1 Nec latuit Atrei filium, Marti-carum Menelaum,
Patroclus a-Trojanis domitus in prælio.
Processit autem per primos-pugnatores, armatus corusco ære;
circumiensque ipsum protegebat, ut fere circa vitulum mater,
5 tum-primum-enixa, querula, non ante experta partum:
ita circa Patroclum ibat flavus Menelaus.
Prætendit autem ei hastamque et clypeum undique æqualem,
illum interficere paratus, quicunque huic adversus veniret.
Nec Panthi filius præstans-hastæ-_usu_ neglexit
10 Patroclum stratum eximium: prope autem ipsum
stetit, et allocutus-est Marti-carum Menelaum:
Atride Menelae, Jovis-alumne, dux virorum,
recede, et linque mortuum, sinitoque spolia cruenta:
non enim quisquam _me_ prior Trojanorum inclytorumque sociorum
15 Patroclum percussit hasta in aspera pugna:
quare me sine gloriam magnam inter Trojanos reportare,
ne te percutiam, atque dulcem animam eripiam.
Illum vero graviter indignans allocutus-est flavus Menelaus:
Jupiter pater, haud sane decorum, superbius gloriari.
20 Nec vero pantheræ tanti spiritus, nec leonis,
nec suis apri infesti, cujus quidem maximus
animus in pectoribus supra-modum robore se-effert:
quantum Panthi filii præstantes-hastæ-_usu_ spirant.
Atqui nec vis Hyperenoris equûm-domitoris
25 suæ juventutis fructum-percepit, quando me probris-incessit, et
me exspectavit,
et me putavit inter Danaos ignavissimum bellatorem
esse: nec eum puto pedibus quidem suis reversum,
oblectasse uxoremque caram, venerandosque parentes.
Sic certe et tuum ego solvam robur, si contra me
30 steteris: sed te equidem recedentem hortor
in turbam abire, neu adversus consistas mihi,
antequam quid mali passus-fueris: factum vero et stultus
agnovit.[TR1]
Sic dixit; illi vero non persuasit; sed vicissim _is_ affatus-
est:
nunc ergo jam, Menelae Jovis-alumne, omnino ultionem-dabis
35 fratri meo, quem occidisti; et _de quo_ jactans prædicas;
viduasti autem uxorem in recessu thalami recentis,
infandumque parentibus fletum et mœrorem effecisti.
Certe ipsis miseris fletus finis fierem,
si ego caputque tuum et arma reportans
40 Pantho in manus dedero et Phrontidi divinæ.
Sed non amplius diu intentatus labor erit,
nec certaminis-expers, vel de-virtute vel de-fuga.
Sic fatus, feriit _illum_ in clypeum undique æqualem,
nec perrupit æs; recurvata-est autem ei cuspis
45 scuto in valido. Sed alter impetum-fecit ære
Atrides Menelaus, precatus Jovem patrem;
retro autem cedentis gulam imam
feriit, et ipse _hastam_ nisu-impressit, robusta manu fretus:
e-regione autem mollem per cervicem abiit cuspis.
50 Fragoremque edidit cadens, sonueruntque arma super ipso.
Sanguine ei rigabantur comæ, Gratiis (_earum comis_) similes,
cincinnique, qui auroque et argento constricti-erant.
Qualem vero nutrit plantam vir late-frondentem olivæ
loco in solitario, ubi abunde scaturit aqua,
55 pulcram, germinantem; hanc autem flatus motant
variorum ventorum, et _illa_ pullulat flore albo:
ingruens vero repente ventus cum turbine multo,
fossaque _eam_ evertit, et extendit super terram:
talem Panthi filium præstantem hastæ-peritia Euphorbum
60 Atrides Menelaus, postquam interfecerat, armis spoliabat.
Ut vero quando quis leo in montibus-nutritus, robore fretus,
pascentis armenti bovem rapuerit, quæ optima:
hujus autem cervicem diffregit, correptam validis dentibus,
primum, deinde vero sanguinemque et viscera omnia haurit
65 dilanians: circumque hunc canesque virique pastores
crebro admodum clamant e-longinquo, neque audent
contra ire; valde enim eos pallidus timor occupat:
sic horum nemini animus in pectoribus audebat
contra ire Menelao gloria-sublimi.
70 Tunc facile abstulisset inclyta arma Panthoidæ
Atrides, nisi ipsi invidisset Phœbus Apollo,
qui in-eum Hectorem incitavit, veloci parem Marti,
viro se-quum-assimulasset, Ciconum ductori Mentæ,
et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
75 Hector, nunc tu quidem sic curris, quæ-non-assequeris
persequens,
equos Æacidæ bellicosi: illi vero difficiles
viris quidem mortalibus domitu, et equitatu,
alii saltem atque Achilli, quem immortalis peperit mater.
Interim autem tibi Menelaus Mavortius, Atrei filius,
80 Patroclum protegens, Trojanorum[TR2] fortissimum occidit,
Panthoiden Euphorbum, exemitque _ei_ impetuosum robur.
Sic fatus, rursum abiit deus per pugnam virorum:
Hectori vero gravis dolor circumtexit præcordia circumfuso-nigra
_sanguine._
Dispexit autem inde per ordines; statimque agnovit
85 hunc quidem auferentem inclyta arma, illum vero in terra
jacentem: fluebatque sanguis per inflictum vulnus.
Ivit autem per primos-pugnatores, armatus curosco ære,
acutum clamans, flammæ similis Vulcani
intextinguibili: nec filium latuit Atrei acutum vociferans:
90 ingemiscens vero _is_ dixit ad suum magnum animum:
Hei mihi: si quidem dereliquero arma pulcra,
Patroclumque, qui jacet hic meum propter honorem,
_vereor,_ ne-quis mihi Danaorum succenseat, qui viderit.
Si autem cum-Hectore solus et Trojanis pugnem
95 verecundans, _metuo_ ne-qua me circumveniant unum multi:
Trojanos vero huc omnes ducit galeam-motans Hector.
Sed cur mihi hæc meus secum-disserit animus?
