Si vis scire meum nomen, votum que, Viator,

Pegasus hâc ego sum claudus humatus humo.

Vota deindè scias, nomen quùm sciveris; audi,

sic desiderio tu potiare tuo!

Quùm pathicum quemquam pædicaturus ephebum es,

illud in hâc tumbâ, quæso, Viator, agas.

Atque animas coïtu, mihi sic, non thure, piato:

scilicet hanc requiem Manibus, oro, dato.

Hoc apud infernas genus est leniminis umbras

præcipuum, prisci sic statuêre patres.

Quippe ità Chironis cineres placabat Achilles;

sensit et hoc podex, flave Patrocle, tuus.

Gnovit Hylas patrio percisus ab Hercule busto:

tu mihi, majores quod docuêre, lita.

XI.

IN MAMURIANUM _Postremæ turpitudinis virum_.

Si tot habes humeris penes, quot sorpseris ano,

et perfers, vincis, Mamuriane, boves.

_ANTONII PANORMITÆ Hermaphroditi_, L. I.

XII.

IN LENTULUM MOLLEM.

Solus habes nummos, et solus, Lentule, libros,

solus habes pueros, pallia solus habes.

Solus et ingenium, cor solus, solus amicos,

unum si demas, omnia solus habes.

Hoc unum est podex, quem non tibi, Lentule, solus,

sed quem cum populo, Lentule mollis, habes.

_Idem._

XIII.

IN LUPIUM PÆDICONEM.

Lupius indoctum dum pædicaret ephebum,

dixit: io! clunes, dulcis ephebe, move.

Hic ait: id faciam, verbo si dixeris uno;

ille refert: ceve; diximus, ergo move.

_Idem._

XIV.

QUARE URSUS CAUDA CARET.

Fertur ab horticolâ Divam quæsîsse Priapo,

seu Venus in dubio est, seu Dea Flora fuit,

cur quùm velentur quasi quæque animalia caudâ,

Ursus non caudâ membra pudenda tegat.

Ille refert: Escam cupidè dum quæreret Ursus,

in tempestivos incidit ille favos,

nec comedit primùm, licet ipse famelicus esset,

quandò quidem merdas credidit esse favos.

At, stimulante fame, mox hæret, libat, et instat,

mel sapit, et tandem non edit, immò vorat.

Rusticus advortit, properat, strepit, Ursus obaudit,

rusticus is custos mellis, et argus erat.

Denique robusti caudâ subnititur Ursi,

et trahit, ille novo non trahit ora cibo.

Pauperiem timet hic, timet hic de melle moveri;

ille suo perstat proposito, ille suo.

Verùm adeò trahit, adeò hic contrarius obstat,

manserit ut stupidâ cauda revolsa manu.

Hîc Deus hortorum, dum subdere plura pararet,

arrigit, et pepulit mentula tenta Deam.

_ANTONII PANORMITÆ Hermaphroditi_, L. I.

XV.

DE URSA, AD ARISPAM.

Ecquis erit, vir gnare, modus, ne vulva voracis

Ursæ testiculos sorbeat usque meos?

Ecquis erit, totum femur hæc me sugat hirudo,

ne prorsùs ventrem sugar ad usque meum?

Aut illam stringas quâvis, Arispa, medelâ,

aut equidem cunno naufragor ipse suo.

_ANTONII PANORMITÆ Hermaphroditi_, L. II.

XVI.

EPITAPHIUM _NICHINÆ Flandrensis, scorti egregii_.

Si steteris paullùm, versus et legeris istos,

hâc nosces meretrix quæ tumuletur humo.

Rapta fui è patriâ teneris pulchella sub annis,

mota proci lacrymis, mota proci precibus.

Flandria me genuit, totum peragravimus orbem;

tandem me placidæ continuêre Senæ.

Nomen erat, nomen notum Nichina, lupanar

incolui, fulgor fornicis unus eram

Pulchra, decens que fui, redolens, et mundior auro:

membra fuêre mihi candidiora nive.

Quâ melior nec erat Senensi in fornice Thais,

nôrit vibratas quæ que movere nates.

Rapta viris, tremulâ figebam basia linguâ,

post etiam coïtus oscula multa dabam.

Lectus erat multo et niveo centone refectus;

tergebat nervos officiosa manus.

