Denique cum receptissima Philosophorum ætatis hujus opinio sit, Medium

quoddam æthereum & longe subtilissimum extare, quod omnes omnium corporum

poros & meatus liberrime permeet; a tali autem Medio per corporum poros

fluente resistentia oriri debeat: ut tentarem an resistentia, quam in motis

corporibus experimur, tota sit in eorum externa superficie, an vero partes

etiam internæ in superficiebus propriis resistentiam notabilem sentiant,

excogitavi experimentum tale. Filo pedum undecim longitudinis, ab unco

chalybeo satis firmo, mediante annulo chalybeo, suspendebam pyxidem

abiegnam rotundam, ad constituendum pendulum longitudinis prædictæ. Uncus

sursum præacutus erat acie concava, ut annulus arcu suo superiore aciei

innixus liberrime moveretur. Arcui autem inferiori annectebatur filum.

Pendulum ita constitutum deducebam a perpendiculo ad distantiam quasi pedum

sex, idque secundum planum aciei unci perpendiculare, ne annulus,

oscillante Pendulo, supra aciem unci ultro citroque laberetur. Nam punctum

suspensionis in quo annulus uncum tangit, immotum manere debet. Locum

igitur accurate notabam, ad quem deduxeram pendulum, dein pendulo demisso

notabam alia tria loca ad quæ redibat in fine oscillationis primæ, secundæ

ac tertiæ. Hoc repetebam sæpius, ut loca illa quam potui accuratissime

invenirem. Tum pyxidem plumbo & gravioribus, quæ ad manus erant, metallis

implebam. Sed prius ponderabam pyxidem vacuam, una cum parte fili quæ

circum pyxidem volvebatur ac dimidio partis reliquæ quæ inter uncum &

pyxidem pendulam tendebatur. (Nam filum tensum dimidio ponderis sui

pendulum a perpendiculo digressum semper urget.) Huic ponderi addebam

pondus aeris quam pyxis capiebat. Et pondus totum erat quasi pars

septuagesima octava pyxidis metallorum plenæ. Tum quoniam pyxis Metallorum

plena, pondere suo tendendo filum, augebat longitudinem penduli,

contrahebam filum ut penduli jam oscillantis eadem esset longitudo ac

prius. Dein pendulo ad locum primo notatum distracto ac dimisso, numerabam

oscillationes quasi septuaginta & septem, donec pyxis ad locum secundo

notatum rediret, totidemque subinde donec pyxis ad locum tertio notatum

rediret, atque rursus totidem donec pyxis reditu suo attingeret locum

quartum. Unde concludo quod resistentia tota pyxidis plenæ non majorem

habebat proportionem ad resistentiam pyxidis vacuæ quam 78 ad 77. Nam si

æquales essent ambarum resistentiæ, pyxis plena ob vim suam insitam

septuagies & octies majorem vi insita pyxidis vacui, motum suum

oscillatorium tanto diutius conservare deberet, atque adeo completis semper

oscillationibus 78 ad loca illa notata redire. Rediit autem ad eadem

completis oscillationibus 77.

Designet igitur A resistentiam pyxidis in ipsius superficie externa, & B

resistentiam pyxidis vacuæ in partibus internis; & si resistentiæ corporum

æquivelocium in partibus internis sint ut materia, seu numerus particularum

quæ resistuntur: erit 78B resistentia pyxidis plenæ in ipsius partibus

internis: adeoque pyxidis vacuæ resistentia tota A + B erit ad pyxidis

plenæ resistentiam totam A + 78B ut 77 ad 78, & divisim A + B ad 77B ut 77,

ad 1, indeque A + B ad B ut 77 × 77 ad 1, & divisim A ad B ut 5928 ad 1.

Est igitur resistentia pyxidis vacuæ in partibus internis quinquies millies

minor quam ejusdem resistentia in externa superficie, & amplius. Sic

disputamus ex hypothesi quod major illa resistentia pyxidis plenæ oriatur

ab actione Fluidi alicujus subtilis in Metallum inclusum. Ac causam longe

aliam esse opinor. Nam tempora oscillationum pyxidis plenæ minora sunt quam

tempora oscillationum pyxidis vacuæ, & propterea resistentia pyxidis plenæ

in externa superficie major est, pro ipsius velocitate & longitudine spatii

oscillando descripti, quam ea pyxidis vacuæ. Quod cum ita sit, resistentia

pyxidum in partibus internis aut nulla erit aut plane insensibilis.