Quandocunque homo velit contra deum (_dei nutum_) cum-viro
pugnare,
quem deus honorat, statim in-eum magna clades devolvitur.
100 Ideo mihi nemo Danaorum succensebit, qui viderit
Hectori _me_ cedentem, quoniam ex (_auctore_) deo pugnat.
Sicubi vero Ajacem bello strenuum audire-potuero,
ambo iterum invadentes reminisceremur pugnæ,
etiam adversus deum, si quo-modo eriperemus mortuum
105 _in-gratiam_ Pelidæ Achillis: inter-mala sane melius esset.
Dum si hæc versabat in mente et in animo,
interea Trojanorum ordines advenere; præibat autem Hector.
Atque hic retro cessit, reliquitque mortuum
subinde-se-convertens; ut leo bene-barbatus,
110 quem canesque et viri a stabulo abigunt
contis et clamore: ejus autem in præcordiis forte cor
cohorrescit, invitusque abit a caula:
sic a Patroclo discessit flavus Menelaus.
Constitit vero conversus, ut venit ad-agmen sociorum,
115 circumspiciens Ajacem magnum, Telamonium filium.
Hunc autem valde celeriter advertit pugnæ ad lævam totius,
confirmantem socios, et concitantem ad-pugnam;
divinitus enim iis terrorem immiserat Phœbus Apollo.
Profectusque-est currens, statimque astans verbum dixit:
120 Ajax, huc, amice, de-Patrocle mortuo _pugnaturi_
festinemus, si cadaver saltem Achilli referre-possimus
nudum: sed ejus arma habet galeam-motans Hector.
Sic dixit: Ajaci vero bellicoso animum commovit.
Ivit autem per primos-pugnatores, simulque flavus Menelaus.
125 Hector quidem Patroclum, quum inclytis armis exuisset,
trahebat, ut ab humeris caput abscinderet acuto ære,
et cadaver Trojanis raptatum canibus daret.
Ajax vero prope venit, gestans scutum, tanquam turrim;
Hector autem retro in turbam abiens recedebat sociorum;
130 in currumque insiliit; deditque ille arma pulcra Patrocli
Trojanis ferenda ad urbem, magna gloria ut-essent ipsi.
Ajax vero Menœtiadæ scutum latum obtendens
constitit, tanquam leo circumeundo _defensans_ suos natos:
cui catulos ducenti occurrerint in silva
135 viri venatores; hic autem præ-robore truces-oculos-volvit,
totumque supercilium deorsum trahit, oculos tegens:
sic Ajax Patroclum heroem circumiens-protegebat.
Atrides autem ex-altera-parte, Marti-carus Menelaus,
stetit, magnum luctum in pectoribus augens.
140 Glaucus vero, Hippolochi filius, Lyciorum ductor virorum,
Hectorem torve intuitus gravi objurgavit sermone:
Hector, specie insignis, bellica-virtute jam multum eges:
certe te sic _sine causa_ fama bona tenet, fugax quum-sis.
Considera nunc, quomodo civitatem et urbem servare possis
145 solus cum viris, qui in-Ilio nati-sunt:
non enim quisquam Lyciorum quidem pugnaturus cum-Danais
ibit pro urbe: quoniam nulla utique gratia fuit
pugnare hostibus cum viris indesinenter usque.
Quomodo tu deteriorem virum servaveris in turba,
150 improbe, quum Sarpedonem, simul hospitem et socium,
reliquisses Argivis capturam et prædam fieri?
qui quidem magno commodo fuit urbique et ipsi tibi,
vivus quum-esset: nunc vero non ab-eo arcere canes sustinuisti.
Itaque nunc si quis mihi Lyciorum obsequetur virorum,
155 domum iverint. Trojæ vero manifesta-aderit gravis pernicies.[TR3]
Si enim nunc Trojanis vis animosa inesset,
intrepida, qualis viros subit, qui de patria
adversus-hostes viros laborem et certamen suscipiunt,
statim Patroclum traheremus in Ilium.
160 Si vero hic ad urbem magnam Priami regis
perferretur mortuus, et ipsum traxissemus e-pugna,
ilico certe Argivi Sarpedonis arma pulcra
_hoc_ pretio-redderent, et ipsum duceremus in Ilium.
Talis enim famulus interfectus-est viri, qui longe fortissimus
165 Argivorum apud naves, et cominus-pugnantes famuli.
Sed tu contra Ajacem magnanimum non sustinuisti
stare, oculos intuitus hostium in pugna,
neque ex-adverso pugnare: quippe te fortior est.
Hunc autem torve intuitus allocutus-est galeam-motans Hector:
170 Glauce, quid vero tu, talis quum-sis superbe, locutus-es?
Dii-boni, certe putabam te mente superare ceteros,
eos, quotquot Lyciam glebosam habitant:
nunc vero tuam reprehendo plane mentem, quod-tale dixisti;
qui me ais Ajacem ingentem non sustinuisse.
175 Nequaquam ego horrui pugnam, nec strepitum equorum:
sed semper Jovis validius consilium _est_ ægidem-tenentis,
qui et fortem virum in-fugam-vertit, et aufert victoriam
facile: alias autem ipse excitat ad-pugnam.
Sed age huc _adsis,_ amice, prope me sta, et aspice opus:
180 utrum tota-die ignavus ero, ut dicis,
an aliquem etiam Danaorum, fortitudine licet promtissimum,
reprimam a-defensione Patrocli mortui.
Sic locutus, Trojanos hortabatur, altum clamans:
Trojani, et Lycii, et Dardani cominus-pugnantes,
185 viri estote, amici, memoresque impetuosæ fortitudinis:
dum ego Achillis eximii arma induam,
pulcra, quibus Patrocli vim spoliavi, _ipso_ interfecto.
Sic igitur locutus abiit galeam-motans Hector
ardenti e prælio: currens autem assecutus-est socios
190 cito admodum, necdum longo-intervallo, pedibus velocibus
insecutus,
qui ad urbem portabant inclyta arma Pelidæ.