Pelvis erat cellæ in medio, quà sæpè lavabar;

lambebat madidum blanda catella femur.

Nox erat, et juvenum me sollicitante catervâ,

sustinui centùm non satiata vices.

Dulcis, amœna fui, multis mea facta placebant,

sed præter pretium, nil mihi dulce fuit.

_ANTONII PANORMITÆ Hermaphroditi_, L. II.

XVII.

AD PRIAPUM.

Miles in arma furens rigidum vocat horrida Martem;

si quis amat, facilis sit rogat usque Venus.

Pallada qui lanas, Cererem, qui ducit aratra,

Tutorem pecudum, Pana que pastor habet.

Mercurius furi, parituræ maxima Juno,

et venatori casta Diana favet.

Te, natum que tuum pudet ad mala nostra vocare;

carminibus vires te dare, Phœbe, sat est,

Hortorum custos tu solus, summe, tuorum,

arte salutiferâ, sancte Priape, fave.

Sic tibi non desit maturi copia pomi,

è manibus nullus fur fugiat que tuis.

Sic tu considas tectis sublimis eburnis,

ne sol exurat, ne gravet unda caput.

Si Neptunus opem nautæ præbere negabit,

fluctibus in modicis obruet unda ratem.

Quòd si Vulcanus nulli succurreret igni,

flagraret subito quælibet igne domus.

Tu que meum si non properas sanare priapum,

decidet, heu! non hoc nobile robur erit.

Antè meis oculis orbatus priver, et antè

abscissus fœdo nasus ab ore cadat.

Non me respiciet, nec me volet ulla puella,

in me etiàm mittet tristia sputa puer.

Tunc delectat ager, gravidis cum canet aristis;

vinea, cum pingues congerit uva lacus.

Sed semper lætis didicit Fortuna nocere;

indoluit nostris invidiosa bonis.

Lætior heu! toto me non erat alter in orbe;

si cadet hic, non me tristior alter erit.

Me miserum! sordes quas marcidus ore remittit!

Ulcera quæ fœdo marcidus ore gerit!

Aspice me miserum precor, ô per poma, per hortos,

per caput hoc sacrum, per rigidam que trabem!

Summe pater, miserere meî, miserere dolentis,

me que tuis meritis fac, precor, usque tuum.

Hunc ego commendo totâ tibi mente, Priape;

fac valeat, fac sit sanus, ut antè fuit.

Ecce tibi officii quò sim memor, ista columna

cerea ponetur, tanta que, quanta mea est.

Vix prece finitâ, signum dedit ille priapo,

quod me sanandi maxima causa fuit.

Quod que magis mirum est, nil sentit mentula morbi;

convalui, et meliùs quàm priùs, illa salit.

Illa salit: quicumque puer, quæcumque puella

occurret, certum est hanc recacare trabem.

_PACIFICI MAXIMI Elegiæ jocosæ._

XVIII.

DE PALMERA.

O ego quàm bellum tempus sum nactus amicæ,

si fortuna meo non nocet ulla bono!

Non miror fulvam Crœsi nunc divitis arcam,

Alcinoi que omnes despiciuntur opes.

Non ullum occasus, non ullum vidit et ortus,

qui mihi lætitiâ se putet esse parem.

Det mare Neptunus, Styga Pluto, Jupiter astra,

mutarem superis non bona tecta tribus.

Hæc ego si facerem, possem benè stultus haberi;

qui benè stat, caveat se removere loco.

Divitias animus lætus complectitur omnes;

non ullas animus tristis habebit opes.

Contentus sum sorte meâ, nil ampliùs opto;

nam mihi nil addi, nil que deesse potest.

Si modò quod teneo non ullo tempore desit,

si sit perpetuum, perpetuò que fruar.

Quàm benè constitui vitam mihi, quàm que beatè!

quilibet ut vivat, discat ab arte meâ.

Ut volo, nunc potior placidâ et sine labe puellâ,

quâ nihil est melius, simplicius que nihil.

Credere non posses, quanto me observet amore;

quantùm amet, et quantâ serviat illa fide.

Nil capit hæc à me, sed si quid porrigit alter,

accipit, acceptum restituit que mihi.

Det que mihi quamvis uni, dat sæpè cinædis,

hos mihi cum vidit supposuisse nates.

Cum que tamen fessa est, submittit sæpè sororem,

aut opus exercet juncta sorore soror.

