Post tres dies, cum judex in tribunali sederet: «Adducatur, inquit,

Theodora.» Cohors ait: «Domine, præsto est Theodora.» Tum ille: «Si

resipuisti et tibi jam persuasisti, nunc sacrifica, et esto libera;

puto enim te nequaquam sapere, in eodem proposito persistentem.»

Respondit Theodora: «Antea dixi tibi, et nunc eadem dicere non recuso,

castitatis meæ professionem Christi causa susceptam esse, qui fuit

incorruptæ vitæ prædicator, meamque confessionem ipsius Dei gratia

fieri. Ejus igitur Domini et Dei confessio per me prædicetur, et ipse

videat (scit enim) quomodo suam virginem puram conservet.--Per Deos

ipsos, inquit judex, dominorum jussa veritus, ne forte illis non

obediens pericliter, adversus te faciam quod sum jussus. Quoniam vero

in lupanar tradi maluisti, quam Diis ipsis sacrificare, videamus num

te servet Christus ille tuus, propter quem in contentione ista

persistere voluisti.» Id cum judex dixisset, ad cohortem versus:

«Tradatur, inquit, ista in lupanar.» Tunc ait Theodora: «Tu Deus qui

occultas res inspicis, qui novisti omnia priusquam illa fiant, qui ad

hodiernum usque diem mihi affuisti, et intactam in ea re me servasti

quam tibi promisi, ipse et posthac me custodias, et a profanis et

iniquis eorum manibus qui parati sunt ancillæ tuæ injuriam inferre,

incolumem et integram serves.» Hæ cum illa dixisset, ad lupanar ducta

est: ad quod ingressa, oculos ad cœlum erexit, et ait: «Tu pater

domini nostri Jesu Christi me adjuva, ut ab his canibus eripiar. Tu

qui Petrum in carcere adjuvisti, eumque ab injuria liberum illinc

eduxisti, et me hinc ab injuria incolumem educas, ut omnes videant,

meque servam tuam esse cognoscant.»

Turbæ autem illæ eam, ut lupi agnam, circumdantes, certatim studebant

pro se quisque ad eam ingredi, et ut canes in feram aliquam, et

accipitres in columbam, ita in eam turbæ inhiantes ingredi

festinabant. Cæterum neque tunc Christus ipse cessabat, sed cum

quemdam ex fratribus præparasset, ad eam illum misit. Quidam enim

quemadmodum aliquem ex Dei, voluntate divitem fieri deceret bene

religiosissimus frater, qui Dei negotia tractare optime didicerat, et

noverat, ille cum e rebus bonis semper aliquid amplius appeteret et

sibi comparare studeret, duplicem martyrii coronam sibi conciliavit,

et regnum cœlorum hoc modo rapuit. Cum enim militari habitu se

induisset, primus ad eam ingressus est, quasi unus ex impudentium et

intemperantium hominum numero esset. Ejus igitur hominis novam et

peregrinam figuram sancta illa virgo Theodora cum vidisset, fuit

perterrita: ea enim res multum injuriæ ac turpitudinis præ se ferebat.

Quamobrem ancipiti et dubio animo carceris angulos circumibat, secum

cogitans num a Christo ipso relicta esset.

At sanctus Didymus (ita enim vocabatur), ut germanus frater, incipiens

eam affari: «Non sum, inquit, id quod vides. Extrinsecus enim lupus

videor, intus vero sum ovis mansueta. Ne spectes exteriorem hanc

vestem, sed interiorem, et promptum animi affectum consideres. Frater

enim sum in aliena figura, contra diabolum sapiens, eorum quidem veste

indutus qui sunt illius ministri: ut ita huc ingrediens non agnoscerer

(erant enim qui huc venientem speculabantur), et Domini mei pretiosam

possessionem, et Dei columbam eam servare possem. Sed age, vestem

mutemus: tibi Deus ipse victoriam largitur; me vero coronat sanctus,

et qui sine macula est, agnus ille qui tollit peccata mundi. Exi tu,

et ad Dominum ito: ego propter Dominum huc remanebo. Hac mea veste,

quam timebas, induaris. Esto tu pro me, ut est ab Apostolo dictum:

_Estote ut ego, quoniam et ego ut vos_[193].» Ille quidem hæc dicebat;

Theodora vero libenter ei obtemperabat. Novit enim ab illo ipso Deo,

qui misit in lacum leonum prophetam Abacuc, ut Danieli, qui et ipse

propheta erat, cibum impartiret, quique et leonum ora obstruxit,

militem illum tunc ad se missum, ut ipsius habitu occultata et illinc

crepta servari posset.

