X (VIII).

Petrus Dei gratia Aragonum et Siciliae Rex, Rogerio de Magistro Angelo

Militi, justìtiario comitatus Gyracii, parcium Cephaludi et Thermarum,

fideli suo, gratiam suam et bonam voluntatem. Pro parte Clericorum tam

latinorum quam graecorum Messanensis Dioecesis Jurisdictionis tuae,

nostrorum fidelium, coram nostra fuit expositum Majestate, quod cum

olim retroactis temporibus in exactionibus, mittivis, generalibus

subvencionibus, promissionibus, et subsidiis quae in Terris et locis

ipsius Jurisdictionis tuae, de mandato et pro parte curiae consueverunt

imponi, cum hominibus terrarum et locorum ipsorum communicare et

contribuere non consueverint, sed exenti exinde fuerint et immunes;

nunc Universitates Terrarum et locorum ipsius Jurisdictionis tuae

in solucione pecuniae facienda per universitates ipsas, de summa

quantitate pecuniae tam per universitates easdem quam universitates

aliarum terrarum et locorum Siciliae praedìcto Culmini nostro promissae

in generali colloquio de mandato nostrae Celsitudinis tunc Cathanae

celebrato, in sussidium expensarum quas in expeditione imminentis

guerrae negocii..... Curiam ipsam subire debemus, Collectores super

ipsius recollectione..... rum per easdem Universitates Terrarum

et locorum ipsius jurisdictionis tuae statutos, clericos ipsos ad

concurrendum et contribuendum cum eis molestant et multipliciter

inquietant contra eorum immunitatem hujusmodi in ipsorum praejudicium

manifestum. Petentibus igitur super hoc per nostram excellentiam

providere, ut sit serenitatis nostrae propositum libertates

Ecclesiasticas auctore Domino potissime et inviolabiliter observare,

fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus, si vera cognoveris

quae veniunt ad cautelam, eosdem clericos, tam latinos quam graecos,

contra eorum immunitatem praedictam per universitates et collectores

praedictos molestare nullatenus paciaris. Et si praetextu hujusmodi

contra eosdem clericos per universitates easdem vel collectores ipsos

ad exactionem aliquam seu pignorum capcionem est processum, processum

ipsum initum facias revocari; Ita quod exponentes ipsi coram Majestatis

nostrae querelam iterare praeterea non cogantur. Dat. Messanae, Anno

Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo (corr. 1283) mense

februarii octavo eiusdem undecimae Indictionis, Regnorum Nostrorum

Aragonum anno septimo, Siciliae vero primo.

_Dall’archivio della Chiesa di Cefalù. Mss. della Bibl. com. di Palermo

Q. q. G. 12._

La guerra del Vespro Siciliano vol. 2 Un periodo delle storie Siciliane del secolo XIII · 第 48 / 104 题