Exponatur enim tum Cycloidis arcus oscillatione integra descriptus, per

rectam illam sibi æqualem aB, tum arcus qui describeretur in vacuo per

longitudinem AB. Bisecetur AB in C, & punctum C repræsentabit infimum

Cycloidis punctum, & erit CD ut vis a gravitate oriunda, qua corpus in D

secundum Tangentem Cycloidis urgetur, eamque habebit rationem ad

longitudinem Penduli quam habet vis in D ad vim gravitatis. Exponatur

igitur vis illa per longitudinem CD, & vis gravitatis per longitudinem

penduli; & si in DE capiatur DK in ea ratione ad longitudinem penduli quam

habet resistentia ad gravitatem, erit DK exponens resistentiæ. Centro C &

intervallo CA vel CB construatur semicirculus, BEeA. Describat autem corpus

tempore quam minimo spatium Dd, & erectis perpendiculis DE, de

circumferentiæ occurrentibus in E & e, erunt hæc ut velocitates quas corpus

in vacuo, descendendo a puncto B, acquireret in locis D & d. Patet hoc per

Prop. LII. Lib. I. Exponantur itaq; hæ velocitates per perpendicula illa

DE, de; sitque DF velocitas quam acquirit in D cadendo de B in Medio

resistente. Et si centro C & intervallo CF describatur circulus FfM

occurrens rectis de & AB in f & M, erit M locus ad quem deinceps absque

ulteriore resistentia ascenderet, & df velocitas quam acquireret in d. Unde

etiam si Fg designet velocitatis momentum quod corpus D, describendo

spatium quam minimum Dd, ex resistentia Medii amittit, & sumatur CN æqualis

Cg: erit N locus ad quem corpus deinceps absque ulteriore resistentia

ascenderet, & MN erit decrementum ascensus ex velocitatis illius amissione

oriundum. Ad df demittatur perpendiculum Fm, & velocitatis DF decrementum

fg a resistentia DK genitum, erit ad velocitatis ejusdem incrementum fma vi

CD genitum, ut vis generans DK ad vim generantem CD. Sed & ob similia

triangula Fmf, Fhg, FDC, est fm ad Fm seu Dd, ut CD ad DF, & ex æquo Fg ad

Dd ut DK ad DF. Item Fg ad Fh ut CF ad DF; & ex æquo perturbate Fh seu MN

ad Dd ut DK ad CF. Sumatur DR ad ½aB ut DK ad CF, & erit MN ad Dd ut DR ad

½aB; ideoque summa omnium MN × ½aB, id est Aa × ½aB, æqualis erit summæ

omnium Dd × DR, id est areæ BRrSa, quam rectangula omnia Dd × DR seu DRrd

componunt. Bisecentur Aa & aB in P & O, & erit ½aB seu OB æqualis CP,

ideoque DR est ad DK ut CP ad CF vel CM, & divisim KR ad DR ut PM ad CP.

Ideoque cum punctum M, ubi corpus versatur in medio oscillationis loco O,

incidat circiter in punctum P, & priore oscillationis parte versetur inter

A & P, posteriore autem inter P & a, utroque in casu æqualiter a puncto P

in partes contrarias errans: punctum K circa medium oscillationis locum, id

est e regione puncti O, puta in V, incidet in punctum R; in priore autem

oscillationis parte jacebit inter R & E, & in posteriore inter R & D,

utroque in casu æqualiter a puncto R in partes contrarias errans. Proinde

area quam linea KR describit, priore oscillationis parte jacebit extra

aream BRSa, posteriore intra eandem, idque dimensionibus hinc inde

propemodum æquatis inter se; & propterea in casu priore addita areæ BRSa,

in posteriore eidem subducta, relinquet aream BKTa areæ BRSa æqualem quam

proxime. Ergo rectangulum Aa × ½aB seu AaO, cum sit æquale areæ BRSa, erit

etiam æquale areæ BKTa quamproxime. _Q. E. D._

_Corol._ Hinc ex lege resistentiæ & arcuum Ca, CB differentia Aa, colligi

potest proportio resistentiæ ad gravitatem quam proxime.

