V (V).

Nobilibus Civibas Urbis egregiae Messanensis, sub Pharaone Principe

plusquam in luto et latere ancillatis, Panormitani salutem, et

captivitatis jugum abjicere, et brachium accipere libertatis.

Consurge, consurge filia Sion, induere fortitudinem tuam, quae

jucunditatis exula vestibus, et vestimentis tuae gloriae denudata,

in die calamitatis et miseriae, in die amaritudinis et ignominiae

conttebescis. Noli ultra lamenta promere, quae tui cotentam pariant,

sed tolle arma tua, arcum et pharetram, et solve vincula colli tui. Jam

enim facta es in opprobriam vicinis tuis, alterium et contenitum tuis,

qui in circuitu ejus sunt, barbaris et Christi fidelium inimicis. Jam

humiliati sunt velut Joseph in compedibus pedes tui, et tamquam serva

es pravis Ismaelitis viliter venumdata. Jam gentes tibi improperant

ubi est Deus tuus? et cur ultra expectas; et per patientiam vilis

efficeris non solum hostibus, sed et Creatori? Quid duritus, quidve

miserius plebs Israelitica sustulit temporibus Pharaonis, quam quod

draco iste magnus fecit, qui seducit universum Orbem, et se in hortum

B. Petri, et electam Ecclesiae vincam intulit his diebus? Hic est enim

Satan solutus a vinculis, qui post mille ducentos annos conglutiens

omnia, vitam aufert praesentium et gloriam futurorum. Quid igitur

tibi profuit redemptio piissimi Redemptoris, piissimi Salvatoris, si

tunc eruta de fauce Diaboli, nunc in escam Draconis magni et Æthiopum

populi devenisti? Keu miseri! quam vano fuimus errore decepti Nos

et Ecclesia mater nostra. Sicut enim Lucifer discutiens tenebras in

suo ortu clarus apparet et rutilans, sic istius adventum in nostrum

opinabamur prodire lumen et gloriam caelitus inspiratam, dicentes intra

nos: Noli timere, filia Sion, ecce Rex tuus tibi venit mansuetus, qui

omnem a te tribulationem auferet, omnemque tibi molestiam extirpabit.

Hic est Angelus, cujus ingressum piscina desiderat cordis tui, ut sanet

omnes languores tuos, qui te oleo laetítiae prae participibus tuis

unget. Hic est Cberubin, qui portas tibi aperiet Paradisi; et Raphael,

qui te tamquam unicum Thobiae filium a mortis laqueo praeservabit. O

infelix opinio, et spes fallax! Hic revera est Nero saevissimus, qui

Dei Apostolos trucidavit, et in matris necem crudeliter exarsit. Hic

est ignis aeterni judicti aequaliter omnia dissipans; et velut securis

posita ad radicem. Proh dolori quem pastorem credidimus, est verissime

lupus rapax, et quem agnum putavimus mansuetum, leonete ferocissimum

experimur. Heu! quid nostram sic fascinavit prudentiam, et vires

nostri animi enervavit, ut gentes, quae ebrietati deserviunt, jugum

nobis imponerent servitutis? Certe patientia ingens fecit si igitur

patientia est virtutum omnium condimentum, cur nobis bonorum omnium

attulit detrimentum? Sunt ne ista Principis et Pastoris, ut quos debet

regere, pascere et fovere, destruat, dissipet et evellat? Vehementi

tamen admiratione miramur Dominam nostram et magnam Apostolicam

Matrem Ecclesiam feritatem hujus Principis, et nequitiam sub silentio

transmittere? quomodo tanti ardoris fumus potuit latere in vicinia,

cui de ultimis terrae finibus facta singula patefiunt? Sic autem jam

humiliatus est in pulvere venter noster, quod jam dicere possumus et

debemus; _Beatae steriles, quae non pariunt, et beatae libera, quae

non lactant_; et in laudem prorumpere Michaelis, quod non restat

aliud dicere, nisi, Deus in adjutorium meum intende. Cum igitur

Divina potius quam humana inspiratione compulsi, libertatis antiquae

beneficium resumere intendamus, serpentibus omnibus, quae ad nostra

pendebant ubera, penitus amputatis, et aspidum auribus oppressis,

hortamur vos, fratres carissimi, ne in vanum gratiam Dei vos recipere

conlingat. Ecce namque tempro acceptabile, ecce none dies salutis

vestrae. Nam milvus, et hirundo visitationis suae tempus, testante

Domino, cognoverunt. Surge itaque, surge, illuminare Civitas generosa,

et noctis caliginem procul pelle. Jam enim a Domino tibi dicitur:

_Tolle grabalum tuum, et ambula_, cum sana facta sis. Quae sedebas

in tenebris, et in umbra mortis viliter tabescebas, leva in circuitu

oculos tuos, et contemplare caelum, et novam gloriam libertatis. Non te

decipiat falsus error, et simulata bonitas persuadeat tyrannorum, quae

falsis blanditiis tuis intendit intentionibus obviare, dum virus eorum

vires resumere valeat, quia nunc aquis Divinae gratiae est sopitum.

Sed attende et considera, quod minus tyrannica pravitas exercuit in

subjectis Christicolis, quam in rebellibus Sarracenis. Melius est

igitur nos mori viriliter in conflictu, quam gentis nostrae mala

conspicere, et sub servitute tyrannica viliter deperire. Heu miseri,

dum in laude divina diebus sacri jejunii, Passionis, et Resurrectionis

Dominicae petebamus Ecclesiam, protinus ministri scelerum venientes,

nos inde convitiose trahebant, et ducentes ad carcerem cum clamore

dicebant: _Solvite, solvite Paterini_. Nulla dies quantumeumque

celebris propter hos poterat Divinis obsequiis deputari, nec feriae,

quae ad laudem Dei fuerant per Catholicos Principes introductae, locum

habebant apud tyrannicam potestatem. Eramus enim tamquam oves errantes,

et animae sine fide. Nunc igitur clamemus in caelum, et miserabitur

nostri Deus Omnipotens, qui sanat contritos corde, et alliget

contritiones eorum, ut sit nobis turris fortitudinis a facie inimici,

et gentes, quae in sua feritate confidunt, potentiae ipsius dextera

comprimantur. Estote itaque fortes in bello, et cum antiquo serpente

pugnate, et quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac

concupiscite libertatis, ut accipiatis justitiae gratiam in praesenti,

et calamitatis fugiatis miseriam in futuro. Valete carissimi. Dat.

Panormi xiii die Aprilis x Indictione.

_Dall’Anonimi chronicon siculum_, cap. 38.

La guerra del Vespro Siciliano vol. 2 Un periodo delle storie Siciliane del secolo XIII · 第 43 / 104 题