum,
gingiberis mediani et zuccar quibus addidit onzam.
Ista parum buliunt modico sociante botiro,
pollastrosque fovet secum de more guacetti,
qui quoque sic possunt condiri corpore sodo.
Doctrina tertia
Alter odoriferas pistillo smazzolat herbas,
formazzumque simul frescum misturat et ova,
pistumenque facit dulcem iungendo canellam,
lacteque manduleo coitum distemperat istum,
trans pellem deinceps implet carnemque polastros,
qui calida lixantur aqua buliente lavezo,
ipsa finatantum pistumina dura fiantur,
postque boimentum speto ficcantur acuto
et iuxta brasas lardo sguazzante coquuntur.
Doctrina quarta
Alter cervellas ubi coxit honeste vedelli
separat ovorum de chiaris rossola tota,
quae cum pignolis passaque incorporat uva,
postea stamegnam facit haec transire per unam,
inque pignatellam grasso brottamine plenam
lixat abelasium, ne vadant cuncta brodetto.
Si cupis hanc epulam dulcem, dat zuccara secum,
si garbam, garbae succum distillat agrestis.
Doctrina quinta
Alter arostitum fegatum cum radicella
de speto ducit simul ac in frusta minuzzat,
inque lavezettum cum zuccar aquaque rosarum
atque naranzorum musto speciisque guacettat.
Doctrina sexta
Alter adhuc lixat vel sex vel octo polastros,
inque duos quartos per mezum dividit omnes,
quos teggetta coquit sleguati comoda lardi,
post haec acetosum vinum, tollitque marinas
uvas, agrestum et gialdum grassedine brodum,
atque remordacem sgussat spartitque cipollam,
boienta consumit aqua, totamque disasprat,
quam simul et reliquas res in mortaria pistat.
Mox frixat iunctis speciis pluraque galanga,
sic et acetoso modicum venit esca brodetto.
Doctrina septima
Sed pistinacas alter brovat, inde farinat
ac oleo frixat, sed aqua mox dextriter atque
concoquit agresto, spetiis et gingere iunctis.
Doctrina octava
Alter crispinos, grassum brottamen, et herbas
summit odoriferas, lixat, passatque per unam
stamegnam, redditque foco, quibus addit et ovos
optime sbattutos et agresti granula crudi,
uviculam passarti, zaffranum, ginger acutum.
Doctrina nona
Alter lixatos trat de caldare capones,
quos parat in terrae lato cum ventre piattum,
fundit aquam roseam, mox zuccar abunde tridatum,
desuper imponit caricum brasamine testum,
ista cosinandi pulcherrima foggia capones.
Doctrina decima
Alter poma capit, discorticat intus et extra,
mollit aqua rammique scolat cum vase forati,
quae mox ut brodio rossis quoque mescolat ovi,
cumque bonis speciis fit digna manestra Milano.
Doctrina undecima
Alter lampredas toltas de fonte comasco
frixat, et inde capit mollamen panis adusti,
manduleasque nuces moscatas, ac avelanas,
gingiber et longum peverum, fortesque garoflos,
passiculas uvas, zaffranum, denique paulum
de gardamomo, cinamomum sive canellam,
omnia cum blanco masinans distemprat aceto,
lampredasque super prius igne boita respergit.
Doctrina duodecima
Alter smenuzzat ravas in mille bocones,
inde boire facit, passatque foramina rammi,
pistat et in bronzum lixat cum lacte recenti,
ova sbatuta quibus zaffranum zuccar et altras
adiungit speties, per quas bona quaeque fiuntur.
Doctrina tertiadecima
Alter caprettum crudum taiando minutum,
desuper agrestum guazzat, lardumque, canellam,
pastellumque facit, quem postquam coxerit ova
cum brodio vel aqua rosea sbattuta superdat.
Doctrina quartadecima