Dé Orcó, quí ídem Hádés appellábátur, haec tráduntur. Ut quisque dé vítá

décesserat, mánés éius ad Orcum, sédem mortuórum, á deó Mercurió

dédúcébantur. Húius regiónis, quae sub terrá fuisse dícitur, réx erat

Plútó, cui uxor erat Próserpina, Iovis et Cereris fília. Mánés igitur á

Mercurió déductí prímum ad rípam veniébant Stygis flúminis, quó régnum

Plútónis continétur. Hóc tránsíre necesse erat antequam in Orcum veníre

possent. Cum tamen in hóc flúmine núllus póns factus esset, mánés

tránsvehébantur á Charonte quódam, quí cum parvá scaphá ad rípam

exspectábat. Charón pró hóc offició mercédem postulábat, neque quemquam,

nisi hóc praemium prius dedisset, tránsvehere volébat. Quam ob causam mós

erat apud antíquós nummum in óre mortuí pónere eó cónsilió, ut cum ad

Stygem vénisset, pretium tráiectús solvere posset. Ií autem quí post

mortem in terrá nón sepultí erant Stygem tránsíre nón potuérunt, sed in

rípá per centum annós erráre coáctí sunt; tum démum Orcum intráre licuit.

51. _THE REALM OF PLUTO_

Ut autem mánés Stygem hóc modó tránsierant, ad alterum veniébant flúmen,

quod Léthé appellábátur. Ex hóc flúmine aquam bibere cógébantur; quod cum

fécissent, rés omnís in vítá gestás é memoriá dépónébant. Dénique ad

sédem ipsíus Plútónis veniébant, cúius introitus á cane Cerberó

custódiébátur. Ibi Plútó nigró vestítú indútus cum uxóre Próserpiná in

solió sedébat. Stábant etiam nón procul ab eó locó tria alia solia, in

quibus sedébant Mínós, Rhadamanthus, Aeacusque, iúdicés apud ínferós. Hí

mortuís iús dícébant et praemia poenásque cónstituébant. Boní enim in

Campós Élysiós, sédem beátórum, veniébant; improbí autem in Tartarum

mittébantur ac multís et variís suppliciís ibi excruciábantur.

52. _HERCULES CROSSES THE STYX_

Herculés postquam imperia Eurystheí accépit, in Lacóniam ad Taenarum

statim sé contulit; ibi enim spélunca erat ingentí mágnitúdine, per quam,

ut trádébátur, hominés ad Orcum déscendébant. Eó cum vénisset, ex incolís

quaesívit quó in locó spélunca illa sita esset; quod cum cógnóvisset,

sine morá déscendere cónstituit. Nec tamen sólus hóc iter faciébat,

Mercurius enim et Minerva sé eí sociós adiúnxerant. Ubi ad rípam Stygis

vénit, Herculés scapham Charontis cónscendit, ut ad últeriórem rípam

tránsíret. Cum tamen Herculés vir esset ingentí mágnitúdine corporis,

Charón solvere nólébat; mágnopere enim verébátur né scapha sua tantó

pondere oneráta in medió flúmine mergerétur. Tandem tamen minís Herculis

territus Charón scapham solvit, et eum incolumem ad últeriórem rípam

perdúxit.

53. _THE LAST LABOR IS ACCOMPLISHED_

Postquam flúmen Stygem hóc modó tránsiit, Herculés in sédem ipsíus

Plútónis vénit; et postquam causam veniendí docuit, ab eó petívit ut

Cerberum auferre sibi licéret. Plútó, quí dé Hercule fámam accéperat, eum

benígné excépit, et facultátem quam ille petébat libenter dedit.

Postulávit tamen ut Herculés ipse, cum imperáta Eurystheí fécisset,

Cerberum in Orcum rúrsus redúceret. Herculés hóc pollicitus est, et

Cerberum, quem nón sine mágnó perículó manibus prehenderat, summó cum

labóre ex Orcó in lúcem et ad urbem Eurystheí tráxit. Eó cum vénisset,

tantus timor animum Eurystheí occupávit ut ex átrió statim refúgerit; cum

autem paulum sé ex timóre recépisset, multís cum lacrimís obsecrávit

Herculem ut mónstrum sine morá in Orcum redúceret. Síc contrá omnium

opíniónem duodecim illí labórés quós Pýthia praecéperat intrá duodecim

annós cónfectí sunt; quae cum ita essent, Herculés servitúte tandem

líberátus mágnó cum gaudió Thébás rediit.