Nam si uniformis sit resistentia DK, figura aBKkT rectangulum erit sub Ba &

DK, & inde rectangulum sub ½Ba & Aa æqualis erit rectangulo sub Ba & DK, &

DK æqualis erit ½Aa. Quare cum DK sit exponens resistentiæ, & longitudo

penduli exponens gravitatis, erit resistentia ad gravitatem ut ½Aa ad

longitudinem Penduli; omnino ut in Propositione XXVIII. demonstratum est.

Si resistentia sit ut velocitas, Figura aBKkT Ellipsis erit quam proxime.

Nam si corpus, in Medio non resistente, oscillatione integra describeret

longitudinem BA, velocitas in loco quovis D foret ut circuli diametro AB

descripti ordinatim applicata DE. Proinde cum Ba in Medio resistente & BA

in Medio non resistente, æqualibus circiter temporibus describantur;

adeoque velocitates in singulis ipsius Ba punctis, sint quam proxime ad

velocitates in punctis correspondentibus longitudinis BA, ut est Ba ad BA;

erit velocitas DK in Medio resistente ut circuli vel Ellipseos super

diametro Ba descripti ordinatim applicata; adeoque figura BKVTa Ellipsis,

quam proxime. Cum resistentia velocitati proportionalis supponatur, sit OV

exponens resistentiæ in puncto Medio O; & Ellipsis, centro O, semiaxibus

OB, OV descripta, figuram aBKVT, eique æquale rectangulum Aa × BO, æquabit

quam proxime. Est igitur Aa × BO ad OV × BO ut area Ellipseos hujus ad OV ×

BO: id est Aa ad OV ut area semicirculi, ad quadratum radii sive ut 11 and

7 circiter: Et propterea: 7/11Aa ad longitudinem penduli ut corporis

oscillantis resistentia in O ad ejusdem gravitatem.

Quod si resistentia DK sit in duplicata ratione velocitatis, figura BKTVa

Parabola erit verticem habens V & axem OV, ideoque æqualis erit duabus

tertiis partibus rectanguli sub Ba & OV quam proxime. Est igitur

rectangulum sub ½Ba & Aa æquale rectangulo sub 2/3Ba & OV, adeoque OV

æqualis ¾Aa, & propterea corporis oscillantis resistentia in O ad ipsius

gravitatem ut ¾Aa ad longitudinem Penduli.

Atque has conclusiones in rebus practicis abunde satis accuratas esse

censeo. Nam cum Ellipsis vel Parabola congruat cum figura BKVTa in puncto

medio V, hæc si ad partem alterutram BKV vel VTa excedit figuram illam,

deficiet ab eadem ad partem alteram, & sic eidem æquabitur quam proxime.

Prop. XXXI. Theor. XXIV.

_Si corporis oscillantis resistentia in singulis arcuum descriptorum

partibus proportionalibus augeatur vel minuatur in data ratione;

differentia inter arcum descensu descriptum & arcum subsequente ascensu

descriptum, augebitur vel diminuetur in eadem ratione quamproxime._

Oritur enim differentia illa ex retardatione Penduli per resistentiam

Medii, adeoque est ut retardatio tota eique proportionalis resistentia

retardans. In superiore Propositione rectangulum sub recta ½aB & arcuum

illorum CB, Ca differentia Aa, æqualis erat areæ BKT. Et area illa, si

maneat longitudo aB, augetur vel diminuitur in ratione ordinatim

applicatarum DK; hoc est in ratione resistentiæ, adeoque est ut longitudo

aB & resistentia conjunctim. Proindeque rectangulum sub Aa & ½aB est ut aB

& resistentia conjunctim, & propterea Aa ut resistentia. _Q. E. D._

_Corol. 1._ Unde si resistentia sit ut velocitas, differentia arcuum in

eodem Medio erit ut arcus totus descriptus: & contra.

_Corol. 2._ Si resistentia sit in duplicata ratione velocitatis,

differentia illa erit in duplicata ratione arcus totius; & contra.

_Corol. 3._ Et universaliter, si resistentia sit in triplicata vel alia

quavis ratione velocitatis, differentia erit in eadem ratione arcus totius;

& contra.

