repperit obscœnas veneres vitiosa libido:
Herculis hæredi quam Lemnia suasit egestas,
quam toga facundi scenis agitavit Afranî;
et quam Nolanis capitalis luxus inussit.
Crispa tamen cunctas exercet corpore in uno,
deglubit, fellat, molitur per utramque cavernam:
ne quid inexpertum frustrà moritura relinquat.
_D. MAGNUS AUSONIUS_, Ep. 71.
CXII.
AD ZOILUM DE UXORE MŒCHA
Semivir uxorem duxisti, Zoïle, mœcham;
ô quantus fiet questus utrinque domi!
quùm dabit uxori molitor tuus, et tibi adulter,
quantùm deprensi damna pudoris ement!
Sed modò quæ vobis lucrosa libido videtur,
jacturam, senio mox subeunte, feret;
incipient operas conducti vendere mœchi,
quos modò munificos lena juventa dabat.
_Idem._ Ep. 90.
CXIII.
DE TRIBUS INCESTIS.
Tres uno in lecto: stuprum duo perpetiuntur,
et duo committunt: quattuor esse reor.
Falleris: extremis da singula crimina; et illum
bis numeres medium, qui facit et patitur.
_Idem._ Ep. 119.
CXIV.
IN CASTOREM.
Lambere quùm vellet mediorum membra virorum
Castor, nec posset vulgus habere domi,
repperit, ut nullum fellator perderet inguen:
uxoris cœpit lingere membra suæ.
_D. MAGNUS AUSONIUS_, Ep. 120.
CXV.
IN EUNUM LIGURITOREM.
Eune, quòd uxoris gravidæ putria inguina lambis,
festinas glossas non natis tradere natis.
_Idem._ Ep. 127.
CXVI.
IN QUENDAM QUI LEVIA SIBI INGUINA FACIEBAT.
Inguina, quòd calido levas tibi dropace, causa est.
Irritant volsas levia membra lupas.
Sed quòd et elixo plantaria podice vellis,
et teris incusas pumice Clazomenas:
causa latet: bimarem nisi quòd patientia morbum
appetit: et tergo fœmina, pube vir es.
_Idem._ Ep. 131.
CXVII.
FESCENNINA _In nuptias HONORII AUGUSTI et MARIÆ._
ALCAICUM.
Princeps corusco sidere pulchrior,
Parthis sagittas tendere certior,
eques Gelonis imperiosior,
quæ digna mentis laus erit arduæ?
Quæ digna formæ laus erit igneæ?
Te Leda mallet, quàm dare Castorem;
præfert Achilli te proprio Thetis,
victum fatetur Delos Apollinem.
Credit minorem Lydia Liberum.
Tu cum per altas impiger ilices
prædâ citatum cornipedem reges,
ludent que ventis instabiles comæ;
telis jacebunt spontè tuis feræ,
gaudens que sacris vulneribus leo
admittet hastam morte superbior.
Venus reversum spernit Adonidem,
damnat reductum Cynthia Virbium.
Cum post labores sub platani voles
virentis umbrâ, vel gelido specu
torrentiorem fallere Syrium,
et membra somno fessa resolveris:
ô quantus uret tum Dryadas calor!
quot æstuantes ancipiti gradu
furtiva carpent oscula Naïades!
Quis verò acerbis horridior Scythis?
Quis belluarum corde furentior?
Quis, cum micantem te propè viderit,
non optet ultrò servitium pati?
Quis non catenas arripiat libens,
collo que poscat vincula libero?
Tu si nivalis per juga Caucasi
sævas petîsses pulcer Amazonas,
peltata pugnas desereret cohors,
sexu recepto: patris et immemor
inter frementes Hippolyte tubas
strictam securim languida poneret,
et seminudo pectore cingulum
forti negatum solveret Herculi,
bellum que solus conficeret decor.
Beata, quæ te mox faciet virum,
primis que sese junget amoribus!
Age, cuncta nuptiali
redimita vere Tellus,
celebra toros heriles.
Omne nemus cum fluviis,
omne canat profundum.
Ligures favete campi,
Veneti favete montes,
subitis que se rosetis
vestiat Alpinus apex,
et rubeant pruinæ.
Athesis strepat choreis,
calamis que flexuosus
leve Mincius susurret,
et Padus electriferis
admoduletur alnis.
Epulis que jam repleto
resonet Quirite Tibris,
domini que læta votis
aurea septem geminas
Roma coronet arces.