Hoc experimentum recitavi memoriter. Nam charta, in qua illud aliquando

descripseram, intercidit. Unde fractas quasdam numerorum partes, quæ

memoria exciderunt, omittere compulsus sum. Nam omnia denuo tentare non

vacat. Prima vice, cum unco infirmo usus essem, pyxis plena citius

retardabatur. Causam quærendo, reperi quod uncus infirmus cedebat ponderi

pyxidis, & ejus oscillationibus obsequendo in partes omnes flectebatur.

Parabam igitur uncum firmum, ut punctum suspensionis immotum maneret, &

tunc omnia ita evenerunt uti supra descripsimus.

Eadem methodo qua invenimus resistentiam corporum Sphæricorum in Aqua &

argento vivo, inveniri potest resistentia corporum figurarum aliarum; & sic

Navium figuræ variæ in Typis exiguis constructæ inter se conferri, ut

quænam ad navigandum aptissimæ sint, sumptibus parvis tentetur.

* * * * *

SECT. VIII.

_De Motu per Fluida propagato._

Prop. XLI. Theor. XXXI.

_Pressio non propagatur per Fluidum secundum lineas rectas, nisi ubi

particulæ Fluidi in directum jacent._

[Illustration]

Si jaceant particulæ a, b, c, d, e in linea recta, potest quidem pressio

directe propagari ab a ad e; at particula e urgebit particulas oblique

positas f & g oblique, & particulæ illæ f & g non sustinebunt pressionem

illatam, nisi fulciantur a particulis ulterioribus h & k; quatenus autem

fulciuntur, premunt particulas fulcientes; & hæ non sustinebunt pressionem

nisi fulciantur ab ulterioribus l & m easque premant, & sic deinceps in

infinitum. Pressio igitur, quam primum propagatur ad particulas quæ non in

directum jacent, divaricare incipiet & oblique propagabitur in infinitum; &

postquam incipit oblique propagari, si inciderit in particulas ulteriores,

quæ non in directum jacent, iterum divaricabit; idque toties, quoties in

particulas non accurate in directum jacentes inciderit. _Q. E. D._

_Corol._ Si pressionis a dato puncto per Fluidum propagatæ pars aliqua

obstaculo intercipiatur, pars reliqua quæ non intercipitur divaricabit in

spatia pone obstaculum. Id quod sic etiam demonstrari potest. A puncto A

propagetur pressio quaquaversum, idque si fieri potest secundum lineas

rectas, & obstaculo NBCK perforato in BC, intercipiatur ea omnis, præter

partem Coniformem APQ, quæ per foramen circulare BC transit. Planis

transversis de, fg, hi distinguatur conus APQ in frusta & interea dum conus

ABC, pressionem propagando, urget frustum conicum ulterius degf in

superficie de, & hoc frustum urget frustum proximum fgih in superficie fg,

& frustum illud urget frustum tertium, & sic deinceps in infinitum;

manifestum est (per motus Legem tertiam) quod frustum primum defg,

reactione frusti secundi fghi, tantum urgebitur & premetur in superficie

fg, quantum urget & premit frustum illud secundum. Frustum igitur degf

inter Conum Ade & frustum fhig comprimitur utrinque, & propterea (per

Corol. 6. Prop. XIX.) figuram suam servare nequit, nisi vi eadem

comprimatur undique. Eodem igitur impetu quo premitur in superficiebus de,

fg conabitur cedere ad latera df, eg; ibique (cum rigidum non sit, sed

omnimodo Fluidum) excurret ac dilatabitur, nisi Fluidum ambiens adsit, quo

conatus iste cohibeatur. Proinde conatu excurrendi premet tam Fluidum

ambiens ad latera df, eg quam frustum fghi eodem impetu; & propterea

pressio non minus propagabitur a lateribus df, eg in spatia NO, KL hinc

inde, quam propagatur a superficie fg versus PQ. _Q. E. D._

[Illustration]

Prop. XLII. Theor. XXXII.

