Excellenti et Magnifico Viro Nepoti suo Karissimo domino Roberto Comiti
Atrebatensi Karolus Dei gratia Rex Jerusalem et Sicilie etc. Communis
nobiscum sanguinis unione commoti, semperque a Vobis in necessitatibus
nostris filialis zelo caritatis adiuti, illius in persona vestra spei
fiduciam obtinemus, illa de vobis securitate confidimus, quod de
quibuscumque nostris negotiis, que vestro subducerentur ducatui, quo
altiora consisterent, eo securius in vestris brachiis quiescentes,
adesse sentimus in illis alteram corporis nostri partem. Hiis igitur
moniti, ac strenuitatis vestre deliberatione fulciti, cum ex communi
consillo sit provisum ut in Insulam nostram Sicilie presentialiter
transfretetis, Vos in tota eadem Insula nostrum generalem Vicarium
usque ad nostrum beneplacitum ordinamus; quod si placet officium
exercentes, terras et loca eiusdem Insule ad fidem culminis nostri,
eo modo quo expedire videritis..... plenam enim vobis et generalem et
liberam concedimus potestatem, assecurando nomine nostro quascumque
Universitates, vel speciales personas dicte Insule, in personis et
rebus; remittendi eis omnem offensam el culpam quam adversus nostram
commiserint Maiestatem, et penas corporales vel reales aut exilli,
quas propterea incurrerunt; recipiendi eas in gratia nostra, et sub
nostri nominis protectione tenendi; statuendi ibidem Justitiarios,
Secretos, Portulanos, et alios officiales quoscumque; et percipiendi
omnes proventus et redditus ad nostram Curiam pertinentes, et sicuti
nos met ipsi si presentes essemus facere valeremus: in quibus omnibus
totum vobis damus et tradimus posse nostrum. In verbo Regie dignitatis
tenore presentium promittentes, nos et heredes nostros rata habituros
et firma quecumque tractaveritis, ordinaveritis, promiseritis, et
facienda duxeritis in premissis, et singulis premissorum; nullo unquam
tempore per nos aut ipsos heredes nostros quomodolibet irritanda, set
manutenenda iugiter et servanda. Dat. in Castria in litore Bruczani die
X augusti XII Ind.
_Dal r. archivio di Napoli, registro di Carlo I, segnato 1283, A, fog.
169._