cum faber incertus scamnum faceret ne Priapum,
maluit esse Deum; Deus indè ego furum, avium que
maxima formido: nam fures dextra coercet,
obscœno que ruber porrectus ab inguine palus:
ast importunas volucres in vertice arundo
terret fixa, vetat que novis considere in hortis.
Hùc priùs angustis ejecta cadavera cellis
conservus vili portanda locabat in arcâ.
Hoc miseræ plebi stabat commune sepulchrum,
Pantolabo scurræ, Nomentano que nepoti.
Mille pedes in fronte, trecentos Cippus in agrum
hic dabat, hæredes monumentum ne sequerentur.
Nunc licet Æsquiliis habitare salubribus, atque
aggere in aprico spatiari: quomodò tristes
albis informem spectabant ossibus agrum.
Cum mihi non tantùm fures que, feræ que suetæ
hunc vexare locum curæ sunt atque labori,
quantùm carminibus quæ versant atque venenis
humanos animos, has nullo perdere possum,
nec prohibere modo, simul ac vaga Luna decorum
protulit os, quin ossa legant, herbas que nocentes.
Vidi egomet nigrâ succinctam vadere pallâ
Canidiam pedibus nudis, passo que capillo,
cum Saganâ majore ululantem. Pallor utrasque
fecerat horrendas aspectu: scalpere terram
unguibus, et pullam divellere mordicùs agnam
cœperunt: cruor in fossam confusus, ut indè
Manes elicerent animas responsa daturas.
Lanea et effigies erat, altera cerea: major
lanea, quæ pœnis compesceret inferiorem.
Cerea suppliciter stabat servilibus, ut que
jàm peritura, modis. Hecaten vocat altera, sævam
altera Tysiphonen. Serpentes, atque videres
infernas errare canes, Lunam que rubentem,
ne foret his testis, post magna latere sepulchra.
Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis
corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum
Julius, et fragilis Pedatia, fur que Voranus.
Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes
umbræ cum Saganâ resonarent triste et acutum?
Ut que lupi barbam variæ cum dente colubræ
abdiderint furtim terris, et imagine cereâ
largior arserit ignis, et ut non testis inultus
horruerim voces furiarum et facta duarum.
Nam displosa sonat quantùm vesica, pepedi
diffissâ nate ficus: at illæ currere in urbem;
Canidiæ dentes, altum Saganæ caliendrum
excidere, atque herbas, atque incantata lacertis
vincula; cum magno risu que joco que videres.
_Q. HORATIUS._
LXXXIX.
PRIAPUS INERS.
At non formosa est, at non benè culta puella,
at, puto, non votis sæpè petita meis!
Hanc tamen in nullos tenui malè languidus usus,
sed jacui pigro crimen onus que toro.
Nec potui cupiens, pariter cupiente puellâ,
inguinis effœti parte juvante frui.
Illa quidem nostro subjecit eburnea collo
brachia Sithoniâ candidiora nive;
oscula que inseruit cupidæ luctantia linguæ;
lascivum femori supposuit que femur;
et mihi blanditias dixit, dominum que vocavit:
et quæ prætereà publica verba juvant.
Tacta tamen veluti gelidâ mea membra cicutâ,
segnia propositum destituêre suum.
Truncus iners jacui, species et inutile pondus:
nec satis exactum est pondus an umbra forem.
Quæ mihi ventura est (si quidem ventura) senectus,
cum desit numeris ipsa juventa suis?
Ah! pudet annorum; quo me juvenem que virum que,
nec juvenem, nec me sensit amica virum.
Sic flammas aditura pias æterna sacerdos
surgit, et à caro fratre verenda soror.
At nuper bis flava Chloe, ter candida Pitho,
ter Libas officio continuata meo.
Exigere à nobis angustâ nocte Corinnam,
me memini numeros sustinuisse novem.
Nùm mea Thessalico languent devota veneno
corpora? nùm misero carmen et herba nocent?