54. _THE CENTAUR NESSUS_

Posteá Herculés multa alia praeclára perfécit, quae nunc perscríbere

longum est. Tandem iam aetáte próvectus Déianíram, Oeneí fíliam, in

mátrimónium dúxit; post tamen trís annós accidit ut puerum quendam, cui

nómen erat Eunomus, cású occíderit. Cum autem mós esset ut sí quis

hominem cású occídisset, in exsilium íret, Herculés cum uxóre suá é

fínibus éius cívitátis exíre mátúrávit. Dum tamen iter faciunt, ad flúmen

quoddam pervénérunt in quó núllus póns erat; et dum quaerunt quónam modó

flúmen tránseant, accurrit centaurus Nessus, quí viátóribus auxilium

obtulit. Herculés igitur uxórem suam in tergum Nessí imposuit; tum ipse

flúmen tránávit. Nessus autem paulum in aquam prógressus ad rípam subitó

revertébátur et Déianíram auferre cónábátur. Quod cum animadvertisset

Herculés, írá graviter commótus arcum intendit et pectus Nessí sagittá

tránsfíxit.

55. _THE POISONED ROBE_

Nessus igitur sagittá Herculis tránsfíxus moriéns humí iacébat; at né

occásiónem suí ulcíscendí dímitteret, ita locútus est: "Tú, Déianíra,

verba morientis audí. Sí amórem marítí tuí cónserváre vís, hunc sanguinem

quí nunc é pectore meó effunditur súme ac repóne; tum, sí umquam in

suspíciónem tibi vénerit, vestem marítí hóc sanguine ínficiés." Haec

locútus Nessus animam efflávit; Déianíra autem nihil malí suspicáta

imperáta fécit. Pauló post Herculés bellum contrá Eurytum, régem

Oechaliae, suscépit; et cum régem ipsum cum fíliís interfécisset, Iolén

éius fíliam captívam sécum redúxit. Antequam tamen domum vénit, návem ad

Cénaeum prómunturium appulit, et in terram égressus áram cónstituit, ut

Ioví sacrificáret. Dum tamen sacrificium parat, Licham comitem suum domum

mísit, quí vestem albam referret; mós enim erat apud antíquós, dum

sacrificia facerent, albam vestem gerere. At Déianíra verita né Herculés

amórem ergá Iolén habéret, vestem priusquam Lichae dedit, sanguine Nessí

ínfécit.

[Illustration: HERCULES, NESSUS, AND DEJANIRA]

56. _THE DEATH OF HERCULES_

Herculés nihil malí suspicáns vestem quam Lichás attulerat statim induit;

pauló post tamen dolórem per omnia membra sénsit, et quae causa esset

éius reí mágnopere mirábátur. Dolóre paene exanimátus vestem détrahere

cónátus est; illa tamen in corpore haesit, neque úlló modó abscindí

potuit. Tum démum Herculés quasi furóre impulsus in montem Octam sé

contulit, et in rogum, quem summá celeritáte exstrúxit, sé imposuit. Hóc

cum fécisset, eós quí circumstábant órávit ut rogum quam celerrimé

succenderent. Omnés diú recúsábant; tandem tamen pástor quídam ad

misericordiam inductus ígnem subdidit. Tum, dum omnia fúmó obscúrantur,

Herculés dénsá núbe vélátus á Iove in Olympum abreptus est.

THE ARGONAUTS

_The celebrated voyage of the Argonauts was brought about in this way.

