Scriptum est Ecclesiarum prelatis, Comitibus, Baronibus, Iustitiariis,
Secretis, Magistris Portulanis, et procuratoribus, Magistris Salis,
provisoribus Castrorum, Castellanis, Capitaneis particularibus,
ac quibuscumque officialibus et personis aliis Insule Sicilie et
pertinentiarum ejus, tam presentibus quam futuris. Cultum vere
fidei et spiritum veritatis Representatur ymago patris in filium,
et per virtutis generative suffragium, memoria reservatur in eum;
immo sic utriusque persona censetur altera, ut unius actum sanctio
Iuris alterius censeat, et identitatem in ipsis alternis actionibus
multifariam comprehendat. Et licet unius rei duorum in solidum non
possit esse dominium, ipsa tamen Iuris edictio meliora prospiciens,
dominum, vivente patre, filium, quadam extimatione constituit; et
in emolumento ac honore stipitem hereditarium subrogavit. Sane de
Roberto primogenito nostro carissimo, duce Calabrie, ac in Regno
Sicilie Vicario generali, utique filio benedictionis et gratie,
plenarie confidentes, quem ab experto novimus aborrere vitia et
amare virtutes, eum Vicarium nostrum generalem et perpetuum totius
Insule nostre Sicilie ac pertinentiarum eius, duximus statuendum;
plenam ei et integram meri ac mixti Imperii et animadversione gladij
concedentes, sub certis et specialibus plenitudinibus, potestatem;
quas nostre alie patentes sue inde commissionis littere continent et
declarant. Volumus igitur et expresse mandamus, ut eidem primogenito
nostro, quem velut ymaginarium presentie nostre in Insula predicta
statuimus, tamquam nostro in illa Vicario generali de omnibus que ad
generalis Vicarie officium pertinere noscuntur, tamquam persone nostre,
reverenter intendere, ac ad honorem et fidelitatem nostram obedire
devotius studeatis; ac insuper litteras eius omnes, sub sigillo Vicarie
mittendas, tam super negotiis fiscalibus, quam privatis, curetis
devote recipere, et exequi cum effectu, ac si essent sigillo nostri
Culminis sigillate. Nos enim penas et banna que dictus noster generalis
Vicarius tulerit vel ferri mandabit, rata gerimus et firma; eaque
per eum, vel ad mandatum eius per Curiam, volumus irremissibiliter a
transgressoribus extorqueri. Dat. Neapoli, per Bartolomeum de Capua,
etc., die XXIIII Iulij XII Indict. (1299).
_Dal r. archivio di Napoli, registro di Carlo II, segnato 1299, A, fog.
131._