sigillatim perlegere comenzavimus. Erant (velut dixi) lapides undecim
galantiter et strafozate per sculpturam fabricatae. Quarum in medio
formosior aliis sepultura super quatuor leones bronzineos eminebat et
in porphidina monumenti bianchitudine talia notabantur carmina. Lege:
Baldo nempe gravi sum debilis urna sepulto,
quem nihil infernae terruit unda Stygis.
Ad manum dexteram ipsius sepulchri candidissimus alter tumulus a
quattuor bianchezantibus sublevabatur columbis, hoc etiam intaliatus
metro. Lege:
Semper apud Baldum contempto patre Rubinus
vixit, et a tumulo non procul esse tulit.
Ad sinistram vero eiusdem sepulchri baldensis aliud virgulatum ac
totum discoloribus intravaiatum vidimus sepulchrum, in quattuor gattis
sorianis apostantem, ubi disticon subseguitans legebatur:
Vixi praedator Cingar, sed lapsus ad orcum
flevi, mens fletus coepit et alta meos.
Apud Rubini marmor talis quoque versus in quodam saxo notabatur, ad
guisam furni fabricato, supraque quattuor grandes et parvas, grossas
et subtiles trevellas sustentato. Lege:
Captus ab egregio Baldi Philotheus amore
dicor, hic ossa petram, spiritus astra tenet.
Non procul apud Cingaris lapidem hos annotatos versus in faciem tumuli
ab aliis diferentiantis (erat enim plus altus quam longus) vidimus,
quem Circes et Medea metalliciae sustentabant anxiositer. Lege:
Si me semicanem fecit natura, quid inde?
Falchettus vidi tartara, cerno deos.
Quapropter hac pro versifichitudine considerascebamus eundem
Falchettum extitisse semimastinum, apud quem pulcherrimum saxum, totum
vignarum maderis circumtorchiatum inspeximus, supra duos canes et duos
hircos depositum, sic epitaphizatum. Lege:
Nobilis Hircanus dedit huic sua membra sepulchro,
cui nutrix mater Cingaris ipsa fuit.
Apud eandem Hircani sepulturam carmen istud haerebat lastrae
calcedonii, et pondus marmoris quatuor linces maculosae obliviosaeque
sustentabant.
Infans ut Baldo vixit Moschinus, homoque,
si ditem haud secum viderat astra videt.
Non procul ab ipso monumentum aliud sublime fundabatur super quattuor
noctivagos vespertiliones corpore vastos, et hoc signabatur epitaphio.
Lege:
Hic Virmazze lates, Centaurus qui licet esses
non tamen a superis destituare bonis.
Ad aliam vero partem apud Philothei bustum sic in marmore
seminigrefacto et semirubefacto carmen habebatur, sub eodemque
sepulchro puella illisa et depressa gemebat. Lege:
En ego Lyronus subiens Acheronta, latroni
flens vidi poenam quae mihi danda fuit.
In aliam quoque bandam in urna vel potius in maximo botazzo prosam
istam vidimus inscriptam vino, ut ab odoratu pensari poterat:
Nec in coelo gratia nec in inferno poena datur
bofonibus, hic ergo vivam Bocalus.
Obstupefacti pro huiusmodi epitaphio deliberamus evolvere petram
instar cocaii stopantem os urnae: quo facto, cernimus en hominem
magrefactum, barbatumque usque ad umbilicum, et insuper ludentem secum
more magatellantis cum gallis, bechiris, nonnullisque frasculis.--Quid
me--inquit--molestatis, desviatisque?--Ad quem nos:--Qualis et cuius
es tu?--Et ille:--Sum qui fui, sed ero qui non eram, si dederitis quod
non dedistis.--Nos verbum aenigmatizatum et dignum oedipodensci
splanatione admirati retulimus:--Dic clarius.--Tum ille
suspirans:--Nulla gratia datur in coelo buffonibus; buffonus extiti,
quo nec coelum nec infernus possunt me suscipere, in vobis tamen
humanis hoc pendet arbitrium: si boni aliquid pro me feceritis, ad
coelum pergam; si malum imprecabimini, prestiter in infernum
strassinabor, videte vos.--At nos:--Quid vis? bonum aut malum?--Et
ille:--Quod naturaliter homo desiderat.--Quo dicto sic mutus
conticuit, ut ab eius unquam bucca potuimus nientum ulterius accipere.
