1 Sic hi quidem de navi bonis-transtris-instructa pugnabant:
Patroclus autem Achilli astabat, pastori virorum,
lacrimas calidas fundens, tanquam fons nigris-aquis,
qui ab excelsa petra obscuram fundit aquam.
5 Hunc autem intuitus miseratus-est pedibus-celer divinus Achilles,
et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
Cur-nam lacrimaris, Patrocle, tanquam puella
parvula? quæ cum matre currens, _eam se_ ulnis-suscipere
flagitat,
vestem apprehendens, ac properantem detinet;
10 lacrimabunda autem ipsam suspicit, ut _se_ attollat;
huic similis, Patrocle, teneram lacrimam destillas.
Anne aliquid Myrmidonibus nuntias, aut mihi ipsi?
an aliquem nuntium ex Phthia audivisti solus?
vivere sane adhuc ajunt Menœtium, Actoris filium;
15 vivit et Æacides Peleus inter Myrmidonas;
quorum valde alterutro tristaremur mortuo.
An _vero_ tu Argivorum-gratia luges, quod-ita pereant
naves ad cavas, injustitiæ causa suæ?
eloquere: ne cela mente; ut sciamus ambo.
20 Eum autem graviter-suspirans allocutus-es, Patrocle eques:
o Achille, Pelei fili, multo fortissime Achivorum,
ne indigneris: talis enim dolor oppressit Achivos.
Illi namque jam omnes, quotquot ante erant fortissimi,
in navibus jacent eminus- cominusque vulnerati.
25 Eminus quidem sauciatus-est Tydides fortis Diomedes;
cominus vero Ulysses hasta-inclytus, atque Agamemno;
vulneratusque-est et Eurypylus in femore sagitta.
Hos quidem medici multa-medicamenta-scientes curant,
vulnera sanantes: tu vero inexorabilis es, Achille.
30 Ne me tamen hæc quidem ceperit ira, quam tu servas!
in-malum-fortis! quis a-te alius juvabitur posterorum,
si non ab-Argivis _nunc_ indignam perniciem propulsaris?
Immisericors! non utique tibi pater erat eques Peleus,
nec Thetis mater; cæruleum vero te peperit mare,
35 petræque præcipites: quoniam tibi mens est sæva.
Si vero quod mentibus tuis vaticinium vereris,
et aliquod tibi a Jove memoravit veneranda mater:
at me saltem mitte cito, simulque ceteras copias præbe
Myrmidonum, si forte quod lumen Danais fiam.
40 Da autem mihi, humeris tua arma ut-induam,
si forte me tibi assimilantes (_te esse credentes_) abstineant a-
pugna
Trojani, respirentque Mavortii filii Achivorum
afflicti: exigua vero _hoc fuerit_ respiratio a-bello;
facile autem integri defessos viros prælio
45 repulerimus ad urbem a navibus et tentoriis.
Sic dixit supplicans, valde demens: certe enim erat
sibi ipsi mortemque malam et fatum rogaturus.
Eumque graviter gemens allocutus-est pedibus velox Achilles:
Hei mihi, nobilissime Patrocle, quale _hoc_ dixisti!
50 Nec vaticinium vereor ullum-quod audiverim,
nec quidquam mihi a Jove memoravit veneranda mater
sed hic gravis dolor cor et animum occupat,
quando suum æqualem vir voluerit privare _portione sua,_
et præmium rursus auferre _is,_ qui potentia antecellat:
55 gravis dolor hic mihi est, quod _inde_ passus-sum mœrores animo.
Puellam quam mihi præmium elegerant filii Achivorum
hastaque mea acquisieram, urbe bene-munita eversa,
hanc rursus e manibus eripuit rex Agamemno
Atrides, tanquam ab-aliquo inhonorato-inquilino.
60 Sed hæc quidem ante-acta-esse sinamus: nec fere erat
ut-perpetuo iratus essem in animo: at statueram
non prius iram _me_ cohibiturum, quam quum jam
ad-naves meas pervenisset clamorque pugnaque.
Tu tamen humeris quidem mea inclyta arma indue,
65 duxque-esto Myrmidonibus bellicosis ad-pugnam;
siquidem nigra Trojanorum nubes circumdedit
naves prævalide; illi vero litore maris
conclusi-sunt, loci parvam adhuc portionem habentes,
Argivi; Trojanorum autem civitas tota ingruit,
70 fiduciæ-plena. Non enim meæ galeæ vident frontem
prope splendentis: cito certe fugientes, fossas-campestres
implevissent cadaveribus, si in-me rex Agamemno
leni animo-fuisset; nunc vero exercitum circum pugnant.
Non enim _amplius_ Tydidæ Diomedis in manibus
75 furit hasta, a Danais mortem ut-arceat:
neque aliqua Atridæ vocem audivi clamantis,
inimico ex capite: sed Hectoris homicidæ _vox,_
Trojanos adhortantis, resonat: isti autem _cum_ clamore
totum campum obtinent, prælio vincentes Achivos.
80 Sed etiam sic, Patrocle, a navibus pestem propulsans
irrue valide; ne jam igne ardenti
naves incedant, dulcemque reditum præcidant.
Pareto autem, sicut tibi ego sermonis summam in animo posuero;
quo mihi honorem magnum et gloriam referas
85 ab omnibus Danais; sed illi præpulcram puellam
abductam-restituant, insuperque splendida dona præbeant.
A navibus ubi-_hostem_-repuleris, revertere: si vero tibi inde
dederit gloriam consequi alitonans maritus Junonis,
ne tu sine me sis-cupidus pugnandi
90 cum-Trojanis bellicosis; inhonoratiorem autem me reddes.
Neve exsultans prælio et pugna,
Trojanos occidens, ad Ilium _usque_ exercitum-ducas:
ne-quis ab Olympo deorum sempiternorum
ingruat: valde hos quidem (_Trojanos_) diligit sagittans Apollo:
95 sed retro vertaris, postquam salutem ad naves
constitueris, illosque sine per campum prælio-certare.
Utinam enim, Jupiterque pater, et Minerva, et Apollo,
neve quis Trojanorum mortem effugiat, quanti sunt,
neve quis Argivorum; nobis-duobis vero effugere perniciem
_contingat;_
100 ut soli Trojæ sacras pinnas destruamus.
Sic hi quidem talia inter se loquebantur.
Ajax vero non-amplius manebat; obruebatur enim telis:
domabat eum Jovisque consilium et Trojani strenui,
jaculantes: terribilem autem circa tempora fulgens
105 galea percussa sonitum edebat: percutiebatur _quippe_ assidue
ad clavos-cassidis affabre-factos: ille vero sinistro humero
lassabatur,
firmiter usque tenendo scutum versatile: nec-tamen poterant
loco-movere, undique illum urgentes telis.
Jugiter autem gravi tenebatur anhelitu: et ei sudor
110 undique e membris multus defluebat, neque aliqua poterat
respirare; undique vero malo malum impactum-erat.
Dicit nunc mihi, Musæ, cælestes domos tenentes,
quomodo primus ignis inciderit navibus Achivorum.