Saga ve Pœniceâ defixit nomina cerâ,
et medium tenues in jecur egit acus?
Carmine læsa Ceres sterilem vanescit in herbam:
deficiunt læsi carmine fontis aquæ.
Ilicibus glandes, cantata que vitibus uva
decidit, et nullo poma movente fluunt.
Quid vetat et nervos magicas torpere per artes?
Forsitan impatiens sit latus indè meum.
Huc pudor accessit: facti pudor ipse nocebat:
ille fuit vitii caussa secunda mei.
At qualem vidi tantùm tetigi que puellam!
sic etiàm tunicâ tangitur ipsa suâ.
Illius ad tactum Pylius juvenescere possit,
Tithonus que annis fortior esse suis.
Hæc mihi contigerat; sed vir non contigit illi.
Quas nunc concipiam per nova vota preces?
Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus,
muneris oblati pœnituisse Deos.
Optabam certè recipi; sum nempè receptus:
oscula ferre; tuli: proximus esse; fui.
Quò mihi fortunæ tantùm? Quò regna sinè usu?
Quid nisi possedi, dives avarus, opes?
Sic aret mediis taciti vulgator in undis;
poma que, quæ nullo tempore tangat, habet.
A tenerâ quisquam sic surgit manè puellâ,
Protinùs ut sanctos possit adire Deos.
Sed non blanda, puto, non optima perdidit in me
oscula: non omni sollicitavit ope.
Illa graves potuit quercus, adamanta que durum,
surda que blanditiis saxa movere suis.
Digna movere fuit certè vivos que viros que;
sed neque tum vixi, nec vir, ut antè, fui.
Quid juvet, ad surdas si cantet Phemius aures?
Quid miserum Thamyran picta tabella juvet?
At quæ non tacitâ formavi gaudia mente!
Quos ego non finxi disposui que modos!
Nostra tamen jacuêre, velut præmortua, membra
turpiter, hesternâ languidiora rosâ,
quæ nunc eccè rigent intempestiva, valent que;
nunc opus exposcunt militiam que suam.
Quin istic pudibunda jaces, pars pessima nostrî;
sic sum pollicitis captus et antè tuis.
Tu dominam fallis: per te deprensus, inermis,
tristia cum magno damna pudore tuli.
Hanc etiàm non est mea dedignata puella
molliter admotâ sollicitare manu.
Sed postquàm nullas consurgere posse per artes,
immemorem que suî procubuisse videt,
quid me ludis, ait? quis te, malè sane, jubebat
invitum nostro ponere membra toro?
Aut te trajectis Ææa venefica lanis
devovet; aut alio lassus amore venis.
Nec mora: desiluit tunicâ velata recinctâ;
et decuit nudos proripuisse pedes.
Ne ve suæ possent intactam scire ministræ,
dedecus hoc sumptâ dissimulavit aquâ.
_PUBL. OVIDIUS NASO._ Amorum Lib. III. Elegia 7.
XC.
PRIAPUS AB ASELLO PRODITUS.
Festa corymbiferi celebrabat Græcia Bacchi,
tertia quæ solito tempore bruma refert.
Dî quoque cultores in idem venêre Lyæi,
et quicumque jocis non alienus erat.
Panes, et in venerem Satyrorum prona juventus,
quæ que colunt amnes sola que rura Deæ.
Venerat et senior pando Silenus Asello,
qui que rubro pavidas inguine terret aves.
Dulcia qui dignum nemus in convivia nacti,
gramine vestitis accubuêre toris.
Vina dabat Liber: tulerat sibi quisque coronam.
Miscendas parcè rivus agebat aquas.
Naïdes, effusis aliæ sinè pectinis usu,
pars aderant positis arte manu que comis.
Illa super suras tunicam collecta ministrat:
altera dissuto pectus aperta sinu.
Exerit hæc humerum: vestem trahit illa per herbas;
impediunt teneros vincula nulla pedes.
