Carolus secundus, etc. Tenore presentis scripti notum fieri volumus
universis quod nos ex affectu caritatis interne quem erga comune
Ianue semper habuimus et habemus, quamquam alique speciales persone
ipsius contra nos sinistra et contraria moliantur, circa reformationem
tractatus pacis atque concordie inter nos dictumque comune specialibus
studiis libenter adhesimus, et libentius inheremus; utpote qui pacis
bonum undequaque diligimus, et tractatum hujusmodi effectum.... debitum
et premisse charitatis instinctu sincero animo affectamus: cum igitur
subscripta nobis noviter sint insinuata capitula per aliquos amicos
nostros cives Ianue, per que tractatus ipse perduci creditur ad debite
prosecutionis effectum; nos confisi de fide, prudentia et legalitate
Mathei de Adria, magne curie magistri rationalis, et Landulfi Ajosse de
Neapoli, militum, consillariorum, et familiarium nostrorum, quos pridem
ad comune prefatum pro eadem prosecutione providimus destinandos,
plenam eis potestatem et auctoritatem liberam impartimur tractatum
ipsum juxta predictorum subscriptorum capitulorum seriem et tenorem,
prosequendi, perficiendi, firmandi atque complendi, ac omnia alia et
singula faciendi, que circa ipsum oportune noscuntur, et nos ipsi
facere possemus et deberemus, si presentialiter adessemus; promittentes
Leucio de Capua; notario infrascripto legitime stipulanti pro parte
dicti comuni et quorumcumque interest vel interesse poterit, nos
ratum, gratum, firmum, et acceptum perpetuis temporibus habituros,
quicquid per predictos nuncios et Ambassiatores nostros in premissis
actum, tractatum, ordinatum, promissum, atque firmatum fuerit,
secundum quod capitula ipsa docent; illudque attendere, complere,
atque perficere, ac attendi, compleri, et perfici facere, sub bonorum
nostrorum omnium ypoteca: tenor autem capitulorum ipsorum talis est.
Infrascripta petuntur fieri, per Illustrem Dominum Regem Hierusalem
et Sicilie comuni Ianue, videlicet: quod castrum Monachi et turris
seu fortellicia Abegii, que turris seu fortellicia ab uno anno et
dimidio circa in posse dicti domini regis dicitur pervenisse, reddentur
ac restituentur dicto comuni, modo subscripto. Scilicet quod comune
predictum extrabet et restituet omnes illos qui sunt in dicto Castro
monachi, et omnes sequaces eorum, nec non et qui eorum occasione sunt
banniti et forestati, ab omni hanno; et eis reddat omnia eorum bona
talia et qualia sunt; exceptis domibus quorumdam Grimaldorum, que
occasione guerre in parte destructe et deformate fuerunt, et tandem
vendite, assignate vel tradite quovis titulo per comune Janue quibusdam
intrinsecis civibus, per quos postmodum reparate vel redificate
seu meliorate fuerunt, vel que vendite, assignate seu tradite vel
quovis titulo predictis intrinsecis per dictum comune Ianue.... licet
destructe vel deformate fuerunt; quarum domorum hujusmodi non fiet
restitutio, sed satisfatio eis quorum fuerunt de pretio competenti, ad
dictum bonorum virorum secundum eum statura et valorem in quibus erant
eo tempore quo eis fuerunt per dictum comune quovis titulo vendite,
tradite vel etiam assignate. Ita quod de ipsis possint gaudere sicut
faciunt alii cives Ianue de bonis eorum; nec non dictum comune faciet
remissionem eis de omnibus dapnis et injuriis per eos et sequaces eorum
factis comuni predicto sive singularibus personis.
Et quod omnes predicti possint libere et secure ire, redire, habitare
et stare cum familiis eorumdem in Ianua et districtu ejus, pro eorum
arbitrio voluntatis, exceptis Grimaldensibus, videlicet illis de domo
Grimaldorum et quinque de aliis de quibus comuni placuerit, qui debeant
et possint stare extra Ianuam et districtum ejus ubicumque voluerint,
nec redibunt in Ianua vel ejus districtu donec placuerit comuni prefato.
Et omnes predicti, tam illi de domo Grimaldorum quam alii, jurabunt
attendere et observare mandata dicti comunis, Potestatis et cujuslibet
alterius Rectoris vel Rectorum qui pro tempore fuerint in dicto comuni;
et de hoc prestabunt competentes, ydoneas cautiones; et nihilominus
solvent mutua, avarias, datas et collectas, que per ipsum comune
imponentur sicut faciunt alii cives Ianue.
Predictis autem de domo Grimaldorum, et omnibus aliis, licebit navigare
libere et ubicumque et quocumque voluerint, ad eorum et cujuslibet
ipsorum propriam voluntatem; dum tamen solvant in eundo et redeundo
expeditamentum, sicut solvent alii cives Ianue; et in omnibus locis
ubicumque fuerint et ibunt tractentur et habebuntur sicut alii
Ianuenses. Restringentur tamen sub quolibet magistrato Ianuensi, sicut
alii Ianuenses.