_Motus omnis per Fluidum propagatus divergit a recto tramite in spatia

immota._

_Cas. 1._ Propagetur motus a puncto A per foramen BC, pergatque (si fieri

potest) in spatio conico BCQP, secundum lineas rectas divergentes a puncto

C. Et ponamus primo quod motus iste sit undarum in superficie stagnantis

aquæ. Sintque de, fg, hi, kl, &c. undarum singularum partes altissimæ,

vallibus totidem intermediis ab invicem distinctæ. Igitur quoniam aqua in

undarum jugis altior est quam in Fluidi partibus immotis LK, NO, defluet

eadem de jugorum terminis e, g, i, l, &c. d, f, h, k, &c. hinc inde versus

KL & NO: & quoniam in undarum vallibus depressior est quam in Fluidi

partibus immotis KL, NO; defluet eadem de partibus illis immotis in undarum

valles. Defluxu priore undarum juga, posteriore valles hinc inde dilatantur

& propagantur versus KL & NO. Et quoniam motus undarum ab A versus PQ fit

per continuum defluxum jugorum in valles proximos, adeoque celerior non est

quam pro celeritate descensus; & descensus aquæ hinc inde versus KL & NO

eadem velocitate peragi debet; propagabitur dilatatio undarum hinc inde

versus KL & NO, eadem velocitate qua undæ ipsæ ab A versus PQ recta

progrediuntur. Proindeque spatium totum hinc inde versus KL & NO ab undis

dilatatis rfgr, shis, tklt, vmnv, &c. occupabitur. _Q. E. D._ Hæc ita

se habere quilibet in aqua stagnante experiri potest.

_Cas. 2._ Ponamus jam quod de, fg, hi, kl, mn designent pulsus a puncto A

per Medium Elasticum successive propagatos. Pulsus propagari concipe per

successivas condensationes & rarefactiones Medii, sic ut pulsus cujusque

pars densissima Sphæricam occupet superficiem circa centrum A descriptam, &

inter pulsus successivos æqualia intercedant intervalla. Designent autem

lineæ de, fg, hi, kl, &c. densissimas pulsuum partes per foramen BC

propagatas. Et quoniam Medium ibi densius est quam in spatiis hinc inde

versus KL & NO, dilatabit sese tam versus spatia illa KL, NO utrinque sita,

quam versus pulsuum rariora intervalla; eoq; pacto rarius semper evadens e

regione intervallorum ac densius e regione pulsuum, participabit eorundem

motum. Et quoniam pulsuum progressivus motus oritur a perpetua relaxatione

partium densiorum versus antecedentia intervalla rariora; & pulsus eadem

celeritate sese in Medii partes quiescentes KL, NO hinc inde relaxare

debent; pulsus illi eadem celeritate sese dilatabunt undique in spatia

immota KL, NO, qua propagantur directe a centro A; adeoque spatium totum

KLON occupabunt. _Q. E. D._ Hoc experimur in sonis, qui vel domo

interposita audiuntur, vel in cubiculum per fenestram admissi sese in omnes

cubiculi partes dilatant, inque angulis omnibus audiuntur, non reflexi a

parietibus oppositis sed a fenestra directe propagati.

_Cas. 3._ Ponamus denique quod motus cujuscunque generis propagetur ab A

per foramen BC: & quoniam propagatio ista non fit nisi quatenus partes

Medii centro A propiores urgent commoventque partes ulteriores; & partes

quæ urgentur Fluidæ sunt, ideoque recedunt quaquaversum in regiones ubi

minus premuntur: recedent eædem versus Medii partes omnes quiescentes, tam

laterales KL & NO, quam anteriores PQ, eoque pacto motus omnis, quam primum

per foramen BC transiit, dilatari incipiet, & abinde tanquam a principio &

centro in partes omnes directe propagari. _Q. E. D._

Prop. XLIII. Theor. XXXIII.