Stans vero seorsum a-prælio lacrimoso, arma mutabat:
nempe sua dedit, ferenda ad Ilium sacrum,
Trojanis bellicosis: ipse vero immortalia arma induebat
195 Pelidæ Achillis, quæ ei (_ejus_) dii cœlites
patri caro dederant: hic autem suo filio præbuit
jam-senex: sed non filius in armis patris consenescebat.
Illum vero ut seorsum vidit nubes-cogens Jupiter
armis Pelidæ se-armantem divini,
200 quassans caput, ad suum locutus-est animum:
Ah miser, haudquaquam tibi mors in-animo est,
quæ jam te prope est: tu vero immortalia arma induis
viri fortissimi, quem tremunt et alii.
Hujus jam socium interfecisti mitemque fortemque:
205 arma autem non secundum fas (_contumeliose_) a capiteque et
humeris
abstulisti; verumtamen tibi nunc saltem magnam victoriam dabo,
ejus compensationem, quod a-te haudquaquam, e-pugna reverso,
excipiet Andromache inclyta arma Pelidæ.
Dixit, et nigris superciliis annuit Saturnius:
210 Hectori autem apta-erant arma ad corpus; subiit vero eum Mars
horrendus, bellicus: impletaque-sunt ei membra intus
vigore et robore: ad inclytos autem socios
ivit magno clamore: similisque _Achilli_ videbatur eis omnibus,
armis resplendens magnanimi Pelidæ.
215 Hortabatur autem unumquemque obiens verbis,
Mesthlenque, Glaucumque, Medontemque Thersilochumque,
Asteropæumque, Disenoremque, Hippothoumque,
Phrocynque, Chromiumque et Ennomum augurem:
hos ille incitans, verbis alatis allocutus-est:
220 Audite, innumeræ copiæ circumhabitantium sociorum;
non enim ego multitudinem quærens, neque egens _ea,_
huc e vestris urbibus excivi quemque;
sed ut mihi Trojanorum uxores et infantes liberos
promtis-animis defenderetis bellicosis ab Achivis:
225 hæc in-animo-habens, donis _exigendis_ exhaurio et commeatu
populos, vestrumque cujusque animum recreo.
Quare aliquis (_quisque_) nunc recta _in hostem_ conversus, aut
pereat,
aut salvus-sit: hoc enim belli commercium.
Quicunque vero Patroclum, mortuum licet, tamen
230 Trojanos ad equûm-domitores pertraxerit, cesseritque ei Ajax,
dimidium illi exuviarum tribuam, dimidium vero ipse
habebo ego; tantaque ipsi gloria erit, quanta vel mihi.
Sic dixit: illi vero recta in-Danaos magna-mole ferebantur,
hastis elevatis; admodum autem ipsis sperabat animus
235 mortuum ab Ajace abstrahere Telamonio:
stulti; certe multis super ipso animam abstulit.
Et tunc Ajax allocutus-est pugna strenuum Menelaum:
O amice, o Menelae Jovis-alumne, haud-jam nos
spero ipsos quidem redituros e bello.
240 Haudquaquam tantum de-cadavere timeo Patrocli,
qui mox Trojanorum saturabit canes atque alites,
quantum meo capiti metuo, ne-quid _gravius_ patiatur,
et tuo: quippe prælii nubes omnia circumtegit,
Hector; nobis vero manifestus-apparet gravis interitus.
245 Sed age, fortissimos Danaorum voca, si quis audierit.
Sic dixit: nec non-obsecutus-est pugna strenuus Menelaus;
vociferatus-est autem alta-voce, Danais ut-exaudiretur:
O amici, Argivorum ductores ac principes,
qui juxta Atridas, Agamemnonem et Menelaum,
250 publice-præbita _vina_ bibunt, et imperant singuli
copiis: a Jove autem honor et gloria sequitur.
Difficile vero mihi est dispicerer unumquemque
ducum: tantum enim certamen pugnæ exarsit.
Sed aliquis (_quisque_) ipse prodeat, indignereturque in animo,
255 Patroclum Trojanis canibus ludibrium fieri.
Sic dixit: confestim autem exaudiit Oïlei _filius_ velox Ajax;
primusque obvius prodiit, currens per prælium.
Post hunc vero Idomeneus et armiger Idomenei,
Meriones, par Marti homicidæ.
260 Ceterorum vero quisnam sua mente nomina diceret,
quotquot jam postea pugnam instaurarunt Achivorum?
Trojani vero priores-impetum-fecere conferti; præibat autem
Hector.
Ut vero quum in ostiis a-Jove-fluentis fluvii
fremit ingens fluctus adversus _ejus_ fluentum, circùmque extrema
265 litora clamant, eructato mari extra:
tanto utique Trojani clamore ibant. Sed Achivi
stabant circum Menœtiaden, unum animum habentes,
septi scutis æratis. Sed illorum
splendidis galeis Saturnius caliginem multam
270 circumfudit: quippe nec Menœtiaden oderat vel antea,
dum, vivus, famulus erat Æacidæ:
odit autem illum hostium canibus prædam fieri
Trojanis: ideo etiam eum ut-defenderent excitavit socios.
Moverunt autem loco priores Trojani agilibus-oculis Achivos:
275 mortuo vero derelicto, _hi_ trepidi-fugerunt, neminem tamen eorum
Trojani magnanimi interfecere hastis, cupientes licet;
sed corpus ad-se-trahebant: non-diu vero ab-illo Achivi
erant abfuturi: admodum enim illos celeriter convertit
Ajax, qui superabat quidem forma, superabat et factis
280 ceteros Danaos, post eximium Peliden.
Recta autem perrupit primos-pugnatores, sui similis vi
apro, qui in montibus canes florentesque juvenes
facilie dissipat, se-subito-impetu-convertens per fruticeta
sic filius Telamonis præclari, splendidus Ajax,
285 facile aggressus Trojanorum dissipavit phalangas,
qui Patroclum circumdederant, sperabantque maxime
urbem ad suum trahere, et gloriam reportare.
