Fingamus Medium ab incumbente pondere, pro more Aeris nostri comprimi,

sitque A altitudo Medii homogenei, cujus pondus adæquet pondus incumbens, &

cujus densitas eadem sit cum densitate Medii compressi, in quo pulsus

propagantur. Constitui autem intelligatur Pendulum, cujus longitudo inter

punctum suspensionis & centrum oscillationis sit A: & quo tempore pendulum

illud oscillationem integram ex itu & reditu compositam peragit, eodem

pulsus eundo conficiet spatium circumferentiæ circuli radio A descripti

æquale.

Nam stantibus quæ in Propositione superiore constructa sunt, si linea

quævis Physica, EF singulis vibrationibus describendo spatium PS, urgeatur

in extremis itus & reditus cujusque locis P & S, a vi Elastica quæ ipsius

ponderi æquetur; peraget hæc vibrationes singulas quo tempore eadem in

Cycloide, cujus Perimeter tota longitudini PS æqualis est, oscillari

posset: id adeo quia vires æquales æqualia corpuscula per æqualia spatia

simul impellent. Quare cum oscillationum tempora sint in dimidiata ratione

longitudinis pendulorum, & longitudo penduli æquetur dimidio arcui

Cycloidis totius; foret tempus vibrationis unius ad tempus oscillationis

Penduli cujus longitudo est A, in dimidiata ratione longitudinis ½PS seu PO

ad longitudinem A. Sed vis Elastica qua lineola Physica EG, in locis suis

extremis P, S existens, urgetur, erat (in demonstratione Propositionis

superioris) ad ejus vim totam Elasticam ut HL - KN ad V, hoc est (cum

punctum K jam incidat in P) ut HK ad V: & vis illa tota, hoc est pondus

incumbens, qua lineola EG comprimitur, est ad pondus lineolæ ut ponderis

incumbentis altitudo A ad lineolæ longitudinem EG; adeoque ex æquo, vis qua

lineola EG in locis suis P & S urgetur, est ad lineolæ illius pondus ut HK

× A ad V × EG. Quare cum tempora, quibus æqualia corpora per æqualia spatia

impelluntur, sint reciproce in dimidiata ratione virium, erit tempus

vibrationis unius urgente vi illa Elastica, ad tempus vibrationis urgente

vi ponderis, in dimidiata ratione V × EG ad HK × A, atque adeo ad tempus

oscillationis Penduli cujus longitudo est A, in dimidiata ratione V × EG ad

HK × A & PO ad A conjunctim; id est (cùm fuerit, in superiore Propositione,

V æqualis PO × BC ÷ Z, & HK æqualis EG × Z ÷ BC) in dimidiata ratione PO

qu. × BC × EG ÷ Z ad EG × Z × A qu. ÷ BC seu PO qu. × BC qu. ad Z qu. × A

qu. hoc est in ratione PO × BC ad Z × A, seu BC ad Z × A ÷ PO. Sed tempore

vibrationis unius ex itu & reditu compositæ, pulsus progrediendo conficit

latitudinem suam BC. Ergo tempus quo pulsus percurrit spatium BC, est ad

tempus oscillationis unius ex itu & reditu compositæ, ut BC ad Z × A ÷ PO,

id est ut BC ad circumferentiam circuli cujus radius est A. Tempus autem,

quo pulsus percurret spatium BC, est ad tempus quo percurret longitudinem

huic circumferentiæ æqualem, in eadem ratione; ideoque tempore talis

oscillationis pulsus percurret longitudinem huic circumferentiæ æqualem.

_Q. E. D._

Prop. L. Prob. XIII.

_Invenire pulsuum distantias._

Corporis, cujus tremore pulsus excitantur, inveniatur numerus Vibrationum

dato tempore. Per numerum illum dividatur spatium quod pulsus eodem tempore

percurrere possit, & pars inventa erit pulsus unius latitudo. _Q. E. I._

_Schol._

Spectant Propositiones novissimæ ad motum Lucis & Sonorum. Lux enim cum

propagetur secundum lineas rectas, in actione sola (per Prop. XLI. & XLII.)

consistere nequit. Soni vero propterea quod a corporibus tremulis oriantur,

nihil aliud sunt quàm aeris pulsus propagati, per Prop. XLIII. Confirmatur

id ex tremoribus quos excitant in corporibus objectis, si modò vehementes

sint & graves, quales sunt soni Tympanorum. Nam tremores celeriores &

breviores difficilius excitantur. Sed & sonos quosvis, in chordas

corporibus sonoris unisonas impactos, excitare tremores notissimum est.