_Corol. 4._ Et si resistentia sit partim in ratione simplici velocitatis,

partim in ejusdem ratione duplicata, differentia erit partim in ratione

arcus totius & partim in ejus ratione duplicata; & contra. Eadem erit lex &

ratio resistentiæ pro velocitate, quæ est differentiæ illius pro

longitudine arcus.

_Corol. 5._ Ideoque si, pendulo inæquales arcus successive describente,

inveniri potest ratio incrementi ac decrementi resistentiæ hujus pro

longitudine arcus descripti, habebitur etiam ratio incrementi ac decrementi

resistentiæ pro velocitate majore vel minore.

* * * * *

SECT. VII.

_De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium._

Prop. XXXII. Theor. XXV.

_Si corporum Systemata duo ex æquali particularum numero constent &

particulæ correspondentes similes sint, singulæ in uno Systemate

singulis in altero, ac datam habeant rationem densitatis ad invicem, &

inter se temporibus proportionalibus similiter moveri incipiant, (eæ

inter se quæ in uno sunt Systemate & eæ inter se quæ sunt in altero) &

si non tangant se mutuo quæ in eodem sunt Systemate, nisi in momentis

reflexionum, neque attrahant vel fugent se mutuo, nisi viribus

acceleratricibus quæ sint ut particularum correspondentium diametri

inverse & quadrata velocitatum directe: dico quod Systematum particulæ

ille pergent inter se temporibus proportionalibus similiter moveri; &

contra._

Corpora similia temporibus proportionalibus inter se similiter moveri dico,

quorum situs ad invicem in fine temporum illorum semper sunt similes: puta

si particulæ unius Systematis cum alterius particulis correspondentibus

conferantur. Unde tempora erunt proportionalia, in quibus similes &

proportionales figurarum similium partes a particulis correspondentibus

describuntur. Igitur si duo sint ejusmodi Systemata, particulæ

correspondentes, ob similitudinem incæptorum motuum, pergent similiter

moveri usque donec sibi mutuo occurrant. Nam si nullis agitantur viribus,

progredientur uniformiter in lineis rectis per motus Leg. I. Si viribus

aliquibus se mutuo agitant, & vires illæ sint ut particularum

correspondentium diametri inverse & quadrata velocitatum directe; quoniam

particularum situs sunt similes & vires proportionales, vires totæ quibus

particulæ correspondentes agitantur, ex viribus singulis agitantibus (per

Legum Corollarium secundum) compositæ, similes habebunt determinationes,

perinde ac si centra inter particulas similiter sita respicerent; & erunt

vires illæ totæ ad invicem ut vires singulæ componentes, hoc est ut

correspondentium particularum diametri inverse, & quadrata velocitatum

directe: & propterea efficient ut correspondentes particulæ figuras similes

describere pergant. Hæc ita se habebunt per Corol. 1. 2, & 7. Prop. IV. si

modo centra illa quiescant. Sin moveantur, quoniam ob translationum

similitudinem, similes manent eorum situs inter Systematum particulas;

similes inducentur mutationes in figuris quas particulæ describunt. Similes

igitur erunt correspondentium & similium particularum motus usque ad

occursus suos primos, & propterea similes occursus, & similes reflexiones,

& subinde (per jam ostensa) similes motus inter se, donec iterum in se

mutuo inciderint, & sic deinceps in infinitum. _Q. E. D._

_Corol. 1._ Hinc si corpora duo quævis, quæ similia sint & ad Systematum

particulas correspondentes similiter sita, inter ipsas temporibus

proportionalibus similiter moveri incipiant, sintque eorum densitates ad

invicem ut densitates correspondentium particularum: hæc pergent temporibus

proportionalibus similiter moveri. Est enim eadem ratio partium majorum

Systematis utriusque atque particularum.

_Corol. 2._ Et si similes & similiter positæ Systematum partes omnes

quiescant inter se: & earum duæ, quæ cæteris majores sint, & sibi mutuo in

utroque Systemate correspondeant, secundum lineas similiter sitas simili

cum motu utcunque moveri incipiant: hæ similes in reliquis systematum

partibus excitabunt motus, & pergent inter ipsas temporibus

proportionalibus similiter moveri; atque adeo spatia diametris suis

proportionalia describere.

Prop. XXXIII. Theor. XXVI.