Hìnc aliæ Satyris incendia mitia præbent:
pars tibi, qui pinu tempora nexa geris.
Te quoque inextinctæ, Silene, libidinis, urunt.
Nequitia est, quæ te non sinit esse senem.
At ruber, hortorum decus et tutela, Priapus
omnibus ex illis Lotide captus erat.
Hanc cupit, hanc optat, solâ suspirat in illâ:
signa que dat nutu, sollicitat que notis.
Fastus inest pulchris, sequitur que superbia formam:
irrisum vultu despicit illa suo.
Nox erat, et vino somnum faciente, jacebant
corpora diversis victa sopore locis.
Lotis in herbosâ sub acernis ultima ramis,
sicut erat lusu fessa, quievit humo.
Surgit amans, animam que tenens, vestigia furtim
suspenso digitis fert taciturna gradu.
Ut tetigit niveæ secreta cubilia Nymphæ,
ipsa sui flatûs ne sonet aura, cavet.
Et jam finitimâ corpus librabat in herbâ:
illa tamen multi plena soporis erat.
Gaudet, et à pedibus tracto velamine, vota
ad sua felici cœperat ire viâ.
Eccè rudens rauco Sileni vector Asellus
intempestivos edidit ore sonos.
Territa consurgit Nymphe; manibus que Priapum
rejicit, et fugiens concitat omne nemus.
At Deus obscœnâ nimiùm quoque parte paratus,
omnibus ad Lunæ lumina risus erat.
Morte dedit pœnas autor clamoris, et hæc est
Hellespontiaco victima grata Deo.
_PUBL. OVIDIUS NASO._ Fastorum Lib. I.
XCI.
FAUNI ERROR.
… Cur præcipuè fugiat velamina Faunus
traditur antiqui Fabula plena joci.
Fortè comes dominæ juvenis Tyrinthius ibat:
vidit ab excelso Faunus utrumque jugo.
Vidit et incaluit, montana que Numina, dixit,
nil mihi vobiscum est: hæc meus ardor erit.
Ibat odoratis humeros perfusa capillis
Mæonis, aurato conspicienda sinu.
Aurea pellebant rapidos umbracula soles,
Quæ tamen Herculeæ sustinuêre manus.
Jam que nemus Bacchi, Tmoli vineta, tenebant:
Hesperus et fusco roscidus ibat equo.
Antra subit tofis laqueata que pumice vivo.
Garrulus in primo limine rivus erat.
Dum que parant epulas potanda que vina ministri;
cultibus Alciden instruit illa suis.
Dat tenues tunicas Gætulo murice tinctas,
dat teretem zonam, quâ modò cincta fuit.
Ventre minor zona est: tunicarum vincla relaxat,
ut possit magnas exeruisse manus.
Fregerat armillas non illa ad brachia factas:
stringebant magnos vincula parva pedes.
Ipsa capit clavam que gravem, spolium que leonis,
condita que in pharetrâ tela minora suâ.
Sic epulis functi, sic dant sua corpora somno,
et positis juxtà secubuêre toris.
Caussa, repertori vitis pia sacra parabant,
quæ facerent purè, cum foret orta dies.
Noctis erat medium: (quid non amor improbus audet?)
Roscida per tenebras Faunus ad antra venit.
Ut que videt comites somno vino que solutos;
spem capit in dominis esse soporis idem.
Intrat, et hùc illùc temerarius errat adulter,
et præfert cautas subsequitur que manus.
Venerat ad strati captata cubilia lecti,
et primâ felix sorte futurus erat.
Ut tetigit fulvi setis hirsuta leonis
vellera, pertimuit, sustinuit que manum.
Attonitus que metu rediit, ut sæpè viator
turbatum viso rettulit angue pedem.
Indè tori, qui junctus erat, velamina tangit
mollia, mendaci decipitur que notâ.
Adscendit: spondâ que sibi propiore recumbit:
(et rigidum cornu durius inguen erat.)