Illa igitur virgo militis habitum sumpsit, ocreisque, quibus antea

miles uti consueverat, crura sua contexit; cumque relique veste se

induisset, capiti galeam imposuit, ejusque armis acceptis, illo ipso

quem qui ei adstiterat præcepit ornatu induta, egressa est. Admonita

etiam fuit ne quem adspiceret, propter eorum luporum impudentiam atque

audaciam, neve aliquem alloqueretur; sed recta ad portam tenderet, et

Jesum ipsum viæ ducem sibi proponeret. Et illa quidem illinc egressa,

ut columba quædam alas quatiens, atque in cœlum tendens, ex

accipitris ore, vel agna e leonum faucibus, evasit. Frater vero ille

sedebat, de sorore non amplius sollicitus, et spirituale prandium

exspectans, cumque se capitis tegumento induisset, eo in loco sedebat.

Erat autem ita coronatus ut si adversarium ipsum vicisset. Intervallo

autem temporis, quidam, ex insanientium numero, intemperantiæ servus,

ita ut erat impudens, illuc tanquam ad virginem ingredi ausus, cum

virum pro virgine offendisset, mente perculsus secum ipse dicebat:

«Numquid virgines in viros transfert Jesus iste? Miles ille qui ante

me huc ingressus est exiit. Quisnam igitur hic est, qui sedet? Ubinam

virgo illa quæ hic inclusa erat? Audivi aliquando a Jesu ipso aquam in

vinum conversam; nunc majus quiddam video: virginem enim in virum

mutavit. Timeo ne et me in mulierem convertat.» Ille vero cum

opportune sororem eripuisset, factum suum non occultavit; sed clara

voce: «Non mutavit, inquit, me Dominus, sed et mihi et illi coronam

dedit. Quam igitur habebatis, eam non habetis; quique vobis non erat,

eum nunc habetis. Virgo illa virgo est, ut antea; miles vero Christi

Jesu athleta nunc est.»

Egressus igitur qui fuerat paulo ante ingressus, quod factum erat

nunciavit. Id autem judex audiens, jussit eum ante tribunal sisti.

Quem præsentem cum vidisset, eum interrogans ait: Quodnam tibi nomen

est?--Didymus, inquit ille, ego appellor.» Tunc judex: «Et quisnam

tibi suggessit ut istud faceres ac me contemneres?» Cui Didymus: «Deus

me misit, ut hoc facerem.--Confitere, inquit judex, antequam tormentis

subjiciaris. Ubinam est Theodora illa virgo?» Respondit illi: «Per

Christum Dei filium, ubi ea sit nescio. Illud scio ac persuasum habeo

quod, cum Dei sit serva, et Deum ipsum satis confessa fuerit, intacta

permansit: quam Deus ipse incolumem et a labe puram servavit. Itaque

quod factum est, non mihi, sed Deo ipsi tribuo: quoniam secundum fidem

ipsius fecit ille Deus, quemadmodum et ipse nosti, si fateri velis.»

Tunc ait judex: «Cujusnam sortis homo tu es?--Christianus, inquit

Didymus, ego sum, a Christo liber factus.» At judex: «Cruciate istum

vehementer duobus modis, propter ejus petulantiam.--Peto, inquit

Didymus, ut quod ab imperatoribus tuis jussus es, celeriter expedias.»