_Iisdem positis, dico quod Systematum partes majores resistuntur in

ratione composita ex duplicata ratione velocitatum suarum & duplicata

ratione diametrorum & ratione densitatis partium Systematum._

Nam resistentia oritur partim ex viribus centripetis vel centrifugis quibus

particulæ systematum se mutuo agitant, partim ex occursibus & reflexionibus

particularum & partium majorum. Prioris autem generis resistentiæ sunt ad

invicem ut vires totæ motrices a quibus oriuntur, id est ut vires totæ

acceleratrices & quantitates materiæ in partibus correspondentibus; hoc est

(per Hypothesin) ut quadrata velocitatum directe & distantiæ particularum

correspondentium inverse & quantitates materiæ in partibus

correspondentibus directe: ideoque (cum distantiæ particularum systematis

unius sint ad distantias correspondentes particularum alterius, ut diameter

particulæ vel partis in systemate priore ad diametrum particulæ vel partis

correspondentis in altero, & quantitates materiæ sint ut densitates partium

& cubi diametrorum) resistentiæ sunt ad invicem ut quadrata velocitatum &

quadrata diametrorum & densitates partium Systematum. _Q. E. D._

Posterioris generis resistentiæ sunt ut reflexionum correspondentium numeri

& vires conjunctim. Numeri autem reflexionum sunt ad invicem ut velocitates

partium correspondentium directe, & spatia inter eorum reflexiones inverse.

Et vires reflexionum sunt ut velocitates & magnitudines & densitates

partium correspondentium conjunctim; id est ut velocitates & diametrorum

cubi & densitates partium. Et conjunctis his omnibus rationibus,

resistentiæ partium correspondentium sunt ad invicem ut quadrata

velocitatum & quadrata diametrorum & densitates partium conjunctim.

_Q. E. D._

_Corol. 1._ Igitur si systemata illa sint Fluida duo Elastica ad modum

Aeris, & partes eorum quiescant inter se: corpora autem duo similia &

partibus fluidorum quoad magnitudinem & densitatem proportionalia, & inter

partes illas similiter posita, secundum lineas similiter positas utcunque

projiciantur; vires autem motrices, quibus particulæ Fluidorum se mutuo

agitant, sint ut corporum projectorum diametri inverse, & quadrata

velocitatum directe: corpora illa temporibus proportionalibus similes

excitabunt motus in Fluidis, & spatia similia ac diametris suis

proportionalia describent.