Confirmatur etiam ex velocitate sonorum. Nam cùm pondera specifica Aquæ

pluvialis & Argenti vivi sint ad invicem ut 1 ad 13-2/3 circiter, & ubi

_Mercurius_ in _Barometro_ altitudinem attingit digitorum _Anglicorum_ 30,

pondus specificum Aeris & aquæ pluvialis sint ad invicem ut 1 ad 850

circiter: erunt pondera specifica aeris & argenti vivi ut 1 ad 11617.

Proinde cum altitudo argenti vivi sit 30 digitorum, altitudo aeris

uniformis, cujus pondus aerem nostrum subjectum comprimere posset, erit

348500 digitorum seu pedum _Anglicorum_ 29042. Estque hæc altitudo illa

ipsa quam in constructione superioris Problematis nominavimus A. Circuli

radio 29042 pedum descripti circumferentia est pedum 182476. Et cum

Pendulum digitos 39-1/5 longum, oscillationem ex itu & reditu compositam,

tempore minutorum duorum secundorum, uti notum est, absolvat; pendulum

pedes 29042, seu digitos 348500, longum, oscillationem consimilem tempore

minutorum secundorum 188-4/7 absolvere debebit. Eo igitur tempore sonus

progrediendo conficiet pedes 182476, adeoque tempore minuti unius secundi

pedes 968. Scribit _Mersennus_, in Balisticæ suæ Prop. XXXV. se factis

experimentis invenisse quod sonus minutis quinque secundis hexapedas

_Gallicas_ 1150 (id est pedes _Gallicos_ 6900) percurrat. Unde cum pes

_Gallicus_ sit ad _Anglicum_ ut 1068 ad 1000, debebit sonus tempore minuti

unius secundi pedes _Anglicos_ 1474 conficere. Scribit etiam idem

_Mersennus Robervallum_ Geometram clarissimum in Obsidione _Theodonis_

observasse tormentorum fragorem exauditum esse post 13 vel 14 ab igne viso

minuta secunda, cùm tamen vix dimidiam _Leucam_ ab illis Tormentis

abfuerit. Continet _Leuca Gallica_ hexapedas 2500, adeoque sonus tempore 13

vel 14 secundorum, ex Observatione _Robervalli_, confecit pedes

_Parisienses_ 7500, ac tempore minuti unius secundi pedes _Parisienses_

560, _Anglicos_ verò 600 circiter. Multum differunt hæ Observationes ab

invicem, & computus noster medium locum tenet. In porticu Collegii nostri

pedes 208 longa, sonus in termino alterutro excitatus quaterno recursu Echo

quadruplicem efficit. Factis autem experimentis inveni quod singulis soni

recursibus pendulum quasi sex vel septem digitorum longitudinis

oscillabatur, ad priorem soni recursum eundo & ad posteriorem redeundo.

Longitudinem penduli satis accuratè definire nequibam: sed longitudine

quatuor digitorum, oscillationes nimis celeres esse, ea novem digitorum

nimis tardas judicabam. Unde sonus eundo & redeundo confecit pedes 416

minore tempore quàm pendulum digitorum novem, & majore quàm pendulum

digitorum quatuor oscillatur; id est minore tempore quàm 28¾ minutorum

tertiorum, & majore quàm 19-1/6; & propterea tempore minuti unius secundi

conficit pedes _Anglicos_ plures quàm 866 & pauciores quàm 1272, atque adeò

velocior est quàm pro Observatione _Robervalli,_ ac tardior quàm pro

Observatione _Mersenni_. Quinetiam accuratioribus postea Observationibus

definivi quod longitudo penduli major esse deberet quàm digitorum quinque

cum semisse, & minor quàm digitorum octo; adeoque quòd sonus tempore minuti

unius secundi confecit pedes _Anglicos_ plures quàm 920 & pauciores quàm

1085. Igitur motus sonorum, secundum calculum Geometricum superius allatum,

inter hos limites consistens, quadrat cum Phænomenis, quatenus hactenus

tentare licuit. Proinde cùm motus iste pendeat ab aeris totius densitate,

consequens est quod soni non in motu ætheris vel aeris cujusdam

subtilioris, sed in aeris totius agitatione consistat.