Hector Ajacis hastam fraxineam, prope astans,
115 percussit ense magno, in hastile post cuspidem,
prorsusque defregit: hoc quidem Telamonius Ajax
vibrabat sic in manu, mutilum hastile; procul vero ab ipso
cuspis ærea humi resonuit cadens.
Cognovit autem Ajax in animo egregio, exhorruitque,
120 opera deorum; quod penitus belli consilia præcidit
Jupiter altitonans; Trojanisque volebat _esse_ victoriam;
recessitque extra tela. Illi vero injecere indefessum ignem
navi veloci; cui statim inexstinguibilis infusa-est flamma.
Sic quidem puppim ignis circumdedit: atque Achilles
125 femora percutiens, Patroclum allocutus-est:
Propera, nobilissime Patrocle, equis-vecte!
video jam apud naves ignis hostilis impetum. _Vereor,_
ne jam naves capiant, ac non-posthac facultas-fugiendi sit.
Induere arma ocyus, ego autem copias congregabo.
130 Sic dixit: Patroclus autem armabat-se corusco ære.
Ocreas quidem primum cira tibias posuit,
pulcras, argenteis fibulis-ad-talos apte-junctas;
deinde autem loricam circa pectora induebat,
variam, stellatam, pedibus-velocis Æacidæ:
135 circaque humeros suspendit ensem argenteis-clavis-distinctum,
æreum; ac deinde scutum magnumque solidumque,
capiti vero forti galeam affabre-factam imposuit,
setis-equinis-comantem; horrendumque crista desuper nutabat.
Sumsit porro validas hastas, quæ ejus manibus apta-erant.
140 Hastam vero non sumsit unicam eximii Æacidæ,
gravem, magnam, validam; quam quidem non poterat alius Achivorum
vibrare; sed eam solus sciebat vibrare Achilles:
Peliacam fraxinum, quam patri ejus dederat Chiron
Pelii e vertice _cæsam,_ cædem futuram heroibus.
145 Equos autem Automedontem confestim jungere jussit;
quem, post Achillem agmina-perrumpentem, honorabat maxime:
fidelissimus autem ei erat in pugna, ad-sustinendum hostium-
impetum.
Quare etiam Automedon duxit-sub jugum veloces equos,
Xanthum et Balium, qui cum ventis volabant:
150 hos peperit Zephyro vento Harpyia Podarge,
pascens in-prato juxta fluentum Oceani.
Sed exterioribus-loris eximium Pedasum immisit,
quem quondam Eetionis capta urbe abduxit Achilles;
qui _equus_ etiamsi mortalis erat, simul-ibat-cum equis
immortalibus.
155 Myrmidones autem obiens armabat Achilles
omnes per tentoria (cum) armis: illi vero, lupi tanquam
cruda-vorantes, quibus quidem circa præcordia ingens robur;
qui cervum cornutum magnum in-montibus interfectum
dilaniant, omnibusque maxilla sanguine _fit_ rubra;
160 atque gregatim vadunt, e fonte nigris-aquis
hausturi linguis tenuibus nigram aquam
summam, eructantes-cruorem e-cæde; et animus
pectoribus intrepidus inest, angustaturque (_impletur_) venter:
tales Myrmidonum ductores atque principes,
165 circa strenuum famulum pedibus-velocis Æacidæ
magnis-ibant-inamis: interque eos Mavortius stabat Achilles,
incitans equosque et viros clypeatos.
Quinquaginta erant naves veloces, quibus Achilles
ad Trojam copias-duxerat Jovi carus: inque singulis
170 quinquaginta erant viri ad transtra socii:
quiquem autem duces fecerat, quibus confisus-est,
qui-præessent; ipse vero summam tenens-potestatem imperabat.
Unius agminis dux-erat Menesthius varia-lorica,
filius Sperchii, a-Jove-(_Pluvio_)-fluentis fluvii;
175 quem peperit Pelei filia, pulcra Polydora,
Sperchio indefesso, mulier deo concubitu-mixta;
sed nomine (_fama_) Boro, Perieris filio,
qui palam _eam_ uxorem-duxerat, datis immensis sponsalibus.
_Agminis_ autem secundi Eudorus Mavortius dux-erat,
180 ex-virgine (_spurius_), quem peperit in-chorea pulcra Polymela,
Phylantis filia: hanc vero potens Argicida (_Mercurius_)
adamavit, oculis conspicatus inter tripudiantes-cum-cantu,
in choro Dianæ aureo-arcu-insignis, tumultuosæ (_in venatione_).
Statim vero in superiora-domus ascendens, concubuit _cum ea_ clam
185 Mercurius mitis; peperitque _hæc_ ei illustrem filium
Eudorum, præstantem et cursus celeritate, et pugna.
Ac postquam hunc partuum-præses Ilithyia
eduxerat in lucem, _is_que Solis vidit jubar;
illam quidem Echeclei fortis vis Actoridæ (_Echecles_)
190 duxit in ædes _suas,_ quum dedisset innumera dona-sponsalia:
hunc vero senex Phylas diligenter nutrivit et educavit,
magno-amore-prosequens, tanquam suus _ipsius_ filius esset.
_Agminis_ autem tertii Pisander Mavortius dux-erat,
Mæmalides, qui inter-omnes excellebat Myrmidones
195 hasta pugnando, post Pelidæ socium.
Sed quarto præerat senex equûm-agitator Phœnix;
quinto vero Alcimedon, Laercei filius eximius.
Ac postquam omnes cum ducibus Achilles
collocasset bene ordinatos, acrem sermonem injunxit:
200 Myrmidones, ne-quis mihi minarum obliviscatur,
quas in navibus velocibus minabamini Trojanis,
totum sub tempus-iræ; et me accusabatis unusquisque:
Dure, Pelei fili, bili certe te nutrivit mater;
immitis! qui apud naves tenes invitos socios:
205 domum saltem cum navibus revertamur pontum-transeuntibus
retro; siquidem tibi adeo perniciosa ira incidit animo.
Hæc mihi congregati frequenter dicebatis: nunc vero apparet
prælii magnum opus, cujus antea quidem cupidi eratis.
Jam aliquis (_quisque_) forte cor gerens cum-Trojanis pugnato.
210 Sic fatus, excitavit robur et animum uniuscujusque:
magis vero catervæ addensatæ-sunt, ut regem audierunt.
Ut vero quum parietem vir coagmentat apte-junctis lapidibus
domus altæ, impetus ventorum vitans:
sic arcte-junctæ-erant galeæque et clypei umbonibus-muniti:
215 clypeus nempe clypeum fulciebat, galea galeam, virum vir:
seque-invicem-contingebant setis-equinis-comantes galeæ
splendentibus conis nutantium: adeo densi stabant inter-se.
Verum ante omnes duo viri armabantur,
Patroclusque et Automedon, unum animum habentes,
220 in-prima-acie Myrmidonum pugnaturi. Sed Achilles
profectus-est ire in tentorium; arcæque operculum aperuit
pulcræ, affabre-factæ, quam ei Thetis argenteis-pedibus
imposuit navi vehendam, bene quum-implesset tunicis,
lænisque ventum-arcentibus, villosisque tapetibus.