Itaque frater quidam Gelminus, qui nobiscum aderat, psalmos, hymnos,
«Requiem aeternam dona eis, Domine», et «A porta inferi» barbottare
comenzavit. Unde nobis adstantibus ille corpore desligatus ad coelum
squadras inter aetherias semper goditurus passavit. Nec pochinum
imparavimus homines bufones partem nec in coelo nec in inferno tenere,
sed nostrum est orare pro illis qui nostras buffonizando melenconias
eripiunt.
Nos perinde transeuntes ulterius ecce maximum instar monticelli
sepulchrum de saxo vivo scarpellatum supra quattuor ulmi siccos
troncones apozatum sic scriptum:
Fracassus cubitos longus quadraginta sub orco
Luciferi ad mundum cornua bina tuli,
in quibus ereptas quoniam duo mille ferebam
de poenis animas, pellor ab arce poli.
Ante fores coeli supplex exoro Tonantem
ut mihi pro tanto crimine det veniam.
Iudicis at magni fuit haec sententia: tot stet
annos Fracassus quot fuerant animae.
His itaque fantasticanter animadversis huius nostri vatis Merlini
aliquod quaerebamus indicium, qui de stanciis diabolorum quinque
libros composuerat. Post longam querositatem et investigationem vastum
quendam cassonem vel dicimus cofinum desotteravimus, quo securibus et
manarinis spezzato eiusdem nostri poëtae laureati Merlini thesaurum
invenimus, videlicet in arte macaronica doctissima volumina, libros,
librettos, libriciolos, librazzos et mille alios scartafacios. Ergo
nos magis alegri quam si Croesi dinaros catavissemus (quandoquidem
nobis philosophis magis scientia quam pecunia granditer agradat),
incoepimus quadam animi voluptuositate ac ingorditate modo hunc modo
illum scartabellare codicem. Erat autem inter alia volumina liber
aliis maior _De universis rebus naturalibus_ tractans, non forsitan
inferior aristotelicis platonicisque sothiezzis. Erat insuper alter
_De supernaturalibus_, multis in argumentis Platoni contrarius. Erat
volumen _De striis et striabus_, et hic non pocum contrariabat
dominicinis fratribus. Erat liber intitulatus _Bariuth_, alter
_Transbarach_, alter _Rabaioth_, alter _Sgnirifot_, alter _Scarcacol_,
alter _Cracricon_, alter _Striblafel_, alter _Argnaficoticon_, alter
_Schinphoniapeliticonicon_, et plures alii, quos de mei memoria
cascavisse doleo, qui tractabant de fantasiis et argutiis et
galantarlis tam iocundis, quod homines forsitan eloqui non esset
bisognosum, scio quid dico quando dico favam. Inter alios hoc magnum
volumen _De gestis et facendis Baldi_ recatatum fuit, quod in quandam
capsettam una cum faceto libello intitulato _Moschea et Zanitonella_
governavimus, multa insuper epigrammata et epistolas non ante
stampatas invidia et rancore poltronis manigoldique Scardaffi: quae
omnia (velut credere dignum est) sibi attribuere in successu temporis
volebat, suas tamen dessoteravimus magagnas, quem totum per orbem
vergognavimus, licet quid sit vergogna nunquam villanus, gaioffus,
canis mastinus, asinus imparavit. Ipse magnum volumen _Baldi_
deturpavit, violavit, robbavit et castravit, ut supra diximus in
_Epistolium ad medesimum Scardaffum_.
Caeteros autem libros abandonantes in eodem capsone, deliberavimus ad
barcam hunc transferre, sed aut Deus aut diabolus non tulit hoc, nam
cum pariter omnes suppositis spallis illum portare sforzaremur tantus
illico terremotus et ventus et petrarum incussio sbattere comenzavit,
quod relicto cophino scapinare cepimus, dubitativi quidem illam nobis
montagnam adossum ruinare. Tandem extra cavernam retornati non vento,
terremotuque rafinante, navim descendentes intravimus et a littore nec
bene discostati vidimus illam miraculose natare terram et a nostris
oculis iam quaranta miliaros longe factam et apud illam non amplius
remedium est appropinquare posse, quoniam si marinari saltem ibi
prendere portum minazzant, illico medesimus terremotus cum
tonitruationibus et nivolorum perturbatione movetur. Ego itaque
propriam ad patriam retornatus non audebam formidine quadam aperire
capsulam illam, qua baldensce poëma et libros tres _Zoroastrem_[1]
posueram simul cum _Moschea et Zanitonella_.