_Corol. 2._ Proinde in eodem Fluido projectile velox resistitur in

duplicata ratione velocitatis quam proxime. Nam si vires, quibus particulæ

distantes se mutuo agitant, augerentur in duplicata ratione velocitatis,

projectile resisteretur in eadem ratione duplicata accurate; ideoque in

Medio, cujus partes ab invicem distantes sese viribus nullis agitant,

resistentia est in duplicata ratione velocitatis accurate. Sunto igitur

Media tria A, B, C ex partibus similibus & æqualibus & secundum distantias

æquales regulariter dispositis constantia. Partes Mediorum A & B fugiant se

mutuo viribus quæ sint ad invicem ut T & V, illæ Medii C ejusmodi viribus

omnino destituantur. Et si corpora quatuor æqualia D, E, F, G in his Mediis

moveantur, priora duo D & E in prioribus duobus A & B, & altera duo F & G

in tertio C; sitque velocitas corporis D ad velocitatem corporis E, &

velocitas corporis F ad velocitatem corporis G, in dimidiata ratione virium

T ad vires V; resistentia corporis D erit ad resistentiam corporis E, &

resistentia corporis F ad resistentiam corporis G in velocitatum ratione

duplicata; & propterea resistentia corporis D erit ad resistentiam corporis

F ut resistentia corporis E ad resistentiam corporis G. Sunto corpora D & F

æquivelocia ut & corpora E & G; & augendo velocitates corporum D & F in

ratione quacunque, ac diminuendo vires particularum Medii B in eadem

ratione duplicata, accedet Medium B ad formam & conditionem Medii C pro

lubitu, & idcirco resistentiæ corporum æqualium & æquivelocium E & G in his

Mediis, perpetuo accedent ad æqualitatem, ita ut earum differentia evadat

tandem minor quam data quævis. Proinde cum resistentiæ corporum D & F sint

ad invicem ut resistentiæ corporum E & G, accedent etiam hæ similiter ad

rationem æqualitatis. Corporum igitur D & F, ubi velocissime moventur,

resistentiæ sunt æquales quam proxime: & propterea cum resistentia corporis

F sit in duplicata ratione velocitatis, erit resistentia corporis D in

eadem ratione quamproxime. _Q. E. D._

_Corol. 3._ Igitur corporis in Fluido quovis Elastico velocissime moventis

eadem fere est resistentia ac si partes Fluidi viribus suis centrifugis

destituerentur, seque mutuo non fugerent: si modo Fluidi vis Elastica ex

particularum viribus centrifugis oriatur.

_Corol. 4._ Proinde cum resistentiæ similium & æquivelocium corporum, in

Medio cujus partes distantes se mutuo non fugiunt, sint ut quadrata

diametrorum, sunt etiam æquivelocium & celerrime moventium corporum

resistentiæ in Fluido Elastico ut quadrata diametrorum quam proxime.

_Corol. 5._ Et cum corpora similia, æqualia & æquivelocia, in Mediis

ejusdem densitatis, quorum particulæ se mutuo non fugiunt, sive particulæ

illæ sint plures & minores, sive pauciores & majores, in æqualem materiæ

quantitatem temporibus æqualibus inpingant, eique æqualem motus quantitatem

imprimant, & vicissim (per motus Legem tertiam) æqualem ab eadem reactionem

patiantur, hoc est, æqualiter resistantur: manifestum est etiam quod in

ejusdem densitatis Fluidis Elasticis, ubi velocissime moventur, æquales

sint eorum resistentiæ quam proxime; sive Fluida illa ex particulis

crassioribus constent, sive ex omnium subtilissimis constituantur. Ex Medii

subtilitate resistentia projectilium celerrime motorum non multum

diminuitur.

_Corol. 6._ Cum autem particulæ Fluidorum, propter vires quibus se mutuo

fugiunt, moveri nequeant quin simul agitent particulas alias in circuitu,

atque adeo difficilius moveantur inter se quam si viribus istis

destituerentur; & quo majores sint earum vires centrifugæ, eo difficilius

moveantur inter se: manifestum esse videtur quod projectile in tali Fluido

eo difficilius movebitur, quo vires illæ sunt intensiores; & propterea si

corporis velocissimi in superioribus Corollariis velocitas diminuatur,

quoniam resistentia diminueretur in duplicata ratione velocitatis, si modo

vires particularum in eadem ratione duplicata diminuerentur; vires autem

nullatenus diminuantur, manifestum est quod resistentia diminuetur in

ratione minore quam duplicata velocitatis.

_Corol. 7._ Porro cum vires centrifugæ eo nomine ad augendam resistentiam

conducant, quod particulæ motus suos per Fluidum ad majorem a se distantiam

per vires illas propagent; & cum distantia illa minorem habeat rationem ad

majora corpora: manifestum est quod augmentum resistentiæ ex viribus illis

oriundum in corporibus majoribus minoris sit momenti; & propterea, quo

corpora sint majora eo magis accurate resistentia tardescentium decrescet

in duplicata ratione velocitatis.

_Corol. 8._ Unde etiam ratio illa duplicata magis accurate obtinebit in

Fluidis quæ, pari densitate & vi Elastica, ex particulis minoribus

constant. Nam si corpora illa majora diminuantur, & particulæ Fluidi,

manente ejus densitate & vi Elastica, diminuantur in eadem ratione; manebit

eadem ratio resistentiæ quæ prius: ut ex præcedentibus facile colligitur.

_Corol. 9._ Hæc omnia ita se habent in Fluidis, quorum vis Elastica ex

particularum viribus centrifugis originem ducit. Quod si vis illa aliunde

oriatur, veluti ex particularum expansione ad instar Lanæ vel ramorum

arborum, aut ex alia quavis causa, qua motus particularum inter se

redduntur minus liberi: resistentia, ob minorem Medii fluiditatem, erit

major quam in superioribus Corollariis.

Prop. XXXIV. Theor. XXVII.

