TEXT:

1 Hæc fatus, portis properans-excessit splendidus Hector;

cumque-eo simul Alexander ivit frater: in animo vero

ambo ardebant bellare et pugnare.

Sicut autem deus nautis desiderantibus dat

5 ventum-secundum, quando defatigati-fuerint bene-politis abietibus

pontum agitantes, laboreque membra soluta-sunt:

sic utique hi Trojanis desiderantibus apparuerunt.

Tunc interfecerunt, hic quidem (_Paris_) filium Areithoi regis,

Arnæ habitantem Menesthium, quem claviger

10 genuit Areithous et Philomedusa magnis-oculis;

Hector autem Eioneum feriit hasta acuta

_ad_ cervicem sub ora-galeæ ære-solida, solvitque membra.

Glaucus vero, Hippolochi filius, Lyciorum dux virorum,

Iphinoum feriit hasta in aspera pugna,

15 Dexiaden, equos insilientem veloces (_currum_),

in-humero: hic autem e curru humi cecidit, solutaque-sunt membra.

Hos vero ut vidit dea cæsiis-oculis Minerva

Argivos perimentes in aspera pugna,

descendit de Olympi verticibus concitata

20 Ilium ad sacram. Huic autem obvius properabat Apollo,

e Pergamo _eam_ conspicatus, Trojanis vero cupiebat victoriam;

sibi-invicem autem hi occurrerunt apud fagum.

Hanc prior allocutus-est rex, Jovis filius, Apollo:

Cur tu rursus concitata, Jovis filia magni,

25 venisti ab Olympo, magnus autem te affectus impulit?

an ut jam Danais pugnæ ancipitem victoriam

des? quandom quidem minime Trojanorum pereuntium misereris.

Sed si mihi quid obtemperaveris, quod certe multo satius esset,

nunc quidem finiamus bellum et pugnam

30 hodie; posthac rursus pugnabunt, donec finem

Ilii invenerint: quandoquidem sic gratum erat animo

vobis deabus, evertere hanc urbem.

Hunc autem vicissim allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva

ita esto, Sagittans: eadem enim sentiens et ipsa

35 veni ab Olympo ad Trojanos et Achivos.

Verum age, quomodo cupisti prælium sedare virorum?

Hanc autem rursus allocutus-est rex, Jovis filius, Apollo:

Hectoris excitemus fortem animum equûm-domitoris,

si quem forte Danaorum provocabit, _quocum_ solo solus

40 ex-adverso dimicet in gravi pugna:

hi autem si-probaverint, ære-ocreati Achivi,

solum _aliquem_ incitent pugnare cum-Hectore divino.

Sic dixit; nec non-obsecuta-est dea cæsiis-oculis Minerva.

Horum autem Helenus, Priami carus filius, sensit animo

45 consilium, quod diis placuit consultantibus:

stetit vero juxta Hectorem procedens et ad eum verba dixit:

Hector, fili Priami, Jovi consilio par,

an mihi quid obsequeris? frater vero tibi sum:

ceteros quidem sedere-fac Trojanos et omnes Achivos,

50 ipse autem provoca Achivorum quicunque fortissimus,

ut-contra _te_ dimicet in gravi pugna:

nondum enim tibi fatum mori et interitum attingere:

sic enim ego vocem audivi deorum immortalium.

Sic dixit; Hector vero gavisus-est valde, sermonem audiens:

55 et in medium procedens Trojanorum coercuit phalanges,

media hasta prehensa; illi autem resederunt omnes.

Sed Agamemno sedere-fecit bene-ocreatos Achivos:

atque Minerva etiam et argenteum-arcum-gerens Apollo

desederunt, avibus similes vulturibus,

60 fago super alta patris Jovis, ægidem-tenentis,

viris delectati. Horum vero ordines sedebant densi,

scutis et galeis et hastis horrentes.

Qualis autem Zephyri funditur super pontum horror

orientis primum, nigrescitque pontus sub illo;

65 tales quidem ordines sedebant Achivorumque Trojanorumque

in campo; Hector autem inter utrosque locutus-est:

Audite me, Trojani et bene-ocreati Achivi,

ut dicam, quæ me animus in pectoribus jubet.

Fœdera quidem Saturnius in-excelso-sedens non rata-fecit,

70 sed mala cogitans molitur utrisque;

donec vel vos Trojam bene-turritam ceperitis,

vel ipsi ad naves domiti-fueritis pontum-transeuntes.