Nempe illum (_Patroclum_) Lethi Pelasgi splendidus filius,
Hippothous, pede trahebat per acrem pugnam,
290 ligatum loro ad malleolum circa tendines,
Hectori et Trojanis gratificans: repente autem ipsi
venit malum, quod ab-eo nemo arcuit cupientium licet.
Illum filius Telamonis, impetu-facto per turbam,
percussit cominus, galeam per æneis-munitam-malis:
295 scissa-est autem equinis-setis-densa galea _circa_ hastæ
cuspidem,
percussa hastaque magna et manu robusta:
cerebrum vero propter conum prosiliebat e vulnere,
cruentum; ipsius autem ibidem solutum-est robur, e manibusque
Patrocli pedem magnanimi remisit in-terram,
300 ut-jaceret: prope autem ipsum cecidit cernuus super mortuum,
longe a Larissa glebosa; nec parentibus
_nutritia_ caris reddidit, brevisque ei ætas
fuit, sub Ajacis magnanimi hasta domito.
Hector vero in-Ajacem jaculatus-est hasta fulgenti;
305 sed is quidem ex-adverso conspicatus evitavit æream hastam,
paullulum: ille autem Schedium, magnanimi Iphiti filium,
Phocensium longe fortissimum, qui in inclyto Panopeo
domos habitabat, multis viris imperans:
hunc percussit sub jugulum medium; penitus autem extrema
310 cuspis ærea prope summum humerum emersit.
Fragorem vero edidit cadens, sonueruntque arma super ipso.
Ajax autem Phorcyn bellicosum, Phænopis filium,
Hippothoum defendentem, medium ad ventrem percussit:
rupitque loricæ cavitatem, et intestina æs _penetrans_
315 hausit; ipse vero in pulverem lapsus, prehendit terram palma.
Cessere autem retro primique-pugnatores et splendidus Hector:
Argivi vero altum clamarunt, traxeruntque mortuos,
Phorcynque, Hippothoumque: solvebantque arma ab humeris.
Tunc rursus Trojani Marti-caris _acti_ ab Achivis
320 in-Ilium ascendissent, præ-ignavia domiti;
Argivi autem gloriam retulissent, etiam præter Jovis fatum,
fortitudine et robore proprio: verum ipse Apollo
Æneam instigavit, corpore Periphanti similis,
præconi Epytidæ, qui ejus apud patrem senem
325 præconem-agens consenuerat, benevola mente consilia sciens:
huic se-quum assimulasset, ipsum allocutus-est Jovis filius
Apollo:
Ænea, quo-pacto etiam invito deo servetis
Ilium excelsam? ut jam _fecisse_ vidi viros alios
fortitudineque roboreque confisos, virtuteque,
330 copiisque suis, etiam perexiguum populum habentes.
Nobis vero Jupiter quidem potius cupit, quam Danais,
victoriam: sed ipsi fugitis territi admodum, nec pugnatis.
Sic dixit: Æneas autem longe-jaculantem Apollinem
agnovit, coram intuitus: valdeque Hectorem allocutus est clamans:
335 Hectorque et ceteri Troum-ductores ac sociorum,
dedecus quidem nunc hoc _est, nos_ bellicosis _actos_ ab Achivis
in-Ilium ascendere, præ-ignavia domitos.
Verum enim adhuc aliquis-ait deorum mihi prope astans,
Jovem, summum consiliarium, in-pugna auxiliatorem esse.
340 Ideo recta in-Danaos eamus, neque illi certe quieti
Patroclum navibus admoverint mortuum.
Sic dixit: et multo primis-pugnatoribus præsiliens, stetit.
Illi vero conversi-sunt, et adversi steterunt Achivis.
Tum vero Æneas Leocritum vulneravit hasta,
345 filium Arisbantis, Lycomedis fortem socium.
Hunc autem lapsum miseratus-est Marti-carus Lycomedes;
stetitque admodum prope accedens, et jaculatus-est hasta
fulgenti,
et percussit Hippasiden Apisaonem, pastorem virorum,
in-jecur subter præcordia; statimque _ei_ genua solvit:
350 is quidem e Pæonia glebosa venerat,
et post Asteropæum fortissime-se-gerebat in-pugna.
Hunc autem lapsum miseratus-est Mavortius Asteropæus,
rectaque prorupit et hic, promtus cum-Danais pugnare:
sed nequaquam etiam poterat; scutis enim obsepti-erant undique
355 qui-stabant circa Patroclum, et hastas prætendebant.
Ajax enim valde omnes obibat, multis adhortans;
nec quemquam retro a-mortuo cedere sinebat,
nec quemquam procurrere ad-pugnandum Achivos ante alios:
sed potius ipsum circumeuntes-defendere, cominusque pugnare
_jussit._
360 Sic Ajax præcipiebat ingens: sanguine autem terra
rigabatur purpureo; illi vero alii-super-alios cadebant
mortui, simul Trojanorum et animosorum sociorum,
et Danaorum: neque enim vel hi sine-sanguine pugnabant;
pauciores tamen multo peribant: meminerant enim usque
365 a-se-mutuo per turbam arcere cædem gravem.
Sic hi quidem pugnabant instar ignis; nec dixisses
nec solem salvum esse, neque lunam.
Caligine enim obtinebantur in prælio, quotquot fortissimi
stabant circa Menœtiaden mortuum.
370 At ceteri Trojanique et bene-ocreati Achivi,
liberi pugnabant sub ære-sereno: expansusque-erat splendor
solis acer, nubesque non exsurgebat a-toto
campo, nec a-montibus: interquiescentes autem pugnabant,
sua-invicem evitantes tela luctuosa,
375 longe distantes. Hi vero in medio _qui erant,_ dolores
patiebantur
caligine et pugna; affligebanturque sævo ære,
quotquot fortissimi erant. Duo vero nondum viri audierant,
viri gloriosi, Thrasymedes Antilochusque,
de-Patroclo mortuo eximio; sed adhuc putabant _eum_
380 vivum in primo tumultu cum-Trojanis pugnare.
