_Corol. 1._ Igitur cum aqua vi Solis agitata ad altitudinem pedis unius &

undecim digitorum ascendat, eadem vi Lunæ ascendet ad altitudinem pedum

duodecim. Tanta autem vis ad omnes maris motus excitandos abunde sufficit,

& quantitati motuum probe respondet. Nam in maribus quæ ab Oriente in

Occidentem latè patent, uti in Mari _Pacifico_, & Maris _Atlantici_ &

_Æthiopici_ partibus extra Tropicos, aqua attolli solet ad altitudinem

pedum sex, novem duodecim vel quindecim. In mari autem _Pacifico_, quod

profundius est & latius patet, æstus dicuntur esse majores quàm in

_Atlantico_ & _Æthiopico_. Etenim ut plenus sit æstus, latitudo Maris ab

Oriente in Occidentem non minor esse debet quàm graduum nonaginta. In Mari

_Æthiopico_, ascensus aquæ intra Tropicos minor est quàm in Zonis

temperatis, propter angustiam Maris inter _Africam_ & Australem partem

_Americæ_. In medio Mari aqua nequit ascendere nisi ad littus utrumque &

orientale & occidentale simul descendat: cum tamen vicibus alternis ad

littora illa in Maribus nostris angustis descendere debeat. Ea de causa

fluxus & refluxus in Insulis, quæ à littoribus longissimè absunt,

perexiguus esset solet. In Portubus quibusdam, ubi aqua cum impetu magno

per loca vadosa, ad Sinus alternis vicibus implendos & evacuandos, influere

& effluere cogitur, fluxus & refluxus sunt solito majores, uti ad

_Plymuthum_ & pontem _Chepstowæ_ in _Anglia_; ad montes _S. Michaelis_ &

urbem _Abrincatuorum_ (vulgo _Auranches_) in _Normania_; ad _Cambaiam_ &

_Pegu_ in _India_ orientali. His in locis mare, magna cum velocitate

accedendo & recedendo, littora nunc inundat nunc arida relinquit ad multa

Milliaria. Neque impetus influendi & remeandi prius frangi potest, quam

aqua attollitur vel deprimitur ad pedes 30, 40 vel 50 & amplius. Et par est

ratio fretorum oblongorum & vadosorum, uti _Magellanici_ & ejus quo

_Anglia_ circundatur. Æstus in hujusmodi portubus & fretis per impetum

cursus & recursus supra modum augetur. Ad littora verò quæ descensu

præcipiti ad mare profundum & apertum spectant, ubi aqua sine impetu

effluendi & remeandi attolli & subsidere potest, magnitudo æstus respondet

viribus Solis & Lunæ.

_Corol. 2._ Cum vis Lunæ ad mare movendum sit ad vim gravitatis ut 1 ad

2031821, perspicuum est quod vis illa sit longè minor quàm quæ vel in

experimentis Pendulorum, vel in Staticis aut Hydrostaticis quibuscunque

sentiri possit. In æstu solo marino hæc vis sensibilem edit effectum.

_Corol. 3._ Quoniam vis Lunæ ad mare movendum est ad Solis vim consimilem

ut 6-1/3 ad 1, & vires illæ sunt ut densitates corporum Lunæ & Solis & cubi

diametrorum apparentium conjunctim; erit densitas Lunæ ad densitatem Solis

ut 6-1/3 ad 1 directè & cubus diametri Solis ad cubum diametri Lunæ

inversè, id est (cum diametri mediocres apparentes Solis & Lunæ sint 31'.

27". & 32'. 12".) ut 34 ad 5. Densitas autem Solis erat ad densitatem Terræ

ut 100 ad 387, & propterea densitas Lunæ est ad densitatem Terræ ut 600 ad

387, seu 9 ad 5 quam proximè. Est igitur corpus Lunæ densius & magis

terrestre quàm Terra nostra.

_Corol. 4._ Unde cum vera diameter Lunæ sit ad veram diametrum Terræ ut 1

ad 3,6½, erit massa Lunæ ad massam Terræ ut 1 ad 26 quam proximè.