_Corpus omne tremulum in Medio Elastico propagabit motum pulsuum

undique in directum; in Medio vero non Elastico motum circularem

excitabit._

_Cas. 1._ Nam partes corporis tremuli vicibus alternis eundo & redeundo,

itu suo urgebunt & propellent partes Medii sibi proximas, & urgendo

compriment easdem & condensabunt; dein reditu suo sinent partes compressas

recedere & sese expandere. Igitur partes Medii corpori tremulo proximæ

ibunt & redibunt per vices, ad instar partium corporis illius tremuli: &

qua ratione partes corporis hujus agitabant hasce Medii partes, hæ

similibus tremoribus agitatæ agitabunt partes sibi proximas, eæque

similiter agitatæ agitabunt ulteriores, & sic deinceps in infinitum. Et

quemadmodum Medii partes primæ eundo condensantur & redeundo relaxantur,

sic partes reliquæ quoties eunt condensabuntur, & quoties redeunt sese

expandent. Et propterea non omnes ibunt & simul redibunt (sic enim

determinatas ab invicem distantias servando non rarefierent &

condensarentur per vices) sed accedendo ad invicem ubi condensantur, &

recedendo ubi rarefiunt, aliquæ earum ibunt dum aliæ redeunt; idque vicibus

alternis in infinitum. Partes autem euntes & eundo condensatæ, ob motum

suum progressivum quo feriunt obstacula, sunt pulsus; & propterea pulsus

successivi a corpore omni tremulo in directum propagabuntur; idque

æqualibus circiter ab invicem distantiis, ob æqualia temporis intervalla,

quibus corpus tremoribus suis singulis singulos pulsus excitat.

_Q. E. D._ Et quanquam corporis tremuli partes eant & redeant secundum

plagam aliquam certam & determinatam, tamen pulsus inde per Medium

propagati sese dilatabunt ad latera, per Propositionem præcedentem; & a

corpore illo tremulo tanquam centrocommuni, secundum superficies propemodum

Sphæricas & concentricas, undique propagabuntur. Cujus rei exemplum aliquod

habemus in Undis, quæ si digito tremulo excitentur, non solum pergent hinc

inde secundum plagam motus digiti, sed, in modum circulorum concentricorum,

digitum statim cingent & undique propagabuntur. Nam gravitas undarum

supplet locum vis Elasticæ.

Quod si Medium non sit Elasticum: quoniam ejus partes a corporis tremuli

partibus vibratis pressæ condensari nequeunt, propagabitur motus in

instanti ad partes ubi Medium facillime cedit, hoc est ad partes quæ corpus

tremulum alioqui vacuas a tergo relinqueret. Idem est casus cum casu

corporis in Medio quocunque projecti. Medium cedendo projectilibus, non

recedit in infinitum, sed in circulum eundo pergit ad spatia quæ corpus

relinquit a tergo. Igitur quoties corpus tremulum pergit in partem

quamcunque, Medium cedendo perget per circulum ad partes quas corpus

relinquit, & quoties corpus regreditur ad locum priorem, Medium inde

repelletur & ad locum suum priorem redibit. Et quamvis corpus tremulum non

sit firmum, sed modis omnibus flexile, si tamen magnitudine datum maneat,

quoniam tremoribus suis nequit Medium ubivis urgere, quin alibi eidem simul

cedat; efficiet ut Medium, recedendo a partibus ubi premitur, pergat semper

in Orbem ad partes quæ eidem cedunt.

_Corol._ Hallucinantur igitur qui credunt agitationem partium flammæ ad

pressionem per Medium ambiens secundum lineas rectas propagandam conducere.

Debebit ejusmodi pressio non ab agitatione sola partium flammæ sed a totius

dilatatione derivari.

Prop. XLIV. Theor. XXXIV.

_Si Aqua in canalis cruribus erectis KL, MN vicibus alternis ascendat &

descendat; construatur autem Pendulum cujus longitudo inter punctum

suspensionis & centrum oscillationis æquetur semissi longitudinis aquæ

in Canali: dico quod aqua ascendet & descendet iisdem temporibus quibus

pendulum oscillatur._

[Illustration]

Longitudinem aquæ mensuro secundum axes canalis & crurum, eandem summæ

horum axium æquando. Designent igitur AB, CD mediocrem altitudinem aquæ in

crure utroque; & ubi aqua in crure KL ascendit ad altitudinem EF,

descenderit aqua in crure MN ad altitudinem GH. Sit autem P corpus

pendulum, VP filum, V punctum suspensionis, SPQR Cyclois quam Pendulum

describat, P ejus punctum infimum, PQ arcus altitudini AE æqualis. Vis, qua

motus aquæ alternis vicibus acceleratur & retardatur, est excessus ponderis

aquæ in alterutro crure supra pondus in altero, ideoque ubi aqua in crure

KL ascendit ad EF, & in crure altero descendit ad GH, vis illa est pondus

duplicatum aquæ EABF, & propterea est ad pondus aquæ totius ut AE seu PQ ad

VP seu PR. Vis etiam, qua pondus P in loco quovis Q acceleratur &

retardatur in Cycloide, est ad ejus pondus totum, ut ejus distantia PQ a

loco infimo P, ad Cycloidis longitudinem PR. Quare aquæ & penduli, æqualia

spatia AE, PQ describentium, vires motrices sunt ut pondera movenda;

ideoque vires illæ, si aqua & pendulum in principio, æquali cum velocitate

moveantur; pergent eadem temporibus æqualiter movere, efficientque ut motu

reciproco simul eant & redeant. _Q. E. D._

_Corol. 1._ Igitur aquæ ascendentis & descendentis, sive motus intensior

sit sive remissior, vices omnes sunt Isochronæ.