Vobis quidem enim sunt viri-principes omnium-Achivorum;

quorum nunc, quemcunque animus mecum pugnare jubet,

75 huc prodeat ex omnibus, duellator ut-sit cum-Hectore divino.

Sic vero loquor, Jupiterque nobis testis adesto:

si forte me ille occiderit protensam-cuspidem-habente hasta,

arma _mihi_ detracta ferat cavas ad naves,

corpus vero domum meam reddat, ut ignis me

80 Trojani et Trojanorum uxores participem-faciant mortuum.

Si autem ego illum interfecero, dederitque mihi gloriam Apollo,

arma _ei_ detracta feram ad Ilium sacram,

et suspendam ad templum Apollinis longe-jaculantis:

at cadaver ad naves bonis-transtris-instructas reddam,

85 ut ei exsequias-faciant capite-comantes Achivi,

tumulumque ei aggerant ad latum Hellespontum;

et aliquando aliquis dicat etiam posterorum hominum,

in-navi multis-transtris-instructa navigans super nigrum pontum:

Viri quidem hic tumulus pridem defuncti,

90 quem olim fortissime-dimicantem occidit splendidus Hector.

Sic olim aliquis dicet: sed mea gloria nunquam peribit.

Sic dixit; illi autem omnes obmutuerunt silentio:

verecundabantur quidem renuere, timebant autem suscipere

Tandem vero Menelaus surrexit, et dixit,

95 jurgio probra-objectans, graviter autem ingemiscebat animo:

Væ mihi, jactatores, Achivæ, non-amplius Achivi!

certe jam opprobrium hæcce erunt gravissime,

si nullus Danaorum nunc Hectori obvius iverit.

Atqui vos quidem omnes aqua et terra fiatis,

100 sedentes hic singuli excordes, inglorii sic:

huic vero ego ipse armabor; verum superne

victoriæ termini positi-sunt in immortalibus diis.

Sic igitur fatus induebat arma pulcra.

Tunc tibi, Menelae, adfuisset vitæ finis

105 Hectoris in manibus, quoniam multo fortior erat:

nisi propere-exsurgentes _te_ recepissent reges Achivorum;

ipseque Atrides, late-dominans Agamemno,

dextram prehendit manum, verbaque fecit et elocutus-est:

Insanis, Menelae Jovis-alumne: nec quicquam tibi opus-est

110 hac dementia; sed contine _te,_ dolens licet;

neu velis præ contentione te fortiori cum-viro pugnare,

Hectore Priamide, quem extimescunt et alii:

et vero Achilles huic pugna in viros-clarante

horret occurrere, qui te multo _est_ fortior.

115 Verum tu quidem nunc sede, te-conferens ad agmen sociorum;

huic autem duellatorem alium excitabunt Achivi.

Etiamsi intrepidusque est, etsi pugnæ est insatiabilis,

existimo eum libenter genu flexurum (_requieturum_), si effugerit

infesto e bello et gravi pugna.

120 Sic fatus flexit fratris præcordia heros,

decentia monens; ille autem paruit. Illius quidem postea

læti famuli ab humeris arma detraxerunt;

Nestor autem inter-Argivos surrexit et dixit:

Dii-boni! profecto ingens luctus Achivam terram invadit:

125 certe valde ploraverit senex equûm-agitator Peleus,

præstans Myrmidonum consiliator et concionator,

qui olim me interrogans valde lætabatur sua in domo,

omnium Argivorum inquirens genusque sobolemque.

Quos nunc si metu-trepidantes sub Hectore omnes audierit,

130 sæpe sane immortalibus caras (_suas_) manus attollet,

anima e membris ut-descendat domum Plutonis intro.

Utinam enim, Jupiterque pater et Minerva et Apollo,

essem-juvenis, sicut quando ad rapidum Celadontem pugnabant

congregati Pyliique et Arcades hastis-pugnantes,

135 Pheæ ad muros, Iardani circa fluenta.

Inter-illos autem Ereuthalion in-acie-primus stabat, par-deo vir,

arma gerens humeris Areïthoi regis:

divini Areïthoi, quem cognomento clavigerum

viri appellabant pulcreque-cinctæ mulieres,

140 quoniam non arcu pugnabat hastaque longa,

sed ferrea clava rumpebat phalanges.