_Corol. 5._ Et gravitas acceleratrix in superficie Lunæ, erit quasi duplo

minor quàm gravitas acceleratrix in superficie Terræ.

Prop. XXXVIII. Prob. XVIII.

_Invenire figuram corporis Lunæ._

Si corpus Lunare fluidum esset ad instar maris nostri, vis Terræ ad fluidum

illud in partibus & citimis & ultimis elevandum, esset ad vim Lunæ, qua

mare nostrum in partibus & sub Luna & Lunæ oppositis attollitur, ut

gravitas acceleratrix Lunæ in Terram ad gravitatem acceleratricem Terræ in

Lunam & diameter Lunæ ad diametrum Terræ conjunctim; id est ut 26 ad 1 & 5

ad 18 conjunctim seu 65 ad 9. Unde cum mare nostrum vi Lunæ attollatur ad

pedes duodecim, fluidum Lunare vi Terræ attolli deberet ad pedes fere

nonaginta. Eaque de causa figura Lunæ Sphærois esset, cujus maxima diameter

producta transiret per centrum Terræ, & superaret diametros perpendiculares

excessu pedum 180. Talem igitur figuram Luna affectat, eamque sub initio

induere debuit. _Q. E. I._

_Corol._ Inde verò fit ut eadem semper Lunæ facies in Terram obvertatur. In

alio enim situ corpus Lunare quiescere non potest, sed ad hunc situm

oscillando semper redibit. Attamen oscillationes ob parvitatem virium

agitantium essent longè tardissimæ: adeò ut facies illa, quæ Terram semper

respicere deberet, possit alterum orbis Lunaris umbilicum, ob rationem

superius allatam respicere, neque statim abinde retrahi & in Terram

converti.

Lemma I.

[Illustration]

_Si APEp Terram designet uniformiter densam, centroque C & polis P, p &

æquatore AE delineatam; & si centro C radio CP describi intelligatur

sphæra Pape; sit autem QR planum, cui recta à centro Solis ad centrum

Terræ ducta normaliter insistit; & Terræ totius exterioris PapAPepE,

quæ Sphærâ modò descriptâ altior est, particulæ singulæ conantur

recedere hinc inde à plano QR, sitque conatus particulæ cujusque ut

ejusdem distantia à plano: erit vis & efficacia tota particularum

omnium, ad Terram circulariter movendam, quadruplo minor quàm vis tota

particularum totidem in Æquatoris circulo AE, uniformiter per totum

circuitum in morem annuli dispositarum, ad Terram consimili motu

circulari movendam. Et motus iste circularis circa axem in plano QR

jacentem, & axi Pp perpendiculariter insistentem, peragetur._

Sit enim IK circulus minor Æquatori AE parallelus, sitque L particula Terræ

in circulo illo extra globum Pape sita. Et si in planum QR demittatur

perpendiculum LM, vis tota particulæ illius ad Terram circa ipsius centrum

convertendum proportionalis erit eidem LM: & si hæc vis LM (per Legum

Corol. 2.) distinguatur in vires LN, NM; efficacia virium MN particularum

omnium L, in circuitu Terræ totius extra globum Pape consistentium, ad

Terram circa ipsius centrum secundum ordinem literarum ApEP convertendam,

erit ad efficaciam virium LN particularum omnium L, ad Terram circa ipsius

centrum secundum ordinem contrarium earundem literarum convertendam, ut

tria ad duo. Ideoque efficacia virium omnium MN erit ad excessum efficaciæ

hujus supra efficaciam virium omnium LN ut tria ad unum. Et si particulæ

illæ omnes locarentur in Æquatore, efficacia virium omnium LN evanesceret,

& efficacia virium omnium MN augeretur in ratione quatuor ad tria. Quare

excessus ille, qui est efficacia absoluta particularum in locis propriis,

est pars quarta efficaciæ particularum earundem in Æquatore. Motus autem

æquinoctiorum est ut hæc efficacia. Singula examinet qui volet. Brevitati

consulo.

Lemma II.