Hi autem intuentes cædem et trepidam-fugam sociorum,
seorsum pugnabant, quoniam sic jusserat Nestor,
hortatibus-propellens ad-pugnam nigris a navibus.
His vero per-totum-diem contentionis magnum certamen ortum-erat
385 gravis: defatigatione autem et sudore indesinenter usque
genuaque, tibiæque, pedesque subtus cujusque,
manusque, oculique, fœdabantur pugnantium,
circa strenuum famulum pedibus-velocis Æacidæ.
Ut vero quum vir tauri bovis magni pellem
390 famulis dederit distendendam, ebriam pinguedine;
acceptam autem hi seorsum-dispositi extendunt
in-orbem, statimque humor exiit, subitque adeps,
multis trahentibus; tenditur autem tota undique:
sic hi huc et illuc cadaver parvo in spatio
395 trahebant utrique: admodum enim ipsis sperabat animus,
Trojanis quidem, _se id_ tracturos ad Ilium; at Achivis,
naves ad cavas: de ipso autem tumultus ortus-erat
atrox; nec Mars copiarum-concitator, nec Minerva
hunc conspicata vituperasset, ne si multum quidem ipsam ira
cepisset.
400 Talem Jupiter super Patroclo virorumque et equorum
die illo intendit exitialem laborem. Necdum aliquâ
sciebat Patroclum mortuum _esse_ divinus Achilles.
Longe enim seorsum a-navibus pugnabant velocibus,
muro sub Trojanorum: quare illum nunquam existimabat animo
405 mortuum-esse; sed vivum, ubi-accessisset ad-portas,
reversurum: nam neque hoc credebat omnino,
eversurum _eum_ urbem sine se, sed neque secum.
Sæpe enim hoc ex-matre didicerat, seorsum audiens,
quæ ei referebat Jovis magni sententiam:
410 verum tunc non ei dixerat malum tantum, quantum acciderat,
mater, quod quidem ei multo carissimus periisset socius.
Illi vero assidue circa mortuum acutas hastas tenentes,
indesinenter concurrebant, et invicem-se interficiebant:
sic autem aliquis dicebat Achivorum ære-loricatorum:
415 O amici, non sane nobis honestum _est_ redire
naves ad cavas; sed hic terra nigra
omnibus dehiscat: hoc nobis continuo multo satius esset,
_quam_ si hunc Trojanis permittamus equûm-domitoribus
urbem ad suam _ut_-trahant, et gloriam referant.
420 Sic autem rursus aliquis Trojanorum magnanimorum dicebat:
o amici, etiam si fatale _sit_ juxta virum hunc domari
omnes simul, nunquam aliquis recedat a-pugna.
Sic igitur aliquis dicebat, animosque excitabat socii.
Sic hi quidem pugnabant: ferreus autem strepidus
425 æreum ad-cœlum ibat per ætherem infructuosum.
Equi autem Æacidæ, a-pugna seorsum stantes,
flebant, ut-primum senserunt aurigam
in pulvere prostratum ab Hectoris homicida.
Certe vero Automedon, Dioris fortis filius,
430 sæpe et scutica celeri _eos_ urgebat verberans,
sæpe et blandis _verbis_ alloquebatur, sæpe et minis:
illi vero neque retro ad naves, latum versus Hellespontum,
volebant ire, neque in pugnam ad Achivos:
sed veluti cippus manet firmiter, qui super tumulo
435 viri stat mortui, vel mulieris:
sic manebant immote perpulcrum currum tenentes,
solo admotis capitibus: lacrimæ autem illis
calidæ de palpebris in-terram fluebant plorantibus,
aurigæ desiderio: floridaque fœdabatur juba,
440 orbe excidens juxta jugum utrimque.
Plorantes autem illos conspicatus, miseratus-est Saturnius,
movensque caput, ad suum dixit animum:
Ah miseri, cur vos dedimus Peleo regi
mortali? vos vero estis senii-expertes, immortalesque.
445 An ut ærumnosos inter homines dolores haberetis?
non enim quicquam alicubi est calamitosius homine
omnium, quæquæ super terram spirantque et moventur.
At non sane vobis certe et curribus artificiose-factis
Hector Priamides vehetur: haud enim permittam.
450 Annon satis, quod et arma habet, et in-_iis_-gloriatur sic?
Vobis autem in genua mittam robur, et in animum,
ut et Automedontem salvum-evehatis e pugna
naves ad cavas: adhuc enim istis gloriam præbebo,
ut-cædant, usque-dum ad-naves bonis-transtris pervenerint,
455 occideritque sol, et tenebræ sacræ supervenerint.
Sic locutus, equis inspiravit robur validum.
Hi autem, a jubis pulvere in-solum excusso,
velociter ferebant citum currum inter Trojanos et Achivos;
iisque _vectus_ Automedon pugnabat, dolens licet de-socio,
460 curru _in istos_ ruens, tanquam vultur in anseres:
facile enim refugiebat e Trojanorum tumultu,
facile et irruebat confertam per turbam, persequens.
Sed non occidebat viros, quando impetum-sumebat persequendi:
haudquaquam enim licuit, solum stantem sacra in sella,
465 hasta impetum-facere, et inhibere veloces equos.
Tandem vero illum socius vir vidit oculis
Alcimedon, filius Laercei Æmonidæ:
stetit autem post currum, et Automedontem allocutus-est:
Automedon, quisnam tibi deorum inutile consilium
470 pectoribus indidit, et abstulit mentem sanam?
quod-ita in Trojanos pugnas prima in turba
solus; at tibi socius occisus-est; arma autem Hector
ipse gerens humeris exsultat Æacidæ.
Illum vero Automedon allocutus-est, Dioris filius:
475 Alcimedon, quisnam tibi Achivorum alius similis,
equorum immortalium cui-in-manu-sit castigatioque et impetus,
nisi Patroclus, diis artifex par,
dum viveret? nunc autem mors _eum_ et fatum assecutum-est;
verum tu scuticam et habenas splendidas
480 accipe, ego autem curru descendam, ut pugnem.