Predicta quidem castrum monachi et turris seu fortellicia Abegii,
tradentur in posse dicti comunis hoc modo, videlicet: quod
assignabuntur certis personis de Ianua, de quibus concordabunt dictus
Dominus Rex et comune prefatum, sub ea conditione ut si predictum
comune non fecerit observare prefato domino Regi et omnibus aliis
prenominatis superscriptas obligationes et promissiones et omnes
alias que inferius describuntur, teneatur dictum comune et persone
quibus assignantur predicta castrum monachi et turris seu fortellicia,
eadem statim restituere domino regi prefato, aut certo suo nuncio
seu procuratori ejus ad hoc statuto vel statuendo per eum; et de hoc
se obbligent dictum comune et dicte certe persone per sacramentum et
alias ydoneas securitates et cautelas: observatis enim conventionibus,
obbligationibus et promissionibus ante dictis et infrascriptis per
comune prefatum, et finita guerra insule Sicilie, predictum castrum
monachi libere restituatur comuni Ianue; non autem, per illos quibus
dictum castrum tradetur, restituatur etiam in hoc casu turris seu
fortellicia superdicta. Si vero nolentibus illis qui tenent dictum
castrum monachi, dominus Rex prefatus tradere non posset ipsum castrum
monachi modo prescripto comuni prefato, tunc comodabuntur comuni
predicto per ipsum dominum regem castrum Ese et Turbie, et assignabitur
Turris seu fortellicia Abegii; hoc modo videlicet quod dominus Rex
tradet predicta castra Turbie et Ese in posse illorum de Ianua quos
ipsi duxerint eligendos, et dictam turrim seu fortellicia Abegii, que
castra custodientur ad expensas comunis Ianue: homines vero castrorum,
fructus, redditus et proventus erunt semper dicti domini Regis et
regentur et procurabuntur per officiales ipsius domini Regis, et dicta
castra custodientur per illos de Ianua qui eligentur per predictum
dominum Regem quousque comune Ianue habebit dictum castrum monachi,
ad quod habendum continue intendent et procurabunt sine aliquo dolo
vel fraude, quo castro habito sine dilatione aliqua statim dicta
castra restituentur libere dicto domino regi, aut suo certo nuncio
vel procuratori, per comune Ianue ac per prefatos qui habebunt in
custodia dicta castra. Pro quibus castris modo prefato custodiendis et
restituendis, obligabit se dictum comune Ianue per solepnes securitates
et cautiones ydoneas et cautelas, nec non prefati quibus assignentur
predicta castra jurabunt et per omagium firmabunt et promittent sub
firmis et ydoneis obligationibus, dicta castra restituere in casu
predicto statim quod pro parte dicti domini regis fuerint requisiti;
dicta turri seu fortellicia Comuni Ianue remanente.
Simili modo obligent se predictum comune et persone predicte, quod si
per prefatum comune Ianue non fuerint observate predicto domino Regi
prenominatas superscriptas obligationes et promissiones ac omnes alias
que inferius describuntur, debeant dictum comune et persone quibus
assignabuntur dicta castra Ese et Turbie ac turris seu fortellicia
Abigii, eadem statim sine contradictione aliqua restituere domino
regi prefato, aut suo certo nuncio vel procuratori statuto per eum,
vel statuendo ad hoc: Remanentibus semper firmis obligationibus aliis
factis domino Regi et aliis subscriptis per comune Ianue.
Circa predicta nichilominus idem dominus Rex prohiberit cum effecta
et sine fraude aliqua, quod nullus de terra sua Provincie prestabit
auxilium vel favorem predictis qui sunt in Monacho, eorum Rebellione
durante; et quod non possint illi de Monacho aliqua victualis de
terris domini Regis extrahere contra dictum comune Ianue et districtus
eius: et hoc dictus dominus Rex faciet inhiberi per provinciam
sub competentibus et arduis bannis et penis, quas et que faciet a
contrafacientibus, prout expedit, extorqueri; et nichilominus procedet
contra eos sicut contra Rebelles.
Et ut omnia superdicta sine aliqua suspicione procedant, dominus Rex
non ponet Senescallum in Provincia, nec vicarium in Nicia, qui dicto
Comuni Ianue rationabiliter possint esse suspecti.
Prefato quidem domino Regi dictum Comune Ianue promittit et cum
effectu faciet infrascripta, videlicet: quod inhibebit sub magnis et
arduis bannis et penis quod nullus de Ianua, seu districtus eius,
vadat in auxilium seu succursum dompni Frederici, vel Siculorum,
contra Ecclesiam et dominum Regem predictum; quas penas et que banna a
contrafacientibus predictum comune cum effectu, sine dolo vel fraude,
exiget et extorquebit; ac procedat contra eos sicut contra Rebellos.
Et revocabit sub certis magnis penis et bannis dominum Corradum de
Auria et alios Ianuenses qui sunt in Sicilia in subsidium dompni
Frederici, vel Siculorum..... ipse dominus Rex habere possit inde duos
vel tres homines ad stipendia sua; et pro qualibet galea possit habere
duas vel tres; et hoc dictum Comune promittet et mandabit.
In cuius rei testimonium presentis scriptum publicum, per manus
predicti apostolica auctoritate notarij, exinde fieri et pendenti
sigillo Maiestatis nostre iassimus communiri.
Actum Neapoli, presentibus Venerabili in Christo patre domino Petro
Dei gratia Episcopo Iectorensi, Regni Sicilie Cancellario, Iohanne de
Monteforte Squillacij et Montis Caveosi Comite, Camerario dicta Regni,
et Iohanne pipino de Barolo, Magne Curie nostro Magistro Rationali, ac
pluribus aliis.
Et datum ibidem per Bartolomeum de Capua militem, logothetam et
prothonotarium Regni Sicilie, anno Domini Mº CCCº die VI Madij XIII
Ind. Regnorum nostrorum anno XVI.
Et ego Leucius de Capua, qui super puplicus apostolica auctoritate
notarius, ad mandatum prefati domini nostri Ierusalem et Sicilie
Regis predictis omnibus et singulis presens interfui, et stipulatione
premisse cum debita sollempnitate recepta, ea propria manu scripsi, et
in puplicam formam redigi meoque consueto signo signavi.
_Dal. r. Archiv. di Napoli, registro di Carlo II, segnato 1299–1300, C,
fog. 43._