_Motus autem Terræ totius circa axem illum, ex motibus particularum

omnium compositus, erit ad motum annuli circa axem eundem, in ratione

composita ex ratione materiæ in Terra ad materiam in annulo, & ratione

trium quadratorum ex arcu quadrantali circuli cujuscunque, ad duo

quadrata ex diametro; id est in ratione materiæ ad materiam & numeri

925275 & 1000000._

Est enim motus Cylindri circa axem suum immotum revolventis, ad motum

Sphæræ inscriptæ & simul revolventis, ut quælibet quatuor æqualia quadrata

ad tres ex circulis sibi inscriptis: & motus Cylindri ad motum annuli

tenuissimi, Sphæram & Cylindrum ad communem eorum contactum ambientis, ut

duplum materiæ in Cylindro ad triplum materiæ in annulo; & annuli motus

iste circa axem Cylindri uniformiter continuatus, ad ejusdem motum

uniformem circa diametrum propriam, eodem tempore periodico factum, ut

circumferentia circuli ad duplum diametri.

Lemma III.

_Si annulus, Terra omni reliqua sublata, solus in orbe Terræ motu annuo

circa Solem ferretur, & interea circa axem suum, ad planum Eclipticæ in

angulo graduum 23½ inclinatum, motu diurno revolveretur: idem foret

motus Punctorum Æquinoctialium sive annulus iste fluidus esset, sive is

ex materia rigida & firma constaret._

Prop. XXXIX. Prob. XIX.

_Invenire Præcessionem Æquinoctiorum._

Motus mediocris horarius Nodorum Lunæ in Orbe circulari, ubi Nodi sunt in

Quadraturis, erat 16". 35"'. 16^{iv}. 36^v. & hujus dimidium 8". 17"'.

38^{iv}. 18^v. (ob rationes & supra explicatas) est motus medius horarius

Nodorum in tali Orbe; fitque anno toto sidereo 20 gr. 11'. 46". Quoniam

igitur Nodi Lunæ in tali Orbe conficerent annuatim 20 gr. 11'. 46". in

antecedentia; & si plures essent Lunæ motus Nodorum cujusque, per Corol.

16. Prop. LXVI. Lib. I. forent reciprocè ut tempora periodica; & propterea

si Luna spatio diei siderei juxta superficiem Terræ revolveretur, motus

annuus Nodorum foret ad 20 gr. 11'. 46". ut dies sidereus horarum 23. 56'.

ad tempus periodicum Lunæ dierum 27. 7 hor. 43'; id est ut 1436 ad 39343.

Et par est ratio Nodorum annuli Lunarum Terram ambientis; sive Lunæ illæ se

mutuò non contingant, sive liquescant & in annulum continuum formentur,

sive denique annulus ille rigescat & inflexibilis reddatur.

[Illustration]