_Corol. 2._ Si longitudo aquæ totius in canali sit pedum _Parisiensium_

6-1/9, aqua tempore minuti unius secundi descendet, & tempore minuti

alterius secundi ascendet; & sic deinceps vicibus alternis in infinitum.

Nam pendulum pedum 3-1/18 longitudinis, tempore minuti unius secundi

oscillatur.

_Corol. 3._ Aucta autem vel diminuta longitudine aquæ, augetur vel

diminuitur tempus reciprocationis in longitudinis ratione dimidiata.

Prop. XLV. Theor. XXXV.

_Undarum velocitas est in dimidiata ratione latitudinum._

Consequitur ex constructione Propositionis sequentis.

Prop. XLVI. Prob. XI.

_Invenire velocitatem Undarum._

Constituatur Pendulum cujus longitudo inter punctum suspensionis & centrum

oscillationis æquetur latitudini Undarum: & quo tempore pendulum illud

oscillationes singulas peragit, eodem Undæ progrediendo latitudinem suam

propemodum conficient.

Undarum latitudinem voco mensuram transversam quæ vel vallibus imis vel

summis culminibus interjacet. Designet ABCDEF superficiem aquæ stagnantis,

undis successivis ascendentem ac descendentem, sintque A, C, E, &c. undarum

culmina, & B, D, F, &c. valles intermedii. Et quoniam motus undarum fit per

aquæ successivum ascensum & descensum, sic ut ejus partes A, C, E, &c. quæ

nunc infimæ sunt, mox fiant altissimæ; & vis motrix, qua partes altissimæ

descendunt & infimæ ascendunt, est pondus aquæ elevatæ; alternus ille

ascensus & descensus analogus erit motui reciproco aquæ in canali,

easdemque temporis leges observabit: & propterea (per Prop. XLIV.) si

distantiæ inter undarum loca altissima A, C, E, & infima B, D, F æquentur

duplæ penduli longitudini, partes altissimæ A, C, E tempore oscillationis

unius evadent infimæ, & tempore oscillationis alterius denuo ascendent.

Igitur inter transitum Undarum singularum tempus erit oscillationum duarum;

hoc est Unda describet latitudinem suam, quo tempore pendulum illud bis

oscillatur; sed eodem tempore pendulum, cujus longitudo quadrupla est,

adeoque æquat undarum latitudinem, oscillabitur semel. _Q. E. D._

_Corol. 1._ Igitur Undæ, quæ pedes _Parisienses_ 3-1/18 latæ sunt, tempore

minuti unius secundi progrediendo latitudinem suam conficient; adeoque

tempore minuti unius primi percurrent pedes 183-1/3, & horæ spatio pedes

11000 quamproxime.

_Corol. 2._ Et undarum majorum vel minorum velocitas augebitur vel

diminuetur in dimidiata ratione latitudinis.

Hæc ita se habent ex Hypothesi quod partes aquæ recta ascendunt vel recta

descendunt; sed ascensus & descensus ille verius fit per circulum, ideoque

tempus hac Propositione non nisi quamproxime definitum esse affirmo.

Prop. XLVII. Theor. XXXVI.