Hunc Lycurgus interfecit dolo, neutiquam vi,

angusta in via, ubi quidem non clava ei exitium

arcebat ferrea; ante enim Lycurgus occupans

145 hasta medium transfodit; isque supinus solo allisus-est:

armisque interfectum-spoliavit, quæ ei dederat æreus Mars:

et ea quidem ipse postea gestabat in pugna Martis.

At postquam Lycurgus in ædibus senuerat,

dedit Ereuthalioni, dilecto famulo, gestanda:

150 illius hic arma ferens provocabat omnes fortissimos.

Hi autem valde tremebant et timebant, nec quisquam sustinebat:

verum me animus impulit audax, ut-pugnarem,

confidentia sua: natu autem minimus eram omnium;

et pugnabam cum-eo ego, deditque mihi gloriam Minerva.

155 Hunc vero procerissimum et fortissimum[TR1] interfeci virum:

multus enim jacebat extensus hinc atque illinc.

Utinam sic _nunc_ pubescerem, visque mihi integrea esset:

ita cito haberet pugnam (_adversarium_) galeam-motans Hector.

Vestrum autem qui sunt[TR2] fortissimi omnium-Achivorum,

160 ne hi (_vos_) quidem alacriter parati-estis Hectori obviam ire.

Sic increpavit senex; ac statim novem omnes surrexerunt.

Surrexit multo primus quidem rex virorum Agamemno;

post hunc autem Tydides surrexit fortis Diomedes;

post hos autem Ajaces strenuam induti fortitudinem:

165 post hos vero Idomeneus, et armiger Idomenei

Meriones, par Marti homicidæ;

post hos autem Eurypylus, Evæmonis præclarus filius:

surrexit porro Thoas Andræmonides, et divinus Ulysses.

Omnes utique hi volebant pugnare cum-Hectore divino.

170 Inter-hos autem rursus dixit Gerenius eques Nestor:

Sortibus nunc sortimini prorsus, cuicunque sors obtigerit:

hic enim sane juvabit bene-ocreatos Achivos:

quin etiam ipse suum animum juvabit, si effugerit

infesto e bello et gravi pugna.

175 Sic dixit: illi autem sortem signaverunt _suam_ quisque,

et injecerunt galeæ Agamemnonis Atridæ.

Populi vero supplicabant, diisque manus attollebant:

sic autem aliquis dicebat, intuens in cœlum latum:

Jupiter pater, _da_ aut Ajacem sortiri, aut Tydei filium,

180 aut ipsum regem divitis-auro Mycenes.

Ita dicebant: concutiebatque _sortes_ Gerenius eques Nestor;

exsiliit autem sors e-galea, quam volebant ipsi,

Ajacis; præco autem ferens per cœtum usquequaque,

ostendit, orsus-a-dextra, omnibus principibus Achivorum.

185 Hi autem non agnoscentes, renuerunt quisque.

Sed quum ad-illum pervenit, ferens per cœtum usquequaque,

qui ipsam inscriptam galeæ injecerat, splendidus Ajax,

_hic_ porrexit manum; ille autem imposuit prope astans:

agnovit autem _Ajax_ sortis signum conspicatus, gavisusque-est

animo.

190 Hanc quidem ad pedem suum humi jecit, dixitque:

O amici, sane sors _est_ mea; gaudeoque et ipse

ex-animo, quoniam puto _me_ superaturum Hectorem divinum.

Verum agite, dum ego bellica arma induo,

interim vos supplicate Jovi Saturnio regi,

195 tacite vobiscum, ut ne Trojani audiant:

vel etiam palam, quandoquidem neminem timemus prorsus.

Non enim quisquam me vi volens nolentem summovebit,

nec-vero per-imperitiam _meam;_ quippe nec me rudem adeo

spero in Salamine natum-esse educatumque.

200 Sic dixit; illi autem supplicabant Jovi Saturnio regi;

sic autem aliquis dixit, intuens in cœlum latum:

Jupiter pater, ab-Ida imperans, augustissime, maxime,

da victoriam Ajaci et præclaram gloriam ut-referat:

si vero et Hectorem diligis, et curam-geris ejus,

205 æqualem ambobus vim et gloriam præbe.

Sic dixerunt: Ajax autem armabatur splendido ære.

