Jam ad Orbem Cometæ determinandum; selegi ex observationibus hactenus

descriptis tres, quas _Flamstedius_ habuit _Dec. 21_, _Jan. 5_, & _Jan.

25_. Ex his inveni St partium 9842,1 & Vt partium 455, quales 10000 sunt

semidiameter orbis magni. Tum ad operationem primam assumendo tB partium

5657, inveni SB 9747, BE prima vice 412, S[mu] 9503, i[lambda] = 413: BE

secunda vice 421, OD 10186, X 8528,4, MP 8450, MN 8475, NP - 25. Unde ad

operationem secundam collegi distantiam tb 5640. Et per hanc operationem

inveni tandem distantias TX 4775 & [tau]Z 11322. Ex quibus orbem definiendo

inveni Nodos ejus in [Cancris] & [Capricorni] 1 gr. 53'; Inclinationem

plani ejus ad planum Eclipticæ 61 gr. 20-1/3; verticem ejus (seu perihelium

Cometæ) in [Sagittarii] 27 gr. 43' cum latitudine australi 7 gr. 34'; &

ejus latus rectum 236,8, areamq; radio ad Solem ducto singulis diebus

descriptam 93585; Cometam verò _Decemb._ 8 d. 0 h. 4'. P.M. in vertice

orbis seu perihelio fuisse. Hæc omnia per scalam partium æqualium & chordas

angulorum ex Tabula Sinuum naturalium collectas determinavi graphicè;

construendo Schema satis amplum, in quo videlicet semidiameter orbis magni

(partium 10000) æqualis esset digitis 16-1/3 pedis Anglicani.

Tandem ut constaret an Cometa in Orbe sic invento verè moveretur, collegi

per operationes partim Arithmeticas partim Graphicas, loca Cometæ in hoc

orbe ad observationum quarundam tempora: uti in Tabula sequente videre

licet.

COMETÆ

|Distant.| | | | | | |

|Cometæ | Lon. | Lat. |Long.Obs.|Lat. Obs. |Diff.|Differ.|

| à Sole |Collect. |Collect. | | |Long.|Lat. |

+--------+---------+---------+---------+----------+-----+-------+

Decemb.| | [Cap.] | | [Cap.] | | | |

12| 2792 | 6.32 | 8.18-1/2| 6.33 | 8.26 | -2 | -7-1/2|

| | [Psc.] | | [Psc.] | | | |

29| 8403 |13.13-2/3|28. 0 |13.11-3/4|28.10-1/12| +2 |-10-1/2|

| | [Tau.] | | [Tau.] | | | |

Febr. 5| 16669 |17. 0 |15.29-2/3|16.59-7/8|15.27-2/5 | 0 | +2-1/5|

| | [Tau.] | | [Tau.] | | | |

Mar. 5| 21737 |29.19-3/4|12. 4 |29.20-6/7|12. 2-2/3 | -1 | +1-1/3|

Præterea cum _Cl. Flamstedius_ Cometam, qui Mense _Novembri_ apparuerat,

eundem esse cum Cometa mensium subsequentium, literis ad me datis aliquando

disputaret, & Trajectoriam quamdam ab orbe hocce Parabolico non longe

aberrantem delinearet, visum est loca Cometæ in hoc orbe Mense _Novembri_

computare, & cum Observationis conferre. Observationes ita se habent.

_Nov. 17._ St. Vet. _Ponthæus_ & alii hora sexta matutina _Romæ_, (id est

hora 5. 10' _Londini_) Cometam observarunt in [Libræ] 8 gr. 30' cum

latitudine Australi 0 gr. 40'. Extant autem eorum observationes in tractatu

quem _Ponthæus_ de hoc Cometa in lucem edidit. Eadem horâ _Galletius_ etiam

_Romæ_, Cometam vidit in [Libræ] 8 gr. sine Latitudine.

_Nov. 18._ _Ponthæus_ & Socii horâ matutinâ 6, 30' _Romæ_ (_i. e._ hor. 5.

40' _Londini_) Cometam viderunt in [Libræ] 13½ cum Lat. Austr. 1 gr. 20'.