Sic dixit: Alcimedon autem celerem-prælio currum conscendens,
raptim scuticam et habenas cepit manibus:
Automedon vero desiliit. Vidit autem splendidus Hector,
statimque Æneam allocutus-est, prope stantem:
485 Ænea, Trojanorum princeps ære-loricatorum,
equos hos animadverti pedibus-velocis Æacidæ
in pugnam progressos, cum aurigis imbellibus:
ideo speraverim _me_ capturum, si modo-tu animo
tuo velis: quum non, irruentes in-nos,
490 substinuerint contra stantes pugnare Marte.
Sic dixit: nec non-obsecutus-est fortis filius Anchisæ.
Hi vero recta ibant, tergoribus-boum tecti humeros,
aridis, solidis: multiplex vero superinductum-erat æs.
Cum his autem Chromiusque et Aretus divinæ-formæ
495 ibant ambo: admodum vero iis sperabat animus
ipsosque interficere, abigereque arduos-cervicibus equos:
stulti, nec jam erant sine-sanguine quidem reversuri
retro ab Automedonte. Hic autem, precatus Jovem patrem,
fortitudine et robore repletus-est præcordia circumfusa nigro-
_sanguine;_
500 statimque Alcimedontem affatus-est, fidum socium:
Alcimedon, ne jam a-me longe tene equos,
sed proxime inspirantes tergo _meo._ Haud enim ego
Hectorem Priamiden a-robore temperaturum puto,
antequam Achillis pulcre-jubatos conscenderit equos,
505 nobis interfectis, fugaritque ordines virorum
Argivorum; vel ipse inter primos captus-fuerit.
Sic fatus, Ajaces-duos vocavit, et Menelaum:
Ajaces, Argivorum ductores, et Menelae,
jam mortui quidem curam-committite _iis,_ qui fortissimi,
510 ut-eum circumeuntes-defendant, et propulsent ordines virorum:
a-nobis vero vivis propulsate crudelem diem:
hac enim ingruunt pugnam per lacrimosam
Hector, Æneasque, qui Trojanorum sunt fortissimi.
Sed hæc quidem deorum in genibus posita-sunt.
515 Jaculabor enim et ego: hæc vero Jovi omnia curæ-erunt.
Dixit, et vibratam emisit longæ-umbræ hastam,
et intorsit Areti in clypeum undique æqualem:
is vero non hastam inhibuit, penitus autem transiit æs,
imumque in ventrem per balteum trajecit.
520 Ut vero quum acutam tenens securim juvenis vir,
ictu-incusso pone cornua bovis agrestis,
nervum perscindit totum, hic autem saltu-dato cadit:
sic utique ille saltu-dato cecidit supinus: ei autem hasta
in-visceribus perquam acuta vibrando solvit membra.
525 Hector vero in-Automedontem jaculatus-est hasta fulgenti:
sed is quidem ex-adverso conspicatus evitavit æream hastam:
in-anteriorem enim partem declinavit: sed a-tergo hasta longa
solo infixa-est, supraque pars-posterior quassabatur
hastæ: tunc inde remisit impetum validus Mars (_hasta bellica_).
530 Et certe tunc ensibus cominus concurrissent,
si non ipsos Ajaces diremissent ardentes,
qui adveniebant per turbam, socio vocante.
Hos veriti cesserunt rursus retro
Hector, Æneasque et Chromius divina-forma:
535 Aretum vero ibidem dereliquerunt, laceratum corde,
jacentem; Automedon autem, veloci par Marti,
armisque _eum_ spoliavit, et gloriams verbum dixit:
Profecto jam paullulum saltem de-Menœtiade mortuo
cor dolore levavi, deteriorem licet interfecerim.
540 Sic fatus, in curru sumtas exuvias cruentas
posuit; ipseque inscendebat, pedibus et manibus superne
sanguinolentus, tanquam quis leo taurum depastus.
Rursus autem super Patroclo intendebatur aspera pugna,
gravis, lacrimosa: excitabat vero certamen Minerva,
545 e-cœlo delapsa: miserat enim _eam_ late-sonans Jupiter,
ut-concitaret Danaos: jam enim animus conversus-erat ejus.
Sicut purpuream irin mortalibus extendit
Jupiter cœlitus, signum ut-sit vel pugnæ,
vel etiam tempestatis male-frigidæ: quæ ab operibus
550 homines cessare-facit super terram, pecudesque contristat:
sic hæc, purpurea-nube quum-contexisset se ipsam,
ingressa-est Achivorum gentem, excitabatque virum quemque.
Primum vero Atrei filium incitans allocuta-est,
fortem Menelaum; (hic enim eam prope erat),
555 quum-se-assimulasset Phœnici corpore et indefessa voce:
Tibi certe jam, Menelae, pudor et opprobrium
erit, si Achillis illustris fidum socium
muro sub Trojanorum veloces canes discerpserint.
Sed inhæreas strenue, adhortareque populum omnem.
560 Hanc autem vicissim affatus-est pugna strenuus Menelaus:
Phœnix, pater, senex olim-nate, utinam Minerva
daret robur mihi, telorumque averteret impetum:
ita equidem vellem adesse et auxilium-ferre
Patroclo: graviter enim mihi mortuus corripuit animum.
565 Sed Hector ignis horrendam habet vim, nec cessat
ære cædens: ei enim Jupiter gloriam præbet.
Sic dixit: gavisa-est autem dea oculis-cæsiis Minerva,
quod se prorsus-primam deorum implorarit omnium.
Ac vim humeris et genibus indidit,
570 et ei muscæ audaciam pectoribus immisit,
quæ, licet abacta maxime a-corpore humano,
instat mordere, dulcisque illi sanguis hominis _est:_
tali eum audacia replevit præcordia circùm-nigra.
Stetit autem super Patroclo, et jaculatus-est hasta fulgenti.