Rem quoque, cum volui, laxat, rursùs que coercet,

Se que parat cunctis ingeniosa modis.

Hanc ego cum futuo, tum me futuisse per urbem

omne genus, seu sit fœmina, mas ve puto.

Concessa est illi fatis æterna juventus,

quæ data, Phœbe, tibi, quæ tibi, Bacche, fuit.

Illa, ego dum vivam, vivet, mecum que peribit,

deficiet que illi, cum mea vita mihi.

Si surgo, surgit, pariter si dormio, dormit,

sæpè que, dum jaceo, me fovet illa sinu.

Surgentem vestit, nudat que cubare volentem,

et lateri juncta est nocte die que meo.

Et ponit mensas, cœnam que ministrat, et omnes

ad mea, nil sumens, porrigit ora cibos.

Si quis erit nobis hostis, defendit ab hoste,

nec sinit, ut lædar, membra que tuta facit.

Illa modò pro me superis que viris que minatur;

pro me nunc superos, nunc rogat illa viros.

Hæc et plura facit, sed nec narrare decebit,

ut citò perficiam quo juvet illa modo.

Quis non invideat, quis non putet esse beatum?

Quis non antè homines ponat et antè Deos?

Si quis erit facilis sensûs, mentis que capacis,

ne mea divulget quae sit amica, rogo.

_PACIFICI MAXIMI Elegiæ jocosæ._

XIX.

DE MENTULA.

Quid dices? quamvis exæquet mentula palmas

nostra duas, libras contineat que decem,

esse tamen minimam queritur, dicit que pusillam

lux mea, nil, cunno cum tenet, esse putat.

Vix celare queunt navalia lintea membrum,

quo viso, tutus furibus hortus erit.

Cum que aliam futui, timui periisse puellam,

illius facies ut morientis erat.

Ostia vix subii, subito cadit illa dolore,

facta que de geminis una fenestra fuit.

Me miserum! tanta est, et tanti ponderis adstat,

ut tres à populo dicar habere pedes.

Magnus adest illi census, nec parva supellex,

immenso si quis pene superbus erit.

Est auro melius tanto gaudere mutone,

pro tanto reges regna dedisse velint.

Ut que suis nummis spectando gaudet avarus,

spectando sic me tanta columna juvat.

Est nive candidior, candore que lilia vincit,

cum jacet, hæc plumas, tenta que robur habet.

Hanc et majorem si quisquam adfectat, habebit;

hæc mihi non nata est, sed mihi facta manu.

Ut que mihi crevit, crescet tibi, fossor agellum

excavet, et largas spargat in arva fabas.

Crede mihi, meliùs valet hâc me nullus in arte;

nam benè qui toties fecerat, ille facit.

Ipse manu didici properantem sistere venam,

et didici segnem sollicitare manu.

Omnibus his, nimio quos sentis pene superbos,

dicas, quòd multâ mentula crevit aquâ.

Si benè vis tumeat, benè longa cucurbita fiat:

in riguos hortos unda perennis eat.

Hæc mihi quid prodest? Nostram non supplet amicam;

rem tantam tenuem dicit, et esse brevem.

Sarciat immensum, cæcum et sine fine barathrum,

fune que difficili ter que quater que liget;

aut petat hæc alium, membrum non tale videbit,

Tale que non cœlum, tale nec orbis habet.

Efficite, ô faciles Superi! (nam cuncta potestis,)

me totum penem, dicat ut illa, sat est.

_PACIFICI MAXIMI Elegiæ jocosæ._

XX.

AD PUEROS ET PUELLAS.

Ite simul centùm pueri, centùm que puellæ,

si volet esse meus ille, vel illa mea.

Me petite, obsessum dum non est pectus amore,

dum vacat, et dum me non furor ullus habet.

Antè fores stantem Fortunam admittite vestram;

si fugit, effugiet non retinenda magis.

Non ego nunc nummos posco, sed debita merces

officii, cunnus, vel mihi culus erit.

Tempus adest pueris optatum et mille puellis;

quin puer hoc lentus, lenta puella petis?

Lentus eris, mihi crede, puer, tu lenta puella,

cum fiam alterius, cum nova jussa sequar.

Si non unus eris, si non eris una, venite

mille simul, numerus non erit iste satis.