Sed postquam omnia circa corpus induerat arma,

concitus-ferebatur deinde, qualis ingens incedit Mars,

qui it in-bellum ad viros, quos Saturnius

210 animum-exedentis contentionis vi commisit pugnaturos:

talis utique Ajax progressus-est ingens, murus Achivorum,

subridens terribili vultu; infra autem pedibus

incedebat, late gradiens, quassans longæ-umbræ hastam.

Hunc autem et Argivi valde lætabantur aspicientes:

215 Trojanis autem tremor gravis subiit membra singulis,

Hectorique ipsi animus in præcordiis palpitabat:

sed nequaquam amplius poterat metu-refugere, nec regredi

retro virorum in turbam, quoniam provocarat ad-certamen.

Ajax autem prope accessit, ferens scutum instar turris,

220 æreum, septem-boum-pellibus-opertum, quod ei Tychius laborarat

fabricans,

coriariorum longe optimus, in Hyla ædes habitans,

qui ei fecerat scutum varium, septem boum-pellibus-opertum,

taurorum præpinguium, sed octavum superduxerat æs.

Hoc ante pectus ferens Telamonius Ajax

225 stetit valde Hectorem prope, minitansque allocutus-est:

Hector, nunc sane manifesto scies cum-solo solus,

quales etiam Danais principes intersint,

etiam præter Achillem viros-perrumpentem, animo-leonis.

Sed ille quidem in navibus recurvis pontum-transeuntibus

230 jacet iram-fovens in-Agamemnonem, pastorem virorum:

nos autem sumus tales, qui tibi obviam-ire-possimus,

etiam multi: sed ordire pugnam et certamen.

Hunc autem vicissim allocutus-est magnus galeam-motans Hector:

Ajax, nobilissime, Telamonie, princeps virorum,

235 ne me, tanquam puerum imbecillem, tenta,

vel mulierem, quæ nescit bella opera.

Atqui ego bene scio pugnasque cædesque-virorum;

scio ad dextram, scio ad sinistram motare scutum

aridum, quæ mihi est strenua-virtus bellandi:

240 scio etiam irruere in pugnam equorum velocium,

scio in stataria _pugna_ sævo delectari Marte.

Sed enim non te volo ferire, talis quum-sis,

clanculum observans, sed aperte, si assequi-potuero.

Dixit, et vibrans emisit longæ-umbræ[TR3] hastam,

245 et percussit Ajacis ingens scutum, septem-boum-pellibus-munitum,

summam ad æs, quod ocatvum erat in illo:

sex autem per plicaturas penetravit dissecans cuspis indomita;

in septima vero pelle hæsit. Secundus vicissim

Ajax nobilissimus emisit longam hastam,

250 et feriit Priamiden in clypeum undique æqualem.

Per clypeum quidem penetravit splendidum ingens hasta,

et per loricam affabre-factam infixa-est:

e-regione autem juxta ile discidit tunicam

hasta; ille vero inclinatus-est et evitavit fatum nigrum.

255 Hique educentes longas hastas cominus simul ambo

in-se-inciderunt, leonibus similes cruda-vorantibus,

vel suibus apris, quorum robur non imbecille.

Priamides quidem postea medium scutum feriit hasta;

neque rupit æs; reflexa-est autem ei cuspis.

260 Ajax vero clypeum pupugit insiliens; ac penitus

transivit hasta, percussitque illum irruentem,

cæsimque cervicem pervasit; ater autem subsiliit sanguis.

Verum ne sic quidem cessavit a-pugna galeam-motans Hector.

sed retrocedens lapidem prehendit manu robusta,

265 jacentem in campo, nigrum, asperumque magnumque;

eo percussit Ajacis ingens scutum septem-boum-pellibus munitum,

medium ad-umbonem, circumsonuitque æs.

Secundus autem Ajax, multo majorem lapidem tollens,

misit contortum, connisusque-est vi immensa;

270 et intus clypeum perfregit, percussum molari-veluti saxo,

læsitque ei cara genua; is autem supinus extensus-est,

scuto illisus; eum vero statim erexit Apollo.

Et jam ensibus cominus vulnerassent-se _invicem,_

nisi præcones, Jovis nuntii atque etiam hominum,

275 advenissent, alter Trojanorum, alter Achivorum, ære-loricatorum,

Talthybiusque et Idæus, prudentes ambo.