Eodem die _R. P. Ango_ in Academia _Flechensi_ apud _Gallos_, horâ quintâ

matutinâ, Cometam vidit in medio Stellarum duarum parvarum, quarum una

media est trium in recta linea in Virginis Australi manu, & altera est

extrema alæ. Unde Cometa tunc fuit in [Libræ] 12 gr. 46' cum Lat. Austr.

50'. Eodem die _Bostoniæ_ in _Nova Anglia_ in Lat. 42-1/3, horâ quintâ

matutinâ (id est _Londini_ hora Mat. 9-2/3) Cometa visus est in [Libræ] 14

circiter, cum Lat. Austr. 1 gr. 30'; uti à _Cl. Halleio_ accepi.

_Nov. 19._ hora Mat. 4½ _Cantabrigiæ_, Cometa (observante juvene quodam)

distabat à Spica [Virginis] quasi 2 gr. Boreazephyrum versus. Eodem die

hor. 5. Mat. _Bostoniæ_ in _Nova-Anglia_ Cometa distabat à Spica [Virginis]

gradu uno, differentiâ latitudinum existente 40', atque adeo differentia

Long. 44' circiter. Unde Cometa erat in [Libræ] 18 gr. 40' cum Lat. Austr.

1 gr. 19'. Eodem die D. _Arthurus Storer_ ad fluvium _Patuxent_ prope

_Hunting-Creek_ in _Mary-Land_, in Confinio _Virginiæ_ in Lat. 38½ gr. horâ

quintâ matutinâ (id est horâ 10^a _Londini_) Cometam vidit supra Spicam

[Virginis], & cum Spica propemodum conjunctum, existente distantia inter

eosdem quasi ¾ gr. Observator idem, eadem horà diei sequentis, Cometam

vidit quasi 2 gr. inferiorem Spicâ. Congruent hæ observationes cum

observationibus in _Nova Anglia_ factis, si modò distantiæ (pro motu diurno

Cometæ) nonnihil augeantur, ita ut Cometa die priore superior esset Spica

[Virginis] altitudine 52' circiter, ac die posteriore inferior eadem stellâ

altitudine perpendiculari 2 gr. 40'.

_Nov. 20._ D. _Montenarus_ Astronomiæ Professor _Paduensis_, hora sexta

Matutina, _Venetiis_ (id est hora 5. 10' _Londini_) Cometam vidit in

[Libræ] 23 gr. cum Lat. Austr. 1 gr. 30'. Eodem die _Bostoniæ_ distabat

Cometa à Spica [Virginis], 4 gr. longitudinis in orientem, adeoque erat in

[Libræ] 23 gr. 24 circiter.

_Nov. 21._ _Ponthæus_ & Socii hor. mat. 7¼ Cometam observarunt in [Libræ]

27 gr. 50' cum Latitudine Australi 1 gr. 16'. _Ango_ horâ quintâ mat. in

[Libræ] 27 gr. 45'. _Montenarus_ in [Libræ] 27 gr. 51'. Eodem die in Insulâ

_Jamaicâ_ visus est prope principium Scorpii, eandemque circiter

latitudinem habuit cum Spica Virginis, id est 1 gr. 59'.

_Novem. 22._ Visus est à _Montenaro_ in [Scorpii] 2°. 33'. _Bostoniæ_ autem

in _Novâ Angliâ_ apparuit in [Scorpii] 3 gr. circiter, eadem fere cum

latitudine ac prius.

Deinde visus est à _Montenaro_ _Novem. 24._ in [Scorpii] 12 gr. 52'. &

_Nov. 25._ in [Scorpii] 17 gr. 45'. Latitudinem _Galletius_ jam ponit 2 gr.

Eandem _Ponthæus_ & _Galletius_ decrevisse, _Montenarus_ & _Ango_ semper

crevisse testantur. Crassæ sunt horum omnium observationes, sed eæ

_Montenari_, _Angonis_ & observatoris in _Nova-Anglia_ præferendæ videntur.

Ex omnibus autem inter se collatis, & ad meridianum _Londini_, hora mat. 5.

