Scriptum est Guillelmo de pontiaco militi, etc. Scribimus per alias
litteras nostras Iohanni piticco militi, Castellano Castri nostri
Sancte Marie de monte, ut ad requisitionem tuam filios quondam
Manfridi dudum principis Tarentini, quos in dicto Castro carcer noster
includit, absque difficultate qualibet liberet, et tibi liberos
assignet eosdem: propter quod volumus et fidelitati tue precipimus,
ut statim receptis presentibus, prefatum Castellanum quod eos liberet
instanter requiras; quibus liberis, convenientem robam ipsorum
cuilibet fieri facias, eosque sub ducatu alicujus militis vel cuiusvis
alterius, prout expedire videris, ad nos mittas; traditis sibi equis
pro equitatu ipsorum ad locrium conducendis, nec non expensis, que
pro adventu ipsorum ad nos usque Neapolim necessarie dignoscuntur;
predictum vero Robarum et dictorum equorum locrium solvi, ac expensas
huiusmodi exhiberi sibi facias per Erarium quod est tecum, de fiscali
pecunia existente per manus suas; et in eius defectu de quacumque alia
invenienda mutuo ab illis, restituenda postmodum illis per eumdem
Erarium de quacunque pecunia Curie, que ad manus suas undecunque
pervenerit successive. Ita quod nullus in hoc possit quomodolibet
intervenire defectus. Dat. ut in proxima.
_Dal r. archivio di Napoli, registro di Carlo II, segnato 1299, A, fog.
96 a t._