Medii autem inter-utrosque sceptra tenuerunt, dixitque sermonem

præco Idæus, prudentium consiliorum sciens:

Ne-amplius, filii dilecti, bellate, neu pugnate;

280 ambos enim vos diligit nubes-cogens Jupiter;

ambo autem _estis_ bellatores: quod quidem et scimus omnes.

Nox vero jam adest: bonum etiam nocti parere.

Hunc autem respondens allocutus-est Telamonius Ajax:

Idæe, Hectorem hæc jubete loqui:

285 ipse enim ad-pugnam provocavit quosque fortissimos:

incipiat; atque ego valde parebo, ut quidem ipse _paruerit._

Hunc autem vicissim allocutus-est magnus galeam-motans Hector:

Ajax, quandoquidem tibi dedit deus magnitudinemque vimque

et prudentiam, valde autem hasta Achivorum præstantissimus es:

290 nunc quidem cessemus a-pugna et certamine

hodie; posthac rursum pugnabimus, donec deus

nos dirimat, detque alterutri victoriam.

Nox vero jam est: bonum etiam nocti parere:

ut tuque lætos-facias omnes ad naves Achivos,

295 tuosque maxime amicos et socios, qui tibi sunt:

atque ego per urbem magnam Priami regis

Trojanos lætos-faciam et Trojanas longa-pepla-trahentes,

quæ pro-me supplicantes divinam intrabunt concionem.

Dona autem, age, mutuo inclyta demus ambo,

300 ut aliquis sic dicat Achivorumque Trojanorumque:

Et pugnarunt de contentione animos-exedenti,[TR4]

et iterum in amicitia discessere conciliati.

Sic igitur locutus dedit ensem argenteis-clavis-distinctum,

cum vaginaque, _ei_ ferens, et scite-facto balteo;

305 Ajax vero cingulum dedit puniceo-colore splendidum.

Hi autem digressi, alter quidem ad populum Achivorum

ibat, alter vero ad Trojanorum turbam vadebat. Hi autem gavisi-

sunt,

ut viderunt vivumque et incolumem advenientem,

Ajaxis quum-effugisset fortitudinem et manus invictas,

310 et duxerunt ad urbem, desperantes salvum esse.

Ajacem vero ex-altera-parte bene-ocreati Achivi

ad Agamemnonem divinum duxerunt, lætum victoria.

Hi autem quum jam in tentoriis Atridæ essent,

horum-causa bovem sacrificavit rex virorum Agamemno,

315 marem, quinquennem, præpotenti Saturnio.

Hunc excoriarunt et præpararunt, et eum dissecuerunt totum,

et in-frusta-parva-conciderunt scite, transfixeruntque

verubus,[TR5]

et assarunt prudenter, extraxeruntque _igni_ omnia.

Atque ubi cessarant ab-opere, apparantque convivium,

320 epulati-sunt, nec quicquam animus indiguit epuli æqui:

tergo autem Ajacem perpetuo honoravit

heros Atrides, late-dominans Agamemno.

Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

his senex omnium-primus texere cœpit consilium,

325 Nestor, cujus et antea optimum apparuerat consilium;

qui ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit:

Atridaque et ceteri principes omnium-Achivorum,

multi quidem mortui-sunt capite-comantes Achivi,

quorum nunc sanguinem atrum pulcre-fluentem circa Scamandrum

330 diffudit acer Mars, animæque ad-Orcum descenderunt.

Itaque te oportet pugnam quidem cum-aurora intermittere

Achivorum,

nos vero congregati in-curribus-advehemus huc cadavera

bobus et mulis, ac comburemus ea

paullum a navibus, ut ossa filiis quisque

335 domum ferat, quando revertamur in-patriam terram;

tumulum autem circa pyram unum struamus, educta _terra,_

communem, e-campo; juxtaque te ipsum ædificemus statim

turres altas propugnaculum naviumque et _nostrum_ ipsorum;

in ipsis autem portas faciamus bene coagmentatas,

340 ut per ipsas equestris via sit:

exterius vero profundam fodiamus prope fossam,

quæ equos et populum prohibeat circumducta,

ne-quando ingravescat bellum Trojanorum superborum.

Ita dixit; illi autem omnes approbarunt, reges.

345 Trojanorum item concio facta est Ilii in arce summa,

trepida, turbulenta, ad Priami fores.

His autem Antenor prudens incepit concionari:

Audite me, Trojani et Dardani, et socii,

ut dicam quæ me animus in pectoribus jubet.