Vidi chortis aves uni servire marito:

vidi uni pecudes mille subesse viro.

Non opus erucis, opus est non passere nobis,

nec bulbis; fugiat quælibet herba salax.

Unâ sæpè decem memini me dulce dedisse

horâ; nunc etiàm quàm benè dulce darem!

Sed jam quid faciam? serâ tentigine rumpor,

implerem que utres ter que quater que graves.

Jam que diù nullum novit mea mentula cunnum,

effodit que maris viscera nulla diù.

Illa die tenta est, tenta est et nocte, nec unquàm

decidit; arrectum est nocte die que caput.

Non puer hæc audit, non audit verba puella;

nemo venit? solitum dextra frequentet opus.

_PACIFICI MAXIMI Elegiæ jocosæ._

XXI.

AD MENTULAM.

Mentula, quid surgis? quid vis? quid pallia rumpis?

Quid non sub nido, sub tunicâ que lates?

Quid caput hoc fumat, nebulas que exhalat opacas?

Quid rubricato vertice tenta tumes?

Ad pueros iterùm, molles que redire puellas

auderes, multis non satiata malis?

Ad quas non animus tuus hic descenderet artes?

Ad quod non traheret te scelus iste furor?

Jam tibi bis quintus Consul trigesimus extat,

et jam bis septem lustra peracta vides.

Tempore jam cunctis solet hoc extincta jacere,

sed tu plus ferro roboribus que vales.

Convenit hæc juveni stimulos facientibus annis,

qui que nobis cœpit spargere semen agris.

Carmine non ullo, non ullâ cogeris arte,

non facit hoc passer, nec facit herba salax.

Et verum est; vitium quod primis nascitur annis,

hoc solet ad seros sæpè venire dies.

More tuo facis hoc, tuus est qui suscitat usus,

et gula consuetos poscit habere cibos.

Ast ego te saturam demens, fessam que putabam,

et grave te nunquàm posse levare caput.

Nec pudet actorum, cupis ad pejora venire,

atque mala innumeris accumulare malis.

Nil tibi quod donem, restat; tu cuncta vorâsti,

quod pater et mater, quod que reliquit avus.

Quidquid conspicui totâ fuit urbe, volebas,

res que fuit voto nulla negata tuo.

Et tibi nil renui, dum tu contenta fuisses,

et pro te nostris est data furca bonis.

Tu mihi nil unquàm peperîsti, perfida, lucri:

ditavit plures mentula tenta viros.

Non vetulæ, viduæ ve tibi, mancæ ve placebant,

sed delecta famem non nisi pavit avis.

Miror quòd nimium non sis consumpta per usum,

quamvis de ferro facta, vel ære, fores.

Si sapis, et sensu non es deserta, videbo

effœtæ quantus sit tibi stare pudor.

Quin potiùs compesce tuos ratione furores,

te que doma, et fatuo subtrahe calcar equo.

In que aliud differ tempus, non utile tentas,

nunc nihil est, aliquid cras tibi forsan erit.

Dum loquor, istius nulla est clementia vultûs;

usque tumes, vomeres, ejiceres que dapes.

Expecta, dum molle mihi suppono sedile,

et sputo, et manibus te saturabo meis.

_PACIFICI MAXIMI Elegiæ jocosæ._

XXII.

PANIS ET PRIAPI AMORES.

Ludebat Superos omnes Latonia virgo:

tam subitò insanos et stupet esse Deos,

et pudet, et quoties tam fœdos cernit amores,

luminibus castas objicit illa manus.

Nec nisi per noctem superis apparet in oris;

cernere vix fratrem sustinet illa suum.

Est irata Deis, magis est irata Deabus,

increpat illa Deos, sed magis illa Deas.

Cum nil proficiat, nocturnas vecta per auras,

Arcadicis præceps advolat illa jugis.

Gens priùs hæc fertur nunquàm vidisse Dianam

undè etiàm Lunâ creditur esse prior.

Colligit hìc Nymphas, quales collegerat olim

in Cyntho, donec virgo tenella fuit;

cum quibus ipsa feros arcus, pharetram que sonantem,

cum quibus et tunicas induit illa breves:

Parthenios que citâ cingens indagine colles

virgineos armis instruit illa choros.

Nunc et Mænalio saltus, sacri que Lycæi

sylvas, horrentes nunc que fatigat agros.