Fingamus igitur quod annulus iste quoad quantitatem materiæ æqualis sit

Terræ omni PapAPepE, quæ globo PapE superior est; & quoniam globus iste est

ad Terram illam superiorem ut aC qu. ad AC qu. - aC qu. id est (cum Terræ

diameter minor PC vel aC sit ad diametrum majorem AC ut 689 ad 692) ut 4143

ad 474721 seu 1000 ad 114585; si annulus iste Terram secundum æquatorem

cingeret, & uterque simul circa diametrum annuli revolveretur, motus annuli

esset ad motum globi interioris (per hujus Lem. II.) ut 4143 ad 474721 &

1000000 ad 925275 conjunctim, hoc est ut 4143 ad 439248: ideoque motus

annuli esset ad summam motuum annuli & globi, ut 4143 ad 443991. Unde si

annulus globo adhæreat, & motum suum, quo ipsius Nodi seu puncta

æquinoctialia regrediuntur, cum globo communicet: motus qui restabit in

annulo erit ad ipsius motum priorem ut 4143 ad 443391; & propterea motus

punctorum æquinoctialium diminuetur in eadem ratione. Erit igitur motus

annuus punctorum æquinoctialium corporis ex globo & annulo compositi, ad

motum 20 gr. 11'. 46", ut 1436 ad 39343 & 4143 ad 443391 conjunctim, id est

ut 1 ad 2932. Vires autem quibus Nodi Lunarum (ut supra explicui) atque

adeò quibus puncta æquinoctialia annuli regrediuntur (id est vires 3IT, _in

Fig. pag. 444._) sunt in singulis particulis ut distantiæ particularum à

plano QR, & his viribus particulæ illæ planum fugiunt; & propterea (per

Lem. I.) si materia annuli per totam globi superficiem, in morem figuræ

PapAPepE, ad superiorem illam Terræ partem constituendam spargeretur, vis &

efficacia tota particularum omnium ad Terram circa quamvis Æquatoris

diametrum rotandam, atque adeo ad movenda puncta æquinoctialia, evaderet

quadruplo minor quàm prius. Ideoque annuus æquinoctiorum regressus jam

esset ad 20 gr. 11'. 46". ut 1 ad 11728, ac proinde fieret 6". 12"'.

2^{iv}. Hæc est præcessio Æquinoctiorum à vi Solis oriunda. Vis autem Lunæ

ad mare movendum erat ad vim Solis ut 6-1/3 ad 1, & hæc vis pro quantitate

sua augebit etiam præcessionem Æquinoctiorum. Ideoque præcessio illa ex

utraque causa oriunda jam fiet major in ratione 7-1/3 ad 1, & sic erit 45".

24"'. 15^{iv}. Hic est motus punctorum æquinoctialium ab actionibus Solis &

Lunæ in partes Terræ, quæ globo Pape incumbunt, oriundus. Nam Terra ab

actionibus illis in globum ipsum exercitis nullam in partem inclinari

potest.

[Illustration]

Designet jam APEp corpus Terræ figurâ Ellipticâ præditum, & ex uniformi

materiâ constans. Et si distinguatur idem in figuras innumeras Ellipticas

concentricas & consimiles, APEp, BQbq, CRcr, DSds, &c. quarum diametri sint

in progressione Geometrica: quoniam figuræ consimiles sunt, vires Solis &

Lunæ, quibus puncta æquinoctialia regrediuntur, efficerent ut figurarum

reliquarum seorsim spectatarum puncta eadem æquinoctialia eadem cum

velocitate regrederentur. Et par est ratio motus orbium singulorum AQEq,

BRbr, CScs, &c. qui sunt figurarum illarum differentiæ. Orbis

uniuscujusque, si solus esset, puncta æquinoctialia eadem cum velocitate

regredi deberent. Nec refert utrum orbis quilibet densior sit an rarior, si

modò ex materia uniformiter densa confletur. Unde etiam si orbes ad centrum

densiores sint quàm ad circumferentiam, idem erit motus æquinoctiorum Terræ

totius ac prius; si modo orbis unusquisque seorsim spectatus ex materia

uniformiter densa constet, & figura orbis non mutetur. Quod si figuræ

orbium mutentur, Terraque ad æquatorem AE, ob densitatem materiæ ad

centrum, jam altius ascendat quàm prius; regressus æquinoctiorum ex aucta

altitudine augebitur, idque in orbibus singulis seorsim existentibus, in

ratione majoris altitudinis materiæ juxta orbis illius æquatorem; in Terra

autem tota in ratione majoris altitudinis materiæ juxta æquatorem orbis non

extimi AQEq, non intimi Gg, sed mediocris alicujus CScs. Terram autem ad

centrum densiorem esse, & propterea sub Æquatore altiorem esse quàm ad

polos in majore ratione quàm 692 ad 689, in superioribus insinuavimus. Et

ratio majoris altitudinis colligi ferè potest ex majore diminutione

gravitatis sub æquatore, quàm quæ ex ratione 692 ad 689 consequi debeat.