350 Eia agite, Argivam Helenam et opes cum ipsa

reddamus Atridis abducendas: nunc autem fœdera fida

violantes pugnamus, quare nihil utile nobis.

[autumo effectum-iri, ubi non fecerimus ita.]

Ille quidem sic locutus consedit. Iis autem surrexit

355 divinus Alexander, Helenæ maritus pulcræ comis;

qui ad-ipsum, respondens, verba alata locutus-est:

Antenor, tu quidem non-jam mihi grata hæc dicis;

nosti et aliam sententiam meliorem hac excogitare:

sin autem revera hanc serio dicis,

360 utique jam tibi inde dii mentem ademerunt ipsi.

Atque ego Trojanos inter equûm-domitores dicam sententiam;

aperte autem profiteor, conjugem quidem non reddam;

opes vero quascunque abduxi ex Argo nostram domum,

omnes volo dare, atque etiam de-meo alias adjungere.

365 Ille quidem sic locutus consedit. Inter-eos autem surrexit

Dardanides Priamus, diis consiliarius par;

qui ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit:

Audite me, Trojani et Dardani, et socii,

ut dicam quæ me animus in pectoribus jubet.

370 Nunc quidem cœnam sumite per urbem, sicut antea,

et excubiarum mementote, et vigilate quisque:

mane autem Idæus eat cavas ad naves,

nuntiatum Atridis, Agamemnoni et Menelao,

sententiam Alexandri, cujus causa contentio exorta-est:

375 et vero hunc dicat prudentem sermonem, si forte velint

cessare a-bello horrisono, donec cadavera

combusserimus; postea iterum pugnabimus, donec deus

nos dirimat, detque alterutris victoriam.

Sic dixit: illi autem ei maxime auscultarunt, et paruerunt:

380 [cœnam inde sumserunt per exercitum in ordinibus;]

mane autem Idæus ivit cavas ad naves.

Illos vero invenit in concione, Danaos, ministros Martis,

navis ad puppim Agamemnonis; atque hic inter-eos,

stans in mediis, locutus-est, vocalis præco:

385 Atridaque et ceteri principes omnium-Achivorum,

jussit Priamusque et ceteri Trojani illustres,

dicere, si quidem vobis gratum et jucundum erit,

sententiam Alexandri, cujus causa contentio exorta-est;

opes quidem quascunque Alexander cavis in navibus

390 adduxit Trojam (utinam ante periisset!),

omnes vult dare, et etiam de-suo alias adjungere:

ingenuam autem uxorem Menelai gloriosi

negat _se_ redditurum: profecto tamen Trojani hortantur:

et vero hunc jusserunt dicere sermonem, si forte velitis

395 cessare a-bello horrisono, donec mortuos

cremaverimus; postea iterum pugnabimus, donec deus

nos dirimat, detque alterutris victoriam.

Sic dixit: illi autem omnes obmutuerunt silentio.

Tandem vero inter-_eos_-locutus-est pugna strenuus Diomedes:

400 Ne quis nunc opes Alexandri accipiat,

neque Helenam: manifestum autem etiam _ei,_ qui plane infans est,

quod jam Trojanis interitus termini imminent.

Sic dixit; illi autem omnes acclamabant, filii Achivorum,

sermonem admirati Diomedis equûm-domitoris.

405 Atque tum porro Idæum allocutus-est rex Agamemno:

Idæe, utique sententiam Achivorum ipse audis,

quemadmodum tibi respondeant: mihi autem itidem-placet sic;

sed de mortuis concremandis neutiquam recuso:

non enim ulla restrictio de-cadaveribus mortuis

410 fit, postquam occubuerint, _quin_ igni _dato_ placentur ocyus:

de-fœderibus vero Jupiter sciat, altitonans maritus Junonis.

Sic locutus, sceptrum sustulit omnibus diis;

retro vero Idæus ivit ad Ilium sacrum.

Sedebant autem in concione Trojani et Dardani,

415 omnes congregati, exspectantes, quando rediret

Idæus. Ille autem venit et nuntium exposuit,

stans in mediis. Hi vero accingebantur perquam celeriter,

ad-utrumque, et ad-cadavera advehenda, alii vero ad ligna.

Argivi autem ex-altera-parte bonis-transtris-instructis a navibus

420 properabant, et ad-cadavera advehenda, alii vero ad ligna.