Cyllenen Pholoen pariter que Erymanthon, et omnes

Arcadiæ montes lustrat agit que feras.

Alphæi ad valles ruit aut Ladonis ad undas,

dum Superûm cœtus, dum fugit illa viros.

Insontes damæ, lepores cervi que cadebant,

sed nulli pereunt, improba turba, lupi.

Cum que lupis deessent cervi que feræ que minores,

innocuæ passim dilaniantur oves.

Pastores illis lugent in montibus omnes,

Parrhasio que ferunt vota preces que Deo.

Pan venit, et miseræ cupiens succurrere genti,

incinctæ occurrit per juga nota Deæ.

Hanc spectat, cupidos que ab eâ non vertit ocellos,

ardet, et insidias per nemus omne parat.

Dilectam que novis decorat Syringa cicutis,

et cantu Nymphis indè placere studet;

has sequitur, vanos que Deûm modulatur amores;

oblitus populi damna nefanda sui.

Intereunt pecudes, et rursùs Pana precantur

pastores, lugent, et pia vota novant.

Sed frustrà Arcadicis fumant in montibus aræ,

votis et precibus prævalet acer amor.

Fortè Deam tenuit tunc Artemisia rupes,

et circùm comitum stabat amica cohors:

ridebant que Deum tenebrosâ in valle canentem,

et cum caprino cornua torva pede.

Non aliter quàm si vicinus rudat asellus,

instrepat aut multis si caper arboribus.

Ira Deum vexat, vires stuprum que minatur,

et vocat agrestes ad sua vota Deos:

Nymphæ diffugiunt: agilis Dea transvolat æquor;

hâc Delon linquens, hâc sibi parte Rhodon,

Ionios Charas que petit, Lydos que propinquos;

rupes et sylvas invia que antra colit,

pulcher ubi Endymion venari sæpè solebat,

multa que Dictynnæ dona referre suæ.

Cui sylvis fuerant que feræ, catuli que voraces:

cui pratis nivei mille fuêre greges:

huc venit: et sumptâ pastoris imagine, sylvas

Pan adit, et lætas forcipe tondet oves,

quò ventura Dea est niveæ cupidissima lanæ.

Nec mora, Diva venit, vellera que alba petit:

promisisse Deus se magnæ fingit amicæ,

sylvarum que jocans ulteriora petit:

ô nimia est superis, nimia est fiducia terris,

si quis se tutum fors ab amore putat!

Diva pudicitiæ custos, ultrix que severa

quærit amatorem cæca per antra suum.

Hìc spelunca fuit rugosis abdita sylvis:

quæ pars naturæ, pars erat artis opus.

Huc vocat ille Deam: prælata que munera monstrat:

ad sibi monstratas illa cucurrit opes.

Hos Venus Idaliâ vidit sublimis ab æde,

nec quidquam in toto gratius orbe fuit;

hos que adit, et jungi donec dubitaret uterque,

his subitò officium præstitit illa suum.

Verus at Endymion solitum petit inscius antrum:

Diva stupet: vultus Pan capit ipse suos.

Sic Dea lusa latet: fugiunt per devia Nymphæ:

has agitant Satyri per juga quæque leves:

nec fuit in sylvis arbos, nec rupibus antrum,

sub quo non illìc pressa puella foret.

Audiit hos patriâ lusus ex urbe Priapus:

evolat ad lætos impiger ille jocos:

et volvens animo delusos Lotidis ignes,

non furto, sed rem viribus ille parat:

tum Nymphis fustem, Satyris falcem que minatur:

intremit ingentes utraque turba minas:

sed cum non possit Nymphas superare sequendo,

magnam per sylvas quæritat ille Deam.

Dedecus hoc metuens, ut erat, sub rupe Diana

effugit, et bigis fertur ad astra suis.

Talia cernentes ridebant æthere Divi,

fabula nec cœlo gratior ulla fuit.

Illa suos medio vultus abscondit Olympo,

hoc Lunæ eclipsim Græcia docta vocat.

_BARTHOLOMÆUS PAGANELLUS PRIGNANUS,

Mutinensis._ De imperio cupidinis. Lib. I.

XXIII.

FORMICA.

Dum Venus, et Veneri, positis, Mars gratior, armis,

gramineo fessus dormit uterque solo;

irrupit tunicas Divæ Formica latentes,

et teneras rigido vellicat ore nates.