[1] Cosí vuole si legga l'errata-corrige: mentre il testo recava
«_libros quinque De inferno_» [Ed.].
Tandem animatus aperui reperique. Dum ergo multa secritudine studerem
ac pocum dormirem super illos, comentariolum meum et argumenta
cuiuscumque libri composui, univique libros _Inferni_ cum prioribus
Baldi gestis. Sed meam ob gentilezzam magistrum Scardaffum ciroitum
duxi, et occulte studiolum meum illi palesavi. Ladronazzus itaque
furtim et libros Merlini et mea pariter comentaria sustulit, et
inordinatos et male castratos imprimere fecit, immo confusos et iam
non Merlini libros apparentes. Verum amicorum favore suffragioque
meorum suas descoperui falsitates et per rasonis forzam coactus fuit
primum et verax volumen edere, nec bene tamen limatum, et multa quae
in primo Scardaffi libruzzo fuerant male dolata bene dolavi, primamque
in imaginem retornavi. Et haec denique bastare possunt quantum de
recatatione huius voluminis.
En itaque, serenissime Princeps, tibi modum reperitionis huius
voluminis diffuse spianavimus, nec me id somniasse putato quandoquidem
plurimos tibi adducere possum testes, maxime coherbolattos meos.
Infantasticabile vero nostri poëtae sentimentum iam menses pene septem
adeo sforzatus sum distorthiare vel magis crevellare, quod meum
ingenium quasi (velut aiunt) de birlo cascavit. Singula tamen
brancatissime ad ultimum attacavi, tantam philosophiae, astronomiae,
cosmographiae, musicae, nigromantiae, phisicae, alchimiae
sparpagnationem et doctrinam maravigliatus ut nihil Pytagoram, nihil
Platonem, Ptolomeum, Boëtium, Zoroastrum, Avicennam, Geber fuisse
iudicatum est. Praeterea grandiloquacitationem, sermonisque
pinguedinem masticantes, Ciceroni, Vergilioque incagare praesumimus.
Nonne quandam parlandi bravariam et altezzam sua demonstrant carmina?
Raspantes nequeunt in stroppa stare cavalli, _ecc._
[_altri versi congeneri_].
Quid in pulcherrimis comparationibus adeo laudare convenit Lucanum?
ecce noster Merlinus quid de Baldo scribens ait:
Cum quali furia taurus sub amore vedellae, _ecc._
Qualis villanus cui nuper forza botazzi, _ecc._
[_cita per disteso i notissimi paragoni_].
Si descriptionem alicuius maritimae tempestatis quaeris, quid tuum
vadis rumpendo cermisonem circa primum _Aeneidos_ Vergilii dicentis:
Una Eurusque, Nothusque ruunt, creberque procellis
Aphricus;
en Merlinus ait:
Iam gridor aetherias hominum concussit abyssos, _ecc._
[_è la descrizione della tempesta, cfr. lib. XII, 472 sgg.: molti
versi però citati nella prefazione offrono delle varianti col testo
medesimo della Toscolana. Altra prova, se pur ve ne fosse bisogno, che
le prefazioni di Aquario Lodola son farina del Folengo_].
Si moralitatem, laudabilesque autoritates optas, quid Iuvenalem,
Horatium, Terentiumve scartabellare bisognat? audi Merlinum nostrum.
Post damnum pentire valet, mihi crede, negottam, _ecc._
[_e molte altre sentenze sparse nel _Baldo__].
Denique totum morale volumen retrovabis. Si curiositatem astronomiae
velis, quid tantas metallici rammi sphaeras? quid Euclidem conaris
intelligere? Vide tertiam et quartam decimam _Baldi_ macaronicen,
quando quidem poteris ibi diffusius brancare. Ecce quid de luna
dicitur:
Cernebam lunam maculosa fronte biancam, _ecc._
[_cfr. lib. XIV, 43_].