Excessus longitudinis penduli, quod in Insula _Goree_ & in illâ _Cayennæ_

minutis singulis secundis oscillatur, supra longitudinem Penduli quod

_Parisiis_ eodem tempore oscillatur, à _Gallis_ inventi sunt pars decima &

pars octava digiti, qui tamen ex proportione 692 ad 689 prodiere 81/1000 &

89/1000. Major est itaque longitudo Penduli _Cayennæ_ quàm oportet, in

ratione 1/8 ad 89/1000, seu 1000 ad 712; & in Insula _Goree_ in ratione

1/10 ad 81/1000 seu 1000 ad 810. Si sumamus rationem mediocrem 1000 ad 760;

minuenda erit gravitas Terræ ad æquatorem, & ibidem augenda ejus altitudo,

in ratione 1000 ad 760 quam proximè. Unde motus æquinoctiorum (ut supra

dictum est) auctus in ratione altitudinis Terræ, non ad orbem extimum, non

ad intimum, sed ad intermedium aliquem, id est, non in ratione maxima 1000

ad 760, non in minima 1000 ad 1000, sed in mediocri aliqua, puta 10 ad

8-1/3 vel 6 ad 5, evadet annuatim 54". 29"'. 6^{iv}.

Rursus hic motus, ob inclinationem plani Æquatoris ad planum Eclipticæ,

minuendus est, idque in ratione Sinus complementi inclinationis ad Radium.

Nam distantia particulæ cujusque terrestris à plano QR, quo tempore

particula illa à plano Eclipticæ longissimè distat, in Tropico suo (ut ita

dicam) consistens, diminuitur, per inclinationem planorum Eclipticæ &

Æquatoris ad invicem, in ratione Sinus complementi inclinationis ad Radium.

Et in ratione distantiæ illius diminuitur etiam vis particulæ ad æquinoctia

movenda. In eadem quoque ratione diminuitur summa virium particulæ ejusdem,

in locis hinc inde à Tropico æqualiter distantibus: uti ex prædemonstratis

facilè ostendi possit: & propterea vis tota particulæ illius, in

revolutione integrâ, ad æquinoctia movenda, ut & vis tota particularum

omnium, & motus æquinoctiorum à vi illa oriundus, diminuitur in eadem

ratione. Igitur cum inclinatio illa sit 23½ gr. diminuendus est motus 54".

29"'. in ratione Sinus 91706 (qui sinus est complementi graduum 23½) ad

Radium 100000. Qua ratione motus iste jam fiet 49". 58"'. Regrediuntur

igitur puncta æquinoctiorum motu annuo (juxta computationem nostram) 49".

58"', fere ut Phænomena coelestia requirunt. Nam regressus ille annuus ex

observationibus Astronomorum est 50".

Descripsimus jam Systema Solis, Terræ & Planetarum: superest ut de Cometis

nonnulla adjiciantur.

Lemma IV.

_Cometas esse Lunâ superiores & in regione Planetarum versari._

[Illustration]

Ut defectus Parallaxeos diurnæ extulit Cometas supra regiones sublunares,

sic ex Parallaxi annua convincitur eorum descensus in regiones Planetarum.