10' reductis, colligo Cometam hujusmodi cursum quamproximè descripsisse.

| Long. Com. | Latit. Com. |

+----------------+-------------+

Nov. 17 |[Libræ] 8.0 | 0.45 Austr. |

18 | 12.52 | 1. 2 |

19 | 17.48 | 1.18 |

20 | 22.45 | 1.32 |

21 | 27.46 | 1.44 |

22 |[Scorpii] 2.48 | 1.55 |

23 | 7.50 | 2. 4 |

24 | 12.52 | 2.12 |

25 | 17.45 | 2.18 |

Loca autem Cometæ iisdem horis in orbe Parabolico inventa ita se habent.

| Comet. Lon. | Com. Lat. |

+----------------+-----------+

Nov. 17 |[Libræ] 8. 3 | 0.23 A |

21 |[Libræ] 28. 0 | 1.22 A |

25 |[Scorpii] 18.17 | 2. 6 A |

Congruunt igitur observationes tam mense _Novembri_, quam mensibus tribus

subsequentibus cum motu Cometæ circa Solem in Trajectoriâ hacce Parabolicâ,

atque adeo hanc esse veram hujus Cometæ Trajectoriam confirmant. Nam

differentia inter loca observata & loca computata tam ex erroribus

observationum quam ex erroribus operationum Graphicarum in Orbe definiendo

admissis, facilè oriri potuere.

Cæterum Trajectoriam quam Cometa descripsit, & caudam veram quam singulis

in locis projecit, visum est annexo schemate in plano Trajectoriæ opticè

delineatas exhibere: observationibus sequentibus in cauda definienda

adhibitis.

_Nov. 17._ Cauda gradus amplius quindecim longa _Ponthæo_ apparuit. _Nov.

18._ cauda 30 gr. longa, Solique directe opposita in _Nova Anglia_

cernebatur, & protendebatur usque ad stellam [Martem], qui tunc erat in

[Virginis] 9 gr. 54'. _Nov. 19_ in _Mary-Land_ cauda visa fuit gradus 15

vel 20 longa. _Dec. 10._ cauda (observante _Flamstedio_) transibat per

medium distantiæ inter caudam serpentis Ophiuchi & stellam [delta] in

Aquilæ australi ala, & desinebat prope stellas A, [omega], b in Tabulis

_Bayeri_. Terminus igitur erat in [Capricorni] 19½ cum lat. bor. 34¼ gr.

circiter. _Dec. 11._ surgebat ad usque caput sagittæ (_Bayero_, [alpha],

[beta],) desinens in [Capricorni] 26 gr. 43' cum lat. bor. 38 gr. 34'.

_Dec. 12._ transibat per medium Sagittæ, nec longe ultra protendebatur,

desinens in [Aquarii] 4°, cum lat. bor. 42½ circiter. Intelligenda sunt hæc

de longitudine caudæ clarioris. Nam luce obscuriore, in coelo forsan magis

sereno, cauda _Dec. 12._ hora 5, 40' _Romæ_ (observante _Ponthæo_) supra

cygni Uropygium ad gr. 10. sese extulit; atque ab hac stella ejus latus ad

occasum & boream min. 45. destitit. Lata autem erat cauda his diebus gr. 3.

juxta terminum superiorem, ideoque medium ejus distabat à Stella illa 2 gr.

15' austrum versus, & terminus superior erat in [Piscium] 22 gr. cum lat.