Refragari videntur experimenta quædam de sono in vasis aere vacuis

propagato, sed vasa aere omni evacuari vix possunt; & ubi satis evacuantur

soni notabiliter imminui solent; _Ex. gr._ Si aeris totius pars tantùm

centesima in vase maneat, debebit sonus esse centuplo languidior, atque

adeò non minus audiri quàm si quis sonum eundem in aere libero excitatum

audiendo, subinde ad decuplam distantiam à corpore sonoro recederet.

Conferenda sunt igitur corpora duo æqualiter sonora, quorum alterum in vase

evacuato, alterum in aere libero consistat, & quorum distantiæ ab auditore

sint in dimidiata ratione densitatum aeris: & si sonus corporis prioris non

superat sonum posterioris objectio cessabit.

Cognita sonorum velocitate, innotescunt etiam intervalla pulsuum. Scribit

_Mersennus_ (Lib. I. Harmonicorum Prop. IV.) se (factis experimentis

quibusdam quæ ibidem describit) invenisse quod nervus tensus vicibus 104

recurrit spatio minuti unius secundi, quando facit Unisonum cum organica

Fistula quadrupedali aperta vel bipedali obturata, quam vocant Organarii _C

fa ut_. Sunt igitur pulsus 104 in spatio pedum 968, quos sonus tempore

minuti secundi describit: adeoque pulsus unus occupat spatium pedum 9¼

circiter; id est duplam circiter longitudinem fistulæ. Unde verisimile est

quòd latitudines pulsuum, in omnium apertarum fistularum sonis, æquentur

duplis longitudinibus fistularum.

Porrò cur Soni cessante motu corporis sonori statim cessant, neque diutiùs

audiuntur ubi longissimè distamus à corporibus sonoris, quàm cum proximè

absumus, patet ex Corollario Propositionis XLVIII. Libri hujus. Sed & cur

soni in Tubis Stenterophonicis valde augentur, ex allatis principiis

manifestum est. Motus enim omnis reciprocus singulis recursibus à causa

generante augeri solet. Motus autem in Tubis dilatationem sonorum

impedientibus tardiùs amittitur & fortius recurrit, & propterea à motu novo

singulis recursibus impresso magis augetur. Et hæc sunt præcipua Phænomena

Sonorum.

* * * * *

SECT. IX.

_De motu Circulari Fluidorum._

Hypothesis.

_Resistentiam, quæ oritur ex defectu lubricitatis partium Fluidi,

cæteris paribus, proportionalem esse velocitati, qua partes Fluidi

separantur ab invicem._

Prop. LI. Theor. XXXVIII.

_Si Cylindrus solidus infinitè longus in fluido uniformi & infinito

circa axem positione datum uniformi cum motu revolvatur, & ab hujus

impulsu solo agatur Fluidum in Orbem, perseveret autem fluidi pars

unaquæque uniformiter in motu suo; dico quod tempora periodica partium

fluidi sunt ut ipsarum distantiæ ab axe cylindri._

[Illustration]

Sit AFL cylindrus uniformiter circa axem S in orbem actus, & circulis

concentricis BGM, CHN, DIO, EKP, &c. distinguatur fluidum in orbes

cylindricos innumeros concentricos solidos ejusdem crassitudinis. Et

quoniam homogeneum est Fluidum, impressiones contiguorum orbium in se mutuò

factæ, erunt (per Hypothesin) ut eorum translationes ab invicem &

superficies contiguæ in quibus impressiones fiunt. Si impressio in Orbem

aliquem major est vel minor, ex parte concava quàm ex parte convexa,

prævalebit impressio fortior, & motum Orbis vel accelerabit vel retardabit

prout in eandem regionem cum ipsius motu, vel in contrariam dirigitur.

Proinde ut Orbis unusquisque in motu suo uniformiter perseveret, debent

impressiones ex parte utraque sibi invicem æquari, & fieri in regiones

contrarias. Unde cùm impressiones sunt ut contiguæ superficies & harum

translationes ab invicem, erunt translationes inversè ut superficies, hoc

est inversè ut superficierum distantiæ ab axe. Sunt autem differentiæ

motuum angularium circa axem ut hæ translationes applicatæ ad distantias,

sive ut translationes directè & distantiæ inversè; hoc est (conjunctis

rationibus) ut quadrata distantiarum inversè. Quare si ad infinitæ rectæ

SABCDEQ partes singulas erigantur perpendicula Aa, Bb, Cc, Dd, Ee, &c.