Pelias had expelled his brother Aeson from his kingdom in Thessaly, and

had determined to take the life of Jason, the son of Aeson. Jason,

however, escaped and grew up to manhood in another country. At last he

returned to Thessaly; and Pelias, fearing that he might attempt to

recover the kingdom, sent him to fetch the Golden Fleece from Colchis,

supposing this to be an impossible feat. Jason with a band of heroes set

sail in the ship Argo (called after Argus, its builder), and after many

adventures reached Colchis. Here Aeétes, king of Colchis, who was

unwilling to give up the Fleece, set Jason to perform what seemed an

impossible task, namely to plough a field with certain fire-breathing

oxen, and then to sow it with dragon's teeth. Medéa, however, the

daughter of the king, assisted Jason by her skill in magic, first to

perform the task appointed, and then to procure the Fleece. She then fled

with Jason, and to delay the pursuit of her father, sacrificed her

brother Absyrtus. After reaching Thessaly, Medéa caused the death of

Pelias and was expelled from the country with her husband. They removed

to Corinth, and here Medéa becoming jealous of Glauce, daughter of Creon,

caused her death by means of a poisoned robe. She was afterward carried

off in a chariot sent by the sun-god, and a little later Jason was

accidentally killed_.

57. _THE WICKED UNCLE_

Erant ólim in Thessaliá duo frátrés, quórum alter Aesón, Peliás alter

appellábátur. Aesón prímó régnum obtinuerat; at post paucós annós Peliás

régní cupiditáte adductus nón modo frátrem suum expulit, sed etiam in

animó habébat Iásonem, Aesonis fílium, interficere. Quídam tamen ex

amícís Aesonis, ubi sententiam Peliae cógnóvérunt, puerum é tantó

perículó éripere cónstituérunt. Noctú igitur Iásonem ex urbe abstulérunt,

et cum posteró dié ad régem rediissent, eí renúntiávérunt puerum mortuum

esse. Peliás cum hóc audívisset, etsí ré vérá mágnum gaudium percipiébat,

speciem tamen dolóris praebuit et quae causa esset mortis quaesívit. Illí

autem cum bene intellegerent dolórem éius falsum esse, nesció quam

fábulam dé morte puerí finxérunt.

58. _A FATEFUL ACCIDENT_

Post breve tempus Peliás, veritus né régnum suum tantá ví et fraude

occupátum ámitteret, amícum quendam Delphós mísit, quí óráculum

cónsuleret. Ille igitur quam celerrimé Delphós sé contulit et quam ob

causam vénisset démónstrávit. Respondit óráculum núllum esse in

praesentiá perículum; monuit tamen Peliam ut sí quis únum calceum geréns

veníret, eum cavéret. Post paucís annís accidit ut Peliás mágnum

sacrificium factúrus esset; núntiós in omnís partís dímíserat et certam

diem conveniendí díxerat. Dié cónstitútá mágnus hominum numerus undique

ex agrís convénit; in hís autem vénit etiam Iásón, quí á pueritiá apud

centaurum quendam habitáverat. Dum tamen iter facit, únum é calceís in

tránseundó nesció quó flúmine ámísit.

59. _THE GOLDEN FLEECE_

Iásón igitur cum calceum ámissum núlló modó recipere posset, únó pede

núdó in régiam pervénit. Quem cum Peliás vídisset, subitó timóre adfectus

est; intelléxit enim hunc esse hominem quem óráculum démónstrávisset. Hóc

igitur cónsilium iniit. Réx erat quídam Aeétés, quí régnum Colchidis illó

tempore obtinébat. Huic commissum erat vellus illud aureum quod Phrixus

ólim ibi relíquerat. Cónstituit igitur Peliás Iásoní negótium dare ut hóc

vellere potírétur; cum enim rés esset mágní perículí, eum in itinere

peritúrum esse spérábat. Iásonem igitur ad sé arcessívit, et eum

cohortátus quid fierí vellet docuit. Ille etsí intellegébat rem esse

difficillimam, negótium libenter suscépit.

60. _THE BUILDING OF THE GOOD SHIP ARGO_

Cum tamen Colchis multórum diérum iter ab eó locó abesset, sólus Iásón

proficíscí nóluit. Dímísit igitur núntiós in omnís partís, quí causam

itineris docérent et diem certam conveniendí dícerent. Intereá, postquam

omnia quae sunt úsuí ad armandás návís comportárí iussit, negótium dedit

Argó cuidam, quí summam scientiam nauticárum rérum habébat, ut návem

aedificáret. In hís rébus circiter decem diés cónsúmptí sunt; Argus enim,

quí operí praeerat, tantam díligentiam adhibébat ut né nocturnum quidem

tempus ad labórem intermitteret. Ad multitúdinem hominum tránsportandam

návis pauló erat látior quam quibus in nostró marí útí cónsuévimus, et ad

vim tempestátum perferendam tóta é róbore facta est.