Nam Cometæ qui progrediuntur secundum ordinem signorum sunt omnes, sub

exitu apparitionis, aut solito tardiores aut retrogradi, si Terra est inter

ipsos & Solem, at justo celeriores si Terra vergit ad oppositionem. Et è

contra, qui pergunt contra ordinem signorum sunt justo celeriores in fine

apparitionis, si Terra versatur inter ipsos & Solem; & justo tardiores vel

retrogradi si Terra sita est ad contrarias partes. Contingit hoc maximè ex

motu Terræ in vario ipsius situ, perinde ut fit in Planetis, qui, pro motu

Terræ vel conspirante vel contrario, nunc retrogradi sunt, nunc tardiùs

moveri videntur, nunc verò celeriùs. Si Terra pergit ad eandem partem cum

Cometa, & motu angulari circa Solem celerius fertur, Cometa è Terra

spectatus, ob motum suum tardiorem, apparet esse retrogradus; sin Terra

tardiùs fertur, motus Cometæ, (detracto motu Terræ) fit saltem tardior. At

si Terra pergit in contrarias partes, Cometa exinde velocior apparet. Ex

acceleratione autem vel retardatione vel motu retrogrado distantia Cometæ

in hunc modum colligitur. Sunto [Aries]QA, [Aries]QB, [Aries]QC observatæ

tres longitudines Cometæ, sub initio motus, sitque [Aries]QF longitudo

ultimò observata, ubi Cometa videri desinit. Agatur recta ABC, cujus partes

AB, BC rectis QA & QB, QB & QC interjectæ, sint ad invicem ut tempora inter

observationes tres primas. Producatur AC ad G, ut sit AG ad AB ut tempus

inter observationem primam & ultimam, ad tempus inter observationem primam

& secundam, & jungatur QG. Et si Cometa moveretur uniformiter in linea

recta, atque Terra vel quiesceret, vel etiam in linea recta, uniformi cum

motu, progrederetur; foret angulus [Aries]QG longitudo Cometæ tempore

Observationis ultimæ. Angulus igitur FQG, qui longitudinum differentia est,

oritur ab inæqualitate motuum Cometæ ac Terræ. Hic autem angulus, si Terra

& Cometa in contrarias partes moventur, additur angulo AQG, & sic motum

apparentem Cometæ velociorem reddit: Sin Cometa pergit in easdem partes cum

Terra, eidem subducitur, motumque Cometæ vel tardiorem reddit, vel forte

retrogradum; uti modò exposui. Oritur igitur hic angulus præcipuè ex motu

Terræ, & idcirco pro parallaxi Cometæ meritò [Illustration] habendus est,

neglecto videlicet ejus incremento vel decremento nonnullo, quod à Cometæ

motu inæquabili in orbe proprio oriri possit. Distantia verò Cometæ ex hac

parallaxi sic colligitur. Designet S Solem, acT Orbem magnum, a locum Terræ

in observatione prima, c locum Terræ in observatione secunda, T locum Terræ

in observatione ultima, & T[Aries] lineam rectam versus principium Arietis

ductam. Sumatur angulus [Aries]TV æqualis angulo [Aries]QF, hoc est æqualis

longitudini Cometæ ubi Terra versatur in T. Jungatur ac, & producatur ea ad

g, ut sit ag ad ac ut AG ad AC, & erit g locus quem Terra tempore

observationis ultimæ, motu in recta ac uniformiter continuato, attingeret.

Ideoque si ducatur g[Aries] ipsi T[Aries] parallela, & capiatur angulus

[Aries]gV angulo [Aries]QG æqualis, erit hic angulus [Aries]gV æqualis

longitudini Cometæ è loco g spectati; & angulus TVg parallaxis erit, quæ

oritur à translatione Terræ de loco g in locum T: ac proinde V locus erit

Cometæ in plano Eclipticæ. Hic autem locus V orbe Jovis inferior esse

solet.

Idem colligitur ex curvatura viæ Cometarum. Pergunt hæc corpora propemodum

in circulis maximis quamdiu moventur celerius; at in fine cursus, ubi motus

apparentis pars illa quæ à parallaxi oritur, majorem habet proportionem ad

motum totum apparentem, deflectere solent ab his circulis, & quoties Terra

movetur in unam partem abire in partem contrariam. Oritur hæc deflexio

maximè ex Parallaxi, propterea quod respondet motui Terræ; & insignis ejus

quantitas meo computo collocavit disparentes Cometas satis longè infra

Jovem. Unde consequens est quòd in Perigæis & Periheliis, ubi propius

adsunt, descendunt sæpius infra orbes Martis & inferiorum Planetarum.