Icta Venus clamat: somno Mars excitus arma

corripit, et nudo nescius ense micat.

Aspiciens cœlo, qui conspicit omnia, Phœbus,

est ratus in Venerem stringere tela Deum.

Convocat auxilio Superos. Descendit Olympo

Jupiter armatus; venit et alma Ceres.

Territa securo Formica reconditur ano;

atque iterans morsus, spernit ab arce Deos.

Flet Venus; educit morsu Formica cruorem,

viscera purpureo sanguine tincta rubent.

Quid facient Superi? sunt ignea tela Tonantis

irrita; Gradivi nil opus ense Dei.

Eccè Priapus adest. Solus tulit ille salutem:

apta ministerio mentula sola fuit;

quam Deus hortorum Veneris dùm fixit in anum,

è culo hærentem traxit ab ore feram.

Candida quæ fuerat, Veneris madefacta cruore,

mentula purpuream servat in ore notam.

Sparsa cruore suum mutat Formica colorem;

hinc rubet, et generi permanet iste color.

Hinc primùm ignotas sedes remeâsse Priapus

fertur, et aversæ gaudia fœda Deæ.

Rubra que nunc etiàm placidas Formica latebras

intrat, et immotas non sinit esse nates.

_JOANNES CASA._

XXIV.

AD PRIAPUM.

Vix caput attollens, innixus robore pomi,

suspicit, undè micat Lucifer Oceano,

et palmas terræ tendens utrasque virenti,

effundit tremulâ talia voce Geron:

Da, pater hortorum, valido me incumbere pene

conjugis in magnæ fertilitatis agrum.

Da, ruber hortorum custos, viridem que senectam,

membra que queis juvenem me probet esse Lyca.

Nam licet ipso animo vigeat vivace libido,

est mihi cum niveis candida barba comis.

Jam virtute tuâ, promptis jam viribus istis,

naturæ vitium, Lampsace, vince, precor.

Et capias asinum, sacrat quem dextra rudentem

debilis, at multùm firma futura citò.

Sic tibi sint pueri semper placidæ que puellæ!

Sic cadat antè tuos victima multa focos.

_JO. BAPT. PIGNA._

XXV.

PORTA ANTICA.

Hic edentulus ore hiulco, et exos,

tortis crinibus, antè pendulis que

sinus naribus, et gravedinosis,

lippo lumine, gibber, oscitator,

poppizans, bifidus que, lingulax que,

membranis redimitus involutis,

edax, carnivorus, libidinosus,

nativo que madore delibutus,

et supercilio eminentiore,

et labris miniatulis notatus,

quem si pingere fortè destinâro,

exemplo mihi Θητα suggeretur,

cultor numinis est tui, Priape,

nostri seminis usque devorator.

_CŒLIUS CALCAGNINUS._

XXVI.

PORTA POSTICA.

Iste crispiculus ore turbinoso,

rugosâ cute, luteo colore,

prægravis (mihi crede), buccinator,

colens Cyaneas profunditates,

cui si crebriùs imprimas ligonem,

ficos proferet uberes colono,

multis divitias tulit cinædis.

_Idem._

XXVII.

PRIAPUS HERCULES.

Meos labores præfero laboribus

magni Herculis, nec vana me putes loqui:

nam quùm leonem magnus ille vicerit,

ipsi leones plurimos devicimus:

cunnos olentes, horridos que scilicet

clavam vorantes, quantacumque stat mihi.

Aprum subegit alterum ille, aut alterum;

apros subegi plurimos, et horridos

senes procaces, perditos libidine,

setis aprugnis asperos velut sues.

Cervam fugacem, et aureo cornu inclytam

et æreo pede assecutus Hercules

adscripsit inter maxima præconia:

ego diebus penè singulis sequor,

et assequor citos puellarum greges,

eburneo pede, aureis que crinibus

pernicitate provocantes Africos.

Sed nec Caci libidinosis ignibus

desunt feroces, qui auferant meos greges,

et hos quidem aversos in obscuros specus,

quos ipse mox allidam, et opprimam, ut merent.

_CŒLIUS CALCAGNINUS._

XXVIII.

IN IMPUDICUM.