bor. 61 gr. _Dec. 21._ surgebat fere ad cathedram _Cassiopeiæ_, æqualiter

distans à [beta] & _Schedir_, & distantiam ab utraque distantiæ earum ab

invicem æqualem habens, adeoque desinens in [Piscium] 24 gr. cum lat. 47½

gr. _Dec. 29._ tangebat _Scheat_ sitam ad sinistram, & intervallum

stellarum duarum in pede boreali _Andromedæ_ accuratè complebat, & longa

erat 54 gr. adeoque desinebat in [Tauri] 19 gr. cum lat. 35. gr. _Jan. 5._

tetigit stellam [pi] in pectore _Andromedæ_, ad latus suum dextrum &

stellam [mu] in ejus cingulo ad latus sinistrum; & (juxta observationes

nostras) longa erat 40 gr.; curva autem erat & convexo latere spectabat ad

austrum. Cum circulo per Solem & caput Cometæ transeunte angulum confecit

graduum 4 juxta caput Cometæ; at juxta terminum alterum inclinabatur ad

circulum illum in angulo 10 vel 11 grad. & chorda caudæ cum circulo illo

continebat angulum graduum octo. _Jan. 13._ Cauda luce satis sensibili

terminabatur inter _Alamech_ & _Algol_, & luce tenuissima desinebat è

regione stellæ [kappa] in latere _Persei_. Distantia termini caudæ à

circulo Solem & Cometam jungente erat 3 gr. 50', & inclinatio chordæ caudæ

ad circulum illum 8½ gr. _Jan. 25 & 26_ luce tenui micabat ad longitudinem

graduum 6 vel 7; & ubi coelum valde serenum erat, luce tenuissimâ &

ægerrimè sensibili attingebat longitudinem graduum duodecim & paulo ultra.

Dirigebatur autem ejus axis ad Lucidam in humero orientali Aurigæ accuratè,

adeoque declinabat ab oppositione Solis Boream versus in angulo graduum

decem. Denique _Feb. 10._ caudam oculis armatis aspexi gradus duos longam.

Nam lux prædicta tenuior per vitra non apparuit. _Ponthæus_ autem _Feb. 7._

se caudam ad longitudinem gr. 12. vidisse scribit.

Orbem jam descriptum spectanti & reliqua Cometæ hujus Phænomena in animo

revolventi haud difficulter constabit quod corpora Cometarum sunt solida,

compacta, fixa ac durabilia ad instar corporum Planetarum. Nam si nihil

aliud essent quàm vapores vel exhalationes Terræ, Solis & Planetarum,

Cometa hicce in transitu suo per viciniam Solis statim dissipari debuisset.

Est enim calor Solis ut radiorum densitas, hoc est reciprocè ut quadratum

distantiæ locorum à Sole. Ideoque cum distantia Cometæ à Sole _Dec. 8._ ubi

in Perihelio versabatur, esset ad distantiam Terræ à Sole ut 6 ad 1000

circiter, calor Solis apud Cometam eo tempore erat ad calorem Solis æstivi

apud nos ut 1000000 ad 36, seu 28000 ad 1. Sed calor aquæ ebullientis est

quasi triplo major quàm calor quem terra arida concipit ad æstivum Solem;

ut expertus sum: & calor ferri candentis (si rectè conjector) quasi triplo

vel quadruplo major quam calor aquæ ebullientis; adeoque calor quem terra

arida apud Cometam in perihelio versantem ex radiis Solaribus concipere

posset; quasi 2000 vicibus major quàm calor ferri candentis. Tanto autem

calore vapores & exhalationes, omnisque materia volatilis statim consumi ac

dissipari debuissent.

Cometa igitur in perihelio suo calorem immensum ad Solem concepit, &

calorem illum diutissimè conservare potest. Nam globus ferri candentis

digitum unum latus, calorem suum omnem spatio horæ unius in aere consistens

vix amitteret. Globus autem major calorem diutius conservaret in ratione

diametri, propterea quod superficies (ad cujus mensuram per contactum aeris

ambientis refrigeratur) in illa ratione minor est pro quantitate materiæ

suæ calidæ inclusæ. Ideoque globus ferri candentis huic Terræ æqualis, id

est pedes plus minus 40000000 latus, diebus totidem, & idcirco annis 50000,

vix refrigesceret. Suspicor tamen quod duratio Caloris ob causas latentes

augeatur in minore ratione quam ea diametri: & optarim rationem veram per

experimenta investigari.

Porrò notandum est quod Cometa Mense _Decembri_, ubi ad Solem modò

incaluerat, caudam emittebat longe majorem & splendidiorem quàm antea Mense

_Novembri_; ubi perihelium nondum attigerat. Et universaliter caudæ omnes

maximæ & fulgentissimæ è Cometis oriuntur, statim post transitum eorum per

regionem Solis. Conducit igitur calefactio Cometæ ad magnitudinem caudæ. Et

inde colligere videor quod cauda nihil aliud sit quam vapor longe

tenuissimus, quem caput seu Nucleus Cometæ per calorem suum emittit.