ipsarum SA, SB, SC, SD, SE, &c. quadratis reciprocè proportionalia, & per

terminos perpendicularium duci intelligatur linea curva Hyperbolica; erunt

summæ distantiarum, hoc est motus toti angulares, ut respondentes summæ

linearum Aa, Bb, Cc, Dd, Ee: id est, si ad constituendum Medium uniformiter

fluidum orbium numerus augeatur & latitudo minuatur in infinitum, ut areæ

Hyperbolicæ his summis Analogæ AaQ, BbQ, CcQ, DdQ, EeQ, &c. & tempora

motibus angularibus reciprocè proportionalia erunt etiam his areis

reciprocè proportionalia. Est igitur tempus periodicum particulæ cujusvis D

reciprocè ut area DdQ, hoc est, (per notas Curvarum quadraturas) directè ut

distantia SD. _Q. E. D._

_Corol. 1._ Hinc motus angulares particularum fluidi sunt reciprocè ut

ipsarum distantiæ ab axe Cylindri, & velocitates absolutæ sunt æquales.

_Corol. 2._ Si fluidum in vase cylindrico longitudinis infinitæ

contineantur, & cylindrum alium interiorem contineat, revolvatur autem

cylindrus uterque circa axem communem, sintque revolutionum tempora ut

ipsorum semidiametri, & perseveret fluidi pars unaquæque in motu suo: erunt

partium singularum tempora periodica ut ipsarum distantiæ ab axe

cylindrorum.

_Corol. 3._ Si cylindro & fluido ad hunc modum motis addatur vel auferatur

communis quilibet motus angularis; quoniam hoc novo motu non mutatur

attritus mutuus partium fluidi, non mutabuntur motus partium inter se. Nam

translationes partium ab invicem pendent ab attritu. Pars quælibet in eo

perseverabit motu, qui attritu utrinque in contrarias partes facto, non

magis acceleratur quàm retardatur.

_Corol. 4._ Unde si toti cylindrorum & fluidi Systemati auferatur motus

omnis angularis cylindri exterioris, habebitur motus fluidi in cylindro

quiescente.

_Corol. 5._ Igitur si fluido & cylindro exteriore quiescentibus, revolvatur

cylindrus interior uniformiter, communicabitur motus circularis fluido, &

paulatim per totum fluidum propagabitur; nec prius desinet augeri quàm

fluidi partes singulæ motum Corollario quarto definitum acquirant.

_Corol. 6._ Et quoniam fluidum conatur motum suum adhuc latius propagare,

hujus impetu circumagetur etiam cylindrus exterior nisi violenter detentus;

& accelerabitur ejus motus quoad usque tempora periodica cylindri utriusque

æquentur inter se. Quod si cylindrus exterior violenter detineatur,

conabitur is motum fluidi retardare, & nisi cylindrus interior vi aliqua

extrinsecùs impressa motum illum conservet, efficiet ut idem paulatim

cesset.

Quæ omnia in aqua profunda stagnante experiri licet.

Prop. LII. Theor. XXXIX.

_Si Sphæra solida, in fluido uniformi & infinito, circa axem positione

datum uniformi cum motu revolvatur, & ab hujus impulsu solo agatur

fluidum in orbem; perseveret autem fluidi pars unaquæque uniformiter in

motu suo: dico quod tempora periodica partium fluidi erunt ut quadrata

distantiarum à centro Sphæræ._ Fig. Prop. LI.