Cui judex: «Per Deos duplicia tormenta tibi reposita sunt, nisi Diis

ipsis sacrifices. Quod si feceris, prius illud facinus tuum audax

condonabitur.--Ego, inquit Didymus, re ipsa tibi ostendi me Dei

athletam esse: propter finem enim mihi repositum hoc facere aggressus

fui, ut et virgo ipsa virgo remaneret, et ego Dei confessionem

manifeste profiterer; nam in Dei fine permanens, tormenta non sentiam:

itaque celeriter fac quod videtur; non enim dæmonibus immolo. Nam et

si in ignem me tradere volueris, illinc etiam Deus me potest eripere.»

Tunc illi judex: «Tantæ audaciæ causa caput tibi abscindetur; et

quoniam dominorum atque imperatorum nostrorum præceptum contempsisti,

reliquiæ tuæ in ignem tradentur.» Ad hæc Didymus: «Benedictus, inquit,

Deus et pater domini nostri Jesu Christi, qui consilium meum non

despexit, sed et Theodoram ancillam suam integram servavit, et me per

duo tormenta coronabit.» Cumque sententiam a judice latam accepisset,

securi percussus est. Quo facto, ejus corpus in ignem fuit conjectum.

Martyrio autem functus est sanctus Didymus nonis aprilis, regnante in

cœlis domino nostro Jesu Christo: quoniam ipsi est gloria cum Patre

et sancto Spiritu nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen.

[192] Les deux morceaux qui suivent sont tirés du recueil

intitulé: _Vitæ sanctorum.... primo.... per R. P. Fr. Laurentium

Surium Carthusianum editæ.... Coloniæ Agrippinæ_, in-folio, 1617,

1618. Les deux récits se rapportent à l'année 280. Le premier est

placé, dans l'ordre du calendrier ecclésiastique, sous la date du

5 avril, jour où, selon Métaphraste, Didyme a subi le martyre; le

second sous celle du 28 avril, fournie par les martyrologes

latins, qui indiquent Alexandrie, et non Antioche, comme lieu de

la mort de sainte Théodore. D'après l'opinion la plus générale,

Antioche ne figurerait dans la relation de saint Ambroise que par

suite d'une erreur de copiste. Au reste, il en est qui pensent

que dans la relation du saint docteur il s'agit d'une autre

vierge que dans celle de Métaphraste. Quoi qu'il en soit,

Corneille, comme on l'a vu, a cru devoir adopter cette leçon et

placer à Antioche le lieu de la scène de sa tragédie.--Sur

Métaphraste et Surius, voyez tome III, p. 474, note 1.

[193] _Épître_ de saint Paul _aux Galates_, chapitre IV, verset

12.

III

MARTYRIUM S. THEODORÆ VIRGINIS,

A S. AMBROSIO SCRIPTUM, LIBRO SECUNDO _DE VIRGINIBUS_[194].

Antiochiæ nuper virgo quædam fuit fugitans publici visus; sed quo

magis virorum evitabat aspectum, eo amplius incendebat. Pulchritudo

enim audita nec visa plus desideratur, duobus stimulis cupiditatum

amoris et cognitionis, dum et nihil occurrit quod minus placeat, et

plus putatur esse quod placeat, quod non judex oculus explorat, sed

animus amator exoptat. Itaque sancta virgo ne diutius alerentur

potiendæ spe cupiditatis, integritatem pudoris professa sic restinxit

improborum faces, ut non jam amaretur, sed proderetur. Ecce

persecutio. Puella fugere nescia, certe pavida ne incideret in

insidiatores pudoris, animum ad virtutem paravit, tam religiosa ut

mortem non timeret; tam pudica, ut exspectaret. Venit coronæ dies.

Maxima omnium exspectatio. Producitur puella, duplex professa

certamen, et castitatis et religionis. Sed ubi viderunt constantiam

professionis, metum pudoris, paratam ad cruciatus, erubescentem ad

aspectus, excogitare cœperunt quemadmodum specie castitatis

religionem tollerent, ut cum id abstulissent quod erat amplius, etiam

id eriperent quod reliquerant. Aut sacrificare virginem, aut lupanari

prostitui jubent. Quomodo Deos suos colunt qui sic vindicant, aut

quemadmodum ipsi vivunt qui ita judicant? Hic puella, non quod de

religione ambigeret, sed de pudore trepidaret, ipsa secum: «Quid

agimus: hodie aut martyr, aut virgo, altera nobis invidetur corona;

sed nec virginis nomen agnoscitur, ubi virginitatis auctor negatur.

