_Corol. 11._ Si vas & fluidum quiescant & globus uniformi cum motu

revolvatur, propagabitur motus paulatim per fluidum totum in vas, &

circumagetur vas nisi violenter detentum, neq; prius desinent fluidum & vas

accelerari, quàm sint eorum tempora periodica æqualia temporibus periodicis

globi. Quod si vas vi aliqua detineatur vel revolvatur motu quovis

constanti & uniformi, deveniet Medium paulatim ad statum motus in

Corollariis 8. 9 & 10 definiti, nec in alio unquam statu quocunq;

perseverabit. Deinde verò si, viribus illis cessantibus quibus vas & globus

certis motibus revolvebantur, permittatur Systema totum Legibus Mechanicis;

vas & globus in se invicem agent mediante fluido, neq; motus suos in se

mutuò per fluidum propagare prius cessabunt, quàm eorum tempora periodica

æquantur inter se, & Systema totum ad instar corporis unius solidi simul

revolvatur.

_Scholium._

In his omnibus suppono fluidum ex materia quoad densitatem & fluiditatem

uniformi constare. Tale est in quo globus idem eodem cum motu, in eodem

temporis intervallo, motus similes & æquales, ad æquales semper à se

distantias, ubivis in fluido constitutus, propagare possit. Conatur quidem

materia per motum suum circularem recedere ab axe Vorticis, & propterea

premit materiam omnem ulteriorem. Ex hac pressione fit attritus partium

fortior & separatio ab invicem difficilior; & per consequens diminuitur

materiæ fluiditas. Rursus si partes fluidi sunt alicubi crassiores seu

majores, fluiditas ibi minor erit, ob pauciores superficies in quibus

partes separentur ab invicem. In hujusmodi casibus deficientem fluiditatem

vel lubricitate partium vel lentore aliave aliqua conditione restitui

suppono. Hoc nisi fiat, materia ubi minùs fluida est magis cohærebit &

segnior erit, adeoq; motum tardiùs recipiet & longiùs propagabit quàm pro

ratione superiùs assignata. Si figura vasis non sit Sphærica, movebuntur

particulæ in lineis non circularibus sed conformibus eidem vasis figuræ, &

tempora periodica erunt ut quadrata mediocrium distantiarum à centro

quamproximè. In partibus inter centrum & circumferentiam, ubi latiora sunt

spatia, tardiores erunt motus, ubi angustiora velociores; neque tamen

particulæ velociores petent circumferentiam. Arcus enim describent minus

curvos, & conatus recedendi à centro non minus diminuetur per decrementum

hujus curvaturæ, quàm augebitur per incrementum velocitatis. Pergendo à

spatiis angustioribus in latiora recedent paulò longiùs à centro, sed isto

recessu tardescent; & accedendo postea de latioribus ad angustiora

accelerabuntur, & sic per vices tardescent & accelerabuntur particulæ

singulæ in perpetuum. Hæc ita se habebunt in vase rigido. Nam in fluido

infinito constitutio Vorticum innotescit per Propositionis hujus

Corollarium sextum.

Proprietates autem Vorticum hac Propositione investigare conatus sum, ut

pertentarem siqua ratione Phænomena coelestia per Vortices explicari

possint. Nam Phænomenon est quod Planetarum circa Jovem revolventium

tempora periodica sunt in ratione sesquialtera distantiarum à centro Jovis;

& eadem Regula obtinet in Planetis qui circa Solem revolvuntur. Obtinent

autem hæ Regulæ in Planetis utrisque quam accuratissimè, quatenus

observationes Astronomicæ hactenus prodidêre. Ideoq; si Planetæ illi à

Vorticibus circa Jovem & Solem revolventibus deferantur, debebunt etiam hi

Vortices eadem lege revolvi. Verum tempora periodica partium Vorticis

prodierunt in ratione duplicata distantiarum à centro motus: neque potest

ratio illa diminui & ad rationem sesquialteram reduci, nisi vel materia

vorticis eo fluidior sit quo longius distat à centro, vel resistentia, quæ

oritur ex defectu lubricitatis partium fluidi, ex aucta velocitate qua

partes fluidi separantur ab invicem, augeatur in majori ratione quàm ea est

in qua velocitas augetur. Quorum tamen neutrum rationi consentaneum

videtur. Partes crassiores & minus fluidæ (nisi graves sint in centrum)