225 Ibi autem ei poculum inerat factum, neque quis alius
nec virorum bibebat ex eo nigrum vinum,
neque ulli libabat deorum, nisi Jovi patri.
Hoc tunc ex arca sumtum purgavit sulphure
primum, postea autem lavit aquæ puris liquoribus:
230 lavitque-sibi ipse manus, hausitque nigrum vinum:
precabatur deinde stans medi in-septo, libavitque vinum,
cælum suspiciens; Jovemque non latuit fulmine-gaudentem:
Jupiter rex, Dodonæe, Pelasgice, procul habitans,
Dodonæ præsidens hiberno-figore-infestæ; ac Selli
235 tui circumhabitant vates pedibus-illotis, humi-cubantes.
Certe quidem jam olim meum sermonem exaudisti precantis
honorasti me, valdeque læsisti populum Achivorum:
atque etiam nunc mihi hoc perfice votum:
ipse quidem enim ego manebo navium in cœtu;
240 sed socium mitto, multis cum Myrmidonibus,
ad-pugnandum: cum-hoc una victoriam præmitte, late-sonans
Jupiter!
confirma autem ei cor in præcordiis, ut et Hector
intelligat, num, etiam solus, sciat pugnare
noster famulus; an ei tunc _tantum_ manus invictæ
245 insaniant, quando ego iero ad pugnam Martis.
Ac postquam a navibus prælium clamoremque repulerit,
incolumus mihi postea veloces ad naves redeat,
armisque cum omnibus, et cominus-pugnantibus sociis.
Sic dixit vota-faciens: hunc autem audivit providus Jupiter;
250 eique alterum quidem dedit pater, alterum vero abnuit:
a-navibus quidem ei repellere præliumque pugnamque
dedit, salvum vero _eum_ abnuit e-pugna reverti.
Atque hic quidem, ubi-libaratque et supplicarat Jovi patri,
rursus tentorium ingressus-est, poculumque reposuit in arca;
255 stetit autem egressus pro tentorio: adhuc vero cupiebat animo
spectare Trojanorum et Achivorum pugnam gravem.
Illi autem cum Patroclo magnanimo armati
ordine-ibant, donec in Trojanos magnis cum-animis irruerent.
Protinus vero vespis similes effundebantur
260 in-via-habitantibus, quas pueri irritant de-more,
assidue vexantes, quæ in via domilicia habent:
insipientes; commune autem malum multis faciunt;
has vero si quis præteriens homo viator
moverit insciens, ipsæ continuo, animosum cor habentes,
265 ultro quæque provolat, et defendit suos fœtus:
harum tunc Myrmidones cor et animum habentes
navibus effundebantur: clamor autem immensus ortus-est.
Patroclus vero socios hortabatur, altum clamans:
Myrmidones, socii Pelidæ Achillis,
270 viri estote, amici, recordaminique strenuæ fortitudinis:
ut Peliden honoremus, qui longe fortissimus _est_
Argivorum apud naves, et cominus-pugnantes famuli:
cognoscat vero et Atrides late-dominans Agamemno
suam noxam, quod fortissimum Achivorum nihil honoravit.
275 Sic fatus, excitavit robur et animum uniuscujusque:
irrueruntque in-Trojanos conferti: circùm autem naves
terribiliter resonabant clamantibus ab Achivis.[TR1]
Trojani vero, ut viderunt Menœtii fortem filium,
ipsum, et famulum, cum armis coruscantes,
280 omnibus commotus-est animus, inclinatæque-sunt phalanges,
existimantes apud naves pedibus-velocem Peliden
iram abjecisse, in-gratiamque rediisse:
circumspectabat autem unusquisque, qua effugeret gravem
perniciem.
Patroclus autem primus jaculatus-est hasta fulgenti,
285 ex-adverso in medium, ubi plurimi tumultuabantur,
navis ad puppim magnanimi Protesilai:
et percussit Pyræchmen, qui Pæonas equestres-bellatores
duxit ex Amydone,ab Axio late-fluente:
hunc feriit ad-dextrum humerum: is autem supinus in pulvere
290 concidit edito-gemitu: socii vero circa-ipsum fugati-sunt,
Pæones: nam Patroclus terrorem immiserat omnibus,
ductore occiso, qui præstantissimus-erat pugnando.
A navibus vero _eos_ repulit, exstinxitque ardentem ignem.
Semiusta autem navis relicta-est illic; sed in-fugam-versi-sunt
295 Trojani immani _cum_ tumultu; Danai vero effundebantur
naves per cavas: tumultusque vehemens factus-est.
Ut vero quum a summo vertice montis magni
dimovit densam nubem fulgurator Jupiter,
apparentque omnes speculæ et cacumina prominentia,
300 et saltus; cœlitus autem ruptus-est immensus æther:
sic Danai, a-navibus quidem depulso hostili igne,
paullulum respirarunt; pugnæ tamen non erat cessatio:
nondum enim prorsus Trojani Marti-caris ab Achivis
effuse fugabantur nigris a navibus:
305 sed adhuc resistebant, e-navibus vero recedebant necessitate.
Tum vero vir interfecit virum, diffusa-late pugna,
ducum. Primus autem Menœtii fortis filius
statim aversi Areilyci percussit femur
hasta acuta, penitusque æs transegit:
310 fregit autem os hasta: is vero pronus in terram
decidit. Ac Menelaus Mavortius vulneravit Thoantem,
pectore nudatum juxta scutum; solvitque membra.
Phylides autem Amphiclum irruentem observans,
prior ictum-intulit extremo cruri, ubi crassissima
315 sura hominis est; circùmque hastæ cuspide
nervi discissi-sunt; ipsi vero tenebræ oculos cooperuerunt.
Nestoridæ autem, alter quidem vulneravit Atymnium acuta hasta,
Antilochus, perque-ile trajecit æream hastam:
cecidit vero _hic ei_ ad-pedes: Maris autem cominus hasta
320 in-Antilochum irruebat, ob-fratrem iratus,
stans ante cadaver: eum vero par-deo Thrasymedes
prior assecutus _est,_ antequam _is Antilochum_ vulneraret, nec
aberravit,
ad-humerum protinus; extremum autem brachium hastæ cuspis
abripuit a musculis, et os penitus abscidit:
325 fragoremque-edidit cadens, et caligo _ei_ oculos cooperuit.
Sic illi quidem duo duobus a-fratribus domiti
iverunt ad Erebum, Sarpedonis fortes socii,
filii jaculatores Amisodari; qui Chimæram
nutrierat insuperabilem, multis perniciem hominibus.
330 Ajax vero Cleobulum Oïliades impetu-facto
vivum cepit, impeditum in turba; sed ei ilico
solvit robur, percutiens ense cervicem capulum-magnum habente:
totus autem incaluit ensis sanguine; eique oculos
occupavit purpurea mors, et fatum violentum.