Nam quemadmodum virgo si meretricem colas? Quemadmodum virgo si

adulteros diligas? Quemadmodum virgo si amorem petas? Tolerabilius est

enim mentem virginem quam carnem habere. Utrumque bonum, si liceat; si

non liceat, saltem non homini castæ, sed Deo simus. Et Rahab meretrix

fuit, sed postquam Deo credidit, salutem invenit. Et Judith se, ut

adultero placeret, ornavit: quæ tamen quia hoc religione, non amore,

faciebat, nemo eam adulteram judicavit. Bene successit exemplum. Nam

si illa quæ se commisit religioni, et pudorem servavit et patriam,

fortassis et nos servando religionem servabimus etiam castitatem. Quod

si Judith pudicitiam religioni præferre voluisset, perdita patria

etiam pudicitiam perdidisset.» Itaque talibus informata exemplis,

simul animo tenens verba Domini, quibus ait: _Quicumque perdiderit

animam suam propter me inveniet eam_[195], flevit, tacuit, ne eam vel

loquentem adulter audiret; nec pudoris elegit injuriam, sed Christi

recusavit. Existimate utrum adulterare potuerit corpus, quæ nec vocem

adulteravit. Jamdudum verecundatur oratio mea, et qua audire gestorum

seriem criminosam atque explanare formidat.

Claudite aurem virgines Dei: ducitur puella Dei ad lupanar; sed

aperite aurem, virgines: Christi virgo prostitui potest, adulterari

non potest. Ubicumque virgo est, Dei templum est; nec lupanaria

infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam. Ingens

petulantium concursus ad fornicem. Discite martyrum miracula, sanctæ

virgines, dediscite locorum vocabula. Clauditur intus columba,

strepunt accipitres foris, certant singuli qui prædam primus invadat.

At illa manibus ad cœlum levatis, quasi ad domum venisset orationis,

non ad libidinis diversorium: «Christe, inquit, qui domuisti Danieli

virgini feros leones, potes etiam domare hominum feras mentes.

Chaldæis roravit ignis, Judæis se unda suspendit misericordia tua, non

natura sua. Susanna ad supplicium genu fixit, et de adulteris

triumphavit. Aruit dextera quæ templi tui dona violabat. Nunc templum

ipsum attrectatur tuum; ne patiaris incestum sacrilegii, qui non

passus es furtum. Benedicatur et nunc nomen tuum, ut quæ ad adulterium

veni, virgo discedam.» Vix compleverat precem, et ecce vir militis

specie terribilis irrupit. Quemadmodum eum virgo ut vidit, tremuit,

cui populus tremens cessit? Sed non illa immemor lectionis: «Et

Daniel, inquit, supplicium Susannæ spectaturus advenerat; et quam

populus damnavit, unus absolvit. Potest et in hoc lupi habitu ovis

latere. Habet et Christus milites suos, qui etiam legiones habet. Aut

fortasse percussor intravit. Ne vereare anima, talis solet martyres

facere. O virgo, fides tua te salvam fecit.» Cui miles: «Ne quæso

paveas, soror; frater huc veni, salvare animam, non perdere. Serva me,

ut ipsa serveris. Quasi adulter ingressus, si vis martyr egrediar.