_Cas. 1._ Sit AFL sphæra uniformiter circa axem S in orbem acta, & circulis

concentricis BGM, CHN, DIO, EKP, &c. distinguatur fluidum in orbes

innumeros concentricos ejusdem crassitudinis. Finge autem orbes illos esse

solidos; & quoniam homogeneum est fluidum, impressiones contiguorum Orbium

in se mutuò factæ, erunt (per Hypothesin) ut eorum translationes ab invicem

& superficies contiguæ in quibus impressiones fiunt. Si impressio in orbem

aliquem major est vel minor ex parte concava quàm ex parte convexa,

prævalebit impressio fortior, & velocitatem Orbis vel accelerabit vel

retardabit, prout in eandem regionem cum ipsius motu vel in contrariam

dirigitur. Proinde ut orbis unusquisque in motu suo perseveret uniformiter,

debebunt impressiones ex parte utraque sibi invicem æquari, & fieri in

regiones contrarias. Unde cum impressiones sint ut contiguæ superficies &

harum translationes ab invicem; erunt translationes inversè ut superficies,

hoc est inversè ut quadrata distantiarum superficierum à centro. Sunt autem

differentiæ motuum angularium circa axem ut hæ translationes applicatæ ad

distantias, sive ut translationes directè & distantiæ inversè; hoc est

(conjunctis rationibus) ut cubi distantiarum inversè. Quare si ad rectæ

infinitæ SABCDEQ partes singulas erigantur perpendicula Aa, Bb, Cc, Dd, Ee,

&c. ipsarum SA, SB, SC, SD, SE, &c. cubis reciprocè proportionalia, erunt

summæ distantiarum, hoc est, motus toti angulares, ut respondentes summæ

linearum Aa, Bb, Cc, Dd, Ee: id est (si ad constituendum Medium uniformiter

fluidum, numerus Orbium augeatur & latitudo minuatur in infinitum) ut areæ

Hyperbolicæ his summis analogæ AaQ, BbQ, CcQ, DdQ, EeQ, &c. Et tempora

periodica motibus angularibus reciprocè proportionalia erunt etiam his

areis reciprocè proportionalia. Est igitur tempus periodicum orbis cujusvis

DIO reciprocè ut area DdQ, hoc est, (per notas Curvarum quadraturas)

directè ut quadratum distantiæ SD. Id quod volui primò demonstrare.

_Cas. 2._ A centro Sphæræ ducantur infinitæ rectæ quam plurimæ, quæ cum axe

datos contineant angulos, æqualibus differentiis se mutuò superantes; & his

rectis circa axem revolutis concipe orbes in annulos innumeros secari; &

annulus unusquisque habebit annulos quatuor sibi contiguos, unum

interiorem, alterum exteriorem & duos laterales. Attritu interioris &

exterioris non potest annulus unusquisque, nisi in motu juxta legem casus

primi facto, æqualiter & in partes contrarias urgeri. Patet hoc ex

demonstratione casus primi. Et propterea annulorum series quælibet à globo

in infinitum rectà pergens movebitur pro lege casus primi, nisi quatenus

impeditur ab attritu annulorum ad latera. At in motu hac lege facto,

attritus annulorum ad latera nullus est, neque adeò motum, quo minus hac

lege fiat, impediet. Si annuli, qui à centro æqualiter distant, vel citiùs

revolverentur vel tardiùs juxta polos quàm juxta æquatorem; tardiores

accelerarentur, & velociores retardarentur ab attritu mutuo, & sic

vergerent semper tempora periodica ad æqualitatem, pro lege casus primi.

Non impedit igitur hic attritus quo minus motus fiat secundum legem casus

primi, & propterea lex illa obtinebit: hoc est annulorum singulorum tempora

periodica erunt ut quadrata distantiarum ipsorum à centro globi. Quod volui

secundo demonstrare.

_Cas. 3._ Dividatur jam annulus unusquisque sectionibus transversis in

particulas innumeras constituentes substantiam absolutè & uniformiter

fluidam; & quoniam hæ sectiones non spectant ad legem motus circularis, sed

ad constitutionem fluidi solummodo conducunt, perseverabit motus circularis

ut priùs. His sectionibus annuli omnes quamminimi asperitatem & vim

attritus mutui aut non mutabunt aut mutabunt æqualiter. Et manente causarum

proportione manebit effectuum proportio, hoc est proportio motuum &

periodicorum temporum. _Q. E. D._ Cæterum cum motus circularis, &

abinde orta vis centrifuga, major sit ad Eclipticam quàm ad polos; debebit

causa aliqua adesse qua particulæ singulæ in circulis suis retineantur, ne

materia quæ ad Eclipticam est recedat semper à centro & per exteriora

Vorticis migret ad polos, indeque per axem ad Eclipticam circulatione

perpetua revertatur.

_Corol. 1._ Hinc motus angulares partium fluidi circa axem globi sunt

reciprocè ut quadrata distantiarum à centro globi, & velocitates absolutæ

reciprocè ut eadem quadrata applicata ad distantias ab axe.

_Corol. 2._ Si globus in fluido quiescente similari & infinito circa axem

positione datum uniformi cum motu revolvatur, communicabitur motus fluido

in morem Vorticis, & motus iste paulatim propagabitur in infinitum; neque

prius cessabit in singulis fluidi partibus accelerari, quàm tempora

periodica singularum partium sint ut quadrata distantiarum à centro globi.

_Corol. 3._ Quoniam Vorticis partes interiores ob majorem suam velocitatem

atterunt & urgent exteriores, motumque ipsis ea actione perpetuò

communicant, & exteriores illi eandem motus quantitatem in alios adhuc

exteriores simul transferunt, eaque actione servant quantitatem motus sui

planè invariatam; patet quod motus perpetuò transfertur à centro ad

circumferentiam Vorticis, & per infinitatem circumferentiæ absorbetur.