335 Peneleus autem Lyconque concurrerunt; hastis etenim
aberrarant a-se-invicem, incassumque jaculati-erant ambo:
hi rursus ensibus concurrerunt. Tunc Lycon quidem
setis-equinis-cristatæ galeæ conum feriit, juxtaque capulum
ensis fractus-est: sed _ei_ sub aure cervicem percussit
340 Peneleus, totusque immersus-est ensis; tenebat autem sola
cutis, pendebatque caput; solutaque-sunt membra.
Meriones autem Acamantem secutus pedibus velocibus,
percussit, currum conscensurum, ad dextrum humerum:
ceciditque _is_ e curru, et oculis obfusa-est caligo.
345 Idomeneus autem Erymantem in os sævo ære
percussit: atque in-adversum hasta ærea pertransiit
subtus sub cerebro, diffiditque ossa alba:
atque excussi sunt dentes: impletique-sunt ei ambo
sanguine oculi: quem per os et per nares
350 efflavit aperto-ore; mortis autem nigra nubes _eum_ obtexit.
Hi igitur ductores Danaorum interfecere virum singuli.
Ut vero lupi in-agnos impetu-irruunt, vel hædos,
exitiabiles, e gregibus surripientes _eos_ qui in montibus
pastoris stultitia dispersi-sunt; hi vero conspicati,
355 statim discerpunt imbellem animum habentes:
sic Danai in-Trojanos impetu-irruebant: illi vero fugæ
horrisonæ meminerunt, oblitique-sunt strenuæ fortitudinis.
Ajax autem ille magnus semper in Hectorem ære-armatum
cupiebat jaculari; is vero scientia bellandi,
360 clypeo taurino coopertus latos humeros,
observabat sagittarumque stridorem et sonitum jaculorum.
Certe quidem jam agnoscebat pugnæ alio-inclinatam victoriam:[TR2]
sed et sic manebat, servabatque caros sodales.
Ut vero quum ab Olympo _monte_ nubes vadit ad-cœlum usque
365 æthere ex sereno, quando Jupiter procellam inducit:
sic horum a navibus _fugientium_ factus-est clamorque fugaque
nec ordine _fossam_ transibant rursus. Hectorem equi
efferebant veloces-pedibus cum armis: deseruit vero populum
Troicum, quos invitos depressa fossa coercebat.
370 Multi vero in fossa trahentes-currum veloces equi
fractos ad summum temonem liquerunt currus regum:
Patroclus autem insequebatur, vehementer Danaos adhortans,
Trojanis mala meditans: hi autem clamoreque fugaque
omnes implerunt vias, quum dissipati-essent: in-altumque
procella _pulveris_
375 spargebatur sub nubes; cursu-tendebantque solidis-ungulis equi
retro ad urbem a navibus et tentoriis.
Patroclus vero, qua plurimum excitatum vidit populum,
ea regebat _equos,_ inclamans: sub axibusque viri cadebant
proni e curribus, currusque cum-fragore-evertebantur.
380 E-regione autem fossam transiliere veloces equi,
[immortales, quos Peleo dii dederant præclara dona,]
prorsum pergere-cupientes; in Hectorem vero vocabat _eum_ animus;
quem cupiebat percutere: eum vero extulere veloces equi.
Ut sub nimbo-procelloso tota nigra gravatur terra
385 die autumnali, quum rapidissimum fundit imbrem
Jupiter, quando hominibus iratus sævit,
qui vi in foro perversa exercent judicia,
et justistiam expellunt, deorum ultionem non curantes:
horumque omnes quidem fluvii inundant labentes,
390 multasque montium-devexitates tunc abscindunt torrentes,
et in mare purpureum valde strepunt fluentes
ex montibus in præceps: corrumpunturque opera hominum:
sic equæ Trojanæ valde ingemiscebant currentes.
Patroclus autem, postquam primas interciderat phalanges,
395 rursus ad naves coercuit retrosum-agendo neque ad-urbem
sinebat cupientes ascendere, sed inter
naves et fluvium et murum altum
occidebat rapide-insequens, multorumque exigebat ultionem.
Tunc quidem Pronoum primum percussit hasta fulgenti,
400 pectore nudatum juxty clypeum: solvitque _ei_ membra:
fragoremque-_is_-edidit cadens. Atque Thestorem, Enopis filium,
iterum impetu-facto (qui quidem pulcre-polita in sella
sedebat contractus; nam perculsus-erat animo, e manibusque
habenæ defluxerant): ille vero _eum_ ense percussit cominus
405 ad malam dextram, perque ejus _eam_ transegit dentes:
traxit autem _eum_ hasta prehensum super loricam-currus, veluti
quum vir
scopulo in prominenti sedens, sacrum piscem
_trahit_ e ponto foras lino et splendido ære:
sic _hunc_ traxit e curri hiantem _Patroclus_ hasta fulgenti,
410 et in os _demum_ excussit: lapsumque ipsum liquit anima.
Ac deinde Erylaum irruentem percussit saxo,
medio in capite; illudque in-duas-partes totum diffissum-est
in casside valida: is vero pronus in terram
decidit: et ei mors circumfusa-est animam-disperdens.
415 Ac deinde Erymantem et Amphoterum et Epalten,
Tlepolemumque Damastoriden, Echiumque Pyrinque
Ipheumque Evippumque et Argeaden Polymelum
omnes alium-super-alium dejecit in-terram almam.
Sarpedon autem, postquam vidit loricas-sine-cinctu-habentes
socios
420 manibus sub Patrocli Menœtiadæ domitos,
adhortatus-est eximios increpans Lycios:
_Proh_ pudor, o Lycii, quo fugitis? nunc strenui estote:
occurram enim ego huic viro, ut intelligam,
quisnam hic sit-victor: ac jam malis multis affecit
425 Trojanos: quippe multorumque et fortium genua solvit.
Dixit, et de curru cum armis desiliit in-terram.
Patroclus vero altera-ex-parte, ut vidit, desiliit de-curru.
Hi autem, sicut vultures unguibus-aduncis, curvis-rostris,
petra super excelsa ingentem clangorem-edentes pugnant:
430 sic hi, clamantes, in alterum-alter irruebant.
Hos autem intuitus, misertus-est Saturni filius versuti,
Junonemque allocutus-est sororem uxoremque:
Hei mihi, quum mihi Sarpedonem, carissimum hominum,
in-fatis _sit_ a Patroclo Menœtiade domari.
435 Bifarium autem mihi animus fertur, in-præcordiis versanti,
utrumne ipsum, vivus dum-sit, pugna e lacrimosa
ponam abreptum Lyciæ in opulento populo,
an jam sub manibus Menœtiadæ domem.
Huic autem respondit inde magnis-oculis veneranda Juno:
440 importunissime Saturnie, quale hoc verbum dixisti!
Virumne mortalem, jam-olim destinatum fato,
iterum vis a-morte tristi liberare?
Fac: at non tibi omnes assentiemur dii ceteri.
