XXXIII (XXVIII).

Karolus secundus, etc. Tenore presentis procuratorii notum facimus

universis, quod, sicut certa nobis nuper insinuatio patefecit, inter

quosdam amicos nostros et aliquos de civibus Ianue, diebus proximis

collatio intervenit; ex qua colligitur quod finis voluntatis que

invenitur in omnibus civibus januensibus communis est iste: videlicet:

quod si per nos fieret quod Castrum Monagi in forciam Comunis predicti

veniret, quod si facere non possemus quod daremus Latorbiam et

Sanctanecte in virtute Comunis ejusdem, ipso quidem Comuni nos faciente

securos de reddendis nobis Castris eisdem Latorbie et Sanctanecte

habito Castro Monachi memorato; et si constitueremus Nictie et in

partibus illis Vicarium qui fideliter et sine dolo aliquo operaretur

quod illi qui sunt in Monaco non haberent auxilium hominum, victualium

nec alicujus alterius rei de terra nostra, comune janue faciet totum

posse suum quod Corradus auris et alii omnes de janua in Sicilia

existentes, inde discedant et januam revertentur; et si forte predicti

nollent discedere, comune procedet in eos tanquam rebelles suos in

avere et persona; et ultra habebimus a Comuni licentiam trahendi et

habendi de janua homines ad nostrum soldum juxta voluntatem nostram;

et insuper, prout creditur, multa alia ultra id grata et placibilia

nobis fiant. Nos quoque pensantes, quod post obitum bone memorie Patris

nostri nobis redditis libertati, prefatum Comune ianue semper amavimus,

et nulla ejus volumus incomoda vel adversa; et quod erga dictum comune

servare intendimus amorem et dilectionem intime caritatis, ipsumque in

nostra et nostrorum persecutione manere; confisi de fide, industria et

legalitate Mathei de Adria, Magne curie nostre Magistri rationalis,

et Landulfi Ayosse de Neapoli militis, dilectorum Consiliariorum,

familiarium et fidelium nostrorum, facimus, constituimus et ordinamus

eos et quemlibet eorum in solidum, ita quod non sit melior occupantis

conditio, sed quod unus inceperit alter perficere valeat et complere,

ad tractandum, compiendum et firmandum nomine nostro cum comuni janue,

vel cum hiis pro ipso comuni qui deputabuntur ab eo, omnia et singula

supradicta: et insuper, licet in premissis sane subaudiri possit et

duceat intellectu, quod ubi dictum comune revocet de Sicilia januam

prefatos Corradum et ceteros januenses, cohibere debeat ne alii vel

ceteri illuc vadant, pro pleniori tamen cautela, que pro cetero non

obficere consuevit, ad tractandum et firmandum cum Comuni prefato,

quod sicut obligabit se dictum Comune de revocandis januensibus de

Sicilia, prout super describitur, sic obliget se quod nullum vassellum

armatum de ipso Comuni deinceps vadat in Siciliam in subsidium

Frederici, et speciales personas ipsius illuc ire volentes in subsidium

Frederici predicti, prout arctius comode comune ipsum poterit,

cohibeat et restringat; obliganti quoque nos obligatione que expedit

ad observationem debitam eorumdem: promittentes, sub ypoteca bonorum

nostrorum omnium, nos ratum habituros, gratum et firmum quicquid per

predictos procuratores nostros, aut alterum eorumdem, tractatum,

completum et firmatum fuerit in premissis et quolibet premissorum. In

cujus rei testimonium et cautelam, presentis procuratorii scriptum

exinde fieri, et pendenti Maiestatis nostre sigillo, jussimus

communiri. Actum et datum Neapoli, per Bartolomeum de Capua militem,

etc., die xvi aprilis xiii ind. (1299).

_Dal r. archivio di Napoli, reg. di Carlo II, segnato 1299–1300, C,

fog. 137._

La guerra del Vespro Siciliano vol. 2 Un periodo delle storie Siciliane del secolo XIII · 第 71 / 104 题