61. _THE ANCHOR IS WEIGHED_

Intereá is diés appetébat quem Iásón per núntiós édíxerat, et ex omnibus

regiónibus Graeciae multí, quós aut reí novitás aut spés glóriae movébat,

undique conveniébant. Tráditum est autem in hóc numeró fuisse Herculem,

dé quó suprá multa perscrípsimus, Orpheum, citharoedum praeclárissimum,

Théseum, Castorem, multósque aliós quorum nómina sunt nótissima. Ex hís

Iásón quós arbitrátus est ad omnia perícula subeunda parátissimós esse,

eós ad numerum quínquágintá délégit et sociós sibi adiúnxit; tum paucós

diés commorátus, ut ad omnís cásús subsidia comparáret, návem dédúxit, et

tempestátem ad návigandum idóneam nactus mágnó cum plausú omnium solvit.

62. _A FATAL MISTAKE_

Haud multó post Argonautae (ita enim appellábantur quí in istá náví

vehébantur) ínsulam quandam, nómine Cyzicum, attigérunt; et é náví

égressí á rége illíus regiónis hospitió exceptí sunt. Paucás hórás ibi

commorátí ad sólis occásum rúrsus solvérunt; sed postquam pauca mília

passuum prógressí sunt, tanta tempestás subitó coorta est ut cursum

tenére nón possent, et in eandem partem ínsulae unde núper profectí erant

mágnó cum perículó déicerentur. Incolae tamen, cum nox esset obscúra,

Argonautás nón ágnóscébant, et návem inimícam vénisse arbitrátí arma

rapuérunt et eós égredí prohibébant. Ácriter in lítore púgnátum est, et

réx ipse, quí cum aliís décucurrerat, ab Argonautís occísus est. Mox

tamen, cum iam dílúcésceret, sénsérunt incolae sé erráre et arma

abiécérunt; Argonautae autem cum régem occísum esse vidérent, mágnum

dolórem percépérunt.

63. _THE LOSS OF HYLAS_

Postrídié éius diéí Iásón tempestátem satis idóneam esse arbitrátus

(summa enim tranquillitás iam cónsecúta erat), ancorás sustulit, et pauca

mília passuum prógressus ante noctem Mýsiam attigit. Ibi paucás hórás in

ancorís exspectávit; á nautís enim cógnóverat aquae cópiam quam sécum

habérent iam déficere, quam ob causam quídam ex Argonautís in terram

égressí aquam quaerébant. Hórum in numeró erat Hylás quídam, puer fórmá

praestantissimá. Quí dum fontem quaerit, á comitibus paulum sécesserat.

Nymphae autem quae fontem colébant, cum iuvenem vídissent, eí persuádére

cónátae sunt ut sécum manéret; et cum ille negáret sé hóc factúrum esse,

puerum ví abstulérunt.

Comités éius postquam Hylam ámissum esse sénsérunt, mágnó dolóre adfectí

diú frústrá quaerébant. Herculés autem et Polyphémus, quí vestígia puerí

longius secútí erant, ubi tandem ad lítus rediérunt, Iásonem solvisse

cógnóvérunt.

64. _DIFFICULT DINING_

Post haec Argonautae ad Thráciam cursum tenuérunt, et postquam ad oppidum

Salmydéssum návem appulérunt, in terram égressí sunt. Ibi cum ab incolís

quaesíssent quis régnum éius regiónis obtinéret, certiórés factí sunt

Phíneum quendam tum régem esse. Cógnóvérunt etiam hunc caecum esse et

díró quódam supplició adficí, quod ólim sé crúdélissimum in fíliós suós

praebuisset. Cúius supplicí hóc erat genus. Missa erant á Iove mónstra

quaedam specié horribilí, quae capita virginum, corpora volucrum

habébant. Hae volucrés, quae Harpýiae appellábantur, Phíneó summam

molestiam adferébant; quotiéns enim ille accubuerat, veniébant et cibum

appositum statim auferébant. Quó factum est ut haud multum abesset quín

Phíneus famé morerétur.