Nil amas nisi fœdum et impudicum;

nil placet, nisi quicquid incitare

pruritus queat, et movere lumbos.

Demùm carmina tu soles probare,

quùm scatent natibus que mentulis que.

Sic Summœnia, sic probat Suburram,

sic teterrima lustra leno: cunnus

sic suevit benè olere cunnilingis.

_CŒLIUS CALCAGNINUS._

XXIX.

LUSUS PUELLARUM

Quùm Corynthiacæ simul Puellæ

fortè dissererent, et incidisset,

ut fit, quæstio blandula et jocosa,

quo Penis titulo foret notandus,

si certo titulo notandus esset:

prima ex omnibus Illicena dixit

videri sibi Seminale Membrum.

At quantò meliùs, Philænis inquit,

Naturæ et Genii voces Ligonem!

Tum natu Telesilla major: Atqui

ponat quod lubet illa et illa nomen,

hic unus mihi Clavus est Amoris.

_Idem._

XXX.

DE PRIAPO.

Quùm vidisset Hylam teneros avellere bulbos,

sic contrà exortâ voce Priapus ait:

Parce meos, fur, parce meos attingere bulbos,

germinet in mediâ ne nate cepa tibi.

_Idem._

XXXI.

PRIAPI ADMONITIO IN HORTO BEMBI.

Tu quicumque meum supplex venerare sacellum,

disce priùs, liceat quâ tibi voce loqui.

Namque ea quæ crebro nobis versantur in usu

digna Priapeâ duximus esse notâ.

Esto pepon culus, mihi sit colocyntha cinædus,

cunnus erit malace, mentula crinos erit.

Hæc sint assuetis signata vocabula rebus,

sed tunc hortensi non minùs apta Deo.

_CŒLIUS CALCAGNINUS._

XXXII.

IDEM, RUSTICO.

Rustice, quid rides indicta vocabula rebus?

Quid ve putas frustrà me posuisse notas?

Nonne pepon quid sit segmenta impressa fatentur,

dulce que quod medio nectar ab orbe liquat?

Dic ubi flos, oro, colocynthæ innascitur aureus?

Dic, rogo, quid malace mollius esse putas?

Hæc si percipies, nosces tu cætera per te;

si non percipies, Rustice, culpa tua est.

Me verò proceres naturæ numine censent,

me quoque naturæ par puto more loqui.

_Idem._

XXXIII.

IN NÆVOLUM.

Vidisti ne unquàm piscem, cui versile nomen?

est Trachus, ut solo nomine notus eat.

Hunc Veneris quùm tangit amor, sibi pellicis uno,

atque subactoris, tempore munus obit.

Sic tibi tam longus penis, tam dira libido,

ut te pædices, Nævole, pene tuo.

_CŒLIUS CALCAGNINUS._

XXXIV.

CHIONE ET STEROPE.

Admisit Chione Steropen vitraria fabrum:

ast ubi succubuit, hei mihi frangor, ait.

Iste levem teneram que gravis rigidus que puellam

tundit, et incudem me putat esse suam.

Tum Steropes: Habitare simul non possumus, inquit:

vitrea vulva tibi, ferrea verpa mihi est.

_BALTHAZAR BONIFACIUS._

XXXV.

SCOPÆ.

Quâ purgas thalamum, scopam vis, Phylli, recentem,

ut cessit longo trita labore vetus.

Nulla mihi superest, perierunt quotquot habebam.

Mille per assiduum, Phylli, teruntur opus.

Est mihi peniculus tantùm, si sufficit iste,

quo conclave tuum tergere, Phylli, queas.

_BALTHAZAR BONIFACIUS._

XXXVI.

IN ADULTEROS.

Dispereat quicumque torum violavit Adulter:

sim licet usque salax, non ego mœchus ero.

Uxorem ducat Fabius, subigat que coactus,

ipse volens utar pene libens que meo.

Permolat uxores alienas Firmicus; inguen

scortilli veteris mentula nostra fricet.

Hoc ego sum genio, nec res aliena probatur,

nec mea; communis res mihi, Galba, placet.

Nec serimus cuiquam, nec ab ullo nostra seruntur.

Tam malè, Galba, domi, quàm foris hircus olet.

_Idem._

XXXVII.

PRIAPUS INERS.

Erotopægnion, sive Priapeia Veterum et Recentiorum · 第 4 / 7 段