XXII (XIX).

Scriptum eidem. (Justitiario.....) Cum eorum excessus qui castra ut

transfuge derelinquunt, jura gravissima persequantur, eo quod paulo

minus distant a lese crimine majestatis; nos nolentes quod impune......

transeant hii qui castra nostra relinquerunt pertinacia perniciosa,

firmiter fidelitati tue etc., quatenus, statim receptis presentibus,

per omnes et singulas terras marittime decrete tibi provincie,

inquirere interea studeas diligenter; et tam omnes illos qui gagia a

curia receperunt, et venientes cum galeis et teridis exinde recesserunt

postea, vel recedunt in posterum fugitivi....., subscriptos de

vassellis melficte, quos maraldicio prothontino et comiti referentibus

aufugisse didicimus quocumque modo..... vel eorum aliquos poteris

invenire, capias de personis; et in pena commisse fuge, cum per

tales non steterit quo minus noster sit exercitus dissolutus, _pedem

sinistrum cuilibet facias amputare_: illos autem quos invenire non

poteris, voce preconia, facies puplice forbannire; bona eorum omnia,

tam mobilia quam stabilia, capere studeas, et ad opus nostre Curie

facias procurare; factis nihilominus de captione bonorum ipsorum tribus

scriptis puplicis consimilibus, continentibus qualitatem et quantitatem

bonorum ipsorum particulariter et distincte, quorum uno penes te

retento, aliud Camere nostre, et tertium magistris rationalibus magne

nostre Curie nobiscum morantibus, studeas destinare. Nomina vero

illorum de Melficta sunt hec, videlicet: excelsus de Nicolao, Dominicus

de Sabino, Santorus de sapis, Nicolaus privignus Leonardi de Baro,

Guillelmus de Sencita, Nicolaus Petracce de Nauclio Alexio, Angelus

de Magistro accipardo, Riccardus gener Siri Raonis, Petrus de Adam de

ferlicio gener Lucede Padule, Jacobus gener dompni Riccardi, Johannes

Albanense, Andreas Stortus, Egidius de ferlicio gener Clemente, Petrus

de Radosta, Magister Laurentius Zucarus, Leonardus de Stella, et

Angelus de Vigillis gener Josey. Dat. Cotrone die XIX augusti XII Ind.

(1284).

_Dal. r. archivio di Napoli, registro di Carlo I, segnato 1283, A, fog.

34 a t._

Simili si leggono a fog. 35, date lo stesso dì, e indirizzate al

_giustiziere di Terra di Bari, a quel d’Abbruzzo, e allo stratigoto di

Salerno; variando i nomi delle città e de’ disertori._

La guerra del Vespro Siciliano vol. 2 Un periodo delle storie Siciliane del secolo XIII · 第 60 / 104 题