Intereà tunicas orâ subducit ab imâ:
(horrebant densis aspera crura pilis.)
Cætera tentantem cubito Tirynthius heros
reppulit: è summo decidit ille toro.
Fit sonus: inclamant comites, et lumina poscit
Mæonis. Illatis ignibus acta patent.
Ille gemit lecto graviter dejectus ab alto:
membra que de durâ vix sua ponit humo.
Ridet et Alcides, et qui vidêre jacentem:
ridet Amatorem Lyda puella suum.
Veste Deus lusus, fallentes lumina vestes
non amat, et nudos ad sua sacra vocat.
_PUBL. OVIDIUS NASO._ Fast. Lib. II.
XCII.
PRIAPI DEDECUS.
Præteream, referam ne tuum, rubicunde Priape,
dedecus? est multi Fabula parva joci.
Turrigerâ frontem Cybele redimita coronâ,
convocat æternos ad sua festa Deos.
Convocat et Satyros et rustica Numina, Nymphas.
Silenus, quamvis nemo vocârat, adest.
Nec libet, et longum est, epulas narrare Deorum:
in multo nox est pervigilata mero.
Hi temerè errabant in opacæ vallibus Idæ;
pars jacet, et molli gramine membra levat.
Hi ludunt, hos somnus habet; pars brachia nectit,
et viridem celeri ter pede pulsat humum.
Vesta jacet, placidam que capit secura quietem,
sicut erat positum cespite fulta caput.
At ruber hortorum custos Nymphas que Deas que
captat, et errantes fert que refert que pedes.
Adspicit et Vestam. Dubium Nympham ne putârit;
an scierit Vestam: scîsse sed ipse negat.
Spem capit obscœnam, furtìm que accedere tentat,
et fert suspensos, corde micante, gradus.
Fortè senex quo vectus erat Silenus, Asellum
liquerat ad ripas lenè sonantis aquæ.
Ibat ut inciperet longi Deus Hellesponti,
intempestivo cum rudit ille sono.
Territa voce gravi surgit Dea. Convolat omnis
Turba. Per infestas effugit ille manus.
Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo:
apta Asini flammis indicis exta damus.
_PUBL. OVIDIUS NASO._ Fast. Lib. VI.
XCIII.
IN FULVIAM.
Quòd futuit Glaphyren Antonius, hanc mihi pœnam
Fulvia constituit, se quoque uti futuam.
Fulviam ego ut futuam? Quid si me Manius oret
pædicem? Faciam? Non, puto, si sapiam.
Aut futue, aut pugnemus, ait.--Quid si mihi vitâ
charior est ipsâ mentula? … Signa canant.
_C. CÆSAR OCTAVIANUS AUGUSTUS._
XCIV.
AMANTIS A MENTULA PRODITI FUROR IRRITUS.
Ter corripui terribilem manu bipennem,
ter languidior coliculi tepente thyrso,
ferrum timui, quod trepido malè dabat usum.
Nec jam poteram quod modò conficere libebat.
Namque illa metu frigidior rigente brumâ
confugerat in viscera mille operta rugis.
Ità non potui supplicio caput aperire:
sed furciferæ mortifero timore lusus,
ad verba, magis quæ poterant nocere, fugi.
_PETRONII SATYRICON_, Cap. 92.
XCV.
INVOCATIO AD PRIAPUM.
Nympharum, Bacchi que comes, quem pulchra Dione
divitibus sylvis numen dedit, inclyta paret
cui Lesbos, viridis que Thasos, quem Lydus adorat
vestifluus, templum que tuis imponit hypæpis:
Huc ades, ô Bacchi tutor, Dryadum que voluptas,
et timidas admitte preces: non sanguine tristi
perfusus venio; non templis impius hostis
admovi dextram, sed inops et rebus egenus
adtritis, facinus non toto pectore feci.
Quisquis peccat inops, minor est reus. Hâc prece, quæso,
exonera mentem, culpæ que ignosce minori.