circumferentiam petent; & verisimile est quod, etiamsi Demonstrationum

gratia Hypothesin talem initio Sectionis hujus proposuerim ut Resistentia

velocitati proportionalis esset, tamen Resistentia in minori sit ratione

quàm ea velocitatis est. Quo concesso tempora periodica partium Vorticis

erunt in majori quàm duplicata ratione distantiarum ab ipsius centro. Quod

si vortices (uti aliquorum est opinio) celeriùs moveantur prope centrum,

dein tardiùs usque ad certum limitem, tum denuò celeriùs juxta

circumferentiam; certè nec ratio sesquialtera neque alia quævis certa ac

determinata obtinere potest. Viderint itaq; Philosophi quo pacto Phænomenon

illud rationis sesquialteræ per Vortices explicari possit.

Prop. LIII. Theor. XL.

_Corpora quæ in Vortice delata in orbem redeunt ejusdem sunt densitatis

cum Vortice, & eadem lege cum ipsius partibus (quoad velocitatem &

cursus determinationem) moventur._

Nam si vorticis pars aliqua exigua, cujus particulæ seu puncta physica

datum servant situm inter se, congelari supponatur: hæc, quoniam neq; quoad

densitatem suam, neque quoad vim insitam aut figuram suam mutatur,

movebitur eadem lege ac prius: & contra, si Vorticis pars congelata &

solida ejusdem sit densitatis cum reliquo vortice, & resolvatur in fluidum;

movebitur hæc eadem lege ac prius, nisi quatenus ipsius particulæ jam

fluidæ factæ moveantur inter se. Negligatur igitur motus particularum inter

se, tanquam ad totius motum progressivum nil spectans, & motus totius idem

erit ac prius. Motus autem idem erit cum motu aliarum Vorticis partium à

centro æqualiter distantium, propterea quod solidum in Fluidum resolutum

fit pars Vorticis cæteris partibus consimilis. Ergo solidum, si sit ejusdem

densitatis cum materia Vorticis, eodem motu cum ipsius partibus movebitur,

in materia proximè ambiente relative quiescens. Sin densius sit, jam magis

conabitur recedere à centro Vorticis quàm priùs; adeoq; Vorticis vim illam,

qua priùs in Orbita sua tanquam in æquilibrio constitutum retinebatur, jam

superans, recedet à centro & revolvendo describet Spiralem, non amplius in

eundem Orbem rediens. Et eodem argumento si rarius sit, accedet ad centrum.

Igitur non redibit in eundem Orbem nisi sit ejusdem densitatis cum fluido.

Eo autem in casu ostensum est, quod revolveretur eadem lege cum partibus

fluidi à centro Vorticis æqualiter distantibus. _Q. E. D._

_Corol. 1._ Ergo solidum quod in Vortice revolvitur & in eundem Orbem

semper redit, relativè quiescit in fluido cui innatat.

_Corol. 2._ Et si vortex sit quoad densitatem uniformis, corpus idem ad

quamlibet à centro Vorticis distantiam revolvi potest.

_Scholium._

[Illustration]