Cæterum de Cometarum caudis triplex est opinio, eas vel jubar esse Solis

per translucida Cometarum capita propagatum; vel oriri ex refractione lucis

in progressu ipsius à capite Cometæ in Terram: vel denique nubem esse seu

vaporem à capite Cometæ jugiter surgentem & abeuntem in partes à Sole

aversas. Opinio prima eorum est qui nondum imbuti sunt scientia rerum

opticarum. Nam jubar Solis in cubiculo tenebroso non cernitur nisi quatenus

lux reflectitur è pulverum & fumorum particulis per aerem semper

volitantibus: adeoque in aere fumis crassioribus infecto splendidius est, &

sensum fortius ferit; in aere clariore tenuius est & ægrius sentitur: in

coelis autem absque materia reflectente nullum esse potest. Lux non

cernitur quatenus in jubare est, sed quatenus inde reflectitur ad oculos

nostros. Nam visio non fit nisi per radios qui in oculos impingunt.

Requiritur igitur materia aliqua reflectens in regione Caudæ, ne coelum

totum luce Solis illustratum uniformiter splendeat. Opinio secunda multis

premitur difficultatibus. Caudæ nunquam variegantur coloribus: qui tamen

refractionum solent esse comites inseparabiles. Lux Fixarum & Planetarum

distinctè ad nos transmissa demonstrat medium coeleste nulla vi refractiva

pollere. Nam quod dicitur fixas ab _Ægyptiis_ comatas nonnunquam visas

fuisse, id quoniam rarissimè contingit, ascribendum est nubium refractioni

fortuitæ. Fixarum quoque radiatio & scintillatio ad refractiones tum

Oculorum tum aeris tremuli referendæ sunt: quippe quæ admotis oculo

Telescopiis evanescunt. Aeris & ascendentium vaporum tremore fit ut radii

facile de angusto pupilli spatio per vices detorqueantur, de latiore autem

vitri objectivi apertura neutiquam. Inde est quod scintillatio in priori

casu generetur, in posteriore autem cesset: & cessatio in posteriore casu

demonstrat regularem transmissionem lucis per coelos absque omni

refractione sensibili. Nequis contendat quod caudæ non soleant videri in

Cometis cum eorum lux non est satis fortis, quia tunc radii secundarii non

habent satis virium ad oculos movendos, & propterea caudas fixarum non

cerni: sciendum est quod lux fixarum plus centum vicibus augeri potest

mediantibus Telescopiis, nec tamen caudæ cernuntur. Planetarum quoque lux

copiosior est, caudæ verò nullæ: Cometæ autem sæpe caudatissimi sunt, ubi

capitum lux tenuis est & valde obtusa: sic enim Cometa Anni 1680, Mense

_Decembri_, quo tempore caput luce sua vix æquabat stellas secundæ

magnitudinis, caudam emittebat splendore notabili usque ad gradus 40, 50,

60 longitudinis & ultra: postea _Jan. 27 & 28_ caput apparebat ut stella

septimæ tantum magnitudinis, cauda verò luce quidem pertenui sed satis

sensibili longa erat 6 vel 7 gradus, & luce obscurissima, quæ cerni vix

posset, porrigebatur ad gradum usque duodecimum vel paulo ultra: ut supra

dictum est. Sed & _Feb. 9. & 10_ ubi caput nudis oculis videri desierat,

caudam gradus duos longam per Telescopium contemplatus sum. Porro si cauda

oriretur ex refractione materiæ coelestis, & pro figura coelorum

deflecteretur de Solis oppositione, deberet deflexio illa in iisdem coeli

regionibus in eandem semper partem fieri. Atqui Cometa Anni 1680 _Decemb.

28_ hora 8½ P.M. _Londini_, versabatur in [Piscium] 8 gr. 41 cum latitudine

boreali 28 gr. 6', Sole existente in [Capricorni] 18 gr. 26'. Et Cometa

Anni 1577 _Dec. 29._ versabatur in [Piscium] 8 gr. 41' cum latitudine

boreali 28 gr. 40'. Sole etiam existente in [Capricorni] 18 gr. 26'

circiter. Utroque in casu Terra versabatur in eodem loco & Cometa apparebat

in eadem coeli parte: in priori tamen casu cauda Cometæ (ex meis & aliorum

observationibus) declinabat angulo graduum 4½ ab oppositione Solis

Aquilonem versus; in posteriore verò (ex Observationibus _Tychonis_)

declinatio erat graduum 21 in austrum. Igitur repudiata coelorum

refractione, superest ut Phænomena Caudarum ex materia aliqua reflectente

deriventur.