Vestimenta mutemus; conveniunt mihi tua, et mea tibi, sed utraque

Christo. Tua vestis me verum militem faciet, mea te virginem. Bene tu

vestieris, ego melius exuar, ut me persecutor agnoscat. Sume habitum

qui abscondat fœminam: trade qui consecret martyrem. Induere

chlamydem quæ occultet membra virginis, servet pudorem. Sume pileum

quod tegat crines, abscondat ora. Solent erubescere qui lupanar

intraverint. Sane cum egressa fueris, ne respicias retro, memor uxoris

Loth, quæ naturam suam, quia impudicos licet castis oculis respexit,

amisit. Nec vereare ne quid pereat sacrificio. Ego pro te hostiam Deo

reddo, tu pro me militem Christo. Habes bonam militiam castitatis, quæ

stipendiis militat sempiternis; loricam justitiæ, quæ spiritali

munimine corpus includat; scutum fidei, quo vulnus repellas; galeam

salutis. Ibi enim est præsidium nostræ salutis, ubi Christus: quoniam

_mulieris caput vir_[196], virginis Christus.» Et inter hæc verba

chlamydem exuit, suspectus tamen adhuc habitus et persecutoris et

adulteri. Virgo cervicem, chlamydem miles offerre. Quæ pompa illa, quæ

gratia cum in lupanari de martyrio certarent? Addantur personæ, miles

et virgo, hoc est, dissimiles inter se natura, sed Dei miseratione

consimiles, ut compleatur oraculum: tunc lupi et agni simul

pascentur[197]. Ecce agna et lupus non solum pascuntur simul, sed

etiam immolantur. Quid plura? mutato habitu evolat puella de laqueo,

jam non suis alis, utpote quæ spiritalibus ferebatur, et (quod nulla

unquam viderunt sæcula) egreditur de lupanari virgo, sed Christi. At

illi qui videbant oculis, et non videbant corde, ceu raptores ad agnam

lupi, fremere ad prædam. Unus qui erat immodestior, introivit. Sed ubi

hausit oculis rei textum: «Quid hoc, inquit, est? Puella egressa est,

vir videtur. Ecce non fabulosum illud, cerva pro virgine; sed quod

verum est, miles ex virgine. At etiam audieram et non credideram quod

aquam Christus in vina convertit: jam mutare cœpit et sexus.

Recedamus hinc dum adhuc qui fuimus sumus. Numquid et ipse mutatus

sum, qui aliud cerno quam credo? Ad lupanar veni, cerno vadimonium: et

tamen mutatus egrediar: pudicus exibo, qui adulter intravi.» Indicio

rei, quia debebatur tanto corona victori, damnatus est pro virgine qui

pro virgine comprehensus est. Ita de lupanari non solum virgo, sed

etiam martyres exierunt. Fertur puella ad locum supplicii cucurrisse,

certasse ambos de nece, cum ille diceret: «Ego sum jussus occidi; te

absolvit sententia, quando me tenuit.» At illa clamare cœpit: «Non

ego te mortis vadem elegi, sed prædem pudoris optavi. Si pudor

quæritur, manet nexus; si sanguis exposcitur, fidejussorem non

desidero, habeo unde dissolvam. In me lata est ista sententia quæ pro

me lata est. Certe si pecuniæ te fidejussorem dedissem, et absente me

judex tuum censum fœneratori adjudicasset, eadem me sententia

convenires, meo patrimonio solverem tuos nexus. Si recusarem, quis me

indignam morte censeret? Quanto major est capitis hujus usura! Moriar

innocens, ne moriar nocens. Nihil hic medium est: hodie aut rea ero

tui sanguinis, aut martyr mei. Si cito redii, quis me audet excludere?

Si moram feci, qui audet absolvere? Plus legibus debeo: rea non solum

fugæ meæ, sed etiam cædis alienæ. Sufficiunt membra morti, quæ non

sufficiebant injuriæ. Est in virgine vulneri locus, qui non erat

contumeliæ. Ego opprobrium declinavi, non martyrium tibi cessi.

Vestem, non professionem mutavi. Quod si mihi præripis mortem, non

redemisti me, sed circumvenisti. Cave quæso ne contendas, cave ne

contradicere audeas. Noli eripere beneficium quod dedisti. Dum mihi

hanc sententiam negas, illam restituis superiorem. Sententia enim

sententia posteriore mutatur. Si posterior me non tenet, tenet

superior. Possumus uterque satisfacere sententiæ, si me prius patiaris

occidi. In te non habent aliam quam exerceant pœnam; in virgine

obnoxius pudor est. Itaque gloriosior eris si videaris de adultera

martyrem fecisse, quam de martyre adulteram reddidisse.» Quid

exspectatis? Duo contenderunt, et ambo vicerunt; nec divisa est

corona, sed addita. Ita sancti martyres invicem sibi beneficia

conferentes, altera principium martyrio dedit, alter effectum....