Aliud vero tibi dicam, tu vero in animo reconde tuo:
445 si vivum dimiseris Sarpedonem suam domum,
perpende, ne-quis posthac deorum velit et alius
abducendum-curare suum carum filium ex aspero prælio.
Multi enim circum urbem magnam Priami pugnant
filii immortalium, quibus iram gravem injicies.
450 Sed si _hic_ tibi dilectus est, tuumque _eum_ miseratur cor,
eum quidem sinito in aspera pugna
manibus sub Patrocli Menœtiade domari;
at postquam jam eum reliquerit animaque et vita,
mitte eum ut-Mors ferat, et suavis Somnus,
455 donec Lyciæ latæ ad-populum pervenerint;
ibi ei exsequias-facient fratresque amicique,
cum tumuloque cippoque: hic enim honor est mortuorum.
Sic dixit: nec non-obsecutus-est pater hominumque deûmque;
cruentas autem guttas demisit in-terram,
460 filium dilectum honorans, quem ei Patroclus erat
interemturus in Troja glebosa, procul a patria.[TR3]
Hi autem quum jam prope essent in alterum-alter irruentes,
tum Patroclus quidem inclytum Thrasymelum,
qui strenuus famulus Sarpedonis erat regis,
465 hunc percussit imum ad ventrem, solvitque _ei_ membra.
Sarpedon vero ab-ipso quidem aberravit hasta fulgenti,
secundus impetum-faciens; at Pedasum vulneravit equum
hasta dextrum in-humerum: isque gemuit animam exspirans;
et decidit in pulverem porrectus, avolavitque anima.
470 Duo autem _reliqui equi_ dissultabant: crepuitque jugum,
habenæque ipsis
confundebantur, quia jacebat funalis in pulvere.
Hujus quidem _rei_ Automedon hasta-inclytus invenit finem:
educto longo ense robusto a femore,
insurgens abscidit funalem; nec segniter-agebat,
475 duo vero _reliqui_ recte-stabant, inque loris-jugalibus directi-
erant.
Hi autem (_viri_) rursus congressi-sunt pugna de exitiosa.
Tum Sarpedon quidem aberravit hasta fulgenti,
Patroclique supra humerum sinistrum abiit cuspis
hastæ, nec feriit ipsum: sed posterior irruit ære
480 Patroclus: hujus vero non irritum telum effugit manu,
sed feriit ubi præcordia complectuntur densum cor.
Cecidit autem, sicut quando aliqua quercus cadit, vel populus
vel pinus alta, quam in-montibus fabri viri
exciderunt securibus recens-exacutis, navale-lignum ut-esset:
485 sic ille ante equos et currum jacebat porrectus,
dentibus-frendens, pulvere manibus-prehenso sanguinolento.
Veluti taurum interficit leo, armento superveniens,
fulvum, magnanimum, inter pedes-trahentes boves,
peritque _is_ gemens sub maxillis leonis:
490 sic a Patroclo Lyciorum ductor clypeatorum
cæsus annitebatur, carumque nomine-vocabat socium:
Glauce carissime, bellator inter viros, nunc te admodum
oportet,
pugnacemque esse, et audacem bellatorem:
nunc tibi cordi-sit pugna gravis, si prælio-impiger es.
495 Primum quidem adhortare Lyciorum ductores viros,
quaquaversum obiens, Sarpedoni ut-propugnent:
ac deinde et ipse super me pugnes ære.
Tibi enim ego etiam posthac pudor et opprobrium
ero dies omnes perpetuo, si forte mihi Achivi
500 arma detraxerint, in _hoc_ ad-naves certamine interfecto.
Verum sustineto strenue, adhortareque populum omnem.
Sic igitur ipsum locutum finis mortis texit,
oculos naresque (_ut nec videret nec respiraret_). Ille pectori
insistens
e corpore traxit hastam, et animus eam sequebatur,
505 ejusque simul animamque et hastæ evulsit cuspidem.
Myrmidones autem illic detinuerunt _ejus_ equos anhelantes,
cupientes fugere, ut reliquerant currus dominorum.
Glauco vero gravis dolor ortus-est vocem _amici_ audienti:
commotumque-est ei cor, quod non posset opem-ferre.
510 Manu autem prensum stringebat _sibi_ brachium: affligebat enim
eum
vulnus, quod ei Teucer irruenti inflixerat sagitta,
e-muro excelso, malum a-sociis propulsans.
Precans autem dixit longe-jaculanti Apollini:
Exaudi, rex, qui alicubi Lyciæ in opulento populo
515 es, vel in Troja (potes autem tu undecunque auscultare),
virum afflictum, sicut nunc me dolor invadit.
Vulnus enim habeo hoc grave; undique autem mihi manus
acutis doloribus transfixa-est, nec mihi sanguis
siccari potest; gravaturque mihi humerus per ipsum:
520 hastamque non possum sustinere firmiter, nec pugnare,
accedens, cum-hostibus. Vir autem fortissimus periit,
Sarpedon, Jovis filius: ille vero ne suo quidem filio opem-fert.
Sed tu saltem mihi, rex, huic gravi vulneri medere;
sopi autem dolores; præbeque vires; ut socios
525 adhortans Lycios excitem ad pugnandum;
ipseque de corpore mortuo pugnem.
Sic dixit precans: hunc autem exaudivit Phœbus Apollo.
Statim sedavit dolores, a vulnere autem gravi
sanguinem atrum siccavit, roburque ejus immisit animo.
530 Glaucus vero _hoc_ agnovit sua in mente, lætatusque-est,
quod se cito exaudierat magnus deus precatum.
Primum quidem excitavit Lyciorum ductores viros,
quaquaversum obiens, super-Sarpedone ut præliarentur;
ac deinde arcessitum Trojanos ibat, magnis-passibus gradiens
535 Polydamantem ad Panthoiden et Agenorem divinum;
ivit etiam arcessitum Æneamque et Hectorem ære-armatum.
Prope autem stans hunc verbis alatis allocutus-est:
Hector, nunc jam omnino oblitus es sociorum,
qui te propter, procul ab-amicis et patria terra,
540 animam deperdunt: tu vero non vis opem-ferre.
Jacet Sarpedon, Lyciorum ductor clypeatorum,
qui Lyciam tuebatur jureque _dicendo_ et virtute sua:
hunc vero sub Patroclo domuit hasta æreus Mars.
Sed, amici, adeste, indignaminique animo,
545 ne arma abstulerint, indignisque-modis-acceperint mortuum
Myrmidones, de-Danais irati, quotquot perierunt;
quos apud naves veloces interfecimus hastis.
Sic dixit: Trojanos vero prorsus occupavit dolor
intolerabilis, nescius cedere; quippe ipsis columen urbis
550 erat, etiamsi alienigena esset: multæ enim una illum
copiæ sequebantur, inter _quas_ ipse fortissimus-erat pugnando.
Ibant autem recta in-Danaos ardentes: præibatque ipsis
Hector, iratus de-Sarpedone. At Achivos
concitabat _ad certamen_ Menœtiadæ Patrocli animosum cor;
555 Ajaces primos allocutus-est, animis-incitatos etiam per-se:[TR4]
Ajaces, jam vobis hostes-propulsare cordi esto,
quales quidem antea eratis inter viros, vel etiam fortiores.