575 Erat autem in Trojanis Podes, filius Eetionis,
divesque, fortisque: maxime vero eum honorabat Hector
inter-populares, quia ipsi sodalis erat carus conviva:
hunc ad balteum percussit flavus Menelaus,
ruentem in-fugam: penitusque æs transegit:
580 fragorem vero _is_ edidit cadens. At Atrides Menelaus
mortuum a Trojanis subtrahebat ad agmen sociorum.
Hectorem autem prope stans excitabat Apollo,
Phænopi Asiadæ similis, qui illi omnium
hospitum carissimus erat, in-Abydo ædes habitans:
585 [huic sese assimilans ipsum affatus-est sagittans Apollo:]
Hector, quisnam te amplius Achivorum formidarit?
ut jam Menelaum territus-fugis, qui tamen antehac _erat_
mollis bellator; nunc vero abit solus sublatum-auferens
mortuum e Trojanis: tuum autem interfecit fidum socium,
590 strenuum inter primos-pugnatores, Poden, filium Eetionis.
Sic dixit: illum vero doloris nubes obtexit nigra:
processit autem per primos-pugnatores, armatus corusco ære.
Ac tum Saturnius sumsit ægidem fimbriatam,
splendentem, Idamque nubibus cooperuit;
595 et quum-fulgurasset, pervalide tonuit; eamque concussit:
victoriam vero Trojanis dedit, inque-fugam-vertit Achivos.
Primus Peneleus Bœotius fuit-dux fugæ:
percussus-erat enim in-humerum hasta, facie _in hostem_
conversus usque,
summum leviter: perstrinxerat eum ad-dos usque
600 cuspis Polydamantis: is enim ferierat prope accedens.
Leitum dein Hector cominus percussit in-manum ad carpum,
filium Alectryonis magnanimi: cessareque fecit a-pugna;
trepidusque _is_ fugit circumspectans; quippe non-amplius
sperabat animo
hastam tenentem in manu _se_ pugnaturum cum-Trojanis.
605 Hectori vero Idomeneus in Leitum irruenti
percussit loricam ad pectus juxta papillam:
sed in cuspidis junctura facta-est longa hasta: et clamarunt
Trojani. Hic autem in-Idomeneum jaculatus-est Deucaliden,
in-curru stantem: ab-eo quidem paullulum aberravit:
610 sed hic Merionis armigerumque aurigamque,
Cœranum, qui e Lycto bene-habitata comitabatur eum
(pedes enim primo, relictis navibus utrinque-recurvis,
venerat, et Trojanis magnam victoriam[TR4] præbuisset,
nisi Cœranus confestim celeres adduxisset equos:
615 et huic quidem salus venit, arcuitque sævum diem:
ipse autem perdidit animam vi Hectoris homicidæ)
hunc percussit sub malam et aurem, ac dentes
excussit hasta extrema, linguamque perscidit mediam:
cecidit autem e curribus, habenasque effudit in-terram.
620 Et hasce Meriones cepit manibus suis
inclinans-se a solo, et Idomeneum allocutus-est:
Urge nunc scutica _equos,_ usque-dum veloces ad naves
perveneris:
sentis autem et ipse, quod non-amplius victoria _est_ Achivorum.
Sic dixit: Idomeneusque scutica-impulit pulcris-jubis equos
625 naves versus cavas: jam enim timor inciderat animo.
Nec latuit Ajacem magnanimum et Menelaum
Jupiter, quum jam Trojanis daret alternantem victoriam.
Hisce autem sermonem orsus-est magnus Telamonius Ajax:
Eheu, jam quidem etiam qui admodum stultus sit,
630 senserit, quod Trojanis pater Jupiter ipse opem-fert.
Illorum enim omnium tela assequuntur, quicunque emittat,
seu imbellis, seu strenuus: Jupiter vero omnino omnia dirigit:
nobis vero sic omnibus irrita cadunt in-terram.
Sed agite, per-nos tamen excogitemus consilium optimum,
635 et quomodo mortuum extrahamus, et _quomodo_ etiam ipsi
gaudium dilectis sociis simus reversi:
qui fere huc respicientes tristantur, nec amplius putant
Hectoris homicidæ robur et manus invictas
_nos_ sustenturos, sed in navibus nigris casuros-esse.
640 _Utinam_ vero esset socius, qui-nuntiaret citissime
Pelidæ: non enim illum opinor ne audiisse quidem
tristem nuntium, quod sibi carus periit sodalis.
Atqui nondum possum conspicari talem inter-Achivos:
caligine enim teguntur simul ipsique et equi.
645 Jupiter pater, at tu libera a caligine filios Achivorum;
facque serenitatem, daque oculis videre:
in luce vero vel perde, quandoquidem tibi placuit ita.
Sic dixit: eum autem pater miseratus-est lacrimantem:
statimque caliginem quidem dissipavit, et amovit nebulam;
650 sol vero affulsit, aciesque tota illustrata-est:
et tunc Ajax allocutus-est pugna strenuum Menelaum:
Circumspice nunc, Menelae Jovis alumne, si videre-possis
vivum adhuc Antilochum, magnanimum Nestoris filium:
hortare vero, ut-Achilli bellicoso ocyus profectus
655 nuntiet, quod ei multo carissimus periit socius.
Sic dixit: nec non-obsecutus-est pugna strenuus Menelaus;
profectusque-est ire, tanquam aliquis leo a caula,
qui postquam fatigatus-fuerit canesque virosque lacessendo,
qui ipsum non sinunt boum pinguedinem diripere,
660 totam-noctem vigilantes: ille autem carnium cupidus,
recta-irruit, sed nihil proficit; crebra enim jacula
adversa volant audacibus a manibus,
incensæque faces, quas quidem horrens-recedit incitatus licet;
mane autem seorsum discedit mœsto animo:
665 sic a Patroclo pugna strenuus Menelaus
abibat perquam invitus: admodum enim timebat, ne eum Achivi
gravi præ metu prædam hostibus relinquerent.
Multum autem Merionæque et Ajacibus mandabat:
Ajaces, Argivorum ductores, Merioneque,
670 nunc aliquis mansuetudinis Patrocli miseri
recordetur: omnibus enim norat mitis esse,
vivus dum-erat: nunc vero eum mors et fatum occupat.