Et quandoque mihi fortunæ adriserit hora,
non sinè honore tuum patiar decus: ibit ad aras,
sancte, tuas hircus, pecoris pater ibit ad aras
corniger, et querulæ fœtus suis, hostia lactens;
spumabit pateris hornus liquor: et ter ovantem
circà delubrum gressum feret ebria pubes.
_PETRONII SATYRICON_, Cap. 92.
XCVI.
PRIAPUS.
Vere rosa, Autumno pomis, Æstate frequentor
spicis: una mihi est horrida pestis Hyems.
Nam frigus metuo, et vereor ne ligneus ignem
hâc Deus ignavis præbeat articulis.
XCVII.
PROMETHEUS.
Rogavit alter, Tribadas et molles mares
quæ ratio procreâsset: exposuit senex:
idem Prometheus, auctor vulgi fictilis,
qui, simul offendit ad fortunam, frangitur,
naturæ partes, veste quas celat pudor,
quùm separatim toto finxisset die,
aptare mox ut posset corporibus suis,
ad cœnam est invitatus subitò à Libero;
ubi irrigatus multo venas nectare,
sero domum est reversus titubanti pede:
tum semisomno corde, et errore ebrio,
adplicuit virginale generi masculo,
et masculina membra adplicuit fœminis.
Ità nunc libido pravo fruitur gaudio.
_PHÆDRI Fabul._ L. IV, f. 14.
XCVIII.
AD CORNELIUM.
Versus scribere me parùm severos,
nec quos prælegat in scholâ magister,
Cornelî, quereris: sed hi libelli,
tanquàm conjugibus suis mariti,
non possunt sinè mentulâ placere.
Quid si me jubeas Thalassionem
verbis dicere non Thalassionis?
Quis Floralia vestit, et stolatum
permittit meretricibus pudorem?
Lex hæc carminibus data est jocosis,
ne possint, nisi pruriant, juvare.
Quare, depositâ severitate,
parcas lusibus et jocis, rogamus:
nec castrare velis meos libellos.
Gallo turpius est nihil Priapo.
_M. VALERIUS MARTIALIS_, Lib. I, Epig. 36.
XCIX.
AD MATRONAM PUDICAM.
Hùc est usque tibi scriptus, Matrona, libellus.
Cui sint scripta rogas interiora? mihi.
Gymnasium, Thermæ, stadium est hâc parte, recede.
Exuimur, nudos parce videre viros.
Hìnc jam, deposito post vina rosas que pudore
quid dicat, nescit saucia Terpsichore.
Schemate nec dubio, sed apertè nominat illam,
quam recipit sexto mense superba Venus.
Custodem medio statuit quam villicus horto;
oppositâ spectat quam proba virgo manu.
Si benè te novi, longum jam lassa libellum
ponebas; totum nunc studiosa leges.
_M. VALERIUS MARTIALIS_, Lib. III, Epig. 68.
C.
AD PRIAPUM.
Tu qui pene viros terres, et falce cinædos,
jugera sepositi pauca tuêre loci.
Sed tua non intrent vetuli pomaria fures,
sed puer, aut longis pulchra puella comis.
_Idem._ Lib. VI, Epig. 16.
CI.
PRIAPUS.
Non sum de fragili dolatus ulmo,
nec, quæ stat rigidâ supina venâ,
de ligno mihi quolibet columna est,
sed vivâ generata de cupresso:
quæ nec sæcula centies peracta,
nec longæ cariem timet senectæ.
Hanc tu, quisquis es, ô malus, timeto:
nam si vel minimos manu rapaci
hoc de palmite læseris racemos;
nascetur, licet hoc velis negare,
insertâ tibi ficus à cupresso.
_M. VALERIUS MARTIALIS_, Lib. VI, Epig. 49.
CII.
PRIAPI FURTUM.
Fur notæ nimiùm rapacitatis
compilare Cilix volebat hortum:
ingenti sed erat, Fabulle, in horto,
præter marmoreum nihil Priapum.
