(Andrea Contarini, nota 6).
_MCCCLXXV, die XXVII decembris_.
Capta de XL:
Ser Gilbertus Dandulo.
Ser Donatus Delphyno.
Ser Petrus Bolani.
Capta. -- Cum maxima confusio sit in commissionibus rectorum nostrorum,
et in capitularibus officialium nostrorum intus et extra, et in libris
consiliorum nostrorum, occasione partium que quotidie capiuntur in
consiliis de revocando et corrigendo preterita; que confusiones in
tantum multiplicaverunt quod inducunt maximam obscuritatem, ita quod
rectores, judices et officiales nostri nesciunt ad quod se tenere
debeant; super quibus, pro vitando confusiones et redducendo
commissiones rectorum nostrorum, et capitularia officiorum nostrorum
et alia consilia nostra sub brevitate et bono ordine, est omnino
providendum, et terra semper fuerit solita providere super hoc, licet
a bono tempore citra non fuerit provisum, in elligendo sapientes ad
correctionem consiliorum;
Vadit pars, pro bono istius utilis operis, quod elligantur in Maiori
Consilio V Sapientes, qui incipiant et debeant examinare primo omnes
Commissiones rectorum nostrorum, et postea Capitularia officiorum
nostrorum intus et extra. Et omnia et singula consilia et partes
captas in nostris consiliis. Et ubi invenient aliqua consilia expirata
et nullius efficatie vel valoris, habeant libertatem per maiorem
partem eorum fatiendi ipsa cancelari tam de commissionibus rectorum
nostrorum, quam in capitularibus officiorum nostrorum, et de aliis
libris nostris, sicut alias solitum est fieri in simili casu. Verum si
videretur ipsis Sapientibus vel alicui eorum de addendo, minuendo,
corrigendo vel mutando aliquid in aliquibus commissionibus rectorum
nostrum, tam de salariis, familia, quam aliter, vel in capitularibus,
vel in aliquibus aliis consiliis et ordinibus nostris, tunc debeant
facere notari suum consilium et oppinionem, et venire ad Consilium
Rogatorum et Addictionis, et fiet sicut videbitur. Et quilibet possit
ponere partem. Et id quod captum fuerit in Rogatis et Zonta sit firmum
sicut si per Maius Consilium captum foret. Et consiliarii teneantur
eis dare consilium ad suam requisitionem quandocumque requisiverint,
sub pena librarum X pro quolibet eorum. Et vocetur omni vice consilium
ad suam petitionem sub pena sol. C pro quolibet de ipso consilio. Ed
debeant isti Sapientes omni die de mane esse insimul in aliqua camera
pallacii sub pena sol. X pro quolibet non veniente. Et notarius qui
eis deputabitur teneatur per Sacramentum apunctare illos qui non
venient ad campanas ut dictum est, et mittere illos pro cadutis
Advocatoribus communis, qui exigant penas habendo partem ut de aliis
sui officii. Et si aliquis ex dictis Sapientibus quoquo modo
deficeret, elligatur alius vel alii loco eius. Et nichilominus
remanentes interim procedant in factis predictis per tres eorum ad
minus in concordia. Et non possint refutare sub pena librarum C. pro
quolibet eorum.
Et elligantur dicti Sapientes per duas manus ellectionum in Maiori
Consilio, et unam per scrutinium inter dominum, consiliarios et
capita. Et respondeant die qua elligentur vel altera per diem; et sint
per unum annum, habendo ducatos X pro quolibet in mense ut adimpleatur
intentio terre. In fine quorum per unum mensem ante provideatur per
ducale dominium ut videbitur melius, vel de elligendo sapientes de
novo, vel de ellongando eis terminum sicut utilius videbitur pro bono
terre. Et si consilium etc. De parte 420; -- de non 43; -- non sinceri
17.