Hinc liquet Planetas à Vorticibus corporeis non deferri. Nam Planetæ

secundum Hypothesin _Copernicæam_ circa Solem delati revolvuntur in

Ellipsibus umbilicum habentibus in Sole, & radiis ad Solem ductis areas

describunt temporibus proportionales. At partes Vorticis tali motu revolvi

nequeunt. Designent AD, BE, CF, orbes tres circa Solem S descriptos, quorum

extimus CF circulus sit Soli concentricus, & interiorum duorum Aphelia sint

A, B, & Perihelia D, E. Ergo corpus quod revolvitur in orbe CF, radio ad

Solem ducto areas temporibus proportionales describendo, movebitur uniformi

cum motu. Corpus autem quod revolvitur in Orbe BE, tardiùs movebitur in

Aphelio B & velociùs in Perihelio C, secundum leges Astronomicas; cum tamen

secundum leges Mechanicas materia Vorticis in spatio angustiore inter A & C

velociùs moveri debeat quàm in spatio latiore inter D & F; id est, in

Aphelio velociùs quàm in Perihelio. Quæ duo repugnant inter se. Sic in

principio Signi Virginis, ubi Aphelium Martis jam versatur, distantia inter

orbes Martis & Veneris est ad distantiam eorundem orbium in principio Signi

Piscium ut tria ad duo circiter, & propterea materia Vorticis inter Orbes

illos in principio Piscium debet esse velocior quàm in principio Virginis

in ratione trium ad duo. Nam quo angustius est spatium per quod eadem

Materiæ quantitas eodem revolutionis unius tempore transit, eo majori cum

velocitate transire debet. Igitur si Terra in hac Materia coelesti relativè

quiescens ab ea deferretur, & una circa Solem revolveretur, foret hujus

velocitas in principio Piscium ad ejusdem velocitatem in principio Virginis

in ratione sesquialtera. Unde Solis motus diurnus apparens in principio

Virginis major esset quàm minutorum primorum septuaginta, & in principio

Piscium minor quàm minutorum quadraginta & octo: cum tamen (experientia

teste) apparens iste Solis motus major sit in principio Piscium quàm in

principio Virginis, & propterea Terra velocior in principio Virginis quàm

in principio Piscium. Itaq; Hypothesis Vorticum cum Phænomenis Astronomicis

omninò pugnat, & non tam ad explicandos quàm ad perturbandos motus

coelestes conducit. Quomodo verò motus isti in spatiis liberis absque

Vorticibus peraguntur intelligi potest ex Libro primo, & in Mundi Systemate

pleniùs docebitur.

* * * * *

De Mundi Systemate

LIBER TERTIUS

In Libris præcedentibus principia Philosophiæ tradidi, non tamen

Philosophica sed Mathematica tantum, ex quibus videlicet in rebus

Philosophicis disputari possit. Hæc sunt motuum & virium leges &

conditiones, quæ ad Philosophiam maximè spectant. Eadem tamen, ne sterilia

videantur, illustravi Scholiis quibusdam Philosophicis, ea tractans quæ

generalia sunt, & in quibus Philosophia maximè fundari videtur, uti

corporum densitatem & resistentiam, spatia corporibus vacua, motumque Lucis

& Sonorum. Superest ut ex iisdem principiis doceamus constitutionem

Systematis Mundani. De hoc argumento composueram Librum tertium methodo

populari, ut à pluribus legeretur. Sed quibus Principia posita satis

intellecta non fuerint, ij vim consequentiarum minimè percipient, neque

præjudicia deponent quibus à multis retro annis insueverunt: & propterea ne

res in disputationes trahatur, summam libri illius transtuli in

Propositiones, more Mathematico, ut ab iis solis legantur qui principia

prius evolverint. Veruntamen quoniam Propositiones ibi quam plurimæ

occurrant, quæ Lectoribus etiam Mathematicè doctis moram nimiam injicere

possint, author esse nolo ut quisquam eas omnes evolvat; suffecerit siquis

Definitiones, Leges motuum & sectiones tres priores Libri primi sedulò

legat, dein transeat ad hunc Librum de Mundi Systemate, & reliquas Librorum

priorum Propositiones hic citatas pro lubitu consulat.

HYPOTHESES.

Hypoth. I. _Causas rerum naturalium non plures admitti debere, quàm quæ &

vera sint & earum Phænomenis explicandis sufficiunt._

Natura enim simplex est & rerum causis superfluis non luxuriat.

Hypoth. II. _Ideoque effectuum naturalium ejusdem generis eædem sunt

causæ._

Uti respirationis in Homine & in Bestia; descensus lapidum in _Europa_ & in

_America_; Lucis in Igne culinari & in Sole; reflexionis lucis in Terra &

in Planetis.

Hypoth. III. _Corpus omne in alterius cujuscunque generis corpus

transformari posse, & qualitatum gradus omnes intermedios sucessivè

induere._

Hypoth. IV. _Centrum Systematis Mundani quiescere._

Hoc ab omnibus concessum est, dum aliqui Terram alii Solem in centro

quiescere contendat.