Confirmatur etiam propinquitas Cometarum ex luce capitum. Nam corporis

coelestis à Sole illustrati & in regiones longinquas abeuntis diminuitur

splendor in quadruplicata ratione distantiæ: in duplicata ratione videlicet

ob auctam corporis distantiam à Sole, & in alia duplicata ratione ob

diminutam diametrum apparentem. Unde si detur & lucis quantitas & apparens

diameter Cometæ, dabitur distantia, dicendo quod distantia sit ad

distantiam Planetæ in ratione integra diametri ad diametrum directè &

ratione dimidiata lucis ad lucem inversè. Sic minima Capillitii Cometæ anni

1682 diameter, per Tubum opticum sexdecim pedum à _Cl. Flamstedio_

observata & micrometro mensurata, æquabat 2'. 0". Nucleus autem seu stella

in medio capitis vix decimam partem latitudinis hujus occupabat, adeoque

lata erat tantum 11" vel 12". Luce verò & claritate capitis superabit caput

Cometæ anni 1680, stellasque primæ vel secundæ magnitudinis æmulabatur.

Ponamus Saturnum cum annulo suo quasi quadruplo lucidiorem fuisse: &

quoniam lux annuli propemodum æquabat lucem globi intermedii, & diameter

apparens globi sit quasi 21", adeoque lux globi & annuli conjunctim æquaret

lucem globi, cujus diameter esset 30": erit distantiæ Cometæ ad distantiam

Saturni ut 1 ad [sqrt]4 inversè, & 12" ad 30" directè, id est ut 24 ad 30

seu 4 ad 5. Rursus Cometa anni 1665 mense _Aprili_, ut Author est

_Hevelius_, claritate sua pene fixas omnes superabat, quinetiam ipsum

Saturnum, ratione coloris videlicet longè vividioris. Quippe lucidior erat

hic Cometa altero illo, qui in fine anni præcedentis apparuerat & cum

stellis primæ magnitudinis conferebatur. Latitudo capillitii erat quasi 6',

at nucleus cum Planetis ope Tubi optici collatus, plane minor erat Jove, &

nunc minor corpore intermedio Saturni, nunc ipsi æqualis judicabatur. Porrò

cum diameter Capillitii Cometarum rarò superet 8' vel 12', diameter verò

Nuclei seu stellæ centralis sit quasi decima vel fortè decima quinta pars

diametri capillitii, patet Stellas hasce ut plurimum ejusdem esse

apparentis magnitudinis cum Planetis. Unde cum lux eorum cum luce Saturni

non rarò conferri possit, eamque aliquando superet; manifestum est quod

Cometæ omnes in Periheliis vel infra Saturnum collocandi sint, vel non

longe supra. Errant igitur toto coelo qui Cometas in regionem Fixarum prope

ablegant: qua certè ratione non magis illustrari deberent à Sole nostro,

quàm Planetæ, qui hic sunt, illustrantur à Stellis fixis.

Hæc disputavimus non considerando obscurationem Cometarum per fumum illum

maximè copiosum & crassum, quo caput circundatur, quasi per nubem obtusè

semper lucens. Nam quanto obscurius redditur corpus per hunc fumum, tanto

propius ad Solem accedat necesse est, ut copia lucis à se reflexa Planetas

æmuletur. Inde verisimile fit Cometas longe infra Sphæram Saturni

descendere, uti ex Parallaxi probavimus. Idem verò quam maximè confirmatur

ex Caudis. Hæ vel ex reflexione fumi sparsi per æthera, vel ex luce capitis

oriuntur. Priore casu minuenda est distantia Cometarum, ne fumus à Capite

semper ortus per spatia nimis ampla incredibili cum velocitate & expansione

propagetur. In posteriore referenda est lux omnis tam caudæ quàm capillitii

ad Nucleum capitis. Igitur si imaginemur lucem hanc omnem congregari &

intra discum Nuclei coarctari, Nucleus ille jam certè, quoties caudam

maximam & fulgentissimam emittit, Jovem ipsum splendore suo multum

superabit. Minore igitur cum diametro apparente plus lucis emittens, multò

magis illustrabitur à Sole, adeoque erit Soli multò propior. Quinetiam

capita sub Sole delitescentia, & caudas cum maximas tum fulgentissimas

instar trabium ignitarum nonnunquam emittentia, eodem argumento infra orbem

Veneris collocari debent. Nam lux illa omnis si in stellam congregari

supponatur, ipsam Venerem ne dicam Veneres plures conjunctas quandoque

superaret.

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica · 第 30 / 33 段