Materia inter sphæricas duas quasvis superficies Vortici concentricas

nunquam accelerabitur, eò quod motum omnem à materia interiore acceptum

transfert semper in exteriorem.

_Corol. 4._ Proinde ad conservationem Vorticis constanter in eodem movendi

statu, requiritur principium aliquod activum à quo globus eandem semper

quantitatem motus accipiat quam imprimit in materiam vorticis. Absque tali

principio necesse est ut globus & Vorticis partes interiores, propagantes

semper motum suum in exteriores, neque novum aliquem motum recipientes,

tardescant paulatim & in orbem agi desinant.

_Corol. 5._ Si globus alter huic Vortici ad certam ab ipsius centro

distantiam innataret, & interea circa axem inclinatione datum vi aliqua

constanter revolveretur; hujus motu raperetur fluidum in vorticem: & primò

revolveretur hic vortex novus & exiguus una cum globo circa centrum

alterius, & interea latiùs serperet ipsius motus, & paulatim propagaretur

in infinitum, ad modum vorticis primi. Et eadem ratione qua hujus globus

raperetur motu vorticis alterius, raperetur etiam globus alterius motu

hujus, sic ut globi duo circa intermedium aliquod punctum revolverentur,

seque mutuò ob motum illum circularem fugerent, nisi per vim aliquam

cohibiti. Postea si vires constanter impressæ, quibus globi in motibus suis

perseverant, cessarent, & omnia legibus Mechanicis permitterentur,

languesceret paulatim motus globorum (ob rationem in Corol. 3. & 4.

assignatam) & vortices tandem conquiescerent.

_Corol. 6._ Si globi plures datis in locis circum axes positione datos

certis cum velocitatibus constanter revolverentur, fierent vortices totidem

in infinitum pergentes. Nam globi singuli, eadem ratione qua unus aliquis

motum suum propagat in infinitum, propagabunt etiam motus suos in

infinitum, adeò ut fluidi infiniti pars unaquæque eo agitetur motu qui ex

omnium globorum actionibus resultat. Unde vortices non definientur certis

limitibus, sed in se mutuò paulatim excurrent; globiq; per actiones

vorticum in se mutuò, perpetuò movebuntur de locis suis; uti in Lemmate

superiore expositum est; neq; certam quamvis inter se positionem servabunt,

nisi per vim aliquam retenti. Cessantibus autem viribus illis quæ in globos

constanter impressæ conservant hosce motus, materia ob rationem in

Corollario tertio & quarto assignatam paulatim requiescet & in vortices agi

desinet.

_Corol. 7._ Si Fluidum similare claudatur in vase sphærico, ac globi in

centro consistentis uniformi rotatione agatur in vorticem, globus autem &

vas in eandem partem circa axem eundem revolvantur, sintq; eorum tempora

periodica ut quadrata semidiametrorum: partes fluidi non prius

perseverabunt in motibus suis sine acceleratione & retardatione, quàm sint

eorum tempora periodica ut quadrata distantiarum à centro vorticis. Alia

nulla Vorticis constitutio potest esse permanens.

_Corol. 8._ Si vas, Fluidum inclusum & globus servent hunc motum, & motu

præterea communi angulari circa axem quemvis datum revolvantur; quoniam hoc

motu novo non mutatur attritus partium fluidi in se invicem, non mutabuntur

motus partium inter se. Nam translationes partium inter se pendent ab

attritu. Pars quælibet in eo perseverabit motu, quo fit ut attritu ex uno

latere non magis tardetur quàm acceleretur attritu ex altero.

_Corol. 9._ Unde si vas quiescat ac detur motus globi, dabitur motus

fluidi. Nam concipe planum transire per axem globi & motu contrario

revolvi; & pone tempus revolutionis hujus esse ad summam hujus temporis &

temporis revolutionis globi, ut quadratum semidiametri vasis ad quadratum

semidiametri globi: & tempora periodica partium fluidi respectu plani hujus

erunt ut quadrata distantiarum suarum à centro globi.

_Corol. 10._ Proinde si vas vel circa axem eundem cum globo, vel circa

diversum aliquem, data cum velocitate quacunq; moveatur, dabitur motus

fluidi. Nam si Systemati toti auferatur vasis motus angularis, manebunt

motus omnes iidem inter se qui prius, per Corol. 8. Et motus isti per

Corol. 9. dabuntur.

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica · 第 24 / 33 段