Hypoth. V. _Planetas circumjoviales, radiis ad centrum Jovis ductis, areas

describere temporibus proportionales, eorumque tempora periodica esse in

ratione sesquialtera distantiarum ab ipsius centro._

Constat ex observationibus Astronomicis. Orbes horum Planetarum non

differunt sensibiliter à circulis Jovi concentricis, & motus eorum in his

circulis uniformes deprehenduntur. Tempora verò periodica esse in

sesquialtera semidiametrorum orbium consentiunt Astronomici: &

_Flamstedius_, qui omnia Micrometro & per Eclipses Satellitum accuratius

definivit, literis ad me datis, quinetiam numeris suis mecum communicatis,

significavit rationem illam sesquialteram tam accuratè obtinere, quàm sit

possibile sensu deprehendere. Id quòd ex Tabula sequente manifestum est.

_Satellitum tempora periodica._

1d. 18h. 28'-3/5. 3d. 13h. 17'-9/10. 7d. 3h. 59'-3/5. 16d. 18h.

5'-1/5.

_Distantiæ Satellitum à centro Jovis._

Ex Observationibus | 1. | 2 | 3 | 4

+--------+--------+--------+---------

Cassini | 5. | 8. | 13. | 23. }

Borelli | 5-2/3. | 8-2/3. | 14. | 24-2/3. } Semi-

Tounlei per Micromet. | 5,51. | 8,78. | 13,47. | 24,72. } diam.

Flamstedii per Microm. | 5,31. | 8,85. | 13,98. | 24,23. } Jovis.

Flamst. per Eclips. Satel.| 5,578. | 8,876. | 14,159.| 24,903. }

--------------------------+--------+--------+--------+---------

Ex temporibus periodicis. | 5,578. | 8,878. | 14,168.| 24,968.

Hypoth. VI. _Planetas quinque primarios Mercurium, Venerem, Martem, Jovem &

Saturnum Orbibus suis Solem cingere._

Mercurium & Venerem circa Solem revolvi ex eorum phasibus lunaribus

demonstratur. Plenâ facie lucentes ultra Solem siti sunt, dimidiatâ è

regione Solis, falcatâ cis Solem; per discum ejus ad modum macularum

nonnunquam transeuntes. Ex Martis quoque plena facie prope Solis

conjunctionem, & gibbosa in quadraturis, certum est quod is Solem ambit. De

Jove etiam & Saturno idem ex eorum phasibus semper plenis demonstratur.

Hypoth. VII. _Planetarum quinque primariorum, & (vel Solis circa Terram

vel) Terræ circa Solem tempora periodica esse in ratione sesquialtera

mediocrium distantiarum à Sole._

Hæc à _Keplero_ inventa ratio in confesso est apud omnes. Eadem utique sunt

tempora periodica, eædemq; orbium dimensiones, sive Planetæ circa Terram,

sive iidem circa Solem revolvantur. Ac de mensura quidem temporum

periodicorum convenit inter Astronomos universos. Magnitudines autem Orbium

_Keplerus_ & _Bullialdus_ omnium diligentissimè ex Observationibus

determinaverunt: & distantiæ mediocres, quæ temporibus periodicis

respondent, non differunt sensibiliter à distantiis quas illi invenerunt,

suntque inter ipsas ut plurimum intermediæ; uti in Tabula sequente videre

licet.

_Planetarum ac Telluris Distantiæ mediocres à Sole._

Satur. Jovis Mart. Tellur. Vener. Mercur.

Secundum Keplerum 951000. 519650. 152350. 100000. 72400. 38806.

Secundum Bullialdum 954198. 522520. 152350. 100000. 72398. 38585.

Secundum tempora 953806. 520116. 152399. 100000. 72333. 38710.

periodica

De distantiis Mercurii & Veneris à Sole disputandi non est locus, cum hæ

per eorum Elongationes à Sole determinentur. De distantiis etiam superiorum

Planetarum à Sole tollitur omnis disputatio per Eclipses Satellitum Jovis.

Etenim per Eclipses illas determinatur positio umbræ quam Jupiter projicit,

& eo nomine habetur Jovis longitudo Heliocentrica. Ex longitudinibus autem

Heliocentrica & Geocentrica inter se collatis determinatur distantia Jovis.

