DOCUMENTO XVI.

(Andrea Contarini, nota 8).

_MCCCLXXVIIII, die IIII maij_.

Cum moneta argenti que exit de cecha nostra pro quinto vadat soldi

quatuordecim denarii sex grossorum pro marcha;

Vadit pars, quod dicta moneta decetero ire debeat soldi quindecim

grossorum pro marcha, declarando quod si dicta moneta ibit ab uno

soldo, vel ab uno usque duos parvorum pro marcha, plus vel minus

forent, habeatur quod sit ad pondus debitum et ordinem soprascriptum;

faciendo dictam monetam medietatem de soldinis, et alteram medietatem

de grossis, sub forma et stampa qua erant nostri grossi veteres. Qui

vero grossi esse debeant ponderis soldorum quatuor, et eiusdem fineze.

Et currere debeant ad dictum precium soldorum quatuor. Et soldini

predicti pro parvis duodecim pro quolibet, faciendo dictis monetis,

tam grosse quam minute, aliquod contrasignum de una stelleta, vel

aliter, sicut videbitur domino, consiliariis, capitibus et sapientibus

guerre, et sapientibus monetarum, vel maiori parti eorum. Et predicte

monete debeant currere in Veneciis et in omnibus terris et locis

subditis communi Veneciarum, nec refutari possint per aliquem.

Et cuilibet ponenti argentum in cecha pro quinto dentur soldi duodecim

et denarii tres grossorum pro marcha de supradicta moneta, sicut

fiebat, observando illos ordines et modos qui observantur ad presens.

Verum quia posset videri necessarium habere plures monetas de una

sorte quam de altera, remaneat in libertate domini, consiliariorum et

capitum, aut maioris partis eorum, de faciendo fieri de predicta

moneta grossa et minuta in maiori et pauciori quantitate, aut de una

sorte sola prout eis videbitur pro bono terre.

(De parte) 60, de non 17, non sinceri 25.

(Senato, _Misti_, registro 36, carte 75 tergo.)

Le monete di Venezia descritte ed illustrate da Nicolò Papadopoli Aldobrandini, v. 1 Con disegni di C. Kunz · 第 256 / 324 题