Jacet vir, qui primus insiliit in-murum Achivorum,
Sarpedon; sed o-si ipsum contumelia-afficere possimus ablatum,
560 armaque ab-humeris auferre, et aliquem sociorum
ab-eo _nos_ propulsantium domare sævo ære.
Sic dixit: hi vero etiam per-se _hostes_ arcere promti-erant.
Postquam autem utrinque firmarant phalangas,
Trojani et Lycii, et Myrmidones et Achivi,
565 concurrerunt super corpore mortuo pugnaturi,
horrendum clamantes; vehementer autem sonuerunt arma virorum.
Jupiter vero noctem perniciosam extendit-super aspera pugna,
ut dilecto de filio pugnæ perniciosus labor esset.
Moverunt autem priores Trojani agilibus-oculis-præditos
Achivos.
570 Percussus enim erat nequaquam ignavissimus vir inter Myrmidones,
filius Agaclei magnanimi, divinus Epigeus,
qui in Budio bene-habitato imperabat
antea: sed tum, strenuum consobrinum quum-occidisset,
ad Peleum venit-supplex, et ad Thetin argenteis-pedibus;
575 hi autem cum Achille agmina perrumpente misere comitem
Ilium ad bonis-equis-fœcundam, ut cum-Trojanis pugnaret.
Hunc ibi manum-injicientem cadaveri feriit splendidus Hector
saxo in-capite: quod in-duas partes totum diffissum-est
in casside valida: isque pronus super cadavere
580 decidit, et ipsi mors circumfusa-est exitialis.
Patroclo autem dolor ortus-est de-interfecto socio:
rectaque-prorupit per primos-pugnatores, accipitri similis
veloci, qui fugatos-persequitur graculosque sturnosque:
sic recta in-Lycios, Patrocle equis-vecte,
585 ruisti et in-Trojanos; iratus vero eras corde de-socio.
Et percussit Sthenelaum, Ithæmonis dilectum filium,
in-cervice saxo, abrupitque ejus tendines.
Cessare autem retro primi-pugnatores et splendidus Hector.
Quantus autem jaculi jactus longi est,
590 quod quidem vir emiserit connixus, vel in certamine-ludi,
vel etiam in bello, hostes propter animam-perdentes:
tantum recesserunt Trojani; locoque-moverunt _eos_ Achivi.
Glaucus autem primus, Lyciorum ductor clypeatorum,
conversus-est, interfecitque Bathyclem magnanimum,
595 Chalconis dilectum filium, qui in-Hellade domos habitans,
opibusque divitiisque excellebat inter-Myrmidones:
hunc quidem Glaucus in-pectore medio vulneravit hasta,
conversus repente, quando ipsum jam-tangebat insequens.
Fragoremque edidit cadens: magnus vero dolor cepit Achivos,
600 ut ceciderat strenuus vir; valde autem Trojani gavisi-sunt:
steteruntque circa ipsum progressi frequentes: nec-tamen Achivi
fortitudinis obliti-sunt, sed vires recta ferebant in-eos.
Tum autem Meriones Trojanorum interfecit virum armatum,
Laogonum, audacem filium Onetoris, qui Jovis sacerdos
605 Idæi erat, deique instar honorabatur a-populo:
hunc percussit sub mala et aure: confestim vero anima
abiit e membris, horrendæque illum tenebræ occuparunt.
Æneas autem in Merionen hastam æream misit;
sperabat enim se assecuturum sub-clypei-tegmine progredientem.
610 Sed ille quidem ex-adverso conspicatus evitavit æream hastam;
in-anterius enim declinavit, sed a-tergo hasta longa
solo infixa-est, supraque pars-posterior quassabatur
hastæ: hinc deinde remisit impetum fortis Mars.
[Cuspis vero Æneæ vibrata in terram
615 abiit; quippe incassum robusta e manu exsilierat.]
Æneas autem animo iratus-est, dixitque:
Merione, cito certe te, etiamsi saltator (_agilis_) sis,
hasta mea compescuisset in-perpetuum, si te percussissem.
Illum autem Meriones hasta-inclytus vicissim affatus est:
620 Ænea, arduum _est_ te, etiamsi fortis sis,
omnium hominum exstinguere robur, quicunque te contra
venerit propulsaturus; mortalis vero certe et tu es.
Si et ego te percussero assecutus medium acuto ære,
statim, licet strenuus sis et manibus fretus,
625 gloriam mihi dederis, animam autem Plutoni equis-insigni.
Sic dixit: hunc autem objurgavit Menœtii fortis filius:
Merione, cur tu hæc, etiamsi strenuus es, concionaris?
O amice, neutiquam Trojani contumeliosis verbis
a-cadavere cedent, antequam aliquem terra tenebit:
630 in manibus enim finis pugnæ, verborum autem, in concilio.
Quare non oportet verba multiplicare, sed pugnare.
Sic fatus, hic quidem præibat, ille vero una sequebatur par-
deo vir.
Horum autem, ut ligna-cædentium virorum fragor exoritur
montis in saltibus, longeque exauditur:
635 sic horum excitabatur strepitus a terra late-patente,
æreque, corioque, boumque-tergoribus scite-compactis,
percussorum ensibusque et hastis utrimque acutis.
Nec jam vel sollers vir Sarpedonem divinum
agnosset, quippe telis et sanguine, et pulveribus,
640 a vertice obvolutus-erat usque ad pedes imos.
Illi vero assidue circa mortuum versabantur, quum muscæ
in stabulo murmurant lacte-plenas ad mulctras,
tempore in verno, quando lac vasa rigat:
sic utique ii circa mortuum versabantur. Nec unquam Jupiter
645 vertebat ab aspera pugna oculos fulgentes,
sed in ipsos usque aspiciebat, et consultabat animo
multa admodum de cæde Patrocli, deliberans,
num jam et illum in aspera pugna
illic super parem-deo Sarpedonem splendidus Hector
650 ære cæderet, deque humeris arma auferret;
an adhuc etiam pluribus augeret laborem gravem.
Sic autem ei cogitanti visum-est satius esse,
ut strenuus famulus Pelidæ Achillis
retro Trojanosque et Hectorem ære armatum
655 repelleret ad urbem, multorumque animam eriperet.
Hectori autem primo imbellem animum immisit:
currumque _is_ quum-conscendisset in-fugam vertit _equos,_
hortatusque-est ceteros
Trojanos fugere: agnovit enim Jovis sacras lances.
Tunc ne fortes quidem Lycii mansere, sed fugati-sunt
660 omnes, ut regem viderunt vulneratum corde,
jacentem in cadaverum acervo: multi enim super ipsum
deciderant, quando certamen asperum intendebat Saturnius.
Illi vero ab humeris Sarpedonis arma abstulerunt,
ærea, coruscantia, quæ quidem cavas ad naves
665 dedit ferenda sociis Menœtii fortis filius.