Hypoth. VIII. _Planetas primarios radiis ad Terram ductis areas describere

temporibus minimè proportionales; at radiis ad Solem ductis areas

temporibus proportionales percurrere._

Nam respectu terræ nunc progrediuntur, nunc stationarii sunt, nunc etiam

regrediuntur: At Solis respectu semper progrediuntur, idque propemodum

uniformi cum motu, sed paulo celerius tamen in Periheliis ac tardius in

Apheliis, sic ut arearum æquabilis sit descriptio. Propositio est

Astronomis notissima, & in Jove apprimè demonstratur per Eclipses

Satellitum, quibus Eclipsibus Heliocentricas Planetæ hujus longitudines &

distantias à Sole determinari diximus.

Hypoth. IX. _Lunam radio ad centrum terræ ducto aream tempori

proportionalem describere._

Patet ex Lunæ motu apparente cum ipsius diametro apparente collato.

Perturbatur autem motus Lunaris aliquantulum à vi Solis, sed errorum

insensibiles minutias Physicis in hisce Hypothesibus negligo.

Prop. I. Theor. I.

_Vires, quibus Planetæ circumjoviales perpetuo retrahuntur à motibus

rectilineis & in orbibus suis retinentur, respicere centrum Jovis, &

esse reciproce ut quadrata distantiarum locorum ab eodem centro._

Patet pars prior Propositionis per Hypoth. V. & Prop. II. vel III. Lib. I.

& pars posterior per Hypoth. V. & Corol. 6. Prop. IV. ejusdem Libri.

Prop. II. Theor. II.

_Vires, quibus Planetæ primarii perpetuo retrahuntur à motibus

rectilineis, & in Orbibus suis retinentur, respicere Solem, & esse

reciproce ut quadrata distantiarum ab ipsius centro._

Patet pars prior Propositionis per Hypoth. VIII. & Prop. II. Lib. I. & pars

posterior per Hypoth. VII. & Prop. IV. ejusdem Libri. Accuratissimè autem

demonstratur hæc pars Propositionis per quietem Apheliorum. Nam aberratio

quam minima à ratione duplicata (per Corol. 1. Prop. XLV. Lib. I.) motum

Apsidum in singulis revolutionibus notabilem, in pluribus enormem efficere

deberet.

Prop. III. Theor. III.

_Vim qua Luna retinetur in Orbe suo respicere terram, & esse reciprocò

ut quadratum distantiæ locorum ab ipsius centro._

Patet assertionis pars prior, per Hypoth. IX. & Prop. II. vel III. Lib. I.

& pars posterior per motum tardissimum Lunaris Apogæi. Nam motus ille, qui

singulis revolutionibus est graduum tantum trium in consequentia, contemni

potest. Patet enim, per Corol. 1. Prop. XLV. Lib. I. quod si distantia Lunæ

à centro Terræ dicatur D, vis à qua motus talis oriatur, sit reciproce ut

D^{2-4/243}, id est reciprocè ut ea ipsius D dignitas, cujus index est

2-4/243, hoc est in ratione distantiæ paulo majore quam duplicata inverse,

sed quæ vicibus 60¾ propius ad duplicatam quam ad triplicatam accedit.

Tantillus autem accessus meritò contemnendus est. Oritur verò ab actione

Solis (uti posthac dicetur) & propterea hic negligendus est. Restat igitur

ut vis illa, quæ ad Terram spectat, sit reciprocè ut D^2; id quod etiam

plenius constabit, conferendo hanc vim cum vi gravitatis, ut fit in

Propositione sequente.

Prop. IV. Theor. IV.

_Lunam gravitare in terram, & vi gravitatis retrahi semper à motu

rectilineo, & in orbe suo retineri._

Lunæ distantia mediocris à centro Terræ est semidiametrorum terrestrium,

secundum plerosque Astronomorum 59, secundum _Vendelinum_ 60, secundum

_Copernicum_ 60-1/3, secundum _Kircherum_ 62½, & secundum _Tychonem_ 56½.