O eloquentissimum, o peritissimum poëtam! Si quaeris descriptionem
battaiarum, rumorem, ordinem squadrarum, denique militiae artem, lege
primam, decimam, et decimam nonam, vigesimam primam macaronicem. Si
navale bellum lege quintam decimam. Si artem magicam, decimam octavam;
si musicam et cosmographiam, vigesimam; si alchimiam, duodecimam.
Sed nihil dicimus de arte poëtica: vide quale principium facit melius
assaium quam Vergilius:
Phanthasia mihi quaedam fantastica, _ecc._
Sed volendo cuncta declarare pulcherrima, totum oporteret adducere
volumen in testimonium; tu, ingeniose princeps, melius quam ispienare
velim, nosti.
Verum super omnes quae in ipso fuerant virtutes, propheticum habuit
spiritum, nam de pontificatu Iulii et Leonis predixit, deque
Gonzagarum felicitate, diversorumque nobilium suae civitatis. Taedet
me hoc nobile volumen ab illo non fuisse recognitum, nam (teste
Columella) terra quo magis lavoratur magis ingrassatur. Id probatur
quia (sicut Vergilius) multa carmina reliquit imperfecta. Attamen
solertia qua fungor ad melius quo potui primam in formam redigere
curavi, sed Scardaffi et avaritia et perfidia multum honoris
detrimentum perpessus sum. Scio quod multi admirati sunt quoniam nimis
indusiavit ad lucem prodire. Incusanda est numorum cupiditas, nam
tamporibus nostris virtus depressa tenetur, et avaritia philosophiae
praeposita est.
III
MERLINI COCAII
APOLOGETICA IN SUI ESCUSATIONEM
Quisquis es, o tu qui meum hoc grassiloquum perlegendo volumen ridere
paras, ride, sed non irride, quia si dementer irridendo rides, alter
Marguttus rideas irrisus. Verum quoniam experientia nos omnes esse
medici volumus, sic omnes aut interpretes aut correctores librorum
esse presumimus. Audiant itaque huiusmodi correctores et faciles
aliorum emendatores et antequam me corrigant apologeticam istam legere
dignentur.
Ars ista poëtica nuncupatur ars macaronica a macaronibus derivata, qui
macarones sunt quoddam pulmentum farina, caseo, botiro compaginatum,
grossum, rude et rusticanum; ideo macaronices nil nisi grassedinem,
ruditatem et vocabulazzos debet in se continere. Sed quoniam aliud
servandum est in eglogis, aliud in elegiis, aliud in heroum gestis
diversimode necessarium est canere; verbi gratia de rustico Zambello
scribens dicam: «o codesella», _ecc._ Iterum de barba Tognazzo: «est
verum quod nos o cara brigata chilò», _ecc._
Hoc parlandi genus rusticanum rusticis convenit. Parlatio vero minus
grossa tempestatibus maritimis, bellorum descriptionibus et quibusvis
rebus non rusticanis applicanda est.
Si tamen in aliquibus locis succurrit loqui aut de Deo aut de sanctis,
indignum et vituperabile esset non uti latinitate aliqua, non tamen
tam alta quod videatur lapis preciosus limo sepultus et gemma porcis
anteposita.
Ideo post musarum macaronicarum suffragia quandoque Thaliam invocare
ubi condecet voluimus.
Mordebor tamen a multis quod utor carminibus nimium incompetentibus,
maxime: «se cagat adossum», «passare delaium», «dicendo nientum», «non
erat anchoram», «non erat appenam», et innumerabilia quae
grossolaniter proferre debemus. Immo veram macaronicen huiusmodi
vocabula sapiunt; nam quo magis grossiliora sunt eo magis macaronicam
adducunt elegantiam, et tanto plus intelligibilia quanto grossolania.
