Scriptum est eidem Capitaneo (a Faro ultra usque ad confinia Terrarum
Sanctae Romanae Ecclesiae) etc. Ne vulgaris loquele fama, prehambula
rumorum improvida portatrix, et novorum superstitiosa narratrix, in
producenda notitìa nostrorum processuum ad audientiam tuam aliorumque
nostrorum fidelium transcenderit veritatem; clara delucidatione
presentium certum inde te reddere volumus, ipsamque tibi rei geste
seriem aperimus. Noveris igitur quod dudum in Insula nostra Sicilie
cum innumerabili multitudine nostri potentis exercitus transeuntes,
in obsidione illius famose terre Messane felicia castra nostra
defiximus; et inibi usque ad diem Sabbati vicesimum sextum presentis
mensis Septembris, cum eodem nostro exercitu commorantes, terram
ipsam, multis olim fecundam deliciis, multisque divitiis opulenta
m, sic undique terra marique constrinximus, sic ferro flammaque
vastavimus, quod nihil remansit penitus usque ad ambitum meniorum,
quin illud aut ferrum ceciderit, aut ignis combuxerit, vel ruine sit
seu depopulationi subiectum; et nichilominus tantis vinearum arborum
et locorum extrinsecorum amenitatibus quibus decorabatur eadem civitas
succisis, succensis penitus, et destructis, Civitatis corpus non
reliquimus inconcussum, quin ex crebris nostrarum ictibus Machinarum,
multe pulcre domus intrinsecus sint et decora edificia diruta, ac
Civitatis menia usque ad ruinam in locis pluribus concussata; sicque
Civitatis menia usque ad ruinam in locis pluribus concussata; sicque
Civitatis eiusdem incolas iam artaverimus extrinsecus gladio, intus
fame, quod nullum de ipsorum vicina deditione restabat ambiguum vel
dubietas remanebat. Verum, inter hec omnia, consultius cogitantes quod
Messanensibus ipsis nihil ex nunc prodesse potest autumpni fructuosa
fecunditas, tam tempore quam destructione consumpta; quodque Yemali iam
tempore imminente, procellosa fari rabies Vassellorum nostrorum statum
et transitum, sicque per consequens rerum necessariarum nobis et nostro
exercitui, copiam poterat prohiberi; Deliberante prudentia, saniorìque
consilio previdente, aliquantulum castra nostra retraximus: ac citra
farum cum toto nostro exercitu incolumes venientes, in Civitate
nostra Regii sospites permanemus. Adveniente vero tempore congruo,
cum eodem et omni alio quod nostra totis viribus potentia procurabit,
tam terrestri exercitu quam marino extolio, eamdem insulam nostram
Sicilie repetemus; predictos Messanenses, et alios rebelles nostros
Sicilie, divina nos comitante potentia, que nostram tuetur iustitiam,
sic viriliter invasuri, quod perdetur penitus predictorum quorumlibet
presumptuosa protervia; et erecta rebellium cornua sub pedibus nostris
nostra potentia conculcabit. Dat. Regii penultimo Septembris xi
Indictionis (1282).
_Dal r. archivio di Napoli, reg. di Carlo I, 1283. E, fog. 14 a t.
Pubblicalo nell’Elenco delle pergamene del detto archivio, tom. I, pag.
245–46, in nota._