Dum non vult vacuâ manu redire,
ipsum surripuit Cilix Priapum.
_Idem._ Lib. VI, Epig. 72.
CIII.
PRIAPUS.
Non rudis indoctâ fecit me falce colonus:
dispensatoris nobile cernis opus.
Nam Ceretani cultor ditissimus agri
hos Hilarus colles et juga læta tenet.
Adspice, quàm certo videar non ligneus ore,
nec devota focis inguinis arma geram.
Sed mihi perpetuâ nunquàm moritura cupresso
Phidiacâ rigeat mentula digna manu.
Vicini, moneo. Sanctum celebrate Priapum,
et bis septenis parcite jugeribus.
_M. VALERIUS MARTIALIS_, Lib. VI, Epig. 73.
CIV.
AD JUVENALEM.
De nostro, facunde, tibi, Juvenalis, agello
Saturnalitias mittimus eccè nuces.
Cætera lascivis donavit poma puellis
mentula custodis luxuriosa Dei.
_Idem._ Lib. VII, Epig. 90.
CV.
AD PRIAPUM.
Non horti, neque palmitis beati,
sed rari nemoris, Priape, custos,
ex quo natus es, et potes renasci,
furaces, moneo, manus repellas,
et sylvam domini focis reserves.
Si defecerit hæc, et ipse lignum es.
_M. VALERIUS MARTIALIS_, Lib. VIII, Epig. 40.
CVI.
FRAGMENTUM MARTIALIS.
_Idem, postquàm rus exiguum descripsit, addit_:
Et cum stet sine falce mentulâ que,
non est dimidio locus Priapo.
_Idem._ Lib. XI, Epig. 17, v. 21, 22.
CVII.
PRIAPUS SILIGINEUS.
Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum,
ipsa licet rodas inguina, purus eris.
_Idem._ Lib. XIV, Epig. 69.
CVIII.
FRAGMENTUM.
_Columella, dùm præcepta rei Hortensis metris includit, Virgilii
vestigiis insistens, et Rapini nostri perelegans antesignanus, rusticum
horti dominum vetat signa molliter spirantia et Polycletis aut Phidiæ
manu exculpta hirtis sepibus inserere, sic prosecutus_:
Arte laboretur sed truncum fortè dolatum
arboris antiquæ: numen venerare Ityphalli
terribilis membri, medio qui semper in horto
inguinibus puero prædoni falce minetur.
_LUCII JUNII MODERATI COLUMELLÆ_,
_de cultu hortorum Carmen_, v. 31.
CIX.
AMOR SINE PRIAPO.
Amare liceat, si potiri non licet.
Fruantur alii: non moror, non sum invidus.
Nam sese excruciat qui beatis invidet.
Quos Venus amavit, fecit amoris compotes:
nobis Cupido velle dat, posse abnegat.
Olli purpurea delibantes oscula,
clemente morsu rosea labella vellicent;
candentes dentes effigient suavio;
malas adorent ore, et ingenuas genas,
et pupularum nitidas geminas gemmulas.
Quin et cum tenera membra molli lectulo
compectorata adhærent Veneris glutino:
libido cum lascivo instinctu suscitat
sinuare ad Veneris usum femina; fœminæ
inter gannitus et subantis voculas,
carpant papillas, atque amplexus intiment,
arent que sulcos molles arvo venereo,
thyrsum que pangant hortulo in Cupidinis,
dum crebros ictus connivente lumine,
trepeditante cursu, venere et animâ fessulâ,
ejaculent tepidum rorem niveis laticibus.
Hæc illi faciant, queis Venus non invidet.
At nobis casso saltem delectamine
amare liceat, si potiri non licet.
_APULEIUS._
CX.
CENTO NUPTIALIS.
Accipite hæc animis: lætas que advertite mentes,
ambo animis, ambo insignes præstantibus armis:
ambo florentes, genus insuperabile bello:
Tu que prior: nam te majoribus ire per altum
auspiciis, manifesta fides. Quo justior alter
nec pietate fuit, nec bello major et armis.