65. _THE DELIVERANCE OF PHINEUS_

Rés igitur male sé habébat cum Argonautae návem appulérunt. Phíneus autem

simul atque audívit eós in suós fínís égressós esse, mágnopere gávísus

est. Sciébat enim quantam opíniónem virtútis Argonautae habérent, nec

dubitábat quín sibi auxilium ferrent. Núntium igitur ad návem mísit, quí

Iásonem sociósque ad régiam vocáret. Eó cum vénissent, Phíneus

démónstrávit quantó in perículó suae rés essent, et prómísit sé mágna

praemia datúrum esse, sí illí remedium repperissent. Argonautae negótium

libenter suscépérunt, et ubi hóra vénit, cum rége accubuérunt; at simul

ac céna apposita est, Harpýiae cénáculum intrávérunt et cibum auferre

cónábantur. Argonautae prímum gladiís volucrés petiérunt; cum tamen

vidérent hóc nihil pródesse, Zétés et Calais, quí álís erant ínstrúctí,

in áera sé sublevávérunt, ut désuper impetum facerent. Quod cum

sénsissent Harpýiae, reí novitáte perterritae statim aufúgérunt, neque

posteá umquam rediérunt.

66. _THE SYMPLEGADES_

Hóc factó Phíneus, ut pró tantó benefició meritam grátiam referret,

Iásoní démónstrávit quá ratióne Symplégadés vítáre posset. Symplégadés

autem duae erant rúpés ingentí mágnitúdine, quae á Iove positae erant eó

cónsilió, né quis ad Colchida perveníret. Hae parvó interválló in marí

natábant, et sí quid in medium spatium vénerat, incrédibilí celeritáte

concurrébant. Postquam igitur á Phíneó doctus est quid faciendum esset,

Iásón sublátís ancorís návem solvit, et léní ventó próvectus mox ad

Symplégadés appropinquávit. Tum in prórá stáns columbam quam in manú

tenébat émísit. Illa réctá viá per medium spatium volávit, et priusquam

rúpés cónflíxérunt, incolumis évásit caudá tantum ámissá. Tum rúpés

utrimque discessérunt; antequam tamen rúrsus concurrerent, Argonautae,

bene intellegentés omnem spem salútis in celeritáte positam esse, summá

ví rémís contendérunt et návem incolumem perdúxérunt. Hóc factó dís

grátiás máximás égérunt, quórum auxilió é tantó perículó éreptí essent;

omnés enim sciébant nón sine auxilió deórum rem tam félíciter événisse.

67. _A HEAVY TASK_

Breví intermissó spatió Argonautae ad flúmen Phásim vénérunt, quod in

fínibus Colchórum erat. Ibi cum návem appulissent et in terram égressí

essent, statim ad régem Aeétem sé contulérunt et ab eó postulávérunt ut

vellus aureum sibi tráderétur. Ille cum audívisset quam ob causam

Argonautae vénissent, írá commótus est et diú negábat sé vellus

tráditúrum esse. Tandem tamen, quod sciébat Iásonem nón sine auxilió

deórum hóc negótium suscépisse, mútátá sententiá prómísit sé vellus

tráditúrum, sí Iásón labórés duós difficillimós prius perfécisset; et cum

Iásón díxisset sé ad omnia perícula subeunda parátum esse, quid fierí

vellet ostendit. Prímum iungendí erant duo taurí specié horribilí, quí

flammás ex óre édébant; tum hís iúnctís ager quídam arandus erat et

dentés dracónis serendí. Hís audítís Iásón etsí rem esse summí perículí

intellegébat, tamen, né hanc occásiónem reí bene gerendae ámitteret,

negótium suscépit.