Caudas autem à capitibus oriri & in regiones à Sole aversas ascendere

confirmatur ex legibus quas observant. Ut quod in planis orbium Cometarum

per Solem transeuntibus jacentes, deviant ab oppositione Solis in eas

semper partes quas capita in orbibus illis progredientia relinquunt. Quod

spectatori in his planis constituto apparent in partibus à Sole directè

aversis; digrediente autem spectatore de his planis, deviatio paulatim

sentitur, & indies apparet major. Quod deviatio cæteris paribus minor est

ubi cauda obliquior est ad orbem Cometæ, ut & ubi caput Cometæ ad Solem

propius accedit; præsertim si spectetur deviationis angulus juxta caput

Cometæ. Præterea quod caudæ non deviantes apparent rectæ, deviantes autem

incurvantur. Quod curvatura major est ubi major est deviatio, & magis

sensibilis ubi cauda cæteris paribus longior est: nam in brevioribus

curvatura ægre animadvertitur. Quod deviationis angulus minor est juxta

caput Cometæ, major juxta caudæ extremitatem alteram, atque adeò quod cauda

convexo sui latere partes respicit à quibus fit deviatio, quæque in rectâ

sunt lineâ à Sole per caput Cometæ in infinitum ductâ. Et quod caudæ quæ

prolixiores sunt & latiores, & luce vegetiore micant, sint ad latera

convexa paulò splendidiores & limite minus indistincto terminatæ quam ad

concava. Pendent igitur Phænomena caudæ à motu capitis, non autem à regione

coeli in qua caput conspicitur; & propterea non fiunt per refractionem

coelorum, sed à capite suppeditante materiam oriuntur. Etenim ut in aere

nostro fumus corporis cujusvis igniti petit superiora, idque vel

perpendiculariter si corpus quiescat, vel obliquè si corpus moveatur in

latus; ita in coelis ubi corpora gravitant in Solem, fumi & vapores

ascendere debent à Sole (uti jam dictum est) & superiora vel rectâ petere,

si corpus fumans quiescit; vel obliquè, si corpus progrediendo loca semper

deserit à quibus superiores vaporis partes ascenderant. Et obliquitas ista

minor erit ubi ascensus vaporis velocior est: nimirum in vicinia Solis &

juxta corpus fumans. Ex obliquitatis autem diversitate incurvabitur vaporis

columna: & quia vapor in columnæ latere præcedente paulo recentior est,

ideo etiam is ibidem aliquanto densior erit, lucemque propterea copiosius

reflectet, & limite minus indistincto terminabitur. De caudarum

agitationibus subitaneis & incertis, deque earum figuris irregularibus,

quas nonnulli quandoque describunt, hic nihil adjicio; propterea quod vel à

mutationibus aeris nostri, & motibus nubium caudas aliqua ex parte

obscurantium oriantur; vel forte à partibus Viæ Lacteæ, quæ cum caudis

prætereuntibus confundi possint, ac tanquam earum partes spectari.

Vapores autem, qui spatiis tam immensis implendis sufficiant, ex Cometarum

Atmosphæris oriri posse, intelligetur ex raritate aeris nostri. Nam aer

juxta superficiem Terræ spatium occupat quasi 850 vicibus majus quam aqua

ejusdem ponderis, ideoque aeris columna Cylindrica pedes 850 alta ejusdem

est ponderis cum aquæ columna pedali latitudinis ejusdem. Columna autem

aeris ad summitatem Atmosphæræ assurgens æquat pondere suo columnam aquæ

pedes 33 altam circiter; & propterea si columnæ totius aereæ pars inferior

pedum 850 altitudinis dematur, pars reliqua superior æquabit pondere suo

columnam aquæ altam pedes 32. Inde verò (ex Hypothesi multis experimentis

confirmata, quod compresso aeris sit ut pondus Atmosphæræ incumbentis,

quodque gravitas sit reciproce ut quadratum distantiæ locorum à centro

Terræ) computationem per Corol. Prop. XXII. Lib. II. ineundo, inveni quod

aer, si ascendatur à superficie Terræ ad altitudinem semidiametri unius

terrestris, rarior sit quàm apud nos in ratione longe majori, quàm spatii

omnis infra orbem Saturni ad globum diametro digiti unius descriptum.