Ut quidem enim macaron inventum est? Dicimus «se cagat adossum»;
melius (fateor) dici potuerat «timet». Sed cur, inquam, fuit repertum
macaronicon? causa utique ridendi; ergo «se cagat adossum» positum est
causa ridendi et non orandi, nam vulgariter dicimus: «_el si caga
adosso di paura_», quando quidem vulgare eloquium est macaronicis
poetae latinizare. Sed dicet aliquis:--Vocabula fingis, o Merline,
quibus patria tua solet uti tantummodo, exempli gratia «doniare
puellas», «cimare», «tracagnum» et cetera, quae tantum aut mantuanice
aut bressanice possunt intelligi.--Respondeo: quod veluti non omnes
aut grecum, aut hebreum, aut arabicum, aut chaldeum, aut denique
latinum simul intelligunt, ita nil mirum si cuncti mantuanicum, aut
florentinicum, aut bergamascum, aut todescum, aut sguizzarum, aut
scarpacinum, aut spazzacaminum minime sciunt pariter intelligere.
Ut quid ordinantur commentatores ac linguarum interpretes? ut quid
translatores? procul dubio causa splanandi linguarum incognoventiam.
Ergo non fas est meipsum auctorem interpretare. Iterum obiurgaris me
non sillabarum quantitatem observasse; respondeo iterum quod veluti
summopere differt orthographia vulgaris et toscana latinitati
Ciceronis et Vergilii carminibus, ita macaronices regula difert a
latina sicut inferius videbis. Praeterea si me ignorantem, minime
doctum, minime poëticum reperis et probas, non erras, immo cedo et
fateor id humeris meis pondus congruum non fuisse.
Verum qualem cognoscis talem tibi amicum accipe.
IV
NORMULA MACARONICA DE SILLABIS
Normula sillabarum macaronicarum haec est: ut quaelibet vocabula
vulgariter latinizata scribi debent in forma vulgari, sicut
«orecchia», «occhius», «rozzus», «razza» et innumerabilia. Latina vero
vocabula suam observant quantitatem, ut «caballus», «focus», «accendo»
et cetera.
Quaelibet dictio macaronica, cuius prima sillaba duos habet
consonantes, non haerentes sequenti sillabae, sunt ad placitum, ut
«gridare», «sbraiare», «tracagnum»; tamen non succedente vocali, quia
tunc brevis esset, ut «briossus».
Quaelibet dictio quae litteram «i» et «u» claudit inter duas vocales
latine fit longa, ut «maia», sed macaronice fit ad placitum, ut
«taiare», «sbraiare» et cetera. Quaelibet adverbia terminantia in «a»,
aut in «e», aut in «o» latine sunt longa, quamvis multa in «e»
excipiuntur; sed macaronice sunt ad placitum, ut «valde», «longe»,
«retro», «ultra», «erga» et cetera. Reliqua vero latinitatis aut
vulgaritatis orthographiam servant; verbi gratia, si hoc nomen «aqua»
non potest latiniter aptari versibus, scribe vulgariter «acqua», tunc
de brevi fit longa sillaba.
Denique sicut Vergilius ac caeteri vates in arte poëtica potuerunt
alterare sillabas autoritate sua, verbi gratia «relliquias», ita
macaronicus poëta non minus hanc auctoritatem possidet circa scientiam
et doctrinam propriam, ut «catare» et «cattare», quamvis rarissime.
Item macaronice potes duas vocales collidere in medium dictionis, ut
«curiosus», trisillabum facere potes, ut stare possit carmen. Item
sicut plurima vocabula differunt a derivatis suis quantum ad sillabas,
ut «sedes» habet primam longam, et «sedile» brevem; «flagrum» et
«flagellum»: ita macaronice dicemus «frater» et «fradellus», «cagna»
et «cagnola», et multa alia. Tamen de principio ad finem libri
repperies me latinae poësiae et regulae summa cum diligentia
adhaerere. Reliqua vero non bene tibi quadrantia aequo animo feras et
haec bastabilia sunt quantum ad sillabarum macaronearum regulam.
II
LE EGLOGHE FINALI DELLA «ZANITONELLA>>
[Delle postille marginali riproduco in nota le sole didascalie
riferentisi all'azione rappresentata: quelle glottologiche sono
inserite nel _Lessico_.]
ECCLOGA SEXTA
QUA INTRODUCUNTUR TONELLUS ET PEDRALUS
QUI AMBO INEBRIANTUR