Sol quidem dein recens percutiebat _radiis_ arva,

ex tranquille-fluente profundo Oceano

cœlum ascendens; illi vero occurrebant sibi-invicem.

Tunc dignoscere difficile erat virum quemque _in mortuis:_

425 sed aqua abluentes tabum sanguinolentum,

lacrimas calidas fundentes, curribus imposuerunt.

Non-tamen sinebat flere Priamus magnus; illi autem silentio

cadavera rogo cumulatim-imponebant, mœrentes corde:

in igne vero quum-cremassent, redierunt ad Ilium sacrum.

430 Hoc eodem-modo ex-altera-parte bene-ocreati Achivi

cadavera rogo cumulatim-imponebant, mœrentes corde;

in igne vero quum-cremassent, redierunt cavas ad naves.

Quum nondum _esset_ aurora, sed adhuc sublustris nox,

tum circa pyram lecta surrexit manus Achivorum,

435 tumulumque circa eam unum fecerunt, egesta _terra,_

omnibus-communem, e campo, juxtaque ipsum murum exstruxerunt,

turresque altas, propugnaculum naviumque et ipsorum:

in iis autem portas fecerunt bene coagmentatas,

ut per illas equestris via esset;

440 exterius autem profundam prope illum fossam foderunt,

latam, magnam; inque _ea_ vallos defixerunt.

Sic quidem laborabant capite-comantes Achivi.

Ceterum dii, apud Jovem sedentes fulguratorem,

admirabundi-spectabant magnum opus Achivorum ære-loricatorum:

445 iis vero loqui orsus-est Neptunus, concussor-terræ:

Jupiter pater, num quis est mortalium in immensa terra,

qui adhuc immortalium mentem et consilium celebrabit?

non vides quod rursum capite-comantes Achivi

murum struxerint pro navibus, circùmque fossam

450 duxerint, nec diis dederint inclytas hecatombas?

hujus certe gloria erit, in-quantum _terræ_ diffunditur dies;

illius vero obliviscentur, _exstructi_ quando ego et Phœbus

Apollo

heroi Laomedonti ædificavimus-urbem laborantes.

Hunc autem graviter indignatus allocutus-est nubes-cogens

Jupiter:

455 dii-boni, terræ-concussor late-potens, quale _hoc_ dixisti?

alius aliquis deorum hanc reformidasset cogitationem,

qui te multo imbecillior _esset_ manibusque animoque;

tua autem certe gloria _tibi_ erit, in-quantum diffunditur dies.

Age vero, quum retro capite-comantes Achivi

460 abierint cum navibus dilectam in patriam terram,

murum deturbatum hunc quidem in mare totum demergito;

postea autem litus magnum arenis obtegito,

ut adeo ingens murus evanescat Achivorum.

Sic illi quidem talia inter se colloquebantur.

465 Occidit vero sol, absolutumque-erat opus Achivorum:

bovesque-mactabant per tentoria, et cœnam sumebant.

Naves autem e Lemno appulerant, vinum vehentes,

multæ, quas miserat Iasonides Eunëus,

quem peperit Hypsipyle sub Jasone, pastore virorum.

470 Seorsum autem Atridis, Agamemnoni et Menelao,

dederat Iasonides ferendum vinum, mille mensuras.

Inde igitur vinum-emebant capite-comantes Achivi,

alii qudem ære, alii autem splendido ferro,

alii autem pellibus, alii vero ipsis bobus,

475 alii denique mancipiis: apponebant autem convivium lætum.

Per-totam-noctem deinde capite-comantes Achivi

epulabantur, Troes vero _et ipsi_ per urbem, et socii.

Pernox vero ipsis mala meditabatur providus Jupiter,

terribiliter tonans: illosque pallidus timor cepit:

480 vinum autem ex poculis in-terram fundebant, nec quisquam ausus-

est

ante bibere, quam libasset præpotenti Saturnio.

Decubuerunt deinde, et somni donum ceperunt.

[TR1] "fortissimun" -> "fortissimum"

[TR2] "quisunt" -> "qui sunt"

[TR3] "longuæ umbræ" -> "longæ umbræ"

[TR4] "animos-exedenti." -> "animos-exedenti,"

[TR5] "transfixeruntqueverubus" -> "transfixeruntque verubus".

Iliadis VIII.—Truncata pugna.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias · 第 20 / 56 题