_Pulsuum in Fluido Elastico propagatorum velocitates sunt in ratione

composita ex dimidiata ratione vis Elasticæ directe & dimidiata ratione

densitatis inverse; si modo Fluidi vis Elastica ejusdem condensationi

proportionalis esse supponatur._

_Cas. 1._ Si Media sint homogenea, & pulsuum distantiæ in his Mediis

æquentur inter se, sed motus in uno Medio intensior sit: contractiones &

dilatationes partium analogarum erunt ut iidem motus. Accurata quidem non

est hæc proportio. Verum tamen nisi contractiones & dilatationes sint valde

intensæ, non errabit sensibiliter, ideoque pro Physice accurata haberi

potest. Sunt autem vires Elasticæ motrices ut contractiones & dilatationes;

& velocitates partium æqualium simul genitæ sunt ut vires. Ideoque æquales

& correspondentes pulsuum correspondentium partes, itus & reditus suos per

spatia contractionibus & dilatationibus proportionalia, cum velocitatibus

quæ sunt ut spatia, simul peragent: & propterea pulsus, qui tempore itus &

reditus unius latitudinem suam progrediendo conficiunt, & in loca pulsuum

proxime præcedentium semper succedunt, ob æqualitatem distantiarum, æquali

cum velocitate in Medio utroque progredientur.

_Cas. 2._ Sin pulsuum distantiæ seu longitudines sint majores in uno Medio

quam in altero; ponamus quod partes correspondentes spatia latitudinibus

pulsuum proportionalia singulis vicibus eundo & redeundo describant: &

æquales erunt earum contractiones & dilatationes. Ideoque si Media sint

homogenea, æquales erunt etiam vires illæ Elasticæ motrices quibus

reciproco motu agitantur. Materia autem his viribus movenda, est ut pulsuum

latitudo; & in eadem ratione est spatium per quod singulis vicibus eundo &

redeundo moveri debent. Estque tempus itus & reditus unius in ratione

composita ex ratione dimidiata materiæ & ratione dimidiata spatii, atque

adeo ut spatium. Pulsus autem temporibus itus & reditus unius eundo

latitudines suas conficiunt, hoc est, spatia temporibus proportionalia

percurrunt; & propterea sunt æquiveloces.

_Cas. 3._ In Mediis igitur densitate & vi elastica paribus, pulsus omnes

sunt æquiveloces. Quod si Medii vel densitas vel vis Elastica intendatur,

quoniam vis motrix in ratione vis Elasticæ, & materia movenda in ratione

densitatis augetur; tempus quo motus iidem peragantur ac prius, augebitur

in dimidiata ratione densitatis, ac diminuetur in dimidiata ratione vis

Elasticæ. Et propterea velocitas pulsuum erit in ratione composita ex

ratione dimidiata densitatis Medii inverse & ratione dimidiata vis Elasticæ

directe. _Q. E. D._

Prop. XLVIII. Theor. XXXVII.

_Pulsibus per Fluidum propagatis, singulæ Fluidi particulæ, motu

reciproco brevissimo euntes & redeuntes, accelerantur semper &

retardantur pro lege oscillantis Penduli._

[Illustration]

[Illustration]

Designent AB, BC, CD, &c. pulsuum successivorum æquales distantias; ABC

plagam motus pulsuum ab A versus B propagati; E, F, G puncta tria Physica

Medii quiescentis, in recta AC ad æquales ab invicem distantias sita; Ee,

Ff, Gg, spatia æqualia perbrevia per quæ puncta illa motu reciproco

singulis vibrationibus eunt & redeunt; [epsilon], [phi], [gamma] loca

quævis intermedia eorundem punctorum; & EF, FG lineolas Physicas seu Medii

partes lineares punctis illis interjectas, & successive translatas in loca

[epsilon][phi], [phi][gamma] & ef, fg. Rectæ Ee æqualis ducatur recta PS.

Bisecetur eadem in O, centroque O & intervallo OP describatur circulus

SIPi. Per hujus circumferentiam totam cum partibus suis exponatur tempus

totum vibrationis unius cum ipsius partibus proportionalibus; sic ut

completo tempore quovis PH vel PHSh, si demittatur ad PS perpendiculum HL

vel hl, & capiatur Ee æqualis PL vel Pl, punctum Physicum E reperiatur in

[epsilon]. Hac lege punctum quodvis E eundo ab E per [epsilon] ad e, & inde

redeundo per [epsilon] ad E iisdem accelerationis ac retardationis

gradibus, vibrationes singulas peraget cum oscillante Pendulo. Probandum

est quod singula Medii puncta Physica tali motu agitari debeant. Fingamus

igitur Medium tali motu a causa quacunque cieri, & videamus quid inde

sequatur.