Ast _Tycho_, & quotquot ejus Tabulas refractionum sequuntur, constituendo

refractiones Solis & Lunæ (omnino contra naturam Lucis) majores quam

fixarum, idque scrupulis quasi quatuor vel quinque, auxerunt Parallaxin

Lunæ scrupulis totidem, hoc est quasi duodecima vel decima quinta parte

totius parallaxeos. Corrigatur iste error, & distantia evadet quasi 61

semidiametrorum terrestrium, fere ut ab aliis assignatum est. Assumamus

distantiam mediocrem sexaginta semidiametrorum; & Lunarem periodum respectu

fixarum compleri diebus 27, horis 7, minutis primis 43, ut ab Astronomis

statuitur; atque ambitum Terræ esse pedum Parisiensium 123249600, uti à

Gallis mensurantibus nuper definitum est: & si Luna motu omni privari

fingatur, ac dimitti ut, urgente vi illa omni qua in Orbe suo retinetur,

descendat in terram; hæc spatio minuti primi cadendo describet pedes

Parisienses 15-1/12. Colligitur hoc ex calculo, vel per Propositionem xxxvi

Libri primi, vel (quod eodem recedit) per Scholium Propositionis quartæ

ejusdem Libri, confecto. Unde cum vis illa accedendo ad terram augeatur in

duplicata distantiæ ratione inversâ, adeoque ad superficiem Terræ major sit

vicibus 60 × 60 quam ad Lunam, corpus vi illa in regionibus nostris cadendo

describere deberet spatio minuti unius primi pedes Parisienses 60 × 60 ×

15-1/12, & spatio minuti unius secundi pedes 15-1/12. Atqui corpora in

regionibus nostris vi gravitatis cadendo describunt tempore minuti unius

secundi pedes Parisienses 15-1/12, uti _Hugenius_, factis pendulorum

experimentis & computo inde inito, demonstravit: & propterea vis qua Luna

in orbe suo retinetur, illa ipsa est quam nos gravitatem dicere solemus.

Nam si gravitas ab ea diversa est, corpora viribus utrisque conjunctis

Terram petendo duplo velocius descendent, & spatio minuti unius secundi

cadendo describent pedes Parisienses 30-1/6: omnino contra experientiam.

Calculus hic fundatur in Hypothesi quod Terra quiescit. Nam si Terra & Luna

circa Solem moveantur, & interea quoque circa commune gravitatis centrum

revolvantur: distantia centrorum Lunæ ac Terræ ab invicem erit 60½

semidiametrorum terrestrium; uti computationem (per Prop. LX. Lib. I.)

ineunti patebit.

Prop. V. Theor. V.

_Planetas circumjoviales gravitare in Jovem, & circumsolares in Solem,

& vi gravitatis suæ retrahi semper à motibus rectilineis, & in orbibus

curvilineis retineri._

Nam revolutiones Planetarum circumjovialium circa Jovem, & Mercurii ac

Veneris reliquorumque circumsolarium circa Solem sunt Phænomena ejusdem

generis cum revolutione Lunæ circa Terram; & propterea per Hypoth. II. à

causis ejusdem generis dependent: præsertim cùm demonstratum sit quod

vires, à quibus revolutiones illæ dependent, respiciant centra Jovis ac

Solis, & recedendo à Jove & Sole decrescant eadem ratione ac lege, qua vis

gravitatis decrescit in recessu à Terra.

_Corol. 1._ Igitur gravitas datur in Planetas universos. Nam Venerem,

Mercurium cæterosque esse corpora ejusdem generis cum Jove nemo dubitat.

Certe Planeta Hugenianus, eodem argumento quo Satellites Jovis gravitant in

Jovem, gravis est in Saturnum. Et cum attractio omnis (per motus legem

tertiam) mutua sit, Saturnus vicissim gravitabit in Planetam Hugenianum.

Eodem argumento Jupiter in Satellites suos omnes, Terraque in Lunam, & Sol

in Planetas omnes primarios gravitabit.

_Corol. 2._ Gravitatem, quæ Planetam unumquemque respicit, ese reciprocè ut

quadratum distantiæ locorum ab ipsius centro.

Prop. VI. Theor. VI.

_Corpora omnia in Planetas singulos gravitare, & pondera eorum in

eundem quemvis Planetam, paribus distantiis à centro Planetæ,

proportionalia esse quantitati materiæ in singulis._

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica · 第 25 / 33 段