[194] Voyez ci-dessus, p. 103, note 192.--Nous suivons pour cet

extrait de saint Ambroise le texte donné par Surius, qui est

évidemment celui que Corneille a eu sous les yeux.

[195] _Évangile de saint Matthieu_, chapitre X, verset 39.

[196] _Épître_ de saint Paul _aux Éphésiens_, chapitre V, verset

23.

[197] Voyez _Isaïe_, chapitre LXV, verset 25.

HÉRACLIUS

EMPEREUR D'ORIENT

TRAGÉDIE

1647

NOTICE.

Les frères Parfait, cherchant à déterminer la date de la première

représentation d'_Héraclius_[198], rapportent l'extrait suivant d'une

lettre adressée par Conrart à Félibien[199] le 16 août 1647: «Nous

n'avons à présent aucune nouveauté que deux volumes de _Lettres_ de M.

de Balzac et l'_Héraclius_ de M. Corneille.» Les frères Parfait

s'arrêtent ici; mais en continuant la lecture de la lettre de Conrart,

on s'aperçoit que la conséquence qu'on en a tirée est complétement

fausse; en effet, il ajoute: «Si vous voulez que je vous les envoie,

ou quelque autre chose, vous n'aurez qu'à me donner une adresse et je

vous les ferai tenir aussitôt.» C'est donc de la publication de la

pièce qu'il s'agit, et non de sa première représentation. Elle remonte

beaucoup plus haut, car une phrase de Corneille, trop peu remarquée

jusqu'ici, prouve qu'elle est antérieure au 31 janvier 1647. Dans

l'_Avertissement_ de _Rodogune_, dont l'achevé d'imprimer porte cette

date, notre poëte, après avoir parlé de la liberté qu'il a prise de

modifier l'histoire dans cet ouvrage, ajoute: «Je l'ai poussée encore

plus loin dans _Héraclius_, que je viens de mettre sur le

théâtre[200].»

Si l'on songe qu'il a fallu quelque temps pour imprimer _Rodogune_, et

que ce n'est pas sans doute la veille du jour où Corneille en écrivait

l'_Avertissement_ qu'_Héraclius_ a été représenté, on se convaincra

qu'on serait très-fondé à considérer cette dernière tragédie comme

ayant été donnée à la fin de 1646; cependant nous n'avons pas cru

devoir changer la date, généralement adoptée, de 1647, puisque la

première représentation pourrait, à la rigueur, être des premiers

jours de l'année.

La pièce fut jouée à l'hôtel de Bourgogne[201], mais on ignore par

quels acteurs. Corneille nous expose en ces termes, avec sa sincérité

habituelle, et le succès qu'a obtenu cet ouvrage, et le genre de

défauts qu'on lui a reprochés: «Le poëme est si embarrassé qu'il

demande une merveilleuse attention. J'ai vu de fort bons esprits, et

des personnes des plus qualifiées de la cour, se plaindre de ce que sa

représentation fatiguoit autant l'esprit qu'une étude sérieuse. Elle

n'a pas laissé de plaire; mais je crois qu'il l'a fallu voir plus

d'une fois pour en remporter une entière intelligence[202];» et

ailleurs: «Il y a des intriques qui commencent dès la naissance du

héros, comme celui d'_Héraclius_; mais ces grands efforts

d'imagination en demandent un extraordinaire à l'attention du

spectateur et l'empêchent souvent de prendre un plaisir entier aux

premières représentations, tant ils le fatiguent[203].»

Boileau ne faisait guère que mettre en vers ces critiques de Corneille

lorsqu'il disait dans l'_Art poétique_[204]:

Je me ris d'un auteur qui, lent à s'exprimer,

De ce qu'il veut d'abord ne sait pas m'informer,

Et qui débrouillant mal une pénible intrigue,

D'un divertissement me fait une fatigue.

Le succès d'_Héraclius_, quoique fort grand, n'approcha pas de celui

du _Thémistocle_ de du Ryer, représenté vers la même époque au théâtre

du Marais[205]. Dans une scène du _Déniaisé_, comédie de Gillet de la

Tessonnerie, dont le privilége est daté du 9 mars 1647, deux amants

qui se disputent à qui a le mieux régalé sa belle et lui a fait le

plus de présents, s'expriment de la sorte[206]:

J'ai fait voir à Daphnis dix fois _Héraclius_.