_Quæ in præcedentibus duabus Propositionibus demonstrata sunt, obtinent

ubi particulæ Systematum se mutuo contingunt, si modo particulæ illæ

sint summe lubricæ._

Concipe particulas viribus quibusdam se mutuo fugere, & vires illas in

accessu ad superficies particularum augeri in infinitum, & contra, in

recessu ab iisdem celerrime diminui & statim evanescere. Concipe etiam

systemata comprimi, ita ut partes eorum se mutuo contingant, nisi quatenus

vires illæ contactum impediunt. Sint autem spatia per quæ vires

particularum diffunduntur quam angustissima, ita ut particulæ se mutuo quam

proxime contingant: & motus particularum inter se iidem erunt quam proxime

ac si se mutuo contingerent. Eadem facilitate labentur inter se ac si

essent summe lubricæ, & si impingant in se mutuo reflectentur ab invicem

ope virium præfatarum, perinde ac si essent Elasticæ. Itaque motus erunt

iidem in utroque casu, nisi quatenus perexigua particularum sese non

contingentium intervalla diversitatem efficiant: quæ quidem diversitas

diminuendo particularum intervalla diminui potest in infinitum. Jam vero

quæ in præcedentibus duabus Propositionibus demonstrata sunt, obtinent in

particulis sese non contingentibus, idque licet intervalla particularum,

diminuendo spatia per quæ vires diffunduntur, diminuantur in infinitum. Et

propterea eadem obtinent in particulis sese contingentibus, exceptis solum

differentiis quæ tandem differentiis quibusvis datis minores evadant. Dico

igitur quod accurate obtinent. Si negas, assigna differentiam in casu

quocunque. Atqui jam probatum est quod differentia minor sit quam data

quævis. Ergo differentia falso assignatur, & propterea nulla est.

_Q. E. D._

_Corol. 1._ Igitur si Systematum duorum partes omnes quiescant inter se,

exceptis duabus, quæ cæteris majores sint & sibi mutuo correspondeant inter

cæteras similiter sitæ. Hæ secundum lineas similiter positas utcunque

projectæ similes excitabunt motus in Systematibus, & temporibus

proportionalibus pergent spatia similia & diametris suis proportionalia

describere; & resistentur in ratione composita ex duplicata ratione

velocitatum & duplicata ratione diametrorum & ratione densitatis

Systematum.

_Corol. 2._ Unde si Systemata illa sint Fluida duo similia, & eorum partes

duæ majores sint corpora in iisdem projecta: sint autem Fluidorum particulæ

summe lubricæ, & quoad magnitudinem & densitatem proportionales corporibus:

pergent corpora temporibus proportionalibus spatia similia & diametris suis

proportionalia describere, & resistentur in ratione Corollario superiore

definita.

_Corol. 3._ Proinde in eodem Fluido Projectile magnitudine datum resistitur

in duplicata ratione velocitatis.

_Corol. 4._ At si particulæ Fluidi non sint summe lubricæ, vel si viribus

quibuscunque se mutuo agitant, quibus motuum libertas diminuitur:

Projectilia tardiora difficilius superabunt resistentiam, & propterea magis

resistentur quam in velocitatis ratione duplicata.

Prop. XXXV. Theor. XXVIII.

_Si Globus & Cylindrus æqualibus diametris descripti, in Medio raro &

Elastico, secundum plagam axis Cylindri, æquali cum velocitate

celerrime moveantur: erit resistentia Globi duplo minor quam

resistentia Cylindri._

[Illustration]

Nam quoniam resistentia (per Corol. 3. Prop. XXXIII.) eadem est quam

proxime ac si partes Fluidi viribus nullis se mutuo fugerent, supponamus

partes Fluidi ejusmodi viribus destitutas per spatia omnia uniformiter

dispergi. Et quoniam actio Medii in corpus eadem est (per Legum Corol. 5.)