Sic igitur fatus abiit flavus Menelaus,
quaquaversum circumspectans, veluti aquila, quam quidem aiunt
675 acutissime cernere inter-aerias volucres,
quam, licet in-alto sit, pedibus velox non latet lepus,
arbusto sub late-comanti jacens; sed in ipsum _ea_
impetum-facit, et ei celeriter correpto eximit animam:
sic tunc sibi, Menelae Jovis-alumne, oculi lucidi
680 quaquaversum versabantur, multorum per agmen sociorum,
sicubi Nestoris filium adhuc viventem videres.
Illum vero citissime animadvertit, pugnæ ad sinistram universæ,
confirmantem socios, et concitantem ad-pugnandum:
prope vero stans _eum_ allocutus-est flavus Menelaus:
685 Antiloche, eia, age huc _ades,_ Jovis-alumne, ut audias
tristem nuntium, qui non debuit exstitisse.
Jam quidem te et ipsum opinor inspicientem
agnoscere, quod cladem deus Danais advolvit,
victoria autem _est_ Trojanorum: occidit vero fortissimus
Achivorum,
690 Patroclus, magnumque desiderium Danais incidit.
Sed tu cito Achilli, currens ad naves Achivorum,
nuntia, si celerrime cadaver ad navem ablatum-servare possit
nudum: sed arma habet galeam-motans Hector.
Sic dixit: Antilochus autem cohorruit, sermone audito.
695 Diu vero eum inopia vocis tenuit: atque ei oculi
lacrimis impleti-sunt, florensque ei hæsit vox.
Sed ne sic quidem Menelai mandatum neglexit:
profectusque-est currens, sed arma eximio dedit socio,
Laodoco, qui prope eum flectebat solidis-ungulis equos.
700 Hunc quidem, lacrimas-fundentem, pedes ferebant e prælio,
Pelidæ Achilli mala rem nuntiaturum.
Nec inde tibi, Menelae Jovis-alumne, voluit animus
laborantibus sociis auxiliari, unde discesserat
Antilochus, magnum vero desiderium Pyliis factum-erat:
705 sed ille his quidem Thrasymedem divinum excitavit,
ipse vero rursus ad Patroclum heroem profectus-est.
Constitit autem, ad Ajaces cursu-veniens, statimque _eos_
allocutus-est:
Illum quidem jam ad-naves præmisi celeres,
ut-eat ad Achillem pedibus velocem: nec-tamen illum puto
710 nunc venturum, vehementer licet iratum Hectori divino:
nullo enim modo inermis cum-Trojanis pugnaverit.
Nos vero etiam per-nos excogitemus consilium optimum,
vel quomodo mortuum extrahamus, vel _quomodo_ etiam ipsi
Trojanorum e pugna mortem et fatum effugiamus.
715 Huic autem respondit deinde magnus Telamonius Ajax:
omnia recte dixisti, admodum-inclyte o Menelae:
sed tu quidem, et Meriones, subeuntes valde cito,
mortuum sublatum ferte e prælio: verum a-tergo
nos pugnabimus cum-Trojanisque et Hectore divino,
720 parem animum habentes, cognomines, qui et antea
sustinuimus acrem Martem prope invicem manentes.
Sic dixit: illi vero mortuum a terra ulnis-sustulerunt
alte admodum: acclamavit autem populus retro
Trojanus, ut viderunt cadaver tollentes Achivos:
725 rectaque-irruerunt, canibus similes, qui in aprum
percussum impetum-faciunt ante juvenes venatores;
aliquantisper enim currunt, dilacerandi cupidi;
sed quum jam in illos convertitur aper, robore fretus
retroque cedunt, diffugiuntque-trepidi alio alius:
730 sic Trojani, aliquantisper quidem catervatim assidue sequebantur,
ferientes ensibusque et hastis utrinque-acutis;
sed ubi jam Ajaces conversi contra ipsos
constitere, eorum mutabatur color, nec quisquam sustinebat,
in-adversum irruens, de mortuo pugnare.
735 Sic hi alacres cadaver efferebant ex prælio
naves versus cavas: sed pugna intendebatur ipsis
atrox, velut ignis, qui invadens urbem hominum,
ingruens subito incendit, pereuntque ædes
in flamma magna: eamque fremebunda-agitat vis venti:
740 sic quidem hos equorumque et virorum bellatorum
horrisonus tumultus insequebatur abeuntes.
Illi vero, tanquam muli, valido robore eminentes,
trahunt ex monte per asperam viam
vel trabem, vel lignum ingens navale: intus vero animus
745 affligitur simul laboreque et sudore contendentibus:
sic illi alacres cadaver ferebant. At a-tergo
Ajaces-duo arcebant _Trojanos,_ sicut agger arcet aquam
silvosus, campum-per totum porrectus;
qui vel rapidorum fluminum molesta fluenta
750 reprimit, continuoque omnibus fluctum in-campum dirigit
avertens: haudquaquam vero eum vi perrumpunt fluentes:
sic usque Ajaces aciem reprimebant retro
Trojanorum: illi tamen simul sequebantur, duoque in iis maxime,
Æneasque Anchisiades, et splendidus Hector.
755 Horum vero, sicut sturnorum nubes aufugit, vel graculorum,
horrende vociferantes, quum prævidet ingruentem
circum (_vulturium_), qui parvis cædem infert avibus:
sic utique sub Æneaque et Hectore filii Achivorum
horrende vociferantes abibant, obliviscebanturque pugnæ.
760 Multa vero arma pulcra ceciderunt inque circumque fossam
fugientium Danaorum: pugnæ tamen non fiebat cessatio.
[TR1] "agnovit" -> "agnovit."
[TR2] "Trajanorum" -> "Trojanorum"
[TR3] "pernicies;" -> "pernicies."
[TR4] "magnum victoriam" -> "magnam victoriam"
Iliadis XVIII.—Armorum fabricatio.