--Moi, vingt fois _Thémistocle_, et peut-être encor plus.

_Héraclius_ fut publié peu de temps après la première représentation:

le privilége, accordé à Toussaint Quinet, est «donné à Paris le

dix-septième jour d'avril 1647;» l'achevé d'imprimer porte la date du

28 de juin. Voici le titre exact de l'ouvrage:

HERACLIUS, EMPEREUR D'ORIENT, tragedie.--_Imprimé à Roüen, et se vend

à Paris, chez Augustin Courbé, au Palais,_ M.DC.XLVII. _Auec priuilege

du Roy._ Le volume, de format in-4º, se compose de 6 feuillets, de 126

pages, et d'un feuillet de privilége.

Il y eut pour cette pièce, comme pour beaucoup de celles dont nous

avons déjà parlé, une édition in-12 qui parut en même temps que

l'édition in-4º. C'est un exemplaire de cette édition plus portative

que Conrart devait faire parvenir à Félibien: «Je tiendrai le petit

_Héraclius_ tout prêt pour vous l'envoyer par la première commodité

d'ami qui se présentera,» lui dit-il dans une lettre du 10 octobre

1647[207]. Les libraires associés pour la publication de l'ouvrage

eurent un procès dont nous ignorons les détails, mais dont Scarron

nous a conservé le souvenir dans les vers suivants[208]:

Si l'on ne payoit point les Muses,

Elles deviendroient bien camuses;

On ne feroit plus rogatums,

On n'imprimeroit que factums;

Courbé, Quinet et Sommaville

Finiroient leur guerre civile,

Et ne s'entre-plaideroient plus

Pour _Cassandre_ et l'_Héraclius_.

_Héraclius_ est une des pièces qui furent reprises par la troupe de

Molière; le témoignage suivant, qu'on trouve dans une ancienne clef

des caractères de la Bruyère, imprimée en 1731 dans l'édition de

Coste[209], ne permet point d'en douter: «Il (Molière) réussit si mal

la première fois qu'il parut à la tragédie d'_Héraclius_, dont il

faisoit le principal personnage, qu'on lui jeta des pommes cuites qui

se vendoient à la porte, et il fut obligé de quitter.»

La reprise de cette pièce en 1724 donna lieu à une dissertation

intitulée: _Lettre aux auteurs du Mercure au sujet de la tragédie

d'Héraclius_. Cette lettre, qui est anonyme, mais que les frères

Parfait attribuent à l'abbé Pellegrin, a paru en deux parties (février

et mars 1724). On y trouve l'extrait de la pièce de Calderon

intitulée: _En esta vida, todo es verdad y todo mentira_ («en cette

vie tout est vérité et tout mensonge»), qui présente des rapports

évidents avec l'_Héraclius_ de Corneille, et elle se termine par la

promesse de l'examen approfondi de la question de priorité entre les

deux auteurs. Le numéro du mois de mai contient une nouvelle _Lettre

écrite aux auteurs du Mercure sur la tragédie d'Héraclius_; elle est

datée du 23 avril 1724; on y lit ce qui suit: «L'auteur de la

dissertation ne nous tient pas.... la promesse qu'il fait de décider

si le sujet de cette tragédie a été bien traité par Calderon avant

Corneille ou au contraire, pendant que la manière dont les deux

tragédies espagnole et fançoise sont traitées, ne laisse aucun lieu de

douter que l'un des deux auteurs a pris quelque chose de l'autre.

«Cette question me semble facile à décider, et je suis persuadé que

Calderon a fait paroître sa pièce avant celle de Corneille; que ce

dernier doit à l'Espagnol, sinon le plan entier de sa tragédie, au

moins l'idée de son sujet; enfin que Corneille a imité des morceaux

entiers de Calderon, lorsqu'il a trouvé lieu de les accommoder à son

sujet.

Œuvres de P. Corneille, Tome 05 · 第 6 / 36 段