sive corpus in Medio quiescente moveatur, sive Medii particulæ eadem cum

velocitate impingant in corpus quiescens: consideremus corpus tanquam

quiescens, & videamus quo impetu urgebitur a Medio movente. Designet igitur

ABKI corpus Sphæricum centro C semidiametro CA descriptum, & incidant

particulæ Medii data cum velocitate in corpus illud Sphæricum, secundum

rectas ipsi AC parallelas: Sitque FB ejusmodi recta. In ea capiatur LB

semidiametro CB æqualis, & ducatur BD quæ Sphæram tangat in B. In AC & BD

demittantur perpendiculares BE, DL, & vis qua particula Medii, secundum

rectam FB oblique incidendo, Globum ferit in B, erit ad vim qua particula

eadem Cylindrum ONGQ axe ACI circa Globum descriptum perpendiculariter

feriret in b, ut LD ad LB vel BE ad BC. Rursus efficacia hujus vis ad

movendum globum secundum incidentiæ suæ plagam FB vel AC, est ad ejusdem

efficaciam ad movendum globum secundum plagam determinationis suæ, id est

secundum plagam rectæ BC qua globum directe urget, ut BE ad BC. Et

conjunctis rationibus, efficacia particulæ, in globum secundum rectam FB

oblique incidentis, ad movendum eundem secundum plagam incidentiæ suæ, est

ad efficaciam particulæ ejusdem secundum eandem rectam in cylindrum

perpendiculariter incidentis, ad ipsum movendum in plagam eandem, ut BE

quadratum ad BC quadratum. Quare si ad cylindri basem circularem NAO

erigatur perpendiculum bHE, & sit bE æqualis radio AC, & bH æqualis BE

quad. ÷ CB, erit bH ad bE ut effectus particulæ in globum ad effectum

particulæ in cylindrum. Et propterea Solidum quod a rectis omnibus bH

occupatur erit ad solidum quod a rectis omnibus bE occupatur, ut effectus

particularum omnium in globum ad effectum particularum omnium in Cylindrum.

Sed solidum prius est Parabolois vertice V, axe CA & latere recto CA

descriptum, & solidum posterius est cylindrus Paraboloidi circumscriptus: &

notum est quod Parabolois sit semissis cylindri circumscripti. Ergo vis

tota Medii in globum est duplo minor quam ejusdem vis tota in cylindrum. Et

propterea si particulæ Medii quiescerent, & cylindrus ac globus æquali cum

velocitate moverentur, foret resistentia globi duplo minor quam resistentia

cylindri. _Q. E. D._

_Scholium._

[Illustration]

Eadem methodo figuræ aliæ inter se quoad resistentiam comparari possunt,

eæque inveniri quæ ad motus suos in Mediis resistentibus continuandos

aptiores sunt. Ut si base circulari CEBH, quæ centro O, radio OC

describitur, & altitudine OD, construendum sit frustum coni CBGF, quod

omnium eadem basi & altitudine constructorum & secundum plagam axis sui

versus D progredientium frustorum minime resistatur: biseca altitudinem OD

in Q & produc, OQ ad S ut sit QS æqualis QC, & erit S vertex coni cujus

frustum quæritur.

Unde obiter cum angulus CSB semper sit acutus, consequens est, quod si

solidum ADBE convolutione figuræ Ellipticæ vel Ovalis ADBE circa axem AB

facta generetur, & tangatur figura generans a rectis tribus FG, GH, HI in

punctis F, B & I, ea lege ut GH sit perpendicularis ad axem in puncto

contactus B, & FG, HI cum eadem GH contineant angulos FGB, BHI graduum 135:

solidum, quod convolutione figuræ ADFGHIE circa axem eundem CB generatur,

minus resistitur quam solidum prius; si modo utrumque secundum plagam axis

sui AB progrediatur, & utriusque terminus B præcedat. Quam quidem

propositionem in construendis Navibus non inutilem futuram esse censeo.

[Illustration]

Quod si figura DNFB ejusmodi sit ut, si ab ejus puncto quovis N ad axem AB

demittatur perpendiculum NM, & a puncto dato G ducatur recta GR quæ

parallela sit rectæ figuram tangenti in N, & axem productum secet in R,

fuerit MN ad GR ut GR cub. ad 4BR × GBq.: Solidum quod figuræ hujus

revolutione circa axem AB facta describitur, in Medio raro & Elastico ab A

versus B velocissime movendo, minus resistetur quam aliud quodvis eadem

longitudine & latitudine descriptum Solidum circulare.

Prop. XXXVI. Prob. VIII.

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica · 第 20 / 33 段