In circumferentia PHSh capiantur æquales arcus HI, IK vel hi, ik, eam

habentes rationem ad circumferentiam totam quam habent æquales rectæ EF, FG

ad pulsuum intervallum totum BC. Et demissis perpendiculis IM, KN vel im,

kn; quoniam puncta E, F, G motibus similibus successive agitantur, si PH

vel PHSk sit tempus ab initio motus puncti E, erit PI vel PHSi tempus ab

initio motus puncti F, & PK vel PHSh tempus ab initio motus puncti G; &

propterea E[epsilon], F[phi], G[gamma] erunt ipsis PL, PM, PN in itu

punctorum, vel ipsis Pn, Pm, Pl in punctorum reditu, æquales respective.

Unde [epsilon][gamma] in itu punctorum æqualis erit EG - LN, in reditu

autem æqualis EG + ln. Sed [epsilon][gamma] latitudo est seu expansio

partis Medii EG in loco [epsilon][gamma], & propterea expansio partis

illius in itu, est ad ejus expansionem mediocrem ut EG - LN ad EG; in

reditu autem ut EG + ln seu EG + LN ad EG. Quare cum sit LN ad KH ut IM ad

radium OP, & EG ad BC ut HK ad circumferentiam PHShP, & vicissim EG ad HK

ut BC ad circumferentiam PHShP, id est (si circumferentia dicatur Z) ut OP

× BC ÷ Z ad OP, & ex æquo LN ad EG ut IM ad OP × BC ÷ Z: erit expansio

partis EG in loco [epsilon][gamma] ad expansionem mediocrem quam habet in

loco suo primo EG, ut {OP × BC ÷ Z} - IM ad OP × BC ÷ Z in itu, utque {OP ×

BC ÷ Z} + im ad OP × BC ÷ Z in reditu. Unde si OP × BC ÷ Z dicatur V, erit

expansio partis EG, punctive Physici F, ad ejus expansionem mediocrem in

itu, ut V - IM ad V, in reditu ut V + im ad V; & ejusdem vis elastica ad

vim suam elasticam mediocrem in itu, ut 1 ÷ {V - IM} ad 1 ÷ V; in reditu,

ut 1 ÷ {V + im} ad 1 ÷ V. Et eodem argumento vires Elasticæ punctorum

Physicorum E & G in itu, sunt ut 1 ÷ {V - HL} & 1 ÷ {V - KN} ad 1 ÷ V; &

virium differentia ad Medii vim elasticam mediocrem, ut

HL - KN 1

------------------------------ ad ---.

VV - V × HL - V × KN + HL × KN V

Hoc est (si ob brevitatem pulsuum supponamus HK & KN indefinite minores

esse quantitate V) ut {HL - KN} ÷ VV ad 1 ÷ V, sive ut HL - KN ad V. Quare

cum quantitas V detur, differentia virium est ut HL - KN, hoc est (ob

proportionales HL - KN ad HK, & OM ad OI vel OP, datasque HK & OP) ut OM;

id est, si Ff bisecetur in [Omega], ut [Omega][phi]. Et eodem argumento

differentia virium Elasticarum punctorum Physicorum [epsilon] & [gamma], in

reditu lineolæ Physicæ [epsilon][gamma] est ut [Omega][phi]. Sed

differentia illa (id est excessus vis Elasticæ puncti [epsilon] supra vim

elasticam puncti [gamma],) est vis qua interjecta Medii lineola Physica

[epsilon][gamma] acceleratur; & propterea vis acceleratrix lineolæ Physicæ

[epsilon][gamma] est ut ipsius distantia a Medio vibrationis loco [Omega].

Proinde tempus (per Prop. XXXVIII. Lib. I.) recte exponitur per arcum PI; &

Medii pars linearis [epsilon][gamma] lege præscripta movetur, id est lege

oscillantis Penduli: estque par ratio partium omnium linearium ex quibus

Medium totum componitur. _Q. E. D._

_Corol._ Hinc patet quod numerus pulsuum propagatorum idem sit cum numero

vibrationum corporis tremuli, neque multiplicatur in eorum progressu. Nam

lineola Physica [epsilon][gamma], quamprimum ad locum suum primum redierit,

quiescet; neque deinceps movebitur, nisi vel ab impetu corporis tremuli,

vel ab impetu pulsuum qui a corpore tremulo propagantur, motu novo cieatur.

Quiescet igitur quamprimum pulsus a corpore tremulo propagari desinunt.

Prop. XLIX. Prob. XII.

_Datis Medii densitate & vi Elastica, invenire velocitatem pulsuum._

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica · 第 23 / 33 段