68. _THE MAGIC OINTMENT_

Médéa, régis fília, Iásonem adamávit, et ubi audívit eum tantum perículum

subitúrum esse, rem aegré ferébat. Intellegébat enim patrem suum hunc

labórem próposuisse eó ipsó cónsilió, ut Iásón morerétur. Quae cum ita

essent, Médéa, quae summam scientiam medicínae habébat, hóc cónsilium

iniit. Mediá nocte ínsciente patre ex urbe évásit, et postquam in montís

fínitimós vénit, herbás quásdam carpsit; tum súcó expressó unguentum

parávit quod ví suá corpus aleret nervósque cónfírmáret. Hóc factó Iásoní

unguentum dedit; praecépit autem ut eó dié quó istí labórés cónficiendí

essent corpus suum et arma máne oblineret. Iásón etsí paene omnibus

hominibus mágnitúdine et víribus corporis antecellébat (víta enim omnis

in vénátiónibus atque in studió reí mílitáris cónsúmébátur), tamen hóc

cónsilium nón neglegendum esse cénsébat.

69. _THE SOWING OF THE DRAGON'S TEETH_

Ubi is diés vénit quem réx ad arandum agrum édíxerat, Iásón ortá lúce cum

sociís ad locum cónstitútum sé contulit. Ibi stabulum ingéns repperit, in

quó taurí erant inclúsí; tum portís apertís taurós in lúcem tráxit, et

summá cum difficultáte iugum imposuit. At Aeétés cum vidéret taurós nihil

contrá Iásonem valére, mágnopere mírátus est; nesciébat enim fíliam suam

auxilium eí dedisse. Tum Iásón omnibus aspicientibus agrum aráre coepit,

quá in ré tantam díligentiam praebuit ut ante merídiem tótum opus

cónfécerit. Hóc factó ad locum ubi réx sedébat adiit et dentís dracónis

postulávit; quós ubi accépit, in agrum quem aráverat mágná cum díligentiá

sparsit. Hórum autem dentium nátúra erat tális ut in eó locó ubi sémentés

factae essent virí armátí míró quódam modó gígnerentur.

70. _A STRANGE CROP_

Nóndum tamen Iásón tótum opus cónfécerat; imperáverat enim eí Aeétés ut

armátós virós quí é dentibus gígnerentur sólus interficeret. Postquam

igitur omnís dentís in agrum sparsit, Iásón lassitúdine exanimátus quiétí

sé trádidit, dum virí istí gígnerentur. Paucás hórás dormiébat, sub

vesperum tamen é somnó subitó excitátus rem ita événisse ut praedictum

esset cógnóvit; nam in omnibus agrí partibus virí ingentí mágnitúdine

corporis gladiís galeísque armátí mírum in modum é terrá oriébantur. Hóc

cógnitó Iásón cónsilium quod dedisset Médéa nón omittendum esse putábat.

Saxum igitur ingéns (ita enim Médéa praecéperat) in mediós virós

coniécit. Illí undique ad locum concurrérunt, et cum quisque sibi id

saxum nesció cúr habére vellet, mágna contróversia orta est. Mox strictís

gladiís inter sé púgnáre coepérunt, et cum hóc modó plúrimí occísí

essent, reliquí vulneribus cónfectí á Iásone núlló negótió interfectí

sunt.

71. _THE FLIGHT OF MEDEA_

Réx Aeétés ubi Iásonem labórem própositum cónfécisse cógnóvit, írá

graviter commótus est; id enim per dolum factum esse intellegébat; nec

dubitábat quín Médéa eí auxilium tulisset. Médéa autem cum intellegeret

sé in mágnó fore perículó sí in régiá manéret, fugá salútem petere

cónstituit. Omnibus rébus igitur ad fugam parátís mediá nocte ínsciente

patre cum frátre Absyrtó évásit, et quam celerrimé ad locum ubi Argó

subducta erat sé contulit. Eó cum vénisset, ad pedés Iásonis sé próiécit,

et multís cum lacrimís eum obsecrávit né in tantó discrímine mulierem

désereret quae eí tantum prófuisset. Ille quod memoriá tenébat sé per

éius auxilium é mágnó perículó évásisse, libenter eam excépit, et

postquam causam veniendí audívit, hortátus est né patris íram timéret.

Prómísit autem sé quam prímum eam in náví suá ávectúrum.