Et tunc Apollinem allocutus-est nubes-cogens Jupiter:
Eia, age nunc, dilecte Phœbe, atro sanguine purga,
profectus, e telorum acervo _sublatum_ Sarpedonem, et ipsum
deinde,
procul illinc auferens, lava fluminis fluentis,
670 ungeque ambrosia, et immortalibus vestibus induito;
deduc autem eum cum deductoribus velocibus qui-ferant,
Somno et Morti gemellis, qui quidem eum celeriter
ponent in Lyciæ latæ opulento populo.
Ibi ei exsequias-facient fratresque familiaresque,
675 tumuloque cippoque: hic enim honor est mortuorum.
Sic dixit; nec patri non-fuit-dicto-audiens Apollo.
Descendit autem ab Idæis montibus ad pugnam gravem:
statimque e telis _coacervatis_ Sarpedonem divinum sublatum,
procul inde auferens, lavit fluminis fluentis,
680 unxitque ambrosia, et immortalibus vestibus induit;
deduxitque autem cum deductoribus velocibus qui-ferrent,
Somno et Morti gemellis; qui quidem eum celeriter
deposuerunt in Lyciæ latæ opulento populo.
Patroclus autem equos et Automedontem exhortatus,
685 Trojanos et Lycios insequebatur, et magnum accepit-malum:
demens: si tamen mandatum Pelidæ observasset,
certe effugisset fatum exitiale atræ mortis.
Sed semper Jovis validius consilium, quam hominum;
[qui et fortem virum in-fugam vertit, et aufert victoriam
690 facile, quum vel ipse excitaverit ad pugnandum:]
qui ei et tunc animum in pectoribus exstimulavit.
Tum quem primum, quem vero postremum interfecisti,
Patrocle, quando jam te dii ad-mortem vocarunt?
Adrestum quidem primum, et Autonoum, et Echeclum,
695 et Perimum Megaden, et Epistorem, et Melanippum;
ac deinde Elasum, et Mulium, atque Pylarten:
hos interfecit: sed ceteri in-fugam _eundi_ memores-fuere
quisque.
Tum altis-portis Trojam cepissent filii Achivorum,
Patrocli sub manibus, (præ _aliis_ enim adversa hasta furebat),
700 nisi Apollo Phœbus bene-structa super turri
stetisset, illi exitialia cogitans, Trojanisque auxilians.
Ter quidem in cubitum scandebat muri excelsi
Patroclus, ter autem ipsum aspere-exceptum-deturbavit Apollo,
manibus immortalibus fulgentem clypeum feriens.
705 Sed, quando jam quarto irruebat, deo par,
minaciter increpitans verbis alatis eum allocutus-est:
Recede, nobilissime Patrocle! neque enim fatum
tua sub hasta urbem vastatum-iri Trojanorum magnanimorum,
nec sub Achille, qui-tamen te multo fortior _est._
710 Sic dixit: Patroclus autem recessit longe retro,
iram devitans longe-jaculantis Apollinis.
Hector vero in Scæis portis tenebat solidis-ungulis equos:
ambigebat enim, utrum pugnaret in turbam iterum agens,
an copiis ad murum clamore-imperaret congregari.
715 Hæc quidem ei cogitanti astitit Phœbus Apollo,
viro quum-se-assimulasset juvenique fortique,
Asio, qui avunculus erat Hectoris equûm-domitoris,
frater-germanus Hecubæ, filiusque Dymantis,
qui Phrygiam habitabat fluenta ad Sangarii:
720 huic se ut-assimularat, eum allocutus-est Jovis filius Apollo:
Hector, cur a-pugna cessas? nec quicquam te _hoc_ decet.
Utinam quanto deterior sum, tanto te fortior essem:
tum statim tuo-malo a-pugna recessisses.
Sed age, in-Patroclum impellito validis-ungulis equos,
725 si qua ipsum interficere possis, dederitque tibi gloriam Apollo.
Sic fatus, rursus quidem abiit deus per pugnam virorum.
Cebrionen vero jussit bellicosum splendidus Hector
equos ad prælium verberantem-agere: at Apollo
ingressus-est turbam profectus, et tumultum Argivis
730 immisit exitialem; Trojanisque et Hectori gloriam præbuit.
Hector autem ceteros quidem Danaos mittebat, nec occidebat;
sed ille in-Patroclum regebat validis ungulis equos.
Patroclus vero ex-altera-parte ab equis desiliit in-terram,
sinistra hastam tenens; alteraque arripuit saxum
735 candidum, asperum, quod ei manus complectebatur.
Misit vero connixus; nec longe aberat a-viro,
nec frustra-misit telum: percussit enim Hectoris aurigam
Cebrionen, nothum filium illustris Priami,
equorum habenas tenentem, in-frontem acuto lapide.
740 Ambo autem supercilia confregit lapis, neque ejus restitit
os: oculi autem humi ceciderunt in pulverem,
ipsius ante pedes: ille vero, urinatori similis,
decidit ab affabre-facta sella: liquitque ossa anima.
Illum autem aspere-deridens allocutus-es, Patrocle eques:[TR5]
745 Dii boni, profecto perquam agilis vir! ut facile saltat!
Sicubi sane et ponto in piscoso esset,
multos satiare-posset vir hic, ostrea quærens,
nave desiliens, et si tempestuosus _pontus_ esset:
adeo nunc in campo e curru facile saltat.
750 Profecto et inter Trojanos saltatores sunt.
Sic locutus, Cebrionen heroem _spoliaturus_ invasit,
impetum leonis habens, qui stabula vastans,
vulneratus-est ad pectus, suaque ipsum perdidit virtus:
sic in Cebrionen, Patrocle, insiliisti ardens.
755 Hector vero ex-altera-parte ab equis desiliit in-terram.
Hi-duo de Cebrione, tanquam leones, pugnabant;
qui montis in-verticibus de interemta cerva,
ambo esurientes, magnis animis pugnant:
sic de Cebrione duo artifices pugnæ,
760 Patroclusque Menœtiades et splendidus Hector,
cupiebant alter-alterius incidere corpus sævo ære.
Hector quidem _illum_ capite postquam prehendit, non dimittebat:
Patroclus autem ex-altera-parte _hunc_ tenebat pede: et jam
ceteri
Trojani et Danai committebant acre prælium.
765 Ut vero Eurusque Notusque certant inter-se
montis in saltibus, profundam concussuri silvam,
fagumque, fraxinumque, corticosamque cornum,
quæ altera-alteri affligunt extensos-in-longum ramos
sono immenso, fragor autem _exoritur_ fractarum _arborum:_
770 sic Trojani et Achivi in se-invicem insilientes
cædebant, sed neutri meminerant perniciosæ fugæ.
Multæ autem Cebrionen circa acutæ hastæ defixæ-sunt,
sagittæque alatæ a nervis salientes:
multa et saxa grandia clypeos contuderunt
775 pugnantium circa ipsum; is autem in vortice pulveris
jacebat magnus magno-spatio, oblitus aurigationis.