Ideoque globus aeris nostri digitum unum latus, ea cum raritate quam

haberet in altitudine semidiametri unius terrestris, impleret omnes

Planetarum regiones ad usque sphæram Saturni & longe ultra. Proinde cum aer

adhuc altior in immensum rarescat; & coma seu Atmosphæra Cometæ, ascendendo

ab illius centro, quasi decuplo altior sit quàm superficies nuclei, deinde

cauda adhuc altius ascendat, debebit cauda esse quàm rarissima. Et quamvis,

ob longe crassiorem Cometarum Atmosphæram, magnamque corporum gravitationem

Solem versus, & gravitationem particularum Aeris & vaporum in se mutuo,

fieri possit ut aer in spatiis coelestibus inque Cometarum caudis non adeo

rarescat; perexiguam tamen quantitatem aeris & vaporum ad omnia illa

caudarum phænomena abunde sufficere ex hac computatione perspicuum est. Nam

& caudarum insignis raritas colligitur ex astris per eas translucentibus.

Atmosphæra terrestris luce Solis splendens, crassitudine sua paucorum

milliarium, & astra omnia & ipsam Lunam obscurat & extinguit penitus: per

immensam verò caudarum crassitudinem, luce pariter Solari illustratam,

astra minima absque claritatis detrimento translucere noscuntur. Neque

major esse solet caudarum plurimarum splendor, quam aeris nostri in

tenebroso cubiculo latitudine digiti unius duorumve, lucem Solis in jubare

reflectentis.

Quo tempore vapor à capite ad terminum caudæ ascendit, cognosci fere potest

ducendo rectam à termino caudæ ad Solem, & notando locum ubi recta illa

Trajectoriam secat. Nam vapor in termino caudæ, si rectà ascendat à Sole,

ascendere cæpit à capite quo tempore caput erat in loco intersectionis. At

vapor non rectà ascendit à Sole, sed motum Cometæ, quem ante ascensum suum

habebat, retinendo, & cum motu ascensus sui eundem componendo, ascendit

oblique. Unde verior erit Problematis solutio, ut recta illa quæ orbem

secat, parallela sit longitudini caudæ, vel potius (ob motum curvilineum

Cometæ) ut eadem à linea caudæ divergat. Hoc pacto inveni quod vapor qui

erat in termino caudæ _Jan. 25._ ascendere cæperat à capite ante _Decemb.

11._ adeoque ascensu suo toto dies plus 45 consumpserat. At cauda illa

omnis quæ _Dec. 10._ apparuit, ascenderat spatio dierum illorum duorum, qui

à tempore perihelii Cometæ elapsi fuerant. Vapor igitur sub initio in

vicinia Solis celerrimè ascendebat, & postea cum motu per gravitatem suam

semper retardato ascendere pergebat; & ascendendo augebat longitudinem

caudæ: cauda autem quamdiu apparuit ex vapore fere omni constabat qui à

tempore perihelii ascenderat; & vapor, qui primus ascendit, & terminum

caudæ composuit, non prius evanuit quàm ob nimiam suam tam à Sole

illustrante quam ab oculis nostris distantiam videri desiit. Unde etiam

caudæ Cometarum aliorum quæ breves sunt, non ascendunt motu celeri &

perpetuo à capitibus & mox evanescunt, sed sunt permanentes vaporum &

exhalationum columnæ, à capitibus lentissimo multorum dierum motu

propagatæ, quæ, participando motum illum capitum quem habuere sub initio,

per coelos una cum capitibus moveri pergunt. Et hinc rursus colligitur

spatia cælestia vi resistendi destitui; utpote in quibus non solum solida

Planetarum & Cometarum corpora, sed etiam rarissimi caudarum vapores motus

suos velocissimos liberrimè peragunt ac diutissimè conservant.

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica · 第 32 / 33 段