Tu que, puer que tuus, magnæ spes altera Romæ,
flos veterum, virtus que virûm, mea maxima cura,
nomine avum referens, animo, manibus que parentem.
Non injussa cano. Sua cuique exorsa laborem,
fortunam que ferent. Mihi jussa capessere fas est.
CŒNA NUPTIALIS.
Expectata dies aderat. Dignis que hymenæis
matres atque viri, juvenes que antè ora parentûm
conveniunt: strato que super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus lymphas, onerant que canistris
dona laboratæ Cereris; pinguis que ferinæ
viscera tosta ferunt. Series longissima rerum:
alituum, pecudum que genus, capreæ que sequaces
non absunt illis, nec oves, hœdi que petulci,
et genus æquoreum, damæ, cervi que fugaces.
Antè oculos, inter que manus sunt mitia poma.
Postquàm exempta fames, et amor compressus edendi:
crateras magnos statuunt, Bacchum que ministrant.
Sacra canunt. Plaudunt choreas, et carmina dicunt.
Nec non Threïcius longâ cum veste sacerdos
obloquitur numeris septem discrimina vocum.
At parte ex aliâ, biforem dat tibia cantum:
omnibus una quies operum; cunctique relictis
consurgunt mensis. Per limina læta frequentes
discurrunt, variant que vices populus que patres que,
matronæ, pueri, vocem que per ampla volutant
atria, dependent lychni laquearibus aureis.
DESCRIPTIO EGREDIENTIS SPONSÆ.
Tandem progreditur Veneris justissima cura,
jam matura viro, jam plenis nubilis annis:
virginis os, habitum que gerens. Cui plurimus ignem
subjecit rubor; et calefacta per ora cucurrit,
intentos volvens oculos: urit que videndo.
Illam omnis tectis, agris que effusa juventus,
turba que miratur matrum, vestigia primi
alba pedis. Dederat que comam diffundere ventis.
Fert picturatas auri subtegmine vestes,
ornatus Argivæ Helenæ: qualis que videri
Cœlicolis, et quanta solet Venus aurea contrà:
talis erat species. Talem se læta ferebat
ad soceros; solio que altè subnixa resedit.
DESCRIPTIO EGREDIENTIS SPONSI.
At parte ex aliâ foribus sese intulit altis
ora puer primâ signans intonsa juventâ,
pictus acu chlamydem auratam, quam plurima circùm
purpura Mæandro duplici Melibæa cucurrit,
et tunicam molli mater quam neverat auro:
os, humeros que deo similis, lumen que juventæ,
qualis ubi Oceani perfusus Lucifer undâ
extulit os sacrum cœlo, sic ora ferebat,
sic oculos, cursu que amens ad limina tendit.
Illum turbat amor, figit que in virgine vultus.
Oscula libavit. Dextram que amplexus inhæsit.
OBLATIO MUNERUM.
Incedunt pueri, pariter que antè ora parentûm
dona ferunt, pallam signis, auro que rigentem,
munera portantes, auri que eboris que talenta,
et sellam, et pictum croceo velamen acantho.
Ingens argentum mensis, collo que monile
baccatum, et duplicem gemmis auro que coronam.
Olli serva datur, gemini que sub ubere nati.
Quattuor huic juvenes, totidem innuptæ que puellæ:
omnibus in morem tonsa coma. Pectore summo
flexilis obtorti per collum circulus auri.
EPITHALAMIUM UTRIQUE.
Tum studio effusæ matres ad limina ducunt.
At chorus æqualis, pueri innuptæ que puellæ
versibus incomptis ludunt, et carmina dicunt:
«O digno conjuncta viro, gratissima conjux,
sis felix, primos Lucinæ experta dolores:
et mater: cape Mæonii carchesia Bacchi.