Quamdiu quidem Sol circa medium cœlum versabatur,
tamdiu valde utrosque tela attingebant, cadebatque populus.
Quum vero Sol transiret ad-occasum,
780 tum jam præter fatum Achivi superiores erant;
ac Cebrionen quidem e-telis _coacervatis_ heroem extraxerunt,
Trojanorum e tumultu, et humeris arma deripuerunt.
Patroclus vero in-Trojanos infesto animo irruit:
ter quidem inde insiluit, veloci par Marti,
785 horrendum clamans: ter autem novenos viros interfecit.
Sed quum jam quartum impetum-faceret, deo par,
tum vero tibi, Patrocle, manifestus-imminebat vitæ-finis:
occurrebat enim tibi Phœbus in aspera pugna
terribilis. Hic quidem (_Patroclus_) illum euntem per turbam non
vidit:
790 caligine enim multa tectus obvius-veniebat.
Stetit autem pone, percussitque tergum latosque humeros
_Patroclo_ manu prona; vertigineque-correpti-sunt ei oculi.
Hujus vero a capite galeam dejecit Phœbus Apollo:
hæc autem voluta tinnitum dabat pedibus sub equorum,
795 oblonga galea; fœdatæque-sunt jubæ
sanguine et pulvere. Antea quidem fas non erat,
setis-equinis-comantem cassidem fœdari pulvere.
sed viri divini caput formosamque frontem
tuebatur, Achillis: tum vero Jupiter Hectori dedit
800 suo capite ferendam: prope vero ei erat exitium.
Tota autem ei in manibus fracta-est longæ-umbræ hasta,
gravis, magna, valida, _ære_ munita; et ab humeris
clypeus cum loro humi cecidit talaris.
Solvit autem ei loricam rex, Jovis filius, Apollo.
805 Illi vero stupor animum occupavit, solutaque-sunt subtus
splendida membra:
stetitque attonitus: pone autem tergum acuta hasta
humeros inter e-propinquo percussit Dardanus vir,
Panthoides Euphorbus, qui æqualium-cœtum superabat
hastæque aurigandique peritia, pedibusque velocibus:
810 etenim jam aliquando viros viginti deturbaverat de curribus,
quum-primum venit cum curru, discens præliari;
qui tibi primus immisit telum, Patrocle eques,
nec domuit _te:_ is quidem retro recurrit; immixtusque-est turbæ,
e corpore abrepta hasta fraxinea; nec sustinuit
815 Patroclum, nudus licet _hic_ esset, in pugna.
Patroclus autem dei plaga et hasta domitus,
retro sociorum in agmen recedebat, mortem evitans.
Hector vero, ut vidit Patroclum magnanimum
retro cedentem, vulneratum acuto ære,
820 prope eum venit per ordines, vulneravitque hasta
imum ad ile; penitus autem æs adegit.
Fragorem vero edidit cadens, magnoque affecit-dolore populum
Achivorum.
Ut autem quum aprum indomitum leo urgebat pugna,
qui montis in-vertice magnis animis decertabant,
825 fonte de exiguo; volunt vero bibere ambo:
multum autem anhelantem _aprum_ leo domuit vi:
sic multos occidenti Menœtii forti filio
Hector Priamides cominus hasta animum abstulit:
et super-eo glorians verba alata dixit:
830 Patrocle, certe credidisti urbem _te_ vastaturum nostram,
Trojanasque mulieres, libero die erepto,
abducturum-esse in navibus dilectam in patriam terram:
demens! pro his enim Hectoris veloces equi
pedibus contendunt pugnatum: hasta vero ipse
835 inter-Trojanos bellicosos excello, qui ab-ipsis arceo
diem servitutis; te vero hic vultures comedent.
Ah infelix, nec tibi, fortis licet-sit, auxiliatus-est Achilles,
qui nimirum tibi admodum multis, remanens, mandavit
proficiscenti:
Ne mihi ante revertere, Patrocle equis-vecte,
840 naves ad cavas, quam Hectoris homicidæ
sanguinolentam tunicam circa pectora discideris.
Sic fere te allocutus-est, tuoque animo vecordis persuasit.
Illum vero languens allocutus-es, Patrocle eques:
jam nunc, Hector, magnis-verbis gloriator: tibi enim dedit
845 victoriam Jupiter Saturnius, et Apollo, qui me domuerunt
facile: ipsi enim ab humeris arma detraxerunt.
Tales vero etiamsi mihi viginti occurrissent,
omnes hic periissent, mea sub hasta domiti.
At me fatum perniciosum et Latonæ interfecit filius,
850 eque-viris Euphorbus: tu vero me tertius interfectum-spolias.
Aliud autem tibi dicam, tu vero in animo reconde tuo:
haud sane ne-_tu_-quidem ipse diu vives, sed tibi jam
prope instat mors et fatum violentum,
manibus domando Achillis eximii Æacidæ.
855 Sic illum quidem locutum finis mortis obtexit;
anima autem e membris volans ad Orcum descendit,
suam sortem lugens, relicta amplitudine et juventa.
Hunc et mortuum allocutus-est splendidus Hector:
Patrocle, quid mihi vaticinaris grave exitium?
860 quis vero scit, an Achilles, Thetidis filius comas-pulcras-
habentis,
prior mea sub hasta percussus animam perdiderit?
Sic igitur locutus hastam æream e vulnere
traxit, pede insistens: illum vero supinum repulit ab hasta.
Statim autem cum hasta in Automedontem ibat,
865 parem-deo famulum pedibus-velocis Æacidæ:
cupiebat enim _eum_ ferire: hunc vero extulere veloces equi
immortales, quos Peleo dii dederant, splendida dona.
[TR1] "Achivivis" -> "Achivis"
[TR2] "victo-riam" (two lines) -> "victoriam" (one line).
[TR3] "patria," -> "patria."
[TR4] "per-se" -> "per-se:"
[TR5] "eques" -> "eques:"
Iliadis XVII.—Menelai principatus.
ARGUMENT: THE SEVENTH BATTLE, FOR THE BODY OF PATROCLUS.—THE ACTS OF
MENELAUS.
Menelaus, upon the death of Patroclus, defends his body from the enemy:
Euphorbus, who attempts it, is slain. Hector advancing, Menelaus
retires; but soon returns with Ajax, and drives him off. This, Glaucus
objects to Hector as a flight, who thereupon puts on the armour he had
won from Patroclus, and renews the battle. The Greeks give way, till
Ajax rallies them: Aeneas sustains the Trojans. Aeneas and Hector
attempt the chariot of Achilles, which is borne off by Automedon. The
horses of Achilles deplore the loss of Patroclus: Jupiter covers his
body with a thick darkness: the noble prayer of Ajax on that occasion.
Menelaus sends Antilochus to Achilles, with the news of Patroclus'
death: then returns to the fight, where, though attacked with the
utmost fury, he and Meriones, assisted by the Ajaces, bear off the body
to the ships.
The time is the evening of the eight-and-twentieth day. The scene lies
in the fields before Troy.