Procul audiant Iberi,
fuit undè semen aulæ:
ubi plena laurearum
imperio fœta domus,
vix numerat triumphos.
Habet hìnc patrem maritus,
habet hìnc puella matrem,
geminâ que parte ductum
Cæsareum Flamineo
stemma recurrit ortu.
Decorent vireta Betim;
Tagus intumescat auro,
generis que procreator
sub vitreis Oceanus
luxurietur undis.
Oriens que regna fratrum,
simul Occidens que plaudat.
Placidæ lætentur urbes,
quæ que novo, quæ que nitent
deficiente Phœbo.
Aquiloniæ procellæ,
rapidi tacete Cori;
taceat sonorus Auster:
solus ovantem Zephyrus
per dominetur annum.
Solitas galeâ fulgere comas,
Stilico, molli necte coronâ.
Cessent litui, sævum que procul
Martem felix tæda releget:
tractus ab aulâ rursùs in aulam
redeat sanguis patris officiis.
Junge potenti pignora dextrâ.
Gener Augusti pridem fueras,
nunc rursùs eris socer Augusti.
Quæ jam rabies livoris erit?
Vel quis dabitur color invidiæ?
Stilico socer est, pater est Stilico.
Attollens thalamis Idalium jubar,
dilectus Veneri nascitur Hesperus.
Jam nuptæ trepidat sollicitus pudor,
jam produnt lacrymas flammea simplices:
ne cessa, juvenis, cominùs aggredi,
impacata licet sæviat unguibus.
Non quisquam fruitur veris odoribus,
Hyblæos latebris nec spoliat favos,
si fronti caveat, si timeat rubos.
Armat spina rosas, mella tegunt apes.
Crescunt difficili gaudia jurgio,
accendit que magis, quæ refugit, Venus.
Quod flenti tuleris, plus sapit osculum.
Dices: ô quoties hoc mihi dulcius,
quàm flavos decies vincere Sarmatas!
adspirate novam pectoribus fidem,
mansuram que facem tradite sensibus.
Tam junctis manibus nectite vincula,
quàm frondens hederâ stringitur æsculus,
quàm lento premitur palmite populus;
et murmur querulâ blandius alite
linguis assiduè reddite mutuis.
Et, labris animum conciliantibus,
alternum rapiat somnus anhelitum.
Amplexu caleat purpura regio,
et vestes Tyrio sanguine fulgidas
alter virgineus nobilitet cruor.
Tum victor madido prosilias toro,
nocturni referens vulnera prælii.
Ducant pervigiles carmina tibiæ,
permissis que jocis turba licentior
exsultet tetricis libera legibus.
Passim cum ducibus ludite, milites,
passim cum pueris ludite virgines.
Hæc vox ætheriis insonet axibus,
hæc vox per populos, per mare transeat:
formosus Mariam ducit Honorius.
_CL. CLAUDIANUS._
CVIII.
IN MARTIUM CINÆDUM.
Quid prodest Martis te vel de nomine dictum,
pruriat infami cum tibi clune Venus?
Fors fuerat potius, Cypridos ut nomen haberes,
et natura daret Martia membra tibi.
Nunc utroque carens, ignoti fabula sexûs,
fœmina cum non sis, vir tamen esse nequis.
_BURMANNI Anthologia latina._
CIX.
DE EUNUCHO.
Quem natura marem dederat, fit fœmina ferro;
nam tener impubes viribus exsuitur.
Hìnc juvenem cernis tanto sub robore mollem,
et dubii pulcher corporis errat homo.
Conjugibus cautis placita est monstrosa voluptas;
fidus enim est custos, qui sinè teste datur.
_Idem._
CX.
DE EQUA PHILAGRI ADVOCATI.
Caussidicus pauper mediâ sub nocte lucubrans,
cornipedis voluit terga fricare suæ.
Sed cum corpus equæ, dextrâ famulante, titillat,
invasit juvenem prodigiosa Venus.
Nam quà longa solet quadrupia carpere sessor,
subducens duræ pendula crura viæ:
hanc fovet amplexus, blanditur, dum que caballæ
adterit assiduo pene fututor hebes.
Concubitus Cressa legitur quæsîsse juvenci,
quam gravis ira Deæ jussit amare pecus.
Par crimen flammis nostris fors intulit annis,
Pasiphæ tauro, Philager arsit equâ.