Sparge, marite, nuces. Cinge hæc altaria vittâ,
flos veterum, virtus que virûm. Tibi ducitur uxor,
omnes ut tecum meritis pro talibus annos
exigat: et pulchrâ faciat te prole parentem.
Fortunati ambo! Si quid pia numina possunt,
vivite felices, dixerunt, currite, fusis,
concordes stabili fatorum numine Parcæ».
INGRESSUS IN CUBICULUM.
Postquàm est in thalami pendentia pumice tecta
perventum, licito tandem sermone fruuntur.
Congressi jungunt dextras; stratis que reponunt.
At Cytherea novas artes, et pronuba Juno
sollicitat: suadet que ignota lacessere bella.
Ille ubi complexu molli fovet, atque repentè
accepit solitam flammam, lectum que jugalem:
ô virgo, nova mî facies, gratissima conjux;
venisti tandem, mea sola et sera voluptas.
O dulcis conjux, non hæc sinè numine divûm
proveniunt. Placito ne etiàm pugnabis amori?
Talia dicentem jamdudùm aversa tuetur,
cunctatur que metu: telum que instare tremiscit,
spem que metum que inter. Fundit que has ore loquelas:
per te, per, qui te talem genuêre, parentes,
ô formose puer, noctem non ampliùs unam
hanc tu, oro, solare inopem, et miserere precantis.
Succidimus. Non lingua valet, non corpore notæ
sufficiunt vires; nec vox aut verba sequuntur.
Ille autem, causas necquicquàm nectis inanes;
præcipitat que moras omnes, solvit que pudorem.
IMMINUTIO.
Postquàm congressi solâ sub nocte per umbram,
et mentem Venus ipsa dedit, nova prælia tentant.
Tollit se arrectum; conantem plurima frustrà
occupat, os, faciem que, pedem pede fervidus urget,
perfidus, alta petens, ramum qui veste latebat,
sanguineis ebuli baccis, minio que rubentem,
nudato capite, et pedibus per mutua nexis,
monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum,
eripit à femore, et trepidanti fervidus instat.
Est in secessu, tenuis quò semita ducit,
ignea rima micans: exhalat opaca mephitim;
nulli fas casto sceleratum insistere limen.
Hìc specus horrendum. Talis sese halitus atris
faucibus effundens, nares contingit odore.
Hùc juvenis notâ fertur regione viarum,
et super incumbens nodis et cortice crudo
intorquet summis adnixus viribus hastam.
Hæsit, virgineum que altè bibit acta cruorem.
Insonuêre cavæ, gemitum que dedêre cavernæ.
Illa manu moriens telum trahit: ossa sed inter
altiùs ad vivum persedit vulnere mucro.
Ter sese attollens, cubito que innixa levavit.
Ter revoluta toro est. Manet imperterritus ille.
Nec mora, nec requies. Clavum que affixus, et hærens
nusquàm amittebat: oculos que sub astra tenebat.
It que, redit que viam toties. Utero que recusso
transadigit costas, et pectine pulsat eburno.
Jam que ferè spatio extremo, fessi que, sub ipsam
finem adventabant. Tum creber anhelitus artus
arida que ora quatit. Sudor fluit undique rivis;
labitur exsanguis, destillat ab inguine virus.
_D. MAGNUS AUSONIUS._
CXI.
AD PYTHAGORAM, DE MARCO.
Pythagora Euphorbi, reparas qui semina rerum,
corporibus que novis das reduces animas;
dic, quid erit Marcus, jam fata novissima functus,
si redeat vitam rursùs in aeriam?
Quis Marcus? feles nuper pullaria dictus,
corrupit totum qui puerile secus,
perversæ Veneris postico vulnere fossor,
Lucilî vatis subula pulliprema.
Non taurus, non mulus erit, non hippocamelus,
non caper, aut aries, sed scarabæus erit.
_Idem._ Ep 70.
CXII.
SUBSCRIPTUM PICTURÆ CRISPÆ MULIERIS IMPUDICÆ.