DOCUMENTO XVII.

(Antonio Venier, nota 14).

_MCCCLXXXXIIII, die IIII Junii_.

Capta.

Quod pro utilitate et bono civitatis et comodo mercatorum, et ut

moneta aurea hic remaneat, et non extrahatur nisi in quam minori

quantitate fieri potest; Vadit pars quod grossi de cecha qui de cetero

cudentur in cecha nostra, sicut fuit intentio terre quando provisum

fuit de soldinis, reducantur ad scandaium, pondus, modum, regulam et

ordinem soldinorum in omnibus et per omnia; sed debeat responderi

pondus pro pondere, non valentes pauciores grossis CXXVI 1/2, nec

plures CXXVII 1/2 pro marcha, solventibus mercatoribus officialibus

ceche omnes expensas et callum. Intelligendo et declarando quod

expense et callum sint in totum soldi VIIII parvorum pro marcha, sicut

esse debent, prout inferius particulariter est notatum. De diversitate

vero stampe remaneat ad examinationem et deliberationem Collegii

domini, consiliariorum, capitum, sapientum et provisorum communis vel

maioris partis.

Callum et expense sunt iste:

Le monete di Venezia descritte ed illustrate da Nicolò Papadopoli Aldobrandini, v. 1 Con disegni di C. Kunz · 第 257 / 324 题