72. _THE SEIZURE OF THE FLEECE_

Postrídié éius diéí Iásón cum sociís suís ortá lúce návem dédúxit, et

tempestátem idóneam nactí ad eum locum rémís contendérunt, quó in locó

Médéa vellus célátum esse démónstrábat. Cum eó vénissent, Iásón in terram

égressus est, et sociís ad mare relictís, quí praesidió náví essent, ipse

cum Médéá in silvás sé contulit. Pauca mília passuum per silvam

prógressus vellus quod quaerébat ex arbore suspénsum vídit. Id tamen

auferre erat summae difficultátis; nón modo enim locus ipse égregié et

nátúrá et arte erat múnítus, sed etiam dracó quídam specié terribilí

arborem custódiébat. Tum Médéa, quae, ut suprá démónstrávimus, medicínae

summam scientiam habuit, rámum quem dé arbore proximá déripuerat venénó

ínfécit. Hóc factó ad locum appropinquávit, et dracónem, quí faucibus

apertís éius adventum exspectábat, venénó sparsit; deinde, dum dracó

somnó oppressus dormit, Iásón vellus aureum dé arbore déripuit et cum

Médéá quam celerrimé pedem rettulit.

73. _THE RETURN TO THE ARGO_

Dum autem ea geruntur, Argonautae, quí ad mare relictí erant, ánxió animó

reditum Iásonis exspectábant; id enim negótium summí esse perículí

intellegébant. Postquam igitur ad occásum sólis frústrá exspectávérunt,

dé éius salúte déspéráre coepérunt, nec dubitábant quín aliquí cásus

accidisset. Quae cum ita essent, mátúrandum sibi cénsuérunt, ut ducí

auxilium ferrent; sed dum proficíscí parant, lúmen quoddam subitó

cónspiciunt mírum in modum intrá silvás refulgéns, et mágnopere mírátí

quae causa esset éius reí ad locum concurrunt. Quó cum vénissent, Iásoní

et Médéae advenientibus occurrérunt, et vellus aureum lúminis éius causam

esse cógnóvérunt. Omní timóre sublátó mágnó cum gaudió ducem suum

excépérunt, et dís grátiás máximás égérunt quod rés tam félíciter

événisset.

74. _THE PURSUIT_

Hís rébus gestís omnés sine morá návem rúrsus cónscendérunt, et sublátís

ancorís prímá vigiliá solvérunt; neque enim satis tútum esse arbitrátí

sunt in eó locó manére. At réx Aeétés, quí iam ante inimícó in eós fuerat

animó, ubi cógnóvit fíliam suam nón modo ad Argonautás sé recépisse sed

etiam ad vellus auferendum auxilium tulisse, hóc dolóre gravius exársit.

Návem longam quam celerrimé dédúcí iussit, et mílitibus impositís

fugientís ínsecútus est. Argonautae, quí rem in discrímine esse bene

sciébant, omnibus víribus rémís contendébant; cum tamen návis quá

vehébantur ingentí esset mágnitúdine, nón eádem celeritáte quá Colchí

prógredí poterant. Quó factum est ut minimum abesset quín á Colchís

sequentibus caperentur, neque enim longius intererat quam quó télum adicí

posset. At Médéa cum vídisset quó in locó rés essent, paene omní spé

dépositá ínfandum hóc cónsilium cépit.

75. _A FEARFUL EXPEDIENT_

Erat in náví Argonautárum fílius quídam régis Aeétae, nómine Absyrtus,

quem, ut suprá démónstrávimus, Médéa ex urbe fugiéns sécum abdúxerat.

Hunc puerum Médéa interficere cónstituit eó cónsilió, ut membrís éius in

mare coniectís cursum Colchórum impedíret; certó enim sciébat Aeétem, cum

membra fílí vídisset, nón longius prósecútúrum esse. Neque opínió Médéam

fefellit, omnia enim ita événérunt ut spéráverat. Aeétés ubi prímum

membra vídit, ad ea conligenda návem tenérí iussit. Dum tamen ea

geruntur, Argonautae nón intermissó rémigandí labóre mox é cónspectú

hostium auferébantur, neque prius fugere déstitérunt quam ad flúmen

Éridanum pervénérunt. Aeétés nihil sibi prófutúrum esse arbitrátus sí

longius prógressus esset, animó démissó domum revertit, ut fílí corpus ad

sepultúram daret.

76. _THE BARGAIN WITH PELIAS_

Ritchie's Fabulae Faciles: A First Latin Reader · 第 2 / 9 段