_BURMANNI Anthologia latina._
CXI.
AD LAIDEM.
Formosissima, Laï, fœminarum,
dum noctis pretium tuæ requiro,
magnum continuò petis talentum:
tanti non emo, Laï, pœnitere.
_Idem._
CXII.
AD LYDIAM.
Lydia, bella puella, candida,
quæ benè superas lac et lilium,
albam que simul rosam rubidam,
aut expolitum ebur indicum.
Pande, puella, pande capillulos,
flavos, lucentes ut aurum nitidum.
Pande, puella, collum candidum,
productum benè candidis humeris.
Pande, puella, stellatos oculos,
flexaque super nigra cilia.
Pande, puella, genas roseas,
perfusas rubro purpuræ Tyriæ.
Porrige labra, labra corallina,
da columbatìm mitia basia:
sugis amentis partem animi:
cor mihi penetrant hæc tua basia.
Quid mihi sugis vivum sanguinem?
Conde papillas, conde gemipomas
compresso lacte quæ modò pullulant.
Sinus expansa profert cinnama:
undique surgunt ex te deliciæ;
conde papillas, quæ me sauciant
candore, et luxu nivei pectoris.
Sæva, non cernis, quòd ego langueo?
Sic me destituis jam semimortuum?
_BURMANNI Anthologia latina._
CXIII.
DE PUERI AMORE.
Quid sævis, Sybari? domiti modò terga juvenci
quid premis et tenerum currere cogis equum?
Dum stupet, ac novus est, et adhuc non novit amorem,
parce: premendus erit, cum veteranus erit.
_Idem._
CXIV.
PRIAPUS.
Quidnam, quid rapis, ô puella furax?
ne ramos traheres, tibi hæc ferebam;
sed posthàc caveas, feras quid horto;
obduxi licet arma, sum Priapus.
CXV.
PRIAPUS.
Quod meus hortus habet gratanti suscipe mente:
sic fruar et lætus, quod tuus hortus habet.
CXVI.
AD PRIAPUM.
Dum tua pomiferum custodia proteget hortum,
terror et infestis furibus inguen erit,
Lampsacios melior non imbuet hostia cultros,
quàm veniet nostrâ victima cæsa manu.
CXVII.
PRIAPI HORTUS.
Hortis Hesperidum, Sabelle, cultis
nostræ cultior hortus est puellæ.
Mirari, ô bone, desinas, Sabelle;
hortorum Deus ipse nam Priapus
cunctis hunc fodit et rigat diebus.
CXVIII.
PRIAPUS SENIOR.
Utilis es nulli, cunctis ingrata, senectus.
Te Stygio peperit cana Megæra Deo.
Nil adeò firmum est quod non tua robora frangant,
arma, stilos, chartas, saxa, metalla, Deos.
Carmina vivaci membranis illita succo
annorum serie debilitata cadunt.
--Ipsa mihi pugnans quæ flectere mille solebat,
æqualeis inter maxima dicta suas,
nunquàm sueta nisi jugulato cedere ab hoste,
in que imis mortes quærere visceribus,
virgineis ambita choris, adamata puellis,
quam que hostes etiàm charam habuêre sui;
illa caput roseum florenti sandice cincta,
languida cæruleo mentula victa situ est.
CXIX.
GENIO. NUMINIS. PRIAPI. POTENTIS. POLLENTIS. INVICTI. JUL. AGATHEMERUS
AUG. LIB. A. CURA. AMICORUM. SOMNO. MONITUS.
Salve, Sancte Pater, Priape, rerum,
salve, da mihi floridam juventam;
da mihi, ut pueris et ut puellis
fascino placeam bonus procaci,
lusibus que frequentibus jocis que
dissipem curas animo nocentes,
nec gravem timeam nimis senectam,
angar haud miseræ pavore mortis,
quæ ad domus trahet invidas Averni,
fabulas manes ubi rex coercet,
undè Fata negant redire quemquam;
salve, Sancte Pater, Priape, salve.
Convenite simul quot estis omnes,
quæ sacrum colitis nemus, puellæ,
quæ sacras colitis aquas, puellæ,
convenite, quot estis, atque bello
voce dicite blandulâ Priapo:
Salve, Sancte Pater, Priape, rerum;
inguini oscula figite, indè mille
fascinum benè olentibus coronis
cingite illi, iterùm que dicite omnes:
Salve, Sancte Pater, Priape, rerum.
Nam malos arcens homines cruentos,
ire per silüas dat ille vobis,
per que opaca silentia incruenta:
ille fontibus arcet et scelestos,
improbo pede qui sacros liquores
transeunt, faciunt que turbulentos:
qui lavant que manus, nec antè multâ
invocant prece vos, Deæ puellæ.
O Priape, fave, alme, dicite omnes,
salve, Sancte Pater, Priape, salve.
O Priape, potens amice, salve,
seu cupis genitor vocari, et auctor
orbis, aut Physis ipsa, Pan que, salve.
Namque concipitur tuo vigore,
quod solum replet, æthera, atque pontum.
Ergò salve, Priape, salve, sancte.
Sæva Jupiter ipse, te volente,
ultrò fulmina ponit, atque sedes
lucidas cupidus suas relinquit.
Te Venus bona, fervidus Cupido,
Gratia, et geminæ colunt sorores,
atque lætitiæ dator Lyæus.
Namque te sinè, nec Venus placens est,
Gratiæ illepidæ, Cupido, Bacchus.
O Priape, potens amice, salve.
Te vocant prece virgines pudicæ,
zonulam ut solüas diù ligatam,
te que nupta vocat, sit ut marito
nervus sæpè rigens potens que semper:
salve, Sancte Pater, Priape, salve.
CXX.
IN ADVOCATUM EFFŒMINATUM.
Exsecti species viri,
naturæ grave dedecus,
usu fœmineo Paris,
feræ cura libidinis,
cum sis ore facundior,
cur causas steriles agis,
aut corrupta negotia,
et perdenda magis locas?
agnovi, ut video, tuo
ori quid benè credier
non vis, sed puto podici.
_LUXORIUS._
CXXI.
IN MEDICO-LENONEM.
Quòd te pallidulum, Marine noster,
cuncti post totidem dies salutant,
credebam, medicum velut peritum,
curam febribus et manum pudicam
de factis logicæ parare sectæ,
aut de methodicis probare libris.
At tu fornici turpiùs vacabas,
exercens aliis quod ipse possis
lenatis meliùs tibi puellis
scortandi solito labore ferre.
Novi quid libeat tuum, chirurge,
conspectos animum videre cunnos;
vis ostendere te minùs virum esse,
arrectos satis est mares videre.
_Idem._
CXXII.
IN SACERDOTEM
_Qui multa scorta domi asservabat._
Zelotypus plures incurvas clune puellas;
sed nulla est, quæ te sentiat esse virum.
Custodis clausas, tanquàm sis omnibus aptus;
est tamen internus Jupiter ex famulis.
Si nihil ergò vales, vacuâ cur arrigis arte,
et facis ignavus mentis adulterium?
_LUXORIUS._
CXXIII.
IN PUELLAM HERMAPHRODITAM.
Monstrum fœminei bimembre sexûs,
quam coacta virum facit libido,
quæ gaudes futui furente cunno,
quùm te ceperit impotens voluptas,
non das quod pateris, facis que cunnum.
Illam, quâ mulier probâris esse,
partem cum dederis, puella tunc sis.
_Idem._
CXXVI.
IN CAUSSIDICUM.
Esset caussidici si par facundia nervo,
impleret cuncti viscera negotii.
At tamen invigilat caussis, quæ crimina pandunt,
dum Veneris famulum jure Priapus agit.
_LUXORIUS._
CXXIV.
IN PHILOSOPHUM HIRSUTUM ET IMPUDICUM.
Hispidus totâ facie atque membris,
crine non tonso capitis verendi
omnibus clares Stoïcus magister:
te viris tantùm simulas modestum,
nec die quæris coïtum patrare,
ne capi possis lateas que semper;
fervidus sed cum petulante lumbo
nocte formosas subigis puellas,
Incubus fies subitò per actus,
qui Cato dudùm fueras per artes.
_Idem._
CXXV.
DE MULIERE MARINA VOCABULO.
Quidam concubitu futuit fervente Marinam;
fluctibus in salsis fecit adulterium.
Non hic culpandus, potiùs sed laude ferendus,
qui memor est Veneris, quòd mare nata foret.
_Idem._
CXXVI.
EX ANTHOLOGIA.
_PHILIPPI VIATOR et PRIAPUS._
_V._ Maturas video ficus; an carpere paucas
das mihi?--_P._ De cunctis non datur una tibi.--
_V._ Dura, Priape, nimis loqueris: _P._ sed inanis abibis?
_V._ Jam, rogo te, sodes, da quid:--_P._ et ipse rogo.--
_V._ Est ne in quo tibi me sit opus?--_P._ Jus illud ubique est:
da, cape.--_V._ Quid de me poscis? an æra, Deus?--
_P._ Quam peto, res alia est.--_V._ Ecquæ, precor?--_P._ accipe nostro
ex horto; sed da, quod tuus hortus habet.
_Transt. HUGO GROTIUS._
CXXVII.
ALITER.
_P._ Maturas servo ficus.--_V._ Num carpere poma,
alme Priape, licet?--_P._ Tu tetigisse cave.--
_V._ Iracundior es.--_P._ Sed et hinc jejunus abito.--
_V._ Da mihi, da, quæso, namque mihi his opus est.--
_P._ Si quid de nostro petis, hæc justissima norma est;
des mihi et accipies.--_V._ Tu, Deus, æris eges?--
_P._ Quæro longè aliud.--_V._ Quid?--_P._ Si vis, ô bone, ficus
esse meas, tibi quæ ponè tument, mihi da.
_Editor._
CXXVIII.
ANTISTII PRIAPUS.
Divite sum custos positus Phriconis in agro,
ut tugurî servem culmen, et ista sata.
Quisquis es, edico, mea cum benè riseris arma,
continuò via te quò tua transit, abi.
Sin quà non licitum est transis, nihil ista juvabit
te tua barba: via est invia nulla mihi.
_Transt. HUGO GROTIUS._
CXXIX.
ALITER.
Agrorum custos Deus hìc sto in ditibus agris,
Phryconis frutices parva que tecta tuens,
hæc cuicumque minans: ubi virgam riseris hanc tu
rectam, in vicinas deindè recede vias.
Sin furax vetitum manus adpetat, haud tibi prosit
barba, cave: cunctos nam terebrare scio.
_Editor._
CXXX.
LEONIDÆ PRIAPUS.
Hortus hic absque ullo ne sit custode, Priapum
Dinomenes posuit me sua septa super.
Aspice, fur, quantâ tentigine rumpar.--Et istud
ob tam pauca olera hæc?--Dicis: ob hæc olera.
_Transt. HUGO GROTIUS._
CXXXI.
ERYCIUS AD PRIAPUM.
Quàm grave, quàm rigidum defundis ab inguine telum!
pars ad opus certè est ista parata suum.
Fœminei sexûs sitis est tibi magna, Priape:
atque aliquod quærit turgida vena cavum.
Quin potiùs nimiùm crescens hoc contrahe membrum,
et roseâ tectum veste latere sine.
Non vasti te montis habent juga, sed sacra sedes
Lampsacos est Helles adsita littoribus.
_Idem._
CXXXII.
ALITER.
Quàm benè dura tibi, quàm mentula tenta bilibri
testiculo nudis surgit ab inguinibus,
stricta, parata, minax! te te premit, ô bone, cunni
aspra sitis, nec non ulcus in omne tumes.
Sed leni tumidas iras, phallum que rigentem,
hunc et florigeris vestibus usque tegas.
Non desertus enim tibi mons habitatur; at oram
Helles Lampsaciæ littora sacra colis.
_Editor._
CXXXIII.
TYMNÆI PRIAPUS.
Cuncta Priapizo: vetulus licet, haud fugit ullus,
quisquis furacem hùc ferre manum ausus erit.
Hoc olerum causâ numquid te dicere oportet?
(Objiciet quisquam forsan) oportet: aio.
_Editor._
CXXXIV.
LUCIANI PRIAPUS.
Hîc posuit vacuo dominus me providus horto
custodem arentis palmitis Eutychides.
Fossam hanc ingentem si quis fur transilit audax,
nil nisi præter me podice subripiet.
_Idem._
CXXXV.
EJUSDEM PRIAPUS.
Non pedibus stantem me jussit adesse Priapum,
sed nixum genibus jussit Anaxagoras.
Finxit Phyromachus: quæ stat propè Gratia, cum sat
contemplatus eris, ne pete, cur cecidi.
_Idem._
CXXXVI.
MARC. ARGENTARII PRIAPUS ET VIATOR.
_V._ O tempestivas ficus!--_P._ Tu, parce, viator,
laudibus, et ramos ne tueare nimis.
Namque adsto cernens hìc cuncta Priapus acutùm,
ut par est, custos ficubus impositus.
Si ficum audebis tetigisse, æquissima lex est;
podicis, admoneo, tu dabis ipse ficos.
_Editor._
CXXXVII.
PRIAPUS.
Strenuus exculti dominus quidam fuit agri,
hortorum que opibus memorabilis. Hic tamen idem
scortator nimius, multâ que libidine suetus
rusticulas vexare lupas, inter que salicta
et densas sæpes obscœna cubilia inire;
indomitum _intendens_ animum, semper que paratum
ad facinus, nunquàm calidis dabat otia venis.
Hic Deus è patrio prænobilis Hellesponto
venit adusque Italos sacris cum turpibus hortos:
sinum lactis, et hæc votorum liba quotannis
accipit, ac ruris servat vineta Sabini,
turpiter adfixo pudeat quem visere ramo.
_AUREL. PRUDENTII cont. Symmachum_ Lib. I.
HIC EXPLICIT PARS PRIOR.
PARS ALTERA.
PRIAPEIA RECENTIORUM.
[Illustration]
PARS ALTERA.
PRIAPEIA RECENTIORUM.
_ITALI._
I.
RADIX PRIAPEIA.
Antè alias omnes meus hic quas educat hortus,
una puellares allicit herba manus,
quam rapiunt, non ut capiti dent ferre corollas,
et niteat multo flore revincta coma;
læta nec ut festi velentur limina templi,
cum facit ad patrios plebs venerata Deos,
nec phiala ut molles capiat conclusa maniplos,
gutta que supposito stillet odora foco.
Atque ea non Beta est, non Brassica, non Amaranthus,
non quæ flaventi lumine Caltha micat:
lubrica non Lapathus, non est Cereale Papaver,
adjuvat et medicas quæ Panacea manus;
nec Baccho Cynara et mensis accepta secundis,
artificum nec qui surgis, Acanthe, labor;
nec quæ cum rapidi vertit se lumine Phœbi,
nec quæ de Pueri nomine nomen habet.
Longè alia est, longè que alios aptatur in usus:
nam primùm bifido nititur illa pede,
enodem tenta in caulem, resupina que tota,
et patulum minio sparsa rubente caput.
Est eadem, gelidis albet cum terra pruinis:
est, cum sidereo finditur usta Cane.
Nil refugit, nullo que potest non tempore pangi,
nullis non aptè conseritur que locis.
Certa nec ulla soli ratio est, cultus que serendæ;
fœcundum, subigas tu modò, semen habet.
Semina seu mandes sulcis, seu fossa feraces
accipiat plantas, utraque tuta via est.
At cum jam primâ cœpit pubescere sylvâ,
exultat que opibus luxuriat que suis,
tum verò lacrymæ summo de vertice manant,
mella quibus cedant, Sicelis Hybla, tua.
Quin etiàm digitis contrectari que supernè
Gaudet, et attactu crescit ab ipsa tuo.
Nec minùs hanc, (quæ cuncta mihi licet usque tueri,
nam me posse loqui fœmina nulla putat:)
quamlibet ingenuæ gaudent tetigisse puellæ,
et mediam tenerâ continuisse manu.
Sæpè juvat summæ prono dare basia vultu,
lentam sollicitâ sæpè fovere morâ.
Dum que fovent, tenues plantâ risêre tumente
per tunicas agilem surgere, per que manus.
Tum mirata novam faciem non rustica virgo,
prægrandes que toros, insolitum que decus,
Te veneror, Gramen, magni mihi numinis instar,
Te que meum columen, Te mea sceptra puto:
dixit, nec cunctata diù, vestem que reducit,
et bibulam inducto sedula fonte rigat.
Illa madet fusâ circùm sua vimina venâ,
quas que haurit, largo fœnore reddit aquas,
cultricum que sinus lætis proventibus implet,
perfugium in multis una reperta malis.
Nam quæ, longinquas sponso volitante per undas,
carpitur indigno sola relicta situ,
et macet in viduo pertabescit que cubili,
fibrâ se multùm graminis hujus alit.
Molle jecur tacitâ quæ deperit icta sagittâ,
plurimam in epoto semine sentit opem.
Cui facies pallet, caulem si prandet opimum,
prandenti gratus serpit in ora rubor:
et quæ turgidulos flendo corrumpit ocellos,
ut temerè in lacrymas hoc genus ire vides,
rore inspersa levi, summâ qui prosilit herbâ,
lætitias animo luminibus que facit:
et quam nigra malis terrent insomnia visis,
admorso placidus germine somnus habet.
Dudùm habilis tùm si qua viro est, mater que vocari
expetit, ignavos conqueritur que dies,
olim ne sterilem postrema redarguat ætas,
auxilium radix tempore sumpta venit.
Denique si qua suo mulier malè culta marito est,
hanc vorat, atque assis non sua damna facit.
Quam que magis digitos implet cupientis, et ore
manditur oppleto, tam magis illa placet.
In molli latet umbrâ aliis, mihi semper aperta est:
tam bona non debet graminis herba tegi.
Nomine si cupias cognoscere, _Menta pusilla_ est,
rides? … sic illam Roma diserta vocat.
Sed quæ, docti homines cum dicunt, Menta pusilla est,
hæc mihi non docto maxima, vel nimia.
Parcite, Romulidæ, verbo sum lapsus in uno:
An quicquam nimium tale quid esse potest?
_PETR. BEMBUS._
II.
VOTUM AD PRIAPUM.
Hæc tibi do cultrix hortorum Galla, Priape,
texta puellari florea serta manu.
Tu face non hortos invisâ à grandine tutos,
nec furum rapidas hinc procul esse manus.
Sed tibi quale, Pater, medio tumet inguine membrum,
sic Lycidæ rigeat tenta columna meo!
_JANUS ETRUSCUS._
III.
AD ASELLUM.
Princeps volucrum principi sacra est Divûm.
Pavone sancta Juno gemmeo gaudet.
Neptunus agiles frænat ore Delphinas.
Lucem perosam Noctuam fovet Pallas.
Cyllenio cristatus excubat Gallus.
Amat canorum Delius Pater Cycnum.
Cursus equorum Mars regit citatorum;
quibus Priapus jure te omnibus præfert,
Aselle, cunctis mentulatior brutis.
_JANUS ETRUSCUS._
IV.
VENUS ET PRIAPUS.
Tractabat clypeum Marti placitura Dione,
sæva que fœmineâ sumpserat arma manu.
Pone, Dea, exclamat petulanti voce Priapus:
pone: decent istas hæc magis arma manus.
_SANNAZARUS._
V.
AD PRIAPUM.
Ad templum, et sacræ celebranda ad sacra Minervæ
se se ferre suum Vellia dixit ave.
Non tamen ad castæ se contulit ostia Divæ;
improba sed lenæ limina turpis adit.
Illi igitur nimiùm debes, quæ numine læso
Palladis observat, magne Priape, tuum.
_FRANCISC. FRANCHINUS._
VI.
IN STATUAM VENERIS DORMIENTIS.
Oppressam Venerem somno, solam que jacentem
viderat ad murmur lene Priapus aquæ;
cum dixit: Nunc victor ero, Venus improba sola est.
Hìc neque Sileni vector Asellus adest.
Hanc adit, et Venerem aggreditur tentigine ruptus.
Verùm, ubi se vidit saxum iniisse, pudet.
Et nunc saxa obstant, obstant nunc, clamat, Aselli[1],
ah! me amor! ah quantis ludis imaginibus!
_FRANCIS. FRANCHINUS._
[1] Vid. Part. prim. pag. 44.
VII.
NUPTA SENI.
Thestylis annosi conjux lasciva Lycoris,
dum manè, aut serò vespere mulget oves,
sic, ait, infelix! noctes exerceor omnes,
dum languet vetulo pendula verpa meo.
_P. ZANCHIUS._
VIII.
DE URSA SUPER INCUBANTE.
Quùm mea vult futui, super incubat Ursa Priapo,
ipse suas partes sustineo, illa meas.
Si juvat, Ursa, vehi, moveas clunem que femur que
parciùs, aut inguen non tolerabit onus.
Deindè cave reduci repetas ne podice penem;
quamvis, Ursa, velis, non mea virga volet.
_ANTONII PANORMITÆ Hermaphroditi_, L. I.
IX.
DE CORVINO
_Vinum sedulò custodiente, non uxorem._
Corvinus vegetem custodit clave, serâ que:
non cohibet cunnum conjugis ille serâ.
Zelotypus vegetis, cunni sed prodigus ille est;
haustu nam cunnus non perit, illa perit.
_ANTONII PANORMITÆ Hermaphroditi_, L. I.
X.
EPITAPHIUM